|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
1440. Jan. 28. The K. of England promises to observe his treaties with the late K. of Portugal. Reading. O. x. 752. H. v. p. i. 71. |
Tractatuum Portugaliae Confirmatio. An. 18. H. 6. Franc. 18. H. 6. m. 19. Rex universis & singulis, has praesentes Literas inspecturis, Salutem & sinceram in Domino Caritatem. Literas, carissimi Principis, Alfonsi, Dei gratiâ, Regnorum Portugaliae & Algarbii Regis, ac Ceptae Domini, Fratris nostri praecarissimi, apud nos remanentes, Plumbo sigillatas, Vidimus in haec verba, Alfonsus, Dei gratiâ, Regnorum Portugaliae & Algarbii Rex, Ceptaeque Dominus, universis & singulis, has praesentes Literas inspecturis, Salutem & sincerae dilectionis affectum. Omnes, qui honestam & tranquillam Vitam ducere cupiunt, Paci, quâ nichil melius Deus Optimus Generi humano ab alto culmine rerum in Vita donare decrevit, studere oportet, ipsa profecto facit ut in quietâ Vitâ aeternam Beatitudinem consequatur. Nos autem, hujusmodi secuti sententiam, quantum nobis possibile erit, Duce Altissimo Deo, omni diligentiâ ipsam conservare conabimur, prout Majores nostri cum Christi Fidem Colentibus facere soliti sunt. Considerantes igitur inter, Serenissimum & Clarissimum, bonae memoriae, Regem Johannem Avum meum, & Edwardum Dominum & Patrem meum, &, Serenissimos, felicis recordationis, Richardum & Henricum, quondam Reges Angliae & Franciae, Summâ quadam religione veram Pacem &c. prout supra in Literis dat. apud nostram Villam de Sacauem xi Septembris, Anno Millesimo Quadringentesimo Vicesimo nono. Nos itaque Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae antedictus, Praelibati Serenissimi Principis, Fratris nostri praecarissimi, Caritatis Zelo & dictarum Pacis, Dilectionis, & Concordiae, ac Amicitiarum mutuarum tàm
fervido Zelatori, fraterno congratulantes affectu, Cupientesque ut Tractatus, Pax, Concordia, Amicitiae, & Confoederationes ipsae, in totum & qualibet sui parte, inviolabiliter serventur, custodiantur, & manuteneantur, De avisamento & assensu Concilii nostri Approbamus, Laudamus, Confirmamus & Ratos habemus eosdem in toto & eorum qualibet parte, cum omnibus, & singulis Clausulis, Conditionibus & quibuscumque aliis Incidentibus & Emergentibus, in dictis Tractatibus appositis, & illos quovis modo concernentibus, Promittimusque & Juramus, ad Sancta Dei Evangelia, corporaliter tactis Scripturis, pro Nobis Successoribusque nostris, quantum in nobis est, quòd eos ac omnia & singula contenta in eisdem fideliter servabimus, manutenebimus, Custodiemus, & inviolabiliter adimplebimus, & nullo unquam tempore per Nos, vel per alios, illos in aliqua eorum parte violabimus, rumpemus, vel infringemus, set toto nostro Posse curabimus quòd (omni dolo, machinatione, fraude, maloque Ingenio cessantibus) firmi & omni tempore inviolati serventur, & secundùm omnem Vim, Formam, & effectum eorumdem fideliter impleantur, sub quacumque Poenâ, conventionali & juratoria, in dictis Tractatibus sive inter dictos Reges quondam concordatis, firmatis, & juratis comprehensâ, Quâ quidem Poenâ commissâ, solutâ, vel non solutâ, volumus nichilominus, & sic Promittimus & Juramus eo modo quo supra, quòd dicti Tractatus, Pax, Concordia, Amicitiae & Confoederationes, ac omnia & singula in eis contenta, semper & omni tempore sint Firma, Rata, Stabilia, & perpetuò duratura. In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium has Literas nostras Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dat. apud Redyng, Vicesimo octavo die Januarii. Per Breve de Privato Sigillo. |
Feb. 2. The K. requests Paul Rusdorf, master general of the Teutonic order, to prevent the continued ill treatment of English subjects at Dantzig. Similar letter to the commonalties of the Hanse Towns. Westm. O. x. 753. H. v. p. i. 72. |
Litera ad Magistrum Ordinis Teutonicorum. An. 18. H. 6. Penes Cler. Pell. Henricus &c. Nobili & Sacrae Religionis Viro, Fratri Paulo Rusdorf, Ordinis beatae Mariae Teutonicorum Magistro Generali, Amico nostro carissimo, Salutem & sincerae dilectionis affectum. Nobilis & religiose Vir, Amice noster carissime, In Archivis nostris contineri Vidimus quasdam certorum Appunctuamentorum Literas, De & super conservatione Amicitiarum, Foederum, & Libertatum, ab antiquo inter Progenitores nostros Reges Angliae, Magistros Pruciae, Communesque Civitates Hanzae Teutonicae, ac ipsorum Successores, & eorum Subditos, Habitorum, Per, venerabilem in Christo Patrem, Willielmum, Permissione Divina, Episcopum Lincolniensem, necnon, fideles & nobis praedilectos, Johannem Dominum de Tiptot, Willielmum Lyndewode Custodem Privati Sigilli nostri, Henricum Frowick Aldermannum Civitatis London, Johannem Stokes, Willielmum Sprever, Legum Doctores, Commissarios & Deputatos nostros, ex parte una, &, honorabiles ac circumspectae Prudentiae Viros, Henricum Wirat Civitatis Dantisk in Prucia Proconsulem, Ambassiatorem, Procuratorem, & Nuncium vestrum, ac eundem Henricum diseretosque Viros, Johannem Clyngengbergh, Vicko vane Hone Civitatum Lubick & Hamborgh Proconsules, Frankonem Kedeken Decretorum Doctorem, & Johannem Hertze Civitatis Lubicensis Prothonotarium, communium Civitatum Hanzae Teutonicae Ambassiatores, Procuratores, & Nuncios litteratorie constitutos, parte ex altera, Dudùm, Vicesimo Secundo die Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo sexto, & Regni nostri Quinto decimo, Londoniis, bipartitè conscriptas, ac Sigillis praedicti Henrici Wirat, Procuratoris vestri, ac etiam ejusdem Henrici Procuratoris Communium Civitatum Hanzae Teutonicae cum aliis ut praefertur Deputati, pro vestra, dictarumque Civitatum parte, communitas, In quibus, inter caeteros Articulos in eisdem litteris comprehensos, Articuli quidam continentur, quorum tenores hiis nostris apicibus vestrae Religiositati in quadam cedula mittimus interclusos, Quibus quidem Articulis & caeteris, per eundem Henricum, tàm nomine vestro, quàm cum aliis, nomine dictarum Civitatum Hanzae Teutonicae communium, appunctatis, concordatis, & conclusis (de quo miramur) non obstantibus,
Subditi nostri Mercatores, ad praedictam villam de Dantisk adventantes, in ipsorum Personis, Navibus, atque Bonis, variis diversisque oneribus, tàm in ipsorum introitu ad eandem, quàm ibidem morando, & ab eadem exeundo, gravantur, opprimuntur, & inhumaniter vexantur contra tenorem appunctuatorum hujusmodi, prout etiam in praedicta Cedula plenius continetur, Unde, pro parte Mercatorum ipsorum, nobis fuit humiliter supplicatum ut eis in Praemissis de remedio oportuno providere dignaremur, Nos itaque, nobilis & religiose Vir, sperantes quòd gravamina hujusmodi de vestris conniventia & assensu minimè processerunt, vestram nobilitatem, in vim amicitiarum quas pro parte nostra abolim erga vestros & praesertim a dicto tempore servavimus, & sic, si ex parte vestra non defuerit, servare intendimus in futurum, hiis nostris scriptis duximus adortandum, quòd Subditos nostros appunctuatis & concordatis hujusmodi, secundùm omnem vim, formam, & effectum eorumdem, liberè & pacificè gaudere permittatis, & illi de Dantisk sic permittant, cum reformatione gravaminum illatorum, & satisfactione debita pro eisdem, sicuti & vestros subjectos libertatibus, per eadem appunctuata & concordata declaratis, in terris nostris gaudere & uti volueritis, Considerantes quòd Pacem & Amicitiam ipsam, hinc & inde conclusam, non decet in varia claudicare: Et super hiis petimus ut vestra Nobilitas suam nobis voluntatem & ordinationem, suis Litteris, Sigillo in talibus consueto munitis, clarè rescribat; quam in honore conservet Jesus Christus noster Dominus & Salvator. Dat. &c. apud Westmonasterium, secundo die Februarii, Anno &c. decimo octavo. Consimilis Littera Nobilibus & Egregiis Viris Burgimagistris, Proconsulibus, Consulibus, ac Consularibus Viris Communium Civitatum Hanzae Teutonicae &c. mutatis mutandis.
|
Complaints of the English merchants, enclosed in the preceding letters. O. x. 754. H. v. p. i. 72. |
Dors. Praeced' Gravamina, super quibus conqueruntur Mercatores Subditi Regis Angliae, contra Magistrum Pruciae & contra Gubernatorem & Officiales Villae de Dantisk in Prucia. Primo cùm nec Mercatores Anglici nec alii solebant ab antiquo quicquam tributi, vel custumae solvere pro suis Navibus vel Mercibus in Terra Pruciae, nichilominus Magister Pruciae saepius compulit Subditos Regios appriciari Naves suas intus venientes & etiam exeuntes, recipiendo ab eis pro qualibet Marca Prucenensi quatuor novos Denarios, & ad hoc compelluntur Anglici, contra morem antiquitùs usitatum, sub Forisfactura Navium suarum, Item, Mercandisis Subditorum Regiae Sublimitatis in suo ingressu ibidem appreciantur, & ipsi Mercatores compelluntur, sub Forisfactura earumdem, solvere pro singulis Viginti Solidis Monetae Angliae duos novos Solidos Prucenos, & inde exeundo compelluntur solvere, juxta appretiationem hujusmodi, pro qualibet Marca Prucenensi quatuor Denarios novos. Item, Gubernatores Villae de Dantisk artant Mercatores Anglicos pro suis Navibus & Mercandisis solvere vectigalia & tributa incerta, & Summas quas voluerint eis imponunt pro suae libito voluntatis. Item, dictis oneribus, quamquam indebitè, solutis, Naves tamen ipsorum Mercatorum, onustae & paratae ad velificandum, pluries non permittuntur exire, set malitiosè retardantur, sic quod ipsis Anglicis eâ occasione nonnunquam perditiones Navium & alia dampna inportabilia in suis bonis eveniunt, sicuti nuper de Nave Johannis Chirch Civitatis London. contingebat, Item, Gubernatores dictae Villae de Dantisk & alii Bugimagistri dictae Terrae jam artaverunt Anglicos, in dictâ Villâ & Terrâ Pruciae inhabitantes, exire de habitationibus eorum consuetis, contra Morem antiquitùs usitatum, & contra appunctata habita in hac parte. Item, Thomas Chapman Civitatis Eborum, Johannes Forster de Hull, Johannes Hertford de Novo Castro, & alii Domini nostri Regis Ligei, citra ultimum Tractatum in hac parte factum, per Suggestiones minùs veras, fictasque Actiones propter transgressiones, quae minùs verè praetendebantur factae extra Terram Pruciae, cum de eis minimè fuerunt culpabiles, set prorsus innocentes, capti fuere in dicta Villa de Dantisk,
&, per Executorem ad mortem dampnatorum, in eadem, manibus ligatis, ignominiosè, tanquam Latrones & Homicidae, ducebantur coram Judice ibidem, ubi timore mortis iminentis coacti sunt graves & importabiles Pecuniarum Summas exolvere, contra appunctamenta abolim facta & saepius concordata. Praeced' Annex' |
The K. to the commonalty of Lubeck, and to the other Hanse Towns; desires redress for Thomas Griffin of Lyme, Perin Gascoyne of Sandwich, and other English merchants who have been imprisoned and plundered. O. x. 755. H. v. p. i. 72. |
De Gravaminibus Supradictis. An. 18. H. 6. Ibid. Henricus, &c. Nobilibus & Egregiis Viris, Burgimagistris, Proconsulibus, & Consulibus, &c, Civitatis Lubicensis, ac aliis Communium Civitatum Hanzae Teutonicae, Nobis sincerè dilectis, Salutem, mutuo cum amore. Nobiles & Egregii Viri, Quae & qualia Capitula, pro conservatione Amicitiarum, Foederum, & Libertatum, inter Patrias Angliae, Pruciae, & Communium Civitatum Hanzae Teutonicae, & praesertim pro bono Mercatorum earumdem, per Commissarios nostros atque vestros, vicesimo secundo die Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo sexto, & Regni nostri Quintodecimo, London appunctuata, concordata, & conclusa fuere, vestras prudentias latere non credimus, cùm eadem, vestro Sigillo communi approbata & ratificata, penes nos remanentia habeamus. Miramur itaque (Nobiles & Discreti Viri) de querimoniis Mercatorum Regni nostri Angliae, quae nostras assiduè pulsant aures, de oppressionibus, injuriis, & gravaminibus, eis per vestrates illatis contra tenores appunctatorum hujusmodi, qui nobis lamentabiliter exposuere quòd, post & citra appunctata hujusmodi, per vos, ut praemittitur, approbata, quidam, Thoma Griffin de Lynne, Perin Gascoyne de Sandwico, & Thomas Cadon de Gipwico, & nonnulli alii Subditi nostri Angliae fuerunt in Villa de Statyn, ac Johannes Newenton de Hull in Villa de Cosselyn, per Inhabitantes Villas praedictas injustè diris mancipati carceribus, & gravibus Redemptionibus & Financiis addicti, suisque Pecuniis, quas secum portabant, nequiter spoliati, Adjungentes insuper quod Articuli illi, inter nostros vestrosque Commissarios appunctati, Quorum unus sic incipit, ITEM, de Regia Benignitate, Alius vero sic, ITEM, Concordatum est & Conclusum, quodque quae ad illos de Prucia & de Hanza fiet executio &c. Apud vos nostris Subditis minimè servantur, quorum tamen conclusio conditionaliter posita aequalitatem exposcit, Volentes propterea (Nobiles & Egregii Viri) nostris Ligeis circa praemissa de remedio oportuno provideri, vestrum Coetum honorabilem hiis nostris scriptis hortamur in Domino, quatinus ipsis Subditis nostris, sic ut praefertur dampnificatis atque laesis, emendam condignam & restitutionem debitam faciatis impendi, & considerantes quòd vestri apud Nos in quiete & pace morantur, eisque appunctata & conclusa inviolabiliter conservantur, sicque in futurum erga ipsos perseverare intendimus, si tamen & vos erga nostros modo consimili faciatis, Ut itaque de vestris in hac parte intentionibus certi simus, vos per haecscripta adortari & rogare decrevimus ut qualiter Articulos ipsos servare providistis, nobis clarè rescribatis, ad finem quod inter nostros atque vestros Subditos ultrò citróque servetur aequalitas ut est justum, in eo autem primariam hinc & inde justitiam & aequalitatem servari affectamus, quòd nullus Subditorum nostrorum pro delicto alterius, qui ejus factor non fuerit nec pro quo fidejussor jure venerit, puniatur; Pro integritate igitur amicitiae mutuò conservandae rescribant de omnibus hiis Nobilitates vestrae; quas successibus prosperis, & votivis felicitare dignetur Filius Virginis gloriosae. Dat. &c. ut in alia Copia huic annexa. |
Jan. 30. Letters of safe conduct for the count of Vendôme, the abps. of Rheims and Narbonne, John bastard of Orleans, and five others, to come to the convention at Calais. Reading. Similar letters of safe conduct for the abp. of Tours and two others, dated Westm., 30 May; and for the lord of Gaucourt, the count d'Eu, and three others, dated Westm. 27 April. O. x. 756. H. v. p. i. 73. |
Super Tractatu de Pace & Elargatione Ducis Aurelianensis, Literae de Conductubus. An. 18. H. 6. Franc. 18. H. 6. m. 20. Henry, par la Grace de Dieu, Roy de France & d'Engleterre, & Seigneur d'Irlande, a tous noz Conestables, Mareschaulx, Admiraulx, Visadmiraulx, Chivalers, Escuiers, Seneschaulx, Balliz, Prevostz, Maires, Eschevins, Capitaines, & Gardes de bonnes Villes, Cites, Chasteaulx, Forteresses, Pons, Ports, Passages, Travers, Jurisdictions, & Destroiz, Governeurs aussi & Capitaines de Gens d'Armes & de Trait, & a touts noz autres Justicers, Officers, & Subgetz, Amis, Alliez, & Bienveillans, ou a leurs Lieutenantz, aux quelles ces presentes seront monstres, Salut & Dilection. Comme, Pour Reverence & Honneur de Dieu nostre Createur vray Prince de Paix, & le Repos, Relevement, & Transquillite de Poure Peuple piteusment Afflict a l'occasion des dures & aspres Guerres, qui longuement ont este, & sont encores de present, entre les Princes & Subgetz de noz Royaumes de France & d'Angleterre, Apres certaines Communicationes eues, l'Anne passee, en la Marche de Calais, par la Moien de Tresreverend Pere en Dieu nostre Treschier & Tresame Oncle le Cardinal d'Angleterre, & nostre Treschiere & Tresamee Cousine la Ducisse de Bourgoigne, entre aucunes Seignurs de nostre Sang es pluseurs notables Hommes de nostre Conseil, d'un part, & les Gens & Ambassadours de nostre Adversaire de France, d'autre part, en la matiere de la Paix Generale d'iceulx Royaumes, Nous, & nostre dit Adversaire, & chescun de Nous, aions, par noz Lettres Patentes, Voulu, Accorde, & Consenty que, en la dicte Marche de Caleis, au Lieu ou l'Annee passee ont este tenues les dictes Communications, soit derechief tenue & celebree, dedens brief temps, solennele Convention & Asamblee de Grans & Notables Seignurs, tant du Sang & Lignage de Nous & de nostre dit Adversaire, comme de divers Prelas & d'autres Personnes Notables des Conseilz de Nous & de Luy, pour Tractier & Conclure, a l'aide de nostre Seigneur, la Matiere d'icelle Paix, Il est chose raisonable que ceulx, qui d'un coste & d'autre venront pour Besoigner en la dicte Convention au Bien d'icelle Paix, soient des deux Parties tenuz en toute seurete & bonne transquillite, avec leurs Gens, Familiers, Serviteurs & Biens quelxconques, Pour quoy Nous (qui de tout nostre Cuer desirons veoir en noz jours le Bien de Paix, qui chescun doit desirer) avons Donne & Ottroie, Donnons & Ottroions par ces Presentes, bon, seur, &, loyal Saufeonduit au Conte de Vendosme Grant Maistre d'Ostel de nostre dit Adversaire jusques au Nombre de Six Vins Personnes & Six Vins Chevaulx, ou au dessoubz, pour venir par Terre, par Mer, ou par Riviere, de quelque Lieu que ce soit, de son Partye, en la dicte Marche de Calais, aux Lieux ou Lieu qui sont ou serront avisez & ordonnez pour faire & tenir la dicte Convention, y Demourer, Sejourner, & Besoigner, Communiquer, Tractier, Accorder, Conclure, & faire toutes Choses requises & necessaires pour la Bien dessusdit, & Retourner, quant il leur plaira, a tel Lieu, en leur Party, que bon leur semblera, seurement & paisiblement de Jour & de Nuyt, Si Mandons, Commandons, & Enjoignons expressement par ces mesmes Presentes, a vous nos diz Justicirs, Officers, & Subgetz, Sur la Foy, Loyaulte, Honneur, Reverence, & Obeissance que Nous devez, & sur Peine d'encourir nostre perpetuele Indignation, & aussi d'estre griesment Puniz comme Perturbateurs & Empescheurs de si grant & necessaire Bien come est le Bien de Paix, Prions & Requerons vous noz Amiz, Bienveuillans, & Alliez, & a chascun de vous, si comme a lui appartendra, que le dit Conte de Vendosme, & Ceulx de sa dite Compaignie, jusques au dit Nombre, ou a dessoubz, soient Gens d'Eglise, Nobles, non Nobles, ou autres, de quelque Astat, Dignite, Preeminence, Office, Condition, ou Nation qu'ilz soient, ensamble, ou par Parties, vous faites, souffres, & laissiez venir & aler, en la dicte Marche de Calais, aux Lieux ou Lieu de la dicte Convention, & autre part, pour le Bien de la dicte Matiere ainsi que le Cas le Requera, y Sojourner, Demourer, & Besoigner, come dit est, & Retourner au Lieu de
leur Partie, & derechief Revenir, en la dicte Marche de Calais, au dit Lieu de la Convention & ailleurs pour le Bien dessusdit, & Retourner quelque part qu'ilz vouldront en leur Party, & tant de foitz qu'il leur pleira, portans ces Presentes, par Terre, par Mer, par Riviere, Armes ou Desarmes, a Chival ou a Pie, a Charriotts, Charettes, Litieres, en Navire, ou autrement, sans ce que a sa Personne, ne a celles de ses Serviteurs, Familliers, ne autres Gens de sa dicte Compaignie, ne a leur Chevaulx, Harnois, Navires, Mariniers, Aides, ou Habillemens, Or, Argent Monnoie ou a Monnoier, Joyaux, Vaisselle, Robes, Males, Bouges, Fardeaux, Coffres, Bahuz, Livres, Escriptures, ne autres Biens qu'ilz auront aveques eulx, leur soit de vous, depar vous, ne d'aucun de vous, donne quelconque Empeschement, Arrest, ou Destourbier soubz Couleur ne a l'occasion de Marque, Contremarque, Prise, Reprisaille, Cours, Entrecours, Deffiaille, Gaigeries, Respondances, Debtes, Promesses, Obligations, Prison, Raencon, ou d'autre quelconque Chose Faite, Ditte, ou Advenue ou temps passe, soit a l'occasion des dictes Guerres, ou autrement, en quelque maniere, ne pour quelconque Cause que ce soit ou puist estre, mais voulons que leur administrez, ou faites administrer, Guides, Viures, Conduit, & autres leurs Necessitez, a leurs Despens raisonables, se mester en ont, & depar eulx ou estes requiz, Pourveu que, durant le temps de ce present Saufconduit, ilez, ne aucun d'eulx, ne ferront ou pourchasseront, soubz umbre ou Coleur d'icelui, aucune Chose qui soit a Nous ne a nous Seignouris ou Obeissans Subgetz grevable, dommaigable, ne prejudiciable, Ne entreront en Ville ne en Forteresse de nostre Obeissan, sans le Congie de Nous, ou de ceulx qui depar Nous seront Commiz a la Garde d'icelles, Toutevoies, se aucuns ou aucun compris soubz cest present Saufconduit le Enfraignoit, nous ne voulons que icelle Infraction pour tant porte prejudice, ne que le dicte Saufconduit soit dit ne repute pour Enfraint, si non seullement au Regard de celui, ou ceulx, qui auroit, ou auroient, fait la dicte Infraction, Ces presentes durans en leur force & vertu, du Jour de la Date d'icelles, jusques Primiere Jour du Mois de Juillet prochainement venant, & apres non valables. Don. a Redyng, le penultisme Jour de Januer, l'An de Grace Mille, CCCC. XXXIX. & le xviij de nostre Reigne. Per ipsum Regem. Autielx Lettres de Saufconduyt, soubz mesme le Date, & par mesme le Temps a durers, ount les soubzescriptz; c'estassavoire, L'Archevesque de Reims, & Quatrevins Personnes en sa Compaignie. L'Archevesque de Narbonne, & lx. Personnes en sa Compaignie. Johan Bastard d'Orleans Conte de Dunois, & xx. Personnes en sa Compaignie. L'Evesque de Chalons, & xx. Personnes en sa Compaignie. Jaques de Chastillon Chivaler Seignur de Dampierre, & xl. Personnes en sa Compaignie. Regnault Gerard Chivaler Seignur de Basoges, & xx. Personnes en sa Compaignie. Maistre Robert Malliere Conseillier & Maister des Comptes, & xxv. Personnes en sa Compaignie. Maistre Andre de Beuf Secretaire, & x. Personnes en sa Compaignie. Per ipsum Regem. Henry, par la Grace de Dieu, Roy de France & d'Angleterre, & Seigneur d'Irlande, a tous nous Conestables, Mareschaulx, &c. ut supra usque ibi, bon, seur, & loyal Saufconduyt, & tunc sic, a l'Archevesque de Tours Conseillier de nostre dit Adversaire, jusques au Nombre de Cinquante Personnes & Cinquante Chevaulx, ou au dessoubz, pour venir par Terre, par Mer, ou par Riviere, &c. ut supra usque ibi, en leur force & vertue, & tunc sic, du Jour de la Date d'icelles, jusques a Primer Jour du Mois d'Octobre prochainent venant, & apres non valables. Donn. en nostre Palais a Westm. le darrain Jour de May, l'An de Grace
Mille, Quatrecens, & Quarante, & le xviij de nostre Reigne. Per ipsum Regem. Autielx Lettres de Saufconduyt, soubz mesme la Date, & par mesme le temps a durers, ount lez soubz escriptz; c'estassavoir, Guy Seignur de Haumgny, ovesque Cinquante Personnes en sa Compaignie. Michel de Lailler Conseillier & Maistre en la Chambre de Comptes de nostre dit Adversaire, a Douse Personnes en sa Compaignie. Henry, &c. a tous nous Conestables, &c. ut supra usque ibi, bone, seur, & loial Saufconduyt, & tunc sic, au Sire de Gaucourt Conseillier de nostre dit Adversaire, jusques a Vint Personnes & Vint Chevaulx ou au dessoubz, pour venir par Terre, par Mer, ou par Riviere, &c. ut supra usque ibi, en lour force & vertu, & tunc sic, de Jour de la Date d'icelles jusques au Premier Jour du Moys d'Octobre prochainement venant, & apres non valables. Donne en nostre Palais de Westm. le xxvij Jour d'Auril, l'An &c. ut supra. Per ipsum Regem. Autielx Lettres de Saufconduyt, soubz mesme la date, & par mesme le Temps a durers, ount les soubs escripts; c'estassavoir, Le Conte d'Eu ovesque Cxx. Personnes en sa Compaignie. Maister Guille le Tur Conseiller & President en la Court du Parlement a Paris, ovesque xxv. Personnes en sa Compaignie. L'Evesque de Poitiers Conseillier du nostre dit Adversaire, ovesque xx. Personnes en sa Compaignie. Maister Anthonie Maulone Secretaire de nostre dit Adversaire, ovesque x. Personnes en sa Compaignie. Per ipsum Regem. |
Feb. 4. Licence for John abp. of York, to receive the cardinalate. Reading. O. x. 758. H. v. p. i. 74. |
Pro Archiepiscopo Eborum, de Statu Cardinalatus assumendo. An. 18. H. 6. Pat. 18. H. 6. p. 2. m. 24. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. In nostram nuperimè devenit notitiam quòd, Sanctissimus in Christo Pater Eugenius Papa, Quem supernâ Dei sapientiâ Vicarium suum Universalem in Terris Petro Successorem fecit, omnemque plenitudinem Potestatis contulit ad singula peragenda quae Salutem Animarum Populi Christiani concernere possunt, Circumspiciens flebilem universalis Ecclesiae Statum tot Malorum Turbationúmque generibus oppressum, Guerras, Scismata, Haereses, Morum deformitates, Scandala indiès occurrentia, ab altero Latere Ecclesiae, ex felici Unione Graecorum, per maxima Terrarum spatia dilatata, Causis & Negotiis ab universa Christianitate Sedi Apostolicae ampliùs solito cumulari Onera crescere, numerúmque tamen Cardinalium, qui unà cum Beatitudine suâ ad Onus istud Universalis Regiminis assisterent, nimium diminutum, Oculos suae prudentiae in singula Christianorum Regna circumduxit, Habitáque seriâ ac maturâ Deliberatione, libratis apprimè Meritis Personarum, clarissimas quasdam Personas ex omni Natione, pro felici Statu Universalis Ecclesiae, ad Cardinalatûs Dignitatem assumpsit, Viros utique tales quales tantos Patres esse decet, & Morum suavitate fragrantes, & Sapientiae claritate perlucidos, qui in Firmamento Universalis Ecclesiae veluti quaedam Sidera suarum Virtutum splendore Universis Populis luceant, Quorum ope ac consilio spinosa illa Plantana Guerrarum Scismata & Errorum de medio Vineae Domini evelli radicitùs, difformia Morum reformari, & omnia Scandalorum Mala prorsus aboleri possint, & Respublica Christiana tandem felici Prosperitate potiri, Inter quos, Insignem omni virtute ac Reverendum Patrem, Johannem Archiepiscopum Eborum Apostolicus Pater, Famae ipsius celebritate tractus, ad praefatae Dignitatis fastigium advocare, assumere, & promovere dignatus est,
Cujus praeclara laudabilium Operum Merita, cùm Nobis totique Regno nostro nota sint, silentio praeterire non debemus, Magnarum enim rerum longa experientia circa Regni nostri utriusque agenda, sanaque Consilia profectò illustrem atque probatum Patrem reddunt, ut non modo Universali Ecclesiae utilem verùm summè necessarium censeamus, Nos, Singula antedicta animo revolventes, tenentesque dicti Reverendi Patris Vocationem, Assumptionem, & Promotionem supradictas ad Dei Laudem, Universalis Ecclesiae Utilitatem, Regnique nostri Honorem & Gloriam cedere, Eisdem ex intimis Cordis nostri congratulamur, devotas ac multas exindè praefato Sanctissimo Patri grates habemus, & eisdem, quantum in nobis est, Consensum immò & beneplacitum nostrum adhibuimus & adhibemus, Gaudentes sumoperè tale luminare ex Regno nostro assumi posse, quod non tantùm nostras hic Plagas Occiduas, verùm & Orientales suis Radiis valeat illustrare, Ac eundem Archiepiscopum rogavimus, requisivimus, & hortati sumus ut, ad Dei Laudem, Ecclesiaeque Romanae Decus, Decorem, & Utilitatem, ac, in nostri nostraeque Nationis Anglicanae Honoris exaltationem & provectum, Statum, Gradum, & Nomen Cardinalatûs supradicti in se assumeret, nec Vacationem, Assumptionem, & Promotionem hujusmodi de se factas renueret set acceptaret, Quâ in re, quamquam ad sui excusationem in ea parte nonnulla praetenderit & allegaverit, propter quae visum sibi fuerat se tanto Gradui, Statui, & Dignitati imparem existere, prorsus indignum, ac insufficientem, finaliter tamen se nostrae Dispositioni, quoad praedictum Cardinalatûs Statum acceptandum vel non acceptandum, annuit, consensit, & promisit pariturum, Volentes igitur ac praefato Archiepiscopo, Considerationibus & de Causis praedictis, Nos ut praefertur moventibus, plenam, Tenore Praesentium, Licentiam Dantes & Concedentes quòd Ipse praefatis Advocationi, Assumptioni, & Promotioni ad Statum Cardinalatûs hujusmodi de se factis consentiat, & Statum ipsum in se assumat, & quòd sic assumptum ad Honorem Dei, Ecclesiae, Nostrúmque & Regni nostri ac suum honestè laudabiliter & congruè sustentare possit & valeat, Innotescimus, & hiis Praesentibus Declaramus quòd non est Intentionis nostrae, quòd ipse per Assumptionem, Assecutionem, vel Occupationem Statûs hujusmodi Cardinalatûs destituatur Ecclesia & Archiepiscopatu Eborum quos jam tenet, nec Spiritualibus seu Temporalibus eisdem Ecclesiae & Archiepiscopatui pertinentibus sive spectantibus, aut Fructibus, Redditibus, Proventibus, Commodis, aut Utilitatibus eorumdem, set quòd Ipse teneat, habeat, & occupet liberè, pacificè, & quietè, ad totam Vitam suam, simul cum hujusmodi Cardinalatu, eosdem Ecclesiam & Archiepiscopatum, ac Spiritualia & Temporalia praedicta, necnon Fructus, Redditus, Proventus, Commoda, & Utilitates eorumdem quaecumque, cum omnibus suis Juribus & Pertinentiis, Praeeminentiis, Liberatibus, & Franchesiis eisdem pertinentibus sive spectantibus, secundùm omnem vim & effectum, prout ipse ea hactenus tenuit, habuit, & occupavit, ac ea tenet, habet, & occupet de praesenti, Ita quòd nec, occasione Promotionis suae praedictae ad praefatum Cardinalatum, vel Admissionis seu Acceptationis ejusdem a se factae vel fiendae, aut Occupationis dictorum Ecclesiae & Archiepiscopatûs, ac Spiritualium & Temporalium, Fructuum, Reddituum, Proventuum, Commodorum, Utilitatum, Jurium, Pertinentium, Praeeminentiarum, Libertatum, & Franchesiarum praedictorum, nunc vel in futurum, simul cum dicto Cardinalatu, illo fortassis praetextu seu colore quòd ab aliquo dici posset dictos Ecclesiam & Archiepiscopatum, per Promotionem dicti Archiepiscopi ad Cardinalatum supradictum, vel per Admissionem vel Occupationem ejusdem Cardinalatûs, vacavisse, vacare, seu vacaturos fore, aut Temporalia eorumdem Ecclesiae & Archiepiscopatûs ad Manus seu Custodiam nostram exinde spectâsse, spectare, pervenisse, seu pervenire, aut spectare vel pertinere debere, aut quovis alio Regalitatis Jure quod occasione Praemissorum aut alicujus eorumdem vel quacumque aliâ ratione vel de causa ad Nos pertinere potuisset seu posset, Nos, Haeredes, aut Successores nostri, aut aliquis Justiciariorum, Vicecomitum, Escaetorum, aut aliorum quorumcumque Ministrorum seu Officiariorum nostrorum, aut alicujus nostrûm, dictum Archiepiscopum, aut Attornatos, Deputatos, Haeredes, aut Executores suos impetere, vexare, molestare, turbare, impedire,
aut aliquid ab eis vel eorum aliquo exigere poterimus aut poterit quoquo modo, Quinymmò, ad majorem Nostri affectûs ad Personam praefati Archiepiscopi manifestationem, & ampliores Favores nostros Regios eidem exhibendos, Volumus, & sibi Concedimus, ac Licentiam Damus, & Consentimus, quantum in Nobis est, quòd Ipse Officia seu Beneficia quaecumque (cujuscumque Naturae, Conditionis, seu Qualitatis existant) quae extra Regnum nostrum Angliae sibi fortassis imposterùm conferri, seu disponi, aut commendari contigerit, simul cum dictis Cardinalatu ac Ecclesiâ & Archiepiscopatu, quae sibi in formâ praedictâ remanere volumus, acceptare valeat, retinere, & occupare, quibuscumque Statutis, Ordinationibus, Legibus, aut Juribus, editis aut imposterùm edendis, ac Consuetudinibus Regni nostri Angliae, aut aliis quibuscumque Obstaculis, Impedimentis, seu Rebus, quae in contrarium eorum aut alicujus eorum, quae praesentibus Literis nostris continentur, facere possent, non obstantibus quoquo modo, Et insuper Volumus & Concedimus pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quantum in Nobis est, quòd Cancellarius Angliae, pro tempore existens, plenam Potestatem, Tenore Praesentium, habeat & Auctoritatem fieri faciendi & liberandi praefato Archiepiscopo, postquam ipse hujusmodi Statum Cardinalatûs super se acceptaverit & assumpserit, Literas Patentes, per avisamentum Consilii ejusdem Archiepiscopi debitè conficiendas, sub Magno Sigillo nostro, Haeredum, & Successorum nostrorum praedictorum, talem vigorem & effectum continentes, quòd Nos per easdem Literas Remittamus, Relaxemus, & omninò pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, imperpetuùm Quietum Clamemus praefato Archiepiscopo omnimodas Actiones, Sectas, Querelas, & Demandas, quas versus ipsum, ratione Acceptationis & Assumptionis suae praedicti Statûs Cardinalatûs, habere poterimus quovis modo, & quòd idem Archiepiscopus praedictos Ecclesiam & Archiepiscopatum, necnon Spiritualia & Temporalia, Fructus, Redditus, Proventus, Commoda, Utilitates, Jura, Pertinentia, Praeeminentias, Libertates, & Franchesias praedicta teneat, habeat, & occupet, eisque & eorum quolibet gaudeat & utatur liberè, pacificè, & quietè sibi ad totam Vitam suam, secundùm omnem vim & effectum, prout ea unquam tenuit, habuit, & occupavit, ac eis & eorum quolibet gaudeat & utatur, simul cum dicto Cardinalatu, sine impedimento Nostri, Haeredum, vel Successorum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum seu Ministrorum nostrorum, Haeredum, vel Successorum nostrorum praedictorum quorum cumque, quibuscumque Statutis, Ordinationibus, Legibus, aut Juribus, editis vel imposterùm edendis, ac Consuetudinibus Regni nostri Angliae, aut aliis quibuscumque Obstaculis, Impedimentis, seu Rebus, quae in contrarium eorum, aut alicujus eorum, quae in eisdem Literis continebuntur, facere possent, non obstantibus quoquo modo, Et in casu quod eaedem Literae, sic conficiendae, pro plenâ Exoneratione & Acquietatione praedicti Archiepiscopi, Haeredum, & Executorum suorum in hac parte erga Nos, Haeredes, & Successores nostros praedictos, in aliquo minùs validae & insufficientes in Lege existant, quòd extunc praedictus Cancellarius plenam similiter Potestatem habeat & Auctoritatem, per Praesentes, fieri faciendi & liberandi praefato Archiepiscopo, per avisamentum Consilii ejusdem Archiepiscopi, tot & tales alias Literas Patentes sub Sigillo praedicto, quot & quales eidem Archiepiscopo & dicto Consilio suo in Praemissis fore videbuntur necessariae, utiles, efficaces, & oportunae, absque aliquâ aliâ vel ulteriori Prosecutione per praedictum Archiepiscopum penes Nos, aut dictos Haeredes, & Successores nostros, pro aliquibus Literarum praedictarum faciendâ, & absque Feodo & Fine quovis modo faciendis pro eisdem. In cujus &c. Teste Rege apud Redyng, quarto Die Februarii. Per ipsum Regem. |
Feb. 6. Commission to sir Thomas Kyryell, Stephen Wilton, Thomas Chalton, and William Ludlowe, to treat for the inclusion of the people of Normandy, Aquitain, and the marches of Calais, in the treaty of intercourse with Flanders. Reading. O. x. 761. H. v. p. i. 75. |
Super Intercursu Flandriae. An. 18. H. 6. Franc. 18. H. 6. m. 28. Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Thomae Kyryell Militi, Magistro Stephano Wilton Decretorum Doctori, Thomae Chalton Mercatori, & Willielmo Ludlowe, Salutem. Sciatis quòd, Cùm aliàs certae Treugae & Intercommunicationes Mercandisarum, inter Subditos nostros Angliae, Hiberniae, & Villae Calesii, & Ipsos de Brabantiâ, Flandriâ, ac Dominio & Villâ de Maghliniâ, usque in Finem Triennii extunc duraturae, Habitae fuerint, Tractatae, Appunctuatae, & Conclusae, Ac postmodùm, ad Supplicationem, carissimae Consanguineae nostrae, Ducissae Burgundiae, usque certum tempus prolixiùs sufficienti Auctoritate Ampliatae & Prorogatae, Nos jam, Ut bonus, sincerus, & amicabilis Mercandisiae Intercursus generaliter inter omnes & singulos Subditos nostros, tàm Cismarinos, quàm Trasmarinos, & illos de dictis Partibus Brabantiae, Flandriae, ac Dominio & Villâ de Maghliniâ, exnunc habeatur, vigeat, & accrescat, Ad specialem Requisitionem tàm Subditorum nostrorum praedictorum quàm illorum de eisdem Partibus Brabantiae, Flandriae, ac Dominio & Villâ de Maghliniâ, Assignavimus Vos, Tres, & Duos vestrûm, ad Conveniendum cum Oratoribus sive Nunciis praefatae Consanguineae nostrae, sufficientem & requisitam Potestatem habentibus, certis Locis & Temporibus, prout inter vos & ipsos Oratores & Nuncios poterit concordari, Et ad Appunctuandum & Concludendum cum eisdem quòd Subditi nostri Ducatuum nostrorum Normanniae & Aquitanniae ac Marchiarum dictae Villae nostrae Calesiae in & sub Treugis & Intercommunicationibus praedictis, ac Ampliatione & Prorogatione earumdem, comprehendantur & contineantur, ac eisdem Beneficiis, Privilegiis, & Libertatibus in omnibus gaudeant & utantur, sicut dicti Subditi nostri Angliae, Hiberniae, & Villae Calesiae, ratione dictarum Treugarum & Intercommunicationum, ac Ampliationis & Prorogationis earumdem, melius uti debent & gaudere, Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis, exequamini, & expleatis in formâ praedictâ: Et Promittimus Nos bonâ fide Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid per Vos, Tres, vel Duos vestrûm Actum, Gestum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, ac ea, per vos sic Acta, per Literas nostras Patentes Approbare, Ratificare, & Confirmare. In cujus &c. Teste Rege apud Redyng, Sexto die Februarii. Per ipsum Regem. |
Feb. 8. Safe concuct for 60 persons to be brought by John de Shiedame to manufacture salt in England. Reading. O. x. 761. H. v. p. i. 75. |
Super modo conficiendi Sal in Anglia. An. 18. H. 6. Ibid. m. 27. Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Pro eo quòd nuper, ut informamur, certus Modus conficiendi Sal in hoc Regno nostro Angliae magis abundè quàm temporibus retroactis fieri solebat, repertus est, Propter quod expediens videtur pro Republicâ, venire facere de Hollandiâ & Zellandiâ Gentes ad conficiendum hujusmodi Sal doctas in hoc & expertas, Et ad Finem Donandi hujusmodi Gentibus occasionem & majorem Voluntatem Veniendi & Morandi in hoc Regno nostro, considerato quòd aliqui ipsarum fortassis sunt de Flandriâ, vel durante Guerrâ fuerunt cum Flamengis vel aliis Inimicis nostris supra Mare, per quod aut propter aliquas alias Causas, supra Mare seu in dicto Regno nostro ante haec tempora emergentes, accedere dubitarent, Pro quâ quidem Republicâ Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, Salvam Gardiam generalem pro Sexaginta Personis vel paucioribus, quas Johannes de Shiedame Armiger, in Zellandiâ oriundus, in Regnum nostrum praedictum ad confi-
ciendum dictum Sal adducet, seu adduci faciet, Quae quidem Personae ibidem operabuntur absque eo quod occasio seu impetitio, de quacumque Re ante haec tempora contingente, in Corporibus, neque Bonis, aliquatenus fiat sive detur eisdem; Et ideò vobis Mandamus quòd ad praefatas Sexaginta Personas vel pauciores, per praefatum Johannem de Shiedame in Regnum nostrum praedictum ex causâ praedictâ adducendas, quas pro Bono Publico in Salvam Gardiam suscepimus ut praedictum est, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, Non inferentes &c. Et si quid &c. Proviso semper quòd Personae hujusmodi in Regno nostro praedicto existentes quicquam, quod in Nostri seu Subditorum aut Dominiorum nostrorum Dampnum vel Praejudicium cedere valeat, minimè faciant vel attemptent. In cujus &c. per unum Annum duraturas. Teste Rege apud Redyng, octavo die Februarii. Per Breve de Privato Sigillo. |
Feb. 26. Licence to John Secheford and John Candeler to export corn and other victuals to Iceland for the use of the bp. of Scalhelte, confessor of the K. of Denmark. Windsor. O. x. 762. H. v. p. i. 75. |
Pro Episcopo Islandico de Providendo. An. 18. H. 6. Pat. 18. H. 6. p. 2. m. 17. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm per quandam Supplicationem, Nobis per Johannem Secheford & Johannem Candeler exhibitam, acceperimus qualiter Confessor carissimi Fratris nostri Regis Daciae, qui in Episcopum de Scalhelte in Islandiâ nuper est Creatus, Panem, Vinum, Servisiam, neque alium Liquorem, nisi Lac & Aquam, ad Manducandum & Bibendum, seu Pannum ad se & Servientes suos Induendum non habeat, Pro quâ quidem Causâ idem Episcopus dictos Johannem & Johannem, ad Licentiam pro Duabus Navibus, extra Regnum nostrum Angliae in Terram praedictam, cum Victualibus & Panno (solutis prius Custumis & aliis Deveriis Nobis debitis) liberè transeundis, habendam, penes Nos prosequi desideravit, Nos, Praemissa considerantes, ac etiam quòd Divinum Servitium, Communionemque, & Baptismum in Terrâ praedictâ, absque Relevamine & Auxilio nostris in hac parte, verisimile est deficere & cessare, eo quod in dictâ Terrâ neque Frumentum, Vinum, neque Sal existant ut informamur, de Gratiâ nostrâ speciali Concessimus & Licentiam Dedimus eisdem Johanni & Johanni, quòd ipsi Duas Naves, cum Mercatoribus & Marinariis eisdem necessariis, in dicto Regno nostro, cum Centum Quarteriis Frumenti, in utraque (videlicet) Navium praedictarum, ac aliis Victualibus & Panno Onerare & Carcare, ac extra dictum Regnum nostrum in Terram praedictam (solutis priùs Custumis ac aliis Deveriis Nobis debitis) liberè transire, ac ibidem easdem Naves ad usum dicti Episcopi Exonerare & Discarcare, ac ab eodem Episcopo & Deputatis suis hujusmodi Mercandisas, prout in eâdem Terrâ existunt, Recipere, & cum eisdem Mercandisis Naves praedictas Onerare, & in Regnum nostrum praedictum Cariare valeant licitè & impunè; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, xxvj die Februarii. Per Breve de Privato Sigillo. |
Feb. 28. Safe conduct for William Croyser, a Scot, acolyte of the pope, and nuncio to Scotland. Eltham. O. x. 762. H. v. p. i. 75. |
Pro Acolyto Papae, de Scotia oriundo. An. 18. H. 6. Scot. 18. H. 6. m. 15. Rex, per Literas suas Patentes, per Biennium proximò futurum duraturas, de Gratiâ suâ speciali, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Magistrum Willielmum Croyser, Accolitum Domini Summi Pontificis, de Regno Scotiae oriundum, Nuncium Sedis Apostolicae, a Villâ Regis Calesii in Regnum Regis Angliae, cum Octo Familiaribus, Rebus, & Bonis suis, ac totidem Equis, veniendo, ibidem morando, & abinde in praedictum Regnum
Scotiae transeundo, & exindè in idem Regnum Regis Angliae revertendo, ac demùm ad Curiam Romanam redeundo liberè, licitè, & impunè, Proviso semper quòd praedictus Willielmus ac Familiares sui benè & honestè erga Regem & Populum suum se gerant & habeant, Et quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi Regis praedicti Dampnum seu Gravamen, cedere valeat, non attemptent, nec faciant aliqualiter attemptari, Et quòd ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, absque Licentiâ & Voluntate Capitaneorum, Constabulariorum, Custodum, seu Gubernatorum eorumdem, & absque exhibitione praesentis salvi Conductûs Regis ingrediantur nec ingredi praesumant quovis modo. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Eltham, xxviij die Februarii. Per ipsum Regem. |