|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
July 1. Power for Henry bp. of S. David's, Henry lord of Beaumont, sir John Cheyne, and John Catryk to treat with France for redress of injuries and for a truce. Westm. O. viii. 694. H. iv. p. i. 194. |
De Tractando cum Adversario de Francia. An. 12. H. 4. Ibid. m. 2. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino sempiternam. Noverit Universitas vestra quòd, Ad Honorem Dei, ac Sanguinis Christiani effusionem, malaque ac dampna
irreparabilia evitanda, quae, stante Guerrâ inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, verisimiliter & sine dubio poterunt evenire, prout jam veraciter evenerunt, sicut transacti temporis cursus edocet manifestè, Inclinamur & assentimus ad Tractandum cum dicto Adversario nostro de Francia, Et, ob hanc Causam, mittimus, de praesenti, versus partes Picardiae, Reverendum in Christo Patrem, Dominum Henricum, Dei gratiâ, Menevensem Episcopum, ac, Dilectos & Fideles nostros, Henricum Dominum de Beaumont, Johannem Cheyne Militem, & Magistrum Johannem Catryk Licentiatum in Decretis, De quorum fidelitate, discretione, & Industriâ, pleniùs confidentes, Ipsis Quatuor, Tribus, vel Duobus eorumdem, dedimus, concessimus, & commisimus, ac damus, concedimus, & committimus per praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale & speciale, Pro Nobis & nomine nostro, necnon pro Subditis, Colligatis, & Confoederatis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris citra & ultra Mare, quibuscumque Locis & Temporibus oportunis, cum dicto Adversario nostro de Francia, De & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Litibus, Querelis, Guerris, Debatis, Demandis, & Discordiis quibuscumque, cum omnibus suis Circumstantiis, Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, & Connexis, Inter Nos, Subditos, Colligatos, & Confoederatos nostros, Regna, & Dominia nostra citra & ultra Mare, ex una parte, & dictum Adversarium nostrum de Francia, Subditos, Colligatos, Confoederatos, & Dominia sua, ex parte altera, qualitercumque motis vel habitis, Necnon de & super quarumcumque Treugarum, in hac parte initarum, Violationibus, ac earum Reformationibus, & contra earum formam Attemptatorum Raparationibus & Emendis, Dandis, Faciendis, & Recipiendis, Quibuscumque Locis & Temporibus oportunis, cum dicto Adversario nostro, seu ejus sufficienter Deputatis vel Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, ac finaliter Concordandi, Necnon Treugas, Tolerantias, & Abstinentias generales, & speciales, seu particulares, tàm per Terram, Aquam, & Mare, simul vel separatim, melioribus viis, modo, & forma quibus fieri possit, tamdiu, & tanto tempore duraturas, secundum quod dictis, Reverendo Patri, [Episeopo Menevensi,] Henrico Domino de Beaumont, Johanni, & Johanni, ipsis Quatuor, Tribus, vel Duobus eorumdem placebit in eventum, cum dicto Adversario nostro de Francia, sufficienter Deputatis seu Deputandis ab eodem, Ineundi, Ordinandi, Faciendi, Perficiendi, Capiendi, & Concedendi, Cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Circumstantiis necessariis, utilibus, vel oportunis, Ac etiam Commissarios, seu certos Deputatos, Gardianos, Judices, seu Conservatores, tot & tales, ac in locis ubi expedire videbitur, pro stabili, firmâ, & fideli Conservatione Treugarum, Tollerantiarum, & Abstinentiarum hujusmodi, ac pro debita Reformatione & Reparatione omnium & singulorum, quae contra vim, formam, & effectum ipsarum Treugarum, Tolerantiarum, & Abstinentiarum qualitercumque attemptari contigerit in futurum, Dandi, Deputandi, Constituendi, Praeficiendi, & Ordinandi, Necnon quòd Nos, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, ac Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, Treugas, Tollerantias, Abstinentias, & Ordinationes quascumque & qualescumque, circa Praemissa, per praesentes Commissarios seu Deputatos nostros, omnes Quatuor, Tres, vel Duos eorumdem, cum dicto Adversario nostro, vel suis in hac parte sufficienter Deputatis seu Deputandis, Faciendas, Ordinandas, Conveniendas, Concedendas, & Habendas, Cum suis omnibus Clausulis, Modis, Conditionibus, Circumstantiis, & Appenditiis quibuscumque, Firmè, fideliter, & inviolabiliter observabimus, &, quantum in nobis est, observari faciemus, Necnon de debitè Reformando & Reparando totum & si quid in contrarium, per Partem nostram (quod absit) contigerit attemptari, in Animam nostram, sub verbo Regio, ac tactis etiam Sacrosanctis Evangeliis, Jurandi, ac quodlibet aliud genus liciti Sacramenti, Nomine nostro, & pro Nobis, Praestandi, Necnon quascumque Cautiones solitas & honestas Exponendi,
Dictúmque Adversarium nostrum, Deputatos, vel Deputandos ab eodem consimiliter Jurare Petendi & Audiendi, Hujusmodique Treugas, Tollerantias, Abstinentias, Ordinationes, & Conventiones quascumque, Personis & Locis quibuscumque, ubicumque, & quandocumque expedire videbitur, Insinuandi, Notificandi, Proclamandi, & Publicandi, Insinuari, Notificari, & Proclamari Faciendi & Mandandi, Necnon omnia alia & singula Agendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint sen quomodolibet oportuna, etiam si de se Mandatum exigant speciale, & altioris naturae fuerint quàm Capitula expressata, ac quae & qualia nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, Promittimus etiam, bonâ fide, verbo Regio, & sub Attestatione Divini Judici, Nos, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, & Subditis, Colligatis, & Confoederatis nostris, quantum in nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per hujusmodi Commissarios, seu Deputatos nostros, Quatuor, Tres, vel Duos eorumdem, unà cum dicto Adversario nostro de Franciâ, Deputatis seu Deputandis ab eodem, Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis vel in aliquo Praemissorum, Et exponimus Cautionem, Eaque omnia & singula, per Literas nostras, & sub Magno Sigillo nostro, Ratificabimus & Confirmabimus, quotienscumque ad hoc fuerimus requisiti. In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dat. in Palatio nostro Westm. primo die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 1. Power for the above-named commissioners to treat for perpetual peace. Westm. O. viii. 696. H. iv. p. i. 195. |
De Tractando pro Pace perpetua. An. 12. H. 4. Ibid. m. 4. Rex Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem in Domino sempiternam, Noverit Universitas vestra quòd Nos, Reverendum in Christo Patrem, Henricum, Dei gratiâ, Menevensem Episcopum, necnon, dilectos & fideles nostros, Henricum Dominum de Beaumont, Johannem Cheyne Militem, & Magistrum Johannem Catryk in Decretis Licentiatum, De quorum fidelitate, circumspectiona, & industria, plenam in Domino fiduciam optinemus, Nostros veros, certos, & indubitatos Commissarios, ac pro Nobis, Regnis, Dominiis, & Subditis, ac Colligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque, Deputatos speciales, melioribus viis, modo, & forma, quibus possumus, Ordinamus, Facimus, Constituimus, Creamus, & Praeficimus per Praesentes, Dantes eisdem, Episcopo, Henrico, Johanni, & Johanni, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum, plenam & liberam Auctoritatem, Potestatem, & Facultatem, Ad Honorem Dei, effusionemque Sanguinis Cristiani evitandam, De, pro, & super firma, stabili, & perpetua Pace habenda, inter Nos, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos, & Confoederatos nostros quoscumque, Regnaque & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex una parte, & Adversarium nostrum Franciae, Haeredes, Successores, & Subditos, ac Colligatos, & Confoederatos suos, ac Dominia sua, ex altera, Quibuscumque Diebus & Locis oportunis, cum dicto Adversario nostro, ejusve sufficienter Deputatis seu Deputandis in hac parte, Conveniendi, Tractandi, Componendi, & finaliter Concordandi, Necnon quascumque vias inductivas, ac media, licita & honesta, ad hujusmodi Pacem pro perpetuo Firmandam, Stabiliendam, & Habendam, Offerendi & Prosequendi, Ulteriusque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac etiam si in se Mandatum exigant speciale, Promittimus etiam, bonâ fide, & verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum, perpetuis Temporibus, habituros, totum & quicquid per dictos, Episcopum, Henricum, Johannem, & Johannem, Quatuor, Tres, vel Duos eorum, Actum, Factum, Conventum, seu Concordatum fuerit in Praemissis vel in aliquo Praemissorum,
Et exponimus Cautionem. In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dat. in Palatio Regis Westmon. primo die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 1. Commission to the same persons to redress infractions of the truce. Westm. O. viii. 697. H. iv. p. i. 195. |
De Attemptatis Reformandis. An. 12. H. 4. Franc. 12. H. 4. m. 4. Le Roy, a toutz ceulx qui ces Lettres verront ou orront, Salutz. Pur ceo que, pluseurs Griefs, Domages, & Attemptaz ount este faitz, le temps passe, & se font encors chescun jour, encontre le Teneure des Trieues (que ont eu & ount Cours, & enquore sont pendantz) en ascuns Parties de nostre Roialme, tant en Terre, come en la Mer, par les Subgiez, de l'une & l'autre Partie d'Engleterre & de France, dont plusours Pleintz sont venuz & viennent chescun jour a Nous & a noz Officers, A Repairement des quelles Attemptaz, Perts, & Domages, n'a este ascune Provision ou Restitution faite le temps passe, sicome de ce avons este & sommes suffisauntment informez, Savoir faisons que Nous, Desirans Purvoier & Remedier aux Choses desusdites les plus hastivement & diligealment que faire se purra, Confianz au plain de Sens, Loialte, & bonnes diligences de, le Tresreverent Pier en Dieu, Henry Evesque de Seint David, & de, noz bien amez & foialx, Henry Sire de Beaumont, Johan Cheyne Chivaler, & Meistre Johan Catryk, Licencie en Decrees, Yceux Quatre, Trois, & Deux d'eulx, avons Commys, Ordonnez, & Establiz, &, par le Teneure de ces Presentz, Commettons, Ordennons, & Establissons, pour Nous & en nostre Non, de eulx Transporter en la Marche de Picardie ou bon lour semblera, Et illeques ovec eulx, qui serront Ordennez & Deputez, par la cause desusdite, par nostre adversaire de France, Teignent leur Siege & Jurisdiction, oient touz Plaintes, Clamours, & Requestes, que lour serront faitz de toutz ceulx, qui auront este Domages, en Terre & en Mer, par l'une Partie ou par l'autre, durantz les dites Treues, Et lour faisantz faire plainier Restitution de leurs dites Pertes, ainsi qui de Raison appartendra, Et de tous Attemptaz, quelqonqes faitz & a faire, Cognoissent, & facent faire Reparat condigne & suffisant. En faisantz as Parties, somerement & de plain, sans long Proces ou figure de Jugement, bon & brief Droit, en tielle manere que nulle n'ait Cause d'en venir Pleintif devers Nous, ou nostre Court Souveraine, Purveu tous voies que les Commissairs, faitz par nostre Adversaire de France, facent paraillement de leur part, De ce faire lour Donnons Pouvoir, Auctorite, & Mandement especial, Mandons & Commandons a toutz noz Justicers, Officers, & Subgiez, & a chescun de eulx, sicome a luy appartendra, que aux dessusdites Evesque, Henry Sire de Beaumont, John & John, & a leur Commys & Deputez, en faisantz les Choses desuisdites & chascun d'ycelles, Obeissent & Entendent diligealment, & leur prestent & baillent Conseil, Confort, Socours, Presons, & Aide, Et nous Promettons, en bonne foy, & en Parole du Roy, avoir Ferme & Agreable tout ce que, par nos ditz Commys, es Choses desuisdites & chascun d'icelles, leur Circumstances & Dependences, aura este Faite, Pronuncie, Jugie, & Sentencie, & Ratifier par Noz Lettres si mester est & ils en sont requiz. Et tesmoignance &c. Donne a Westm. le primer jour de Juyll. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 13. The K. desires Thomas abp. of Canterbury to admit John Thorp to the church of S. Mary of Calkewell in Picardy, with the chapel of Nele annexed thereto. Westm. O. viii. 697. H. iv. p. i. 196. |
De Praesentatione in Picardia. An. 12. H. 4. m. 3. Rex, Venerabili in Christo Patri, Th. eadem gratiâ, Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Ad Ecclesiam beatae Mariae de Calkewell, in partibus Picardiae, cum Capella de Nele eidem Ecclesiae annexa, Morivensi Dioecese Vacantem, & ad nostram Donationem spectantem, dilectum nobis, Johannem Thorp Capellanum,
vobis, ad omnem Jurisdictionem ordinariam in partibus illis exercendum Auctoritate Apostolicâ commisso, ut dicitur, Praesentamus. Intuitu caritatis rogantes quatinus ipsum Johannem ad Ecclesiam praedictam admittatis, & Personam instituatis in eadem. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Julii. |
July 13. Presentation of Nicholas Leseignour to the church of the Holy Trinity of the forest in Guernsey, vacant by the resignation of Nicholas Blondell. Intimation thereof to Edward duke of York, warden of Jersey, Guernsey, Sark, and Alderney. Westm., 14 July. O. viii. 698. H. iv. p. i. 196. |
De Praesentatione in Insula de Gernesey. An. 12. H. 4. Ibid. m. 3. Nicholaus Leseignour Capellanus, habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Sanctae Trinitatis de Foresta in Insula de Gernesey, Constanciensi Dioecese, Vacantem, per Resignationem Nicholai Blondell Capellani ultimae Personae ejusdem, & ad Regis Donationem spectantem, & diriguntur Literae illae E. Episcopo Constanciensi, aut ejus Vicario Generali in Insula praedicta. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio Julii. Et Mandatum est, carissimo Consanguineo Regis, Edwardo Duci Eborum, Custodi Insularum de Jeresey, Gernesey, Serk, & Aurney, vel ejus Locumtenenti in praedicta Insula de Gernesey, quòd ipsum Nicholaum Leiseignour, per Se, & Deputatos suos, omnes & singulos Fructus, Decimas, Oblationes, Redditus, & Proventus, de Ecclesia praedicta qualitercumque provenientes, habere, percipere, & indè liberè disponere, Colligere, & in usus suos proprios convertere, absque Impedimento aliquo permittat, Quocumque Mandato Regis, sibi prius in contrarium directo, seu Ordinatione aliquâ, in hâc parte factâ, non obstante, Proviso semper quòd eidem Ecclesiae per ipsum Nicholaum Leseignour, aut Deputatos suos praedictos, in Divinis Obsequiis, prout justum fuerit, debitè & honestè serviatur. Tege Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Julii. |
Sept. 1. Licence to Henry prince of Wales to send ambassadors to treat for his marriage with one of the daughters of John duke of Burgundy. Westm. O. viii. 698. H. iv. p. i. 196. |
Pro Principe Walliae, super Matrimonio cum una de Filiabus Ducis Burgundiae. An. 12. H. 4. Pat. 12. H. 4. m. 2. Rex omnibus ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, ex certa scientia nostra, concessimus & Licentiam dedimus, carissimo Filio nostro, Henrico Principi Walliae quòd ipse certos Commissarios, Procuratores, & Deputatos suos versus partes Transmarinas mittere & destinare possit, Ad Tractandum, Loquendum, & Comunicandum, de & super Matrimonio seu Sponsalibus, inter ipsum Principem & unam de Filiabus Johannis Ducis Burgundiae & Comitis Flandriae, In quam idem Princeps, seu Procurator aut Procuratores ejusdem ad hoc Deputatus seu Deputati, nomine suo consentire voluerit vel voluerint, Necnon de Dote, Donatione propter Nuptias, & aliis quibuscumque, circa Contractus hujusmodi necessariis, utilibus, vel oportunis, cum quibuscumque Personis, ad hoc sufficientem Auctoritatem & Potestatem habentibus vel habituris, Conveniendum, Paciscendum, Tractandum, Componendum, & Concordandum, ac nomine nostro Auctoritatem & Consensum Praebendum, Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis seu eorum aliquo necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Salvo semper Nobis omni eo, quod ad Nos, de Jure Coronae nostrae, vel Consuetudine Regni nostri Angliae, pertinet in hac parte. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 1. Commission to Thomas earl of Arundel, Francis de Courte, lord of Pembrok, Hugh Mortymer, chamberlain of the prince of Wales, and John Catryk, to negotiate the above-mentioned marriage. Westm. O. viii. 699. H. iv. p. i. 196. |
De Tractando super Matrimonio praetacto. An. 12. H. 4. Franc. 12. H. 4. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Noverit Universitas vestra quòd Nos, carissimum Consanguineum nostrum, Thomam Comitem Arundellae, &, dilectum & fidelem Militem nostrum, Franciscum de Courte Dominum de Pembrok, ac, dilectum nobis, Hugonem Mortymer Armigerum, Camerarium, carissimi Filii nostri, Henrici Principis Walliae, &, dilectum Clericum nostrum, Magistrum Johannem Catryk in Decretis Licentiatum, De quorum Fidelitate & Circumspectione & Industria plenam in Domino fiduciam optinemus, Nostros veros, certos, & indubitatos Ambassiatores & Commissarios, ac pro Nobis, Regnis, Dominiis, & Subditis nostris quibuscumque, Deputatos speciales, melioribus viis, modo, & forma quibus possumus, Ordinamus, Facimus, Constituimus, Creamus, & Praeficimus per Praesentes, Dantes & Concedentes eisdem, Comiti, Francisco, Hugoni, & Johanni, plenam & liberam Auctoritatem, Potestatem, & Facultatem, Ad Honorem Dei, evitationemque effusionis sanguinis Christiani, pro Quiete & bono Pacis perpetuò duratura, De, pro, & super Allegantia & Amicitia perpetua, ac praesertim de, pro, & super Matrimonio seu Sponsalibus, inter praedictum, carissimum Filium nostrum Principem, & Unam de Filiabus, illustris & magnifici Principis, Johannis Ducis Burgundiae & Comitis Flandriae, In quam idem Princeps, seu Procurator, aut Procuratores ejusdem, ad hoc deputatus, seu Deputati, nomine suo consentire voluerit vel voluerint, Necnon de Dote, Donatione propter Nuptias, & aliis quibuscumque, circa Contractus hujusmodi necessariis, utilibus, vel oportunis, cum quibuscumque Personis, ad hoc sufficientem Auctoritatem & Potestatem habentibus vel habituris, Inter Nos, Haeredes, Successores, & Subditos nostros quoscumque, Regnaque & Dominia nostra, citra & ultra Mare, ex una Parte, & praefatum, magnificum Principem, Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae, Haeredes, Successores, Subditos suos, ac Dominia sua, ex altera Parte, Quibuscumque Diebus & Locis oportunis, cum dicto, Magnifico Principe, Duce Burgundiae & Comite Flandriae, ejusve sufficienter Deputatis seu Deputandis ab eodem, in Praemissis, Conveniendi, Tractandi, Componendi, & finaliter Concordandi, cum quibuscumque Clausulis, Conditionibus, Modificationibus, & Cireumstantiis circa Praemissa utilibus vel oportunis, Ulteriúsque Faciendi, Exercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel circa ea necessaria suerint seu quomodolibet oportuna, etiam si in se Mandatum exigant speciale, Promittentes insuper bonâ fide, & verbo regio, nos Ratum, Gratum & Firmum, perpetuis temporibus, habituros totum & quicquid per praefatos Comitem, Franciscum, Hugonem, & Johannem, Actum, Factum, Conventum, seu Concordatum fuerit in Praemissis vel in aliquo Praemissorum, In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dat. in Palatio Regis Westm. Primo die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 3. Letters of attorney for Thomas earl of Arundel in the names of John Boerlee and Richard Wakehurst. Westm. O. viii. 699. H. iv. p. i. 196. |
Pro Comite Arundellae versus partes transmarinas profecturo. An. 12. H. 4. Ibid. m. 3. Thomas Comes Arundellae, qui de Licentia Regis, versus Partes Transmarinas profecturus est, habet Literas Regis de generali Attornatu, sub Nominibus Johannis Boerlee, & Richardi Wakehurst, sub alternatione, ad Lucrandum &c. in quibuscunque Curiis Angliae. Praes. &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio die Septembris. Johannes Clerk recepit Attornamentum usque Reditum Constituentis in Angliam. |
Sept. 3. The K. orders Robert Spellowe, sergeant-at-arms, to provide shipping at London for the K.'s intended voyage. Westm. O. viii. 700. H. iv. p. i. 196. |
Pro Viagio Regis, de Navibus arestandis. An. 12. H. 4. Pat. 12. H. 4. m. 4. dors. Rex, dilecto sibi, Roberto Spellowe, Servienti suo ad Arma, Salutem. Scias quod Assignavimus Te tàm ad omnes & Singulas Naves, Bargeas, & Balingeras, ac alia Vasa Portagii Triginta Doliorum & ultra, in quibuscumque Portubus & Locis Regni nostri Angliae inveniri poterunt, quàm ad tot Magistros & Marinarios, quot pro Gubernatione Navium, Bargearum, Balingerarum, & Vasorum praedictorum necessarii fuerint, infra Libertates & extra, pro Denariis nostris, promptè & rationabiliter solvendis, Arestandum & Capiendum, & usque Portum Civitatis nostrae Londoniae, Ad Proficiscendum nobiscum, in propria Persona nostra, in praesenti Viagio nostro, versus partes Transmarinas, Duci faciendum, Et ad omnes illos, quos in hac parte Contrarios inveneris seu Rebelles, Arestandum & Capiendum, & Prisonis nostris Mancipandum, in eisdem moraturos quousque pro eorum Deliberatione aliter duxerimus Ordinandum; Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & exequaris in forma praedicta: Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, Possessoribus, Magistris, & Marinariis Navium, Bargearum, & Balingerarum, & aliorum Vasorum quorumcumque, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd tibi in Executione Praemissorum pareant, obediant, & intendant prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 9. The K. informs the council of North Berne in Norway, of his forbidding the Hanse merchants leaving England in consequence of the injuries done to English merchants and of the licence given to nine merchants at S. Botolph to leave England. Westm. O. viii. 701. H. iv. p. i. 197. |
Pro quibusdam de Scotia. An. 12. H. 4. Scot. 12. H. 4. m. 6. Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum, & extunc per Quindecim dies duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Steward Dominum de Lorgn Militem de Scotia, Magistrum Robertum de Lany Praepositum Sancti Andreae, Alexandrum de Carnys Praepositum de Lyncloudam, & Johannem Busby Canonicum de Mourray, Tres vel Duos eorum, & Triginta Personas Equestres in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae, per Castra & Villas firmatas, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Equos & Hernesia sua quaecumque; Nolens quòd ipsi ratione aliquarum Occasionum, Querelarum, seu Demandarum capiantur, Arestentur, Imprisonentur, Inquietentur, Molestentur in aliquo, seu graventur: Proviso semper quòd praefati Johannes, Robertus, Alexander, & Johannes, & Personae praedictae, quicquid, quod in Regis seu Populi sui praejudicium cedere valeat, non Attemptent seu attemptari facere praesumant, & quòd ipsi & eorum quilibet erga Regem & Populum suum benè & honestè se gerant & habeant, & quòd Personae praedictae Proditores Regis, seu Gentes abjudica-
tae, aut extra dictum Regnum Regis Bannitae non existant. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo Sexto die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 16. Safe conduct for John Steward, lord of Lorgn, Robert de Lany, provost of S. Andrew's, Alexander de Carnys, provost of Lyncloudam, and John Busby, canon of Moray. Westm. O. viii. 701. H. iv. p. i. 197. |
Super Injuriis in Norwegia Mercatoribus illatis. An. 12. H. 4. Pat. 12. H. 4. m. 1. Rex, Universis & singulis Proconsulibus, Consulibus, Judicibus, Scabinis, caeterisque Probis hominibus de Concilio, Carissimi Filii nostri, Regis Norwegiae, in Civitate de Northberne, ac aliis quibuscumque Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem & fidem indubiam Praesentibus adhibendam. Inter caeteras Reipublicae Curas, Regiis Humeris incumbentes, potissimè, ut opinamur, Regalem Magestatem magnificat Pacem & Tranquillitatem inter Subditos procurare, & eos a Pressuris & Injuriis pro viribus praeservare, praesertim cum Regia Dignitas in Subditorum quiete quiescat, & in eorum Angustiis maximè anxietur. Hinc est quòd Nos nuper, Attentis diversis Injuriis, Murdris, & Interfectionibus intollerabilibus, caeterisque quampluribus Oppressionibus, Dampnis, & Gravaminibus, Diversis Ligeis nostris, per quosdam de Hansa, ad Partes de Berne in Norwegia confluentes, & ibidem Conversantes, a jam diu irrogatis, factis, & perpetratis, Pensantes quòd, si tantae Temeritatis excessus, sub Dissimulationis Clamide, vellemus diutiùs tolerare, nedùm in Populi nostri Dampnum non modicum, verum etiam in nostri & Coronae nostrae Dedecus & Praejudicium, quod nollemus, se tenderent manifessè, Et volentes proindè Dampnis & Oppressionibus praedictis praecavere, & praefatos Ligeos nostros ab eisdem, in quantum potuimus, protegere & praeservare, ut tenemur, Ex mero motu & certa scientia nostris, ac ex digesto, fidelium & peritorum Nobis assistentium, Concilio, non ob causam Restitutionis seu plenariae Satisfactionis Dampnorum hujusmodi, sed tantum ad eorum Evitationem, Cessationem, & Deletionem, ac dicti Populi nostri Securitatem, Tranquillitatem, & Quietem imposterùm faciendas, per quoddam Breve nostrum, Praeceperimus Ballivis nostris Villae de Sancto Botholpho, & Custodibus Passagii in Portu ejusdem Villae, & eorum cuilibet, quòd aliquos de Hansa, in Villa nostra praedicta tunc existentes, vel ad eandem extunc venientes, in Portu prae-
dicto, versus aliquas Partes Exteras Transire, vel aliqua Bona, Res, seu Mercandisas sua versus easdem Partes Traducere, Cariare, sive Transmittere aliqualiter non permitterent, donec aliud a nobis habuissent in Mandatis, Subsequentérque quaedam Novem Personae de Hansa, in Portu praedicto existentes, Sentientes se, colore Brevis praedicti, de eorum Passagio restrictos existere, penes Nos & Concilium nostrum, Relaxationem Restrictionis illius, non intendentes Se pro aliquibus Dampnis & Injuriis, aliquibus Ligeis nostris, per alios quàm se ipsos, factis, aliqualiter debere Respondere, fuerint Prosecuti, Et Nos, Advertentes qualiter universi & singuli Homines de Hansa, in Regno nostro degentes, a Dampnis & Injuriis hujusmodi per Nos & Nostros sunt Protecti, Volentésque Ligeos nostros, in praedictis Partibus Norwegiae, per eosdem Homines de Hansa similiter & Protegi amicabiliter & Tractari, Necnon attendentes qualiter Praemissa fieri non possent absque eo quod illi de Hansa, qui in dicta Villa de Sancto Botholpho tunc fuerunt, tàm pro se ipsis, quàm pro illis de Hansa, in dictis partibus de Berne existentibus, qui de una & eadem Societate existunt, sufficientem ad hoc invenirent Securitatem, consideratis Dampnis, Injuriis, & Gravaminibus praedictis, Restrictionem illam, Quousque praefatae Novem Personae quandam Securitatem, coram Nobis & Concilio nostro praedicto, pro & nomine ipsorummet & Sociorum suorum praedictorum, ad Standum Ordinationi & Considerationi Concilii nostri, super hoc quod in Certificatione per Aldermannos Societatum, tàm Mercatorum de Hansa, quàm Mercatorum Regni nostri, in Villa de Northberne residentes, necnon Proconsules, Consules, sive Judices Villae praedictae, seu in Certificatione ipsorum Aldermannorum tantum, (ipsis Proconsulibus, Consulibus, seu Judicibus ad hoc interesse recusantibus) super Contentis in quibusdam Articulis, praefatis Aldermannis per Nos sub Privato Sigillo nostro missis infra certum tempus dicto Concilio nostro faciendis, foret continendum, Quódque ipsi de Hansa, Dampnum vel Malum aliquod aliquibus Ligeis nostris, in praefatis Partibus de Berne, occasione Restrictûs hujusmodi, interim nullatenus inferrent, gratis optulerint, Ex motu & scientia nostris praedictis, ac de avisamento Concilii nostri praedicti, & non aliàs, fecimus Prorogari; Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per praesentes. In quorum omnium & singulorum Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, sub Magni Sigilli nostri Testimonio, ix die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 23. Safe conduct for sir John de Penhovet, admiral of Brittany, coming to England concerning a treaty. Westm. O. viii. 702. H. iv. p. i. 997. |
Super Tractatu Britanniae. An. 12. H. 4. Franc. 12. H. 4. m. 7. Rex universis & singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm Johannes de Penhovet Chivaler Admirallus Britanniae, ac infra Regnum nostrum Angliae, penes Praesentiam nostram, occasione cujusdam Tractatus, inter Nos & carissimum Filium nostrum Ducem Britanniae optinendi, in proximo sint venturi, Nos pro securo Adventu & libero Regressu ipsorum Johannis, & in hac parte habendis, providere Volentes, Suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, ipsos Johannem, & ac Quadraginta Personas Equites in Comitiva sua, in Regnum nostrum praedictum, ex causa praedicta, veniendo, ibidem morando, & exinde ad Partes suas proprias redeundo, necnon Equos, Bona, & Hernesia sua quaecumque; Et ideò Vobis Mandamus &c. non inferentes &c. Et siquid eis &c. In cujus &c. per Dimidium Anni duraturas. Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 24. Sir John Blount and Thomas Feld are appointed commissioners for redress of infractions of the truce with Brittany. Westm. O. viii. 702. H. iv. p. i. 197. |
Super Attemptatis contra Treugas Britanniae. An. 12. H. 4. Ibid. m. 1. Le Roy &c. a tous ceux, qui cestes verront ou orront, Salutz. Pour ceo que plusours Griefs, Domages, & attemptates ont este faitz le temps passe, & se font encores chescun jour, encontre le Teneure des Treues, que ont eu & ont Cours, & enqore pendans, en aucunes Parties de nostre Roialme, tant en Terre come en la Mer, par les Subgies de l'une & de l'autre Partie d'Engleterre & de Bretaigne, dont pluseurs Pleintes sount venuz & viennent chaschun jour a Nous, & a noz Officers, A Reparement de quelles Attemptates, Partez, & Domages, n'a este ascune Provision ou Restitution fait le temps passe, sicome de ceo avons este & somes suffisantement informes, Savoir faisons que Nous, Desirans Purvoier & Remedier aux Choses dessusdites, le plus hastivement & diligealment que faire se purra, confians a plain des Sens, Loialte, & bonnes Diligences de, noz bien amez & foialx, Messire Johan Blount Chivaler, & Meistre Thomas Feld Doctour es Loys, Yceux avons Commys, Ordennez, & Establiz, &, par le Tenure de ces Presentez, Commettons, Ordennons, & Establissons, pur Nous & en nostre Noun, de eulx Transporter en la Marche de Bretaigne, ou bonne lour semblera, & illeques ovec eulx qui serront Ordennez & Deputez, par la Cause desusdite, par, nostre treschier Filz, le Duc de Bretaigne, Tiegnent lour Siege & Jurisdiction, oient toutz pleintz, Clamours & Requestes que lour serront faitz de toutz ceulx qui auront este Domages, en Terre & en Mer, par l'une Partie ou par l'autre durantz lez dites Treues, en lour faisantz plainer Restitution de lours dites Partes ainsi que de raison appartiendra, Et de toutz attemptaz, quelconques faitz & a faire, Cognoissent, & facent faire Reparant condigne & sufficeant, en faisantz as parties somerement & de plain, sanz long Proces, ou figure de Juggement, bon & brief Droit, en tielle manere que nulle n'ait cause de'n venir Pleintif devers Nous ou nostre Court Soveraine (Purveu toutz viez que les Commys, fait par nostre dit Filz, facent paraillement de leur Part) de ceo faire lour Donnons Povoir, Auctorite & mandement especial: Mandons & Commandons a touz noz Justiciers, Officers & Subgiez, & a chescun de eulx, Sicome a Luy appar-
tiendra, que aux dessusdites Johan, & Thomas, en faisantz les Choses dessusdites & chescun d'ycelles, Obeissent & Entendent diligealment, & leur prestent & baillent Conseil, Confort, Socours, Pursons, & Aide, Et Nous Promettons, en bone foy, avoir Ferme & Agreable tout ces que par noz ditz Commys es Choses dessusdites & chescun d'icelles, lour Circumstances & Dependences, aura este Faite, Pronuncie, Jugie, & Sentencie, resonablement & duement en celle Partie, & Ratifier par noz Lettres si mestier soit & ils en sont requiz. En Tesmoignance de quelle Chose Nous avons fait Mettre nostre Graunde Seal a ces Presentes. Don. a nostre Palois de Westm. le xxiv jour de Septembre. Par le Roy. |
Sept. 24. Power for sir Thomas Grey and sir Robert Umfraville to treat with the bp. of Glasgow, the earls of Douglas and March, and five other Scotch ambassadors. Westm. O. viii. 703. H. iv. p. i. 198. |
De Tractando cum Nunciis Scotiae. An. 12. H. 4. Scot. 12. H. 4. m. 5. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De Industria, Fidelitate, & Circumspectione, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Grey Militis, & Roberti Umfraville Militis, pleniùs confidentes, Facimus, Ordinamus, Constituimus, & Assignamus, per Praesentes, ipsos, conjunctim, & divisim, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros speciales, Dantes eis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, ad Conveniendum, Tractandum, & Concordandum, cum, Venerabili Patre, Episcopo de Glasco, Comitibus de Douglas & de Marchia Scotiae, Willielmo Douglas de Dumlangrigge, Willielmo Hay, Willielmo Borthewyk, Militibus, Magistro Johanne Marton, & Alexandro Carnys, Clericis, Commissariis & Deputatis pro parte Scotiae, vel aliquibus eorum, infra Regnum Scotiae vel in Marchiis ejusdem, in Loco vel in Locis ad eorum libitum, De & super generalibus Treugis, tàm per Mare, quàm per Terram, inter Regnum nostrum Angliae, & Regnum Scotiae capiendis, Et ad omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos, seu eorum alterum, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis & quolibet Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Septembris. Per ipsum Regem. |
[Sept. 24.] Power for John de Samora to treat for a prorogation of the truce with Castile. O. viii. 703. H. iv. p. i. 198. |
De Tractando cum Rege Castellae & Legionis. An. 12. H. 4. Franc. 12. H. 4. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fidelitate & Circumspectione, dilecti Armigeri nostri, Johannis de Samora pleniùs confidentes, Assignavimus, Fecimus, & Constituimus ipsum Ambassiatorem & Nuncium nostrum, ad Conveniendum & Tractandum cum Ambassiatoribus & Nunciis, Carissimi Nepotis nostri, Regis Castellae & Legionis, certis Diebus & Locis, inter eos limitandis & assignandis, Super Prorogatione Treugarum inter Nos & ipsum Nepotem nostrum, nuper captarum, & adhuc pendentium, usque ad certum tempus duraturis, prout inter ipsum Johannem, & praedictos Ambassiatores & Nuncios praefati Nepotis nostri, pro bono Pacis & Tranquillitate utriusque Regni, poterit concordari. In cujus &c. Teste ut supra. Per ipsum Regem. |
Oct. 2. Power for sir Thomas Grey and sir Robert Umfravill to treat with sir William Hay. and sir William Borthewyk, deputies of the duke of Albany. Westm. O. viii. 704. H. iv. p. i. 198. |
De Tractando cum Nunciis Scotiae. An. 13. H. 4. Scot. 13. H. 4. m. 4. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De industria, fidelitate, & circumspectione, dilectorum & fidelium nostrorum, Thomae Grey Militis, & Roberti Umfravill Militis, pleniùs confidentes, Facimus, Ordinamus, Constituimus, & Assignamus ipsos, conjunctim, & divisim, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros speciales, Dantes eis plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, ad Conveniendum, Tractandum, & Concordandum, cum, Willielmo Hay, & Willielmo Borthewyk, Militibus, Commissariis & Deputatis Roberti Ducis Albaniae Gubernatoris Terrae Adversarii nostri Scotiae, infra Terram Scotiae, vel in Marchiis ejusdem, in Loco vel Locis, ad eorum libitum, de & super Treugis generalibus per Mare, & particularibus per Terram, inter Regnum Angliae & Regnum Scotiae capiendis, Et ad omnia alia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna; Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid, per Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Octobris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Oct. 5. Innotescimus that sir Thomas Swynford is the legitimate son and heir of Catherine de Roelt, duchess of Lancaster, deceased. Westm. O. viii. 704. H. iv. p. i. 198. |
Pro Filio Katerinae nuper Ducissae Lancastriae, de Innotescendo. An. 13. H. 4. Pat. 13. H. 4. p. 1. m. 35. Rex, universis & singulis Christi Fidelibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem, & fidem indubiam Praesentibus adhibendam. Pium Credimus, & Deo fore gratum, ac Regiae convenit Dignitati, Mentes dubii tenebris obscuratas, veritatis testimonio facere coruscare. Hinc est quòd, nuper descensis diversis Haereditatibus, dilecto & fideli Militi nostro, Thomae Swynford, in partibus de Henand, ex parte, Inclitissimae Dominae, Katerinae de Roelt, nuper Ducissae Lancastriae, Matris praedicti Thomae, defunctae, Quidam earumdem partium, dubitantes praedictum Thomam, Filium & Haeredem praefatae Katerinae, in legitimo Matrimonio procreatum fuisse, eundem Thomam Haereditates praedictas, occasione hujusmodi Dubii, hucusque habere, aut Firmas, Redditus, sive Obventiones earumdem percipere a diu non fuerint permissi, Qua propter, SCIRE VALEAT universitas vestra quòd praedictus Thomas Filius & Haeres praefatae Katerinae existit, & de ipsa Katerina in legitimo Matrimonio procreatus & natus fuit, Ac quoddam Scriptum ipsius Thomae, Praesentibus Literis nostris annexum, Sigillo Armorum ipsius Thomae signatum, est Factum ejusdem Thomae, quódque ipse & Pater ejus, & omnes Antecessores sui, ex Parte dicti Patris sui, Arma praedicta totis temporibus retroactis portaverunt, & Sigillo hujusmodi usi fuerunt; Et hoc omnibus, quorum interest, Innotescimus per Praesentes. In quorum omnium & singulorum Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes. Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, quinto die Octobris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Oct. 5. Protection for Philip Darcy in the retinue of Henry prince of Wales, captain of Calais; also for Ralph Arches and Thomas earl of Arundel and Surrey. Wesm., Oct. 28. O. viii. 705. H. iv. p. i. 198. |
Pro Comitiva Henrici Principis Walliae. An. 13. H. 4. Franc. 13. H. 4. m. 22. Philippus Darcy Armiger, qui in Obsequio Regis, in Comitiva Carissimi Filii nostri Henrici Principis Walliae Capitanei Villae Regis Calesii, super salva Custodia ejusdem Villae Regis moratur, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas. Praes. &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Octobris. Per Billam de Privato Sigillo. Ibid. Radulphus Arches Armiger, qui in Obsequio Regis, in Comitiva Carissimi Filii Regis Henrici Principis Walliae Capitanei Villae Regis Calesii super salva Custodia ejusdem Villae moratur, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula volumus per unum Annum duraturas. Praes. &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Octobris. Per Billam de Privato Sigillo. Ibid. Thomas Comes Arundellae & Surriae, qui in Obsequio Regis, in Comitiva Carissimi Filii Regis Henrici Principis Walliae Capitanei Villae Regis Calesii, in partibus Picardiae, super salva Custodia Partium praedictarum moratur, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula volumus per unum Annum duraturas. Praes. &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Octobris. Per Billam de Privato Sigillo. |
Oct. 10. Exemption from custom for 20 casks and 1 pipe of Gascon red wine for the prince of Wales. Westm. O. viii. 705. H. iv. p. i. 198. |
Pro Expensis Hospitii ejusdem Principis. An. 13. H. 4. Claus. 13. H. 4. m. 30. Rex, Collectoribus Subsidii Trium Solidorum de quolibet Dolio Vini, & Duodecim Denariorum de Libra, in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Salutem. Mandamus vobis quòd, Carissimo Filio nostro, Henrico Principi Walliae, seu ejus in hac parte Deputato, Viginti Dolia & Unam Pipam Vini Rubei de Vasconia, pro Expensis Hospitii ejusdem Principis, apud Vasconiam Empta & Provisa, & in quadam Navi Benedicti Spene de Vasconia Mercatoris, usque Portum praedictum adducta, sicut Johannes Ikelyngton Clericus Thesaurarius Hospitii praedicti Principis coram Nobis in Cancellaria nostra personaliter constitutus Sacramentum praestitit corporale, absque Custuma seu Subsidio inde ad opus nostrum capiendo, liberetis. Teste Rege apud Westmonasterium, x die Octobris. |
Prorogation of the truce with Castile until 8 Feb. 1513. Valladolid. O. viii. 705. H. iv. p. i. 198. |
Treugarum Hispanicarum Prorogatio. An. 14. H. 4. Franc. 13 & 14. H. 4. m. 5. Noverint universi & singuli, praesentes Literas inspecturi & audituri, quòd ego, Gundissalvus Garsiae de Haro, per, Serenissimum Principem & Dominum meum, Dominum Johannem Regem Castellae & Legionis Ambaxiator & Nuncius, ad infrascripta specialiter Deputatus, Habens plenariam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, ad Conveniendum, Standum, & Tractandum cum Ambaxiatoribus & Nunciis, Serenissimi Principis, Domini Regis Angliae, Patrui sui carissimi, super Prorogatione Treugarum, dudùm inter dictos Serenissimos Principes Dominos Castellae & Legionis & Angliae Reges Inhitarum, Captarum, Firmatarum, & demùm Prorogatarum, nunc pendentium, Ac super Prorogatione hujusmodi cum dictis Ambaxiatoribus suis & Nunciis dicti, Serenissimi Principis, Domini Regis Angliae, Concordandum & Tractandum, prout de dicta Potestate
& Mandato, michi traditis, constat & constare poterat evidenter, per Literas suas Patentes, in Papiro Scriptas, suoque Sigillo a tergo Sigillatas, ac Nominibus, Serenissimae Dominae, Reginae Castellae & Legionis Matris, ac Illustris Infantis Castellae Patrui, dicti Serenissimi Domini mei Regis Tutorum ac Regnorum suorum Gubernatorum, roboratas, quarum Tenor talis est. Don Johan, par la gracia de Dios, Rey de Castilla, de Leon, de Gallisia, de Sevilla, de Cordova, de Murcia, de Jahen, del Algarbe, de Algesira, & Sennor de Biscaia & de Molina, a Todes, a quellos que esta mi Carta venran, Salud. Sepades que yo fyando largament d'la lealianca & discretion del mi bien amado Escudero Goncalo Garcia de Haro fisele mi Enbaxador & Mensagero, par Astar & Tractar con los Enbaxadores & Mensageres del my amy caro, & amy Amado Tio, don Enrique Rey de Inglatierra, sobre Prorogation & Alongamento de Treguas, que fuertan puestas & tomadas en el tempo pasado, enter mi & el ditcho Rey de Inglatierra mi Tio, las quelles aheu duran, el quel Alongamiento de Treugas durara per tanto tempo segundo que fueran acordado enter el dictho Goncalo Garcia de Haro & les sobre dicthos Enbaxadores & Mensageres del dictho Rey de Inglatierra mi Tio. En Testimonio d'ello quel, Mando dar esta mi Carta Patente, escripta en Paper, & Sellado con mi Sello enlas espaldas, firmada d'ellos nombres de, mi Sennora & mi Madre, la Reyna, & del Infanta, mi Tio, mis Tutores & Regidores de mis Regnos, & de su Auctoridad; Dada en Vallidolid, a Quinse dias de Euero, Anno del Nasmiento de notre Salvador Jesu Christo, de Mill & quatrociences & dose Annos, Yo Juan Rodrigues, la Escriva per Mandado d'illos dicthos Sennores Reyna & Infanta, Tutores de notre Sennor & Rey, & Regidores desus Regnes. Yo la Reyna. Yo el Infanta. Quarum quidem Literarum vigore, ac juxta & secundum formam & tenorem ipsarum, ac pro adimplendo, ut decet, in hac parte, dicti, Serenissimi Principis, Domini mei Regis Castellae & Legionis Mandatum, in Valledoleti repperi, honorabilem virum, Johannem de Samora Armigerum, dicti Serenissimi Principis, Domini Regis Angliae Ambaxiatorem sive Nuncium etiam, Deputatum pro Conveniendo & Tractando mecum in praesenti Negotio Prorogationis hujusmodi Treugarum, Cum quo Communicatis, Habitis, & tentis nonnullis Consiliis, cum matura deliberatione, pro bono communi ambarum dictarum Partium, ac dictorum Regnorum & Subditorum eorumdem, & ut Mercantiae possint tenere Cursum suum hinc inde, tàm per Terram, quàm per Mare, prout aliàs extitit ordinatum, de communi Assensu pariter & Consensu nostri, Ambaxiatorum quo supra nomine, Ego supradictus Gundisalvus Garsiae de Haro, nomine dicti, Serenissimi Principis, Dominique mei Regis Castellae & Legionis, ac virtute Potestatis & Commissionis michi traditae, praefatas Treugas, Sufrentias, sive Guerrarum Abstinentias, tàm per Terram, quàm per Mare, Inter, praefatum Serenissimum Principem, Dominum meum Regem Castellae & Legionis, & dictum, Illustrissimum Principem, Dominum Regem Angliae, Patruum suum, dudum factas, inhitas, concordatas, & concessas, sive datas, Et demùm per suos certos Ambaxiatores Prorogatas, a Die Octava Mensis Februarii, de Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo Undecimo, usque ad unum Annum continuum & completum a dicta die computandum, qui quidem Annus complebitur Die Octava Mensis Februarii proximò futuri, de Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Duodecimo, prout in Literis inde confectis latiùs continetur, Prorogo, a dicta Die Octava dicti Mensis Februarii, proximò futuri, de Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo Duodecimo, & in Solis occasu, usque ad unum Annum continuum & completum a dicta Die Octava proximò futura dicti Mensis Februarii computandum, & etiam in Solis occasu, qui erit de Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tertiodecimo,
Pro dicto, Serenissimo Principe, Domino meo Rege Castellae & Legionis, Regnis, Terris, Patriis, & Dominiis, Territoriis, & Jurisdictionibus, Civitatibus, Villis, Castris, Fortalitiis, Opidis, & eorum Suburbiis, in dictis Regnis, Patriis, Terris, Dominiis, & Territoriis constitutis, ac Ligeis, Vassallis, & Subditis praefati Domini mei Regis Castellae & Legionis quibuscumque, Et dictus Johannes de Samora dicti, Serenissimi Principis, Regis Angliae Ambaxiator sive Nuncius, consimili modo, Treugas hujusmodi Factas & Prorogatas, Sufrentias, sive Guerrarum Abstinentias, tàm per Terram, quàm per Mare, per supradictum tempus prorogavit, ita & taliter quòd praedictae Treugae, sic, ut praemittitur, per Nos Prorogatae, Teneantur & Custodiantur in omnibus & per omnia, prout in dictis primis Treugis continebatur, Quarum Tenor est talis, Johannes, Dei gratiâ, Rex Castellae & Legionis, Notum facimus universis & singulis, praesentium seriem inspecturis & audituris, quòd Nos, certis ex causis rationabilibus moti, fecimus, acordavimus, &c. ut in Litera data 4 Jan. 1410. tunc sic, In quorum omnium & singulorum Testimonium, & ad majorem Firmitatem, ego praedictus Gundisalvus Garsiae de Haro, Ambaxiator & Nuncius in hac parte praesentes Literas Sigillo meo impendenti communivi. Data apud Valledoleti, die vicesimâ octava Mensis Januarii, Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo Duodecimo. |
Nov. 3. Power for Charles de Beaumont, Alferiz de Navarre, sir Peter de Bukton, mayor of Bourdeaux, and Bertrand d'Ast, judge of the sovereign court of Aquitain, to treat with John K. of Castile for a prorogation of the trace. Westm. O. viii. 707. H. iv. p. i. 199. |
De Tractando, cum Rege Castellae. An. 13. H. 4. Franc. 13. H. 4. m. 5. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De fidelitate, circumspectione, & industria, carissimi Consanguinei nostri, Caroli de Beaumont Alferiz de Navarre, Castellani de Mauleon, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Petri de Bukton Chivaler, Majoris Civitatis nostrae de Burdegalia, & Magistri Bertrandi d'Ast Legum Doctoris, Judicis Curiae nostrae Superioritatis Aquitaniae, plenè confidentes, Ipsos Tres, vel Duos eorum, Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus Deputatos & Nuncios nostros speciales, ad Communicandum, Tractandum, & Concordandum cum, Nobili & Potenti Principe, carissimo Nepote nostro, Johanne Rege Castellae & Legionis, aut cum Deputatis & Nunciis suis sufficientem Potestatem ex parte sua habentibus, de & super Pace perpetua vel longis Treugis, inter Nos, Regna, Dominia, Terras, Patrias, & Subditos nostra, & dictum Nepotem nostrum, Regna, Dominia, Terras, Patrias, & Subditos sua, vel de longiori Prorogatione Treugarum, inter Nos & eundem Nepotem nostrum, nuper Captarum, & ultimò Prorogatarum, quae quidem Treugae, sic Captae & Prorogatae, octavo die Februarii, qui erit Anno Gratiae Millesimo, Quadringentesimo, Tertiodecimo, expirabunt, Dantes ulterius & Concedentes eisdem Deputatis & Nunciis nostris, vel Duobus eorum, Potestatem & Auctoritatem, ex parte nostra, ad Audiendum, Cognoscendum, & Decidendum omnes & singulas Debatas vel Causas motas vel movendas, per quascumque Personas, de quibuslibet Partium praedictarum, de & super Roberiis, Depraedationibus, Merquis, & Contromerquis, vel aliis Captionibus quibuscumque, per quascumque Personas Subditos & Vassallos de aliquibus dictorum Regnorum & Dominiorum, a die quo Henricus nuper Rex Castellae & Legionis, Pater ejusdem nunc Regis Castellae & Legionis, cepit regnare, hucusque factis sive perpetratis, Ratum & Gratum habituri totum & quicquid per praedictos, Carolum, & Petrum, & Bertrandum, Tres vel Duos eorum, Actum, Gestum, sive Concordatum fuerit in Praemissis vel aliquo Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Novembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Dec. 4. Protection for John Barbour, junior, of Warwick, in the retinue of the prince of Wales, captain of Calais; also for John Sampson of Gloucester. Westm., Dec. 5. O. viii. 708. H. iv. p. i. 199. |
Pro Comitiva Principis Walliae. An. 13. H. 4. Ibid. m. 21. Johannes Barbour Junior de Comitatu Warrewicae, qui in Comitiva, carissimi Filii Regis, Henrici Principis Walliae, Capitanei Villae Regis Calesii, super salva Custodia ejusdem Villae, moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clasula volumus) per unum Annum duraturas. Praes. &c. Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Decembris. Per Billam de Privato Sigillo. Johannes Sampson de Gloucestria, qui in Obsequium Regis in Comitiva, carissimi Filii Regis, Henrici Principis Walliae, Capitanei Villae Regis Calesii, ad partes Picardiae profecturus est, ibidem, super salva Custodia ejusdem Villae, moraturus, habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula volumus) per unum Annum duraturas. Praes. &c. Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Decembris. Per Billam de Privato Sigillo. |
Dec. 7. Commission of Robert duke of Albany, regent of Scotland, to George de Dunbar, son of the earl of March, and John de Busby, canon of Moray, to treat with the K. of England for the ransom of sir Murdac Senescal, his son. Falkland. O. viii. 708. H. iv. p. i. 199. |
Super Replegiatione Murdaci Senescalli. An. 13. H. 4. Ex Autogr. Robertus Dux Albaniae Comes de Fyfe & de Menteth, ac Gubernator Regni Scotiae, universis & singulis, ad quorum notitiam praesentes Litterae pervenerint, Salutem in Domino. Universitati vestrae notum facimus, per Praesentes, quòd Nos, De fidelitate, circumspectione, & industriâ, ac expertâ diligentiâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Georgii de Dunbar, Filii & Haeredis, carissimi Consanguinei nostri, Comitis Marchiae, & Johannis de Busby Capellani nostri, Ecclesiae Moraviensis Canonici, ad plenum confidentes, Ipsos Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, Facimusque, Constituimus, & per Praesentes Ordinamus, ex certâ scientiâ & deliberato consilio, nostros Ambaxiatores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Dantes & Concedentes eisdem Commissariis nostris, conjunctim, & divisim, nostram plenam Potestatem, liberam & generalem, ad Exhibendum & Praesentandum se coram, Excellentissimo & Serenissimo Principe, Domino Henrico Rege Angliae, Consanguineo nostro carissimo, Ac ad Conferendum, Tractandum, & Concordandum cum eodem Domino Rege, seu quibuscunque Commissariis ab ipso deputatis vel deputandis, de & super Liberatione, Redemptione, seu ad tempus, sub certis Obsidibus & Securitate, Replegiatione, dilecti Filii nostri, Murdaci Senescalli Militis, ipsius Domini Regis Prisonarii, melioribus modo & formâ, quibus dictis Commissariis nostris, conjunctim, aut divisim, magis videbitur expediens, & oportunum, & prout inter ipsos & Commissarios dicti Domini Regis Angliae poterit concordari, Et ad omnia alia & singula Faciendum, Tractandum, & Concordandum, quae circa Praemissa necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magìs speciale, Ratum, Gratum, Stabile, atque Firmum habentes, & habituri pro perpetuo, totum illud & quicquid dicti Ambassiatores, Nuncii, & Commissarii nostri conjunctim vel divisim in Praemissis, vel aliquo Praemissorum duxerint, vel duxerit faciendum. Dat. apud Manerium nostrum de Falkland, septimo die Mensis Decembris, sub nostro Sigillo Secreto, in absentiâ nostri Magni Sigilli, sub robore & virtute ejusdem, Anno Gratiae Millesimo, Quadringentesimo, Undecimo, & nostrae Gubernationis Anno sexto. Sigillo avulso. |
Dec. 18. The K. requests Charles K. of Navarre to order certain parishes in his dominions in the diocese of Dax to pay their dues to the bp. which they have refused to do during the schism. Westm. O. viii. 709. H. iv. p. i. 200. |
Litera ad Regem Navarrae. An. 13. H. 4. Penes Cler. Pell. Atreshaut & Puissant Prince, Charles, par la grace de Dieu, Roy de Navarre & Counte d'Eureux, nôtre Trescher & Tresame Cousin, Henri, par ycelle mesme Grace, Roy d'Engleterre & de France, & Seignur d'Irlande, Salut & encroissement de vraye Dilection. Treshautet Puissant Prince, Notre Treschier Cousin, Esponsez & signifiez Nous ount, li Reverent Pere, &, noz chiers en Dieu, Piers Evesque, & le Capitre de l'Eglise Cathedrale, de nostre Citee Dax en nôtre Duchee de Guyenne, coment, desouz voz Obeissance & d'Estroiz, y sount contenuz plusours Paroches de l'Eveschee susdit, Des queles, du temps que la Dampnable Scisme, Ore apeisez, se comencea en la Seinte Eglise de Dieu, les ditz Evesque & Chapitre ne povoient lour Rentes ne Obedience obtenir en nulle manere, Et pur ce, TRESHAUT ET PUISSANT PRINCE, NOTRE TRESCHIER COUSIN, que Nous tenons bien de certain qu'il est vestre Entention & Volentee, ainsi come il est la nôtre, que la susdite Eglise Dax ait & obtiegne ses Rendes & Obediences de les Paroches d'icelle Eglise, deinz voz Roiaume & d'Estroiz esteantz, come ele soloit avoir avant le Commencement du Scisme avantdit, Vous prions treschierment que, si bien a l'Oneur & Reverence de Dieu, & de sa Espouse Sainte Eglise nôtre Miere, La quele Vous & Nous sumes ainsi, come touz autres Princes Christiens sount, tenuz de Maintenir, Proteger, & Garder en ses Droitures, Libertees, & Franchises, Come par contemplacion de ceste nôtre especiale Priere, Mander & Commander vuillez a voz Subgiz, as queux il appartient, que as ditz Evesque & Chapitre, en la Diocise de l'avantdit Eveschee, ils prestent desore en avant due Obedience en Spiritualtees, & a eux de lour Fruites de Sainte Eglise loiaument Respoignent, par maniere come il soloit estre fait avant le commencement de le Scisme avantdit, En accomplissement de quele Chose grant Merit de Dieu, & de Nous especiaument bon gree doit reporter vestre Magnificence Roiale, La quele nostre Seignur Jesu Crist avoir vuille tousjours en sa Sainte garde. Don. souz nôtre Prive Seal a nostre Paloys de Westmonster le xviij jour de Decembre, l'An de nôtre Regne Treszisme. |
Dec. 20. Pardon to Henry Bowet, abp. of York, for all debts to the K. Westm. O. viii. 709. H. iv. p. i. 200. |
De Pardonatione pro Archiepiscopo Eborum. An. 13. H. 4. Pat. 13. H. 4. p. 1. m. 10. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Considerantes gravia Onera, Sumptus, Labores, Expensas, & Pericula, quibus, Venerabilis Pater, Henricus Bowet, nunc Archiepiscopus Eborum, Angliae Primas, ad Commodum, Honorem, & utilitatem nostri & Regni nostri Angliae, in partibus Franciae, Aquitanniae, Boemiae, Hispanniae, Navarrae, Daciae, Scotiae, & Walliae, ac alibi, tàm in Cismarinis, quàm in Transmarinis Partibus, prono & grato animo se submisit, Volentesque, occasionibus praemissis, ac propter grata Merita & Obsequia fructuosa nobis laudabiliter & indesinenter praestita, necnon pro majori Securitate, Tranquillitate, & Quiete ipsius Archiepiscopi, gratiosiùs providere, Ex mero motu, certa scientia, & libera voluntate nostris, Pardonavimus, Remisimus, Relaxavimus, & Quietum Clamavimus, ac, Tenore Praesentium, Pardonamus, Remittimus, Relaxamus, & Quietum Clamamus, pro Nobis & Haeredibus nostris, eidem Henrico Archiepiscopo omnimoda Debita, Compota, Arreragia Firmarum & Compotorum, Praestita & Recepta Denariorum, Jocalium, & Vessellorum quorumcumque, Impetitiones, Concelamenta, Fi-
nes, Exitus Forisfactos, Amerciamenta, Forisfacturas, Relevia, Escaetas, Calumpnias, Actiones, & Demandas, tàm Adjudicata quàm Adjudicanda, ac etiam omnimoda Bona & Catalla, quae per Forisfacturam cujuscumque Personae vel alio modo ad nos pertinent, vel pertinere deberent, & quae ad Manus vel ad Usum praefati Henrici Archiepiscopi devenerunt, & quae ab eodem Henrico Archiepiscopo, per Se, vel in Communi vel conjunctim cum aliis Personis, exigi poterunt, vel demandari, & unde praedictus Henricus Archiepiscopus, per se, seu in communi vel conjunctim cum aliis Personis, in Scaccario nostro vel alibi ad praesens Impetitus vel Occasionatus existit, seu in eodem Scaccario, vel in Scaccario Haeredum nostrorum, aut alibi Impeti vel Occasionari poterit, vel unde idem Henricus Archiepiscopus, Haeredes, Executores, vel Terrae suae Tenentes, seu aliqua alia Persona pro eodem Archiepiscopo Impeti vel Occasionari poterit vel poterunt in futurum; aliquâ Ordinatione, in contrarium factâ seu editâ, non obstante. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Dec. 21. The K. appoints Thomas abp. of Canterbury, the admiral of England, and the constable of Dover, conservators of the truce with Brittany. Westm. O. viii. 710. H. iv. p. i. 200. |
De Treugis Britanniae. An. 13. H. 4. Franc. 13. H. 4. m. 18. Le Roy a touz ceulx, qui cestes Lettres verront ou orront, Salutz. Come pur Occasion de Guerre, qui par long temps ont dure, entre les Paiis & Subgiz de Nous, & de, nostre treschere & tresame Fitz, le Duc de Bretaigne, moult de Maulz soient ensuiz & ensuivant de jour en jour, come Pelleries, Robberies, Arcions, Forces, Violences, Mort de Gens, & autres Inconveniens innumerables, & purroyent ensuir Greigneurs & pluis Perilleux, se Purveu ne y estoit, Savoir faisons que, Pour Honeur de Dieu, & pour Remedier aux Malx, & pour Obvier aux Perilx desuisditz, & pour eschuir l'effusion del Sang humain, Nous, pur Nous, noz Paiiz & Subgiz, en Ratifiant & Confirmant les autres Trieues quelles n'agueres avons Prins & Ferme avesque nostre dit, Treschere & Tresame, Fitz, jusques a Deux Ans Commencans le vj jour de Juillet darrein, & sanz Novation, Derogation, ne prejudice d'icelles Trieues, avons Pris & Ferme bonnes, seures, & loials Trieues & Suffrances de Guerre, ovesque nostre dit Fitz, pour Luy, & ses Paiis & Subgiz, pour le temps de Dix Ans procheins venans, a Commencer le Primier jour de Janueir proschein venant, Ainsi que le dit temps durant, les ditz Subgiz de nostre dit Fitz, avecques leur ditz Vesseaulx, Mariners, Marchandies, & autres Biens quelxconques, pour Nous & noz Subgiz, pourront seurement Maroier, Aller, & Venir par toute Mer celle part que leur plaira, Venir & Descendre en noz Portz & Havres, Descharger leurs Biens & Marchandies, & Charger autres, en payant noz Custumes & Devoirs, Aller & Venir, tant de Nuyt, que de Jours, Sojourner & Residence faire en nostre Paiis, & par ycelle part qu'ils vourront, senz s'entremettre de fait de Guerre, Et ces Choses & chescune Nous Promettons & Jurons loiaument, en parole de Roy, & par la Foy & Serrement de nostre Corps, Tenir & Garder senz venir au controire: Et, pour Greigneur Seurte des dites Trieues, & ycelles faire Tenir & Garder fermement, senz Enfreindre, Nous avons Fait & Ordenne, Faisons & Ordennons le, Tresreverent Pier en Dieu, nostre Treschier Cousin, Thomas Ercevesque de Cantirbirs, Primat de tout Engleterre nostre Chanceller, nostre Admirall d'Engleterre, & le Constable de Dovore & Gardein de les Cinque Portes, & chescun d'eulx, Conservateurs de ces presens Trieues de nostre Partie, Aux quelx generalment, & a chescun d'eulx, Nous Mandons & Commandons, en commettant, se mestier est, cestes dites Trieues faire Assavoir & Publier par Bannie, & autrement duement, en noz ditz Portz & Havres, bonnes Villes, & Lieux accustumez, & icelles faire Tenir & Garder fermement, senz Enfreindre, Et, s'aucune Chose treuvent avoir este ou estre fait ou attempte au controire, par aucune de noz Subgiz, durant le dit temps, le faire promptement
& vigueuresment (per Prinse de Corps & de Biens, & par toutes autres voies possibles & raisonnables) Reparer, les Parties des Dommages a Nous & a elles Amender, & les Malfaiteurs a Violeurs des dites Trieus Puignient selon le Cas, & tellement que ce soit a tous autres Exemple, Et de ceo faire avons Donnons & Donnons a ditz Ercevesque, Admirall, a Conestable generalment, come dit est, & aussi a chescun d'eulx plain Povoir, Auctorite depar Nous, & Mandement especial, Mandons & Commandons a touz noz Subgiz, en ce faisent, leur obeir & diligeaument entendre, Voillantz outre, q'en cas q'il semblera a Nous & a nostre dit Fitz, en temps avenir, moultz Expedient & Profitable, pour le pluis Comune Bien & Quiete de Nous, & de les ditz Paiis & Subgiz, de Nous & de nostre dit Fitz, d'Adder & Adjouster aucuns autres Articles de Novel a les ditz Trieues, ou les Amenuser & Abregger, ou en aucune autre manere Reformer, Corriger, & Amender, q'adonques bien life a Nous, & a nostre dit Fitz, tielx Articles Adder as mesmes les Trieues, ou icelles Trieues Amenuser & Abregger, Reformer & Amendre, en le meillour manere & fourme que estre purront, solonque l'advis & assent de Nous & de nostre Fitz avantdit, cestes presentes Trieues nient contresteantz, Et, a ce que cestes Choses soyent Fermes & Estables, Nous avons fait mettre nostre Seal, a ces Presentz. Don. a nostre Paloys de Westm. le xxj jour de Decembr. Par le Roy. |
Dec. 22. The K. orders the several sheriffs to proclaim a general pardon (Owin de Glendordy and Thomas de Trumpyngton and their adherents being excluded). Westm. O. viii. 711. H. iv. p. i. 201. |
De Pardonatione, pro universis & singulis Ligeis Regni Angliae, proclamanda. An. 13. H. 4. Claus. 13. H. 4. m. 32. d. Rex Vicecomiti Kantiae, Salutem. Cùm, ob Reverentiam Dei, & ad specialem Requisitionem, Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac Communitatis Regni nostri Angliae, in ultimo Parliamento nostro existentium, necnon Pacem & Quietem Populi nostri, Pardonaverimus universis & singulis Ligeis Regni nostri Angliae, Owino de Glendordy de Wallia, & Thoma de Trumpyngton, ac aliis Adversariis nostris, in partibus Transmarinis & Cismarinis, vel alibi, sibi falsò Adhaerentibus, exceptis, Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsos pertinet, pro omnimodis Proditionibus, Insurrectionibus, Rebellionibus, Feloniis, Mesprisionibus, Offensis, Impetitionibus, Transgressionibus, & Contemptibus, per ipsos, ante Decimum nonum Diem Decembris, ultimò praeteritum, factis sive perpetratis (Murdris & Raptibus Mulierum exceptis) dumtamen iidem Ligei nostri, Probatores, Latrones, vel Depraedatores, aut in Prisona pro Latrocinio vel Roberia, absque debita Manucaptione seu Traditione in Ballium, seu de Felonia de Recordo Convicti seu Attincti non existant, Nolumus tamen quòd Officiarii, Ministri nostri, seu alii quicumque, qui Nobis Debitores, aut aliqualiter Computabiles existunt, in Debitis & Compotis suis praedictis Beneficium, colore praesentis Pardonationis, habeant ullo modo, Tibi Praecipimus quòd Prodonationem praedictam in singulis locis, infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, publcè proclamari & eisdem Ligeis nostris notificari facias quòd ipsi Literas inde, citra Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, proximò futurum, separatim prosequantur, si ipsi Beneficium hujusmodi Pardonationis voluerint optinere. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Decembris. Per ipsum Regem, de gratia sua in Parliamento. Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario Regis in Comitatu Palatino Lancastriae. |
Dec. 28. Power for Ralph Grenehurst to treat with John lord of Inch, deputy of the duke of Brittany, for the better observance of the truce. Westm. O. viii. 712. H.iv. p. i. 201. |
De Tractando cum Duce Britanniae super Treugis melius conservandis. An. 13. H. 4. Franc. 13. H. 4. m. 18. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem in Domino. Noverit Universitas vestra quòd Nos, De fidelitate, discretione, & industria, dilecti Clerici nostri, Magistri Radulphi Grenehurst Legum Doctoris, pleniùs confidentes, Dedimus, Concessimus, & Commisimus eidem Radulpho, ac Damus, Concedimus, & Committimus, per Praesentes, sufficientem Auctoritatem, plenamque ac liberam Potestatem, & Mandatum generale & speciale, Pro Nobis & nomine nostro, necnon pro Subditis, Regnis, Terris, & Dominiis nostris, citra & ultra Mare, Quibuscumque locis & temporibus oportunis cum, Nobili & Potenti Viro, Johanne Domino de Inch Milite, Procuratore, & Commissario, sive Deputato, carissimi Filii nostri, Johannis Ducis Bretanniae & Comitis de Mountfort, Conveniendi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Transigendi, Concordandi, ac etiam Appunctuandi, super quibuscumque viis & modis, per quos Treugae, Tolerantiae, sive Abstinentiae Guerrarum, inter Nos & praedictum Ducem jampridem Captae, Initae, & Concordatae, quae incipient primo die Januarii, proximò nunc futuro, extunc per Decennium duraturae, meliùs, securiùs, & firmiùs poterunt conservari, propter Bonum Publicum, Tranquillitatem, & Quietem utriusque nostrûm, ac Subditorum nostrorum, ac ejusdem Filii nostri, absque Treugarum, Tolerantiarum, seu Abstinentiarum hujusmodi Violatione quacumque, Necnon & super aliis viis & modis, per quos omnia & singula, contra Treugas, Tolerantias, seu Abstinentias Guerrarum, inter Nos & ipsum Filium nostrum peranteà captas & initas, a Quinque Annis, ultimo nunc elapsis, per quoscumque nostros aut ipsius Filii nostri Subditos, hactenus Attemptata, meliùs & celeriùs Reparari poterunt ac etiam Reformari, Necnon, occasione Praemissorum, quodcumque licitum Juramentum, Nomine nostro ac pro Nobis, in Animam nostram praestandi, Dictumque Johannem Dominum de Inch, consimiliter Jurare Petendi & Audiendi, Hujusmodique Treugas, Tolerantias, seu Abstinentias, Conventiones, Compositiones, sive Concordiam, & Appunctuamenta quaecumque, Personis & Locis, ubicumque & quantumcumque expedire videbitur, Insinuandi, Notificandi, Proclamandi, & Publicandi, Insinuari, Notificari, & Proclamari Faciendi & Mandandi, Necnon omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum de se exigant magis speciale, Promittimus etiam, bonâ fide, in verbo Regio, Nos, pro Nobis, & Subditis nostris, quantum in nobis est, Ratum, Gratum, & Firmum, habituros quicquid per dictum Commissarium nostrum Actum, Factum, Ordinatum, Concordatum, vel Conventum fuerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum, Eaque omnia & singula per Literas nostras Patentes sub Magno Sigillo nostro Ratificabimus & Confirmabimus, cum ad hoc fuerimus requisiti, Dumtamen dictus Filius noster, ex parte sua, modo consimili, duxerit faciendum, In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Decembris. |