April 7. Attestation by the K. of the ratification of the treaty of Etaples by the three estates of England at Westm., on Oct. 27, 1499. Westm. O. xii. 710. H. v. p. iv. 135. |
Saepememoratae, apud Stapulas, Pacis per Tres Status Regni Angliae Confirmatio. An. 14. H. 7. Franc. 14. H. 7. m. 12. Rex universis & singulis, praesentes Literas inspecturis visuris pariter & audituris, Salutem. Notum Facimus quòd, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto, Mensis verò Octobris die vicesimo septimo, convocatis & congregatis ritè & debitè de Mandato & Ordinatione nostris, ut moris est, in Palatio nostro Regio Westmonasteriensi prope Civitatem nostram Londoniae, Gentibus Trium Statuum totius Regni nostri Angliae, In quibus convenerunt & praesentes fuerunt; videlicet, Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Cantuariae Archiepiscopus Cantuariensis; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Dominus de Bergevenny Baro, Ricardus Guldeford Miles, Willielmns Scot Miles, & quamplures alii, Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Eborum Archiepiscopus Eborum, Abbas beatae Mariae Eborum, Abbas de Selby; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Comes Surriae, Dominus Scrop de Bolton Baro, Dominus de Latymer Baro, Dominus de Barnesse Baro, Willielmus Gascoign Miles, & Marmaducus Constable Miles, & quamplures alii, Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Londoniensis Episcopus Londoniae, Abbas Colcestriae, & Prior Sancti Johannis Jerusalem; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Comes Oxoniae, Comes Essexiae, Dominus Ormond Baro, Robertus Sheffeld Miles, Thomas Tirrell Miles, Johannes Risley Miles, & Willielmus Say Miles, & quamplures alii, Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Wintoniensis Episcopus Wintoniensis & Abbas de Hida: pro Statu vero Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Johannes Norbury Miles, Matheus Broun Miles, & Willielmus Uvedale Miles, & quamplures alii.
Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Cicestrensis Episcopus Cicestrensis & Abbas de Bello; Pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Comes de Arundella, Dominus de Dacre de la South Baro, Dominus Dudley Armiger, & Ricardus Sakfeld Armiger, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Herefordensis Episcopus Herefordensis; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Comes Salopiae, Ricardus Pole, & Ricardus de Laver Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Eliensis Episcopus Eliensis; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Gilbertus Talbot Miles & Willielmus Fyndern Milles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Norwicensis, Episcopus Norwicensis, & Abbas de Bury; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Comes Suffolciae, Thomas Lovell Miles, & Robertus Clere Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Lincolniae Episcopus nullus, quia Sedes vacabat, Abbas Sancti Albani & Abbas de Burgo Sancti Petri; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Marchio Dorsetiae, Comes Kantiae, Comes Wiltesiae, Vicecomes de Welles, Dominus de Hastynges Baro, Dominus Grey de Wilton Baro, Dominus Grey de Codnore Baro, Edwardus Burgh Miles, & Radulphus Shirley Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Wigorniae Episcopus in Remotis agens, videlicet, in Curiâ Romanâ, Abbas Gloucestriae, Abbas de Evesham, Abbas Cirencestriae, & Abbas de Wynchecombe; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Dux Bedfordiae, Dominus de Beauchamp Baro, Johannes Hudleston Miles, & Johannes Mortymer Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Bathon. & Wellen. Episcopus nullus quia Sedes vacabat, Abbas Glastan; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Dominus de Daubney Baro, & Amisius Paulet Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Dunolmensis Episcopus Dunolmensis; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis ejusdem Dioecesis Thomas Lumley Armiger & Georgius Maners Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Coventriae & Lichfeldiae Episcopus Coventrensis & Lichfeldensis, Abbas Salopiae, & Prior de Coventria; pro Statu verò Temporalium & Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Comes Derbiae, Dominus le Straunge Baro, Dominus de Dudley Baro, Petrus Lee Miles, & Humfridus Stanley Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Exoniae Episcopus Exoniensis; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Comes Devoniae, Dominus Dynham Baro, Dominus de Broke Baro, Walterus Courtney Miles, & Johannes Halywell Miles, & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Roffensis Episcopus Roffensis; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Willielmus Page Armiger & Thomas Shemyng & quamplures alii. Pro Statu Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Sarum Episcopus Sarum, Abbas de Abbendon, Abbas de Redding, & Abbas de Malmesbury; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Dominus de Seyntmond Baro, Cristoforus Wroughton Miles, & Johannes Turbervyle Miles, & quamplures alii. Pro Statu verò Ecclesiastico & Clericali Civitatis & Dioecesis Karliolensis Episcopus absens quia Aegrotus; pro Statu verò Temporalium tàm Nobilium quàm Communitatis earumdem Civitatis & Dioecesis Dominus de Clifford Baro, Edwardus Redmayn Miles, & Willielmus Knyvet Miles, & quamplures alii. Quibus Omnibus, unà cum aliis in magno numero, illic insimul convocatis & congregatis, ipsosque Tres Status totius Regni nostri Angliae Repraesentantibus, Nobisque in illa Congregatione in Regio nostro Solio ut moris est Sedentibus, de eisdem nostris Ordinatione & Mandato Lecta, Audita, Declarata, atque Intellecta fuere, Capitula quaedam Pacis, Confoederationis, & Amicitiae, inter
Nos ex una Parte, & carissimum Fratrem & Consanguineum nostrum, bonae Memoriae, Regem Karolum Franciae Illustrissimum, Parte ex altera, apud Stapulas supra Mare prope Boloniam, Tertiâ Die Mensis Novembris Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo factarum, initarum, & contractarum, necnon per carissimum Fratrem & Consanguineum nostrum Regem Ludowicum Franciae Illustrissimum impraesentiarùm Regnantem, postquam Solium Regium adeptus est, de novo confirmatarum & a Nobis acceptarum, Quorum quidem Capitulorum Tenor sequitur in hiis verbis, Inprimis, quòd bonae, sincerae, firmae, & perfectae sint & inviolabiliter habeantur & observentur Pax, Amicitiae, & Foedera inter Potentissimos Angliae & Franciae Reges antedictos, eorumdem Patrias & Dominia sua quaecumque, Haeredes, Successores, Vassallos, atque Subditos suos praesentes & futuros, ac quoscumque Alligatos & Confoederatos utriusque Principis qui in ista Pace comprehendi voluerint, & se comprehendi velle infra Tempora & sub forma inferiùs limitata declaraverint, necnon inter Illustrissima Franciae & Angliae Regna, per Mare, Portus Maris, & Aquas dulces &c. Quibus quidem Capitulis sic Lectis, Auditis, Declaratis, & Intellectis, quia in uno ipsorum Capitulorum expressum & memoratum est quòd ambo Nos ipsi Reges tenebamur & promisimus per Tres Status utriusque Regnorum nostrorum illa Capitula confirmari, ratificari, & approbari facere, eam ob rem Nos tunc & ibidem exprimi & declarari fecimus omnibus illic in ipsa Trium Statuum Congregatione existentibus ac audientibus quatenus, habitâ inter ipsos Consulatione sufficienti, deliberarent si eadem Capitula Pacis, Confoederationis, & Amicitiae, tanquam Bona, Rationabilia, Honesta, atque Utilia, ratificare & confirmare deberent atque vellent juxta Tenorem ipsorum Capitulorum, Quâ quidem Declaratione de Mandato nostro ita factâ, necnon per eosdem Tres Status plenissimè intellectâ, Gentes ipsorum Trium Statuum, animadvertentes nichil esse tàm congruum Humanae Fidei quàm quae Pacta sunt servari, & proptereà suppremis affectibus cupientes ea quae in praedicto Pacis Capitulo & in aliis Capitulis praeinsertis Promissa & Conventa fuere compleri, post maturam inter ipsos & consultam Deliberationem, de eorum certa Scientia, mera, spontanea, & gratuita Voluntate, necnon de Mandato, Consensu, & Voluntate nostris, ipsas Pacem, Confoederationem, & Amicitiam, & ipsarum Pacis, Confoederationis, & Amicitiae Capitula praeinserta ac omnia & singula in eis contenta, tanquam Rationabilia, Honesta, Utilia, atque Commoda laudaverunt, approbaverunt, confirmaverunt, atque ratificaverunt, necnon pro laudatis, approbatis, confirmatis, & ratificatis haberi voluerunt & declarârunt. In quorum omnium & singulorum Robur, Fidem, & Testimonium, quia, secundùm Morem, Consuetudinem, & Statuta Regni nostri Angliae, de omnibus Decretis & Actubus, qui tractantur fiunt & concluduntur in Congregatione Trium Statuum ipsius Regni nostri Angliae, non solent neque debent emanare aliquae Literae vel Instrumenta publica & autentica nisi cum Attestatione & Sigillo Regiis, idcircò Nos hiis praesentibus Literis, Manu nostrâ signatis, nostrum Magnum Sigillum apponi fecimus. Dat. apud Westmonasterium, Septimo Die Aprilis, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo nono, & Regni nostri Quartodecimo. |
May 18. Confirmation by the K. of England of a treaty of mercantile intercourse with Philip archduke of Austria, duke of Burgundy. Westm. O. xii. 713. H. v. p. iv. 136. |
De Intercursu Mercium inter Subditos Angliae & Ducis Burgundiae Confirmatio Regis. An. 14. H. 7. Franc. 14. H. 7. m. 16. Rex universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem. Inspeximus Quaedam Capitula Mercimoniorum ac Mercium Intercursûs inter Commissarios & Oratores nostros ex una, & Commissarios & Oratores Serenissimi Principis & Consanguinei nostri carissimi Philippi Archiducis Austriae & Ducis Burgundiae &c. Partibus ex altera, apud Villam Calesii nuper Communicata, Conventa, Tractata, Appunctuata, Inita, Concordata, & Conclusa, sicuti in Literis desuper confectis pleniùs apparet & continetur, Quarum Literarum Tenor sequitur, & est talis, Universis Et Singulis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Ricardus, Permissione Divinâ, Roffensis Episcopus, Willielmus Warbam Legum Doctor Magister sive Custos Rotulorum Cancellariae in Anglia, Ricardus Nanfan Miles Deputatus Locumtenentis Villae Calesii, Magister Ricardus Hatton utriusque Juris Doctor, Johannes Turbervyle Miles Thesaurarius Villae praedictae, Sampson Norton Miles Janitor ejusdem Villae, & Adrianus Whethill ejusdem Villae Contrarotulator, Ambassiatores, Oratores, Procuratores, & Commissarii Potentissimi ac Metuendissimi Principis Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Salutem. Notum Facimus quòd Nos, Ambassiatores, Oratores, Procuratores, & Commissarii supranominati, pro Excellentissimo Principe nostro Rege antedicto atque ejus Nomine, sufficienti Auctoritate nobis in hac parte ab eodem Principe per Literas suas Patentes commissa (quarum Tenor inferius sequitur) cum Reverendo in Christo Patre Domino Henrico de Bergis Episcopo Cameratensi & Comite Cameratensi Ordinis Velleris Aurei Cancellario, Magistro Johanne Sauvage Flaundrensium Praesidente, Domino Daniele de Praet Milite Ballivo superiore Flandriae Domino de Meruwez, & Magistro Thoma de le Papoire Domino de Pipoy Magistro Requestarum Hospitii Illustrissimi Principis Domini Archiducis Austriae & Ducis Burgundiae, &c. Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, & Commissariis praefati Serenissimi Principis Philippi Archiducis Austriae, Ducis Burgundiae, &c. & ab eodem Principe in hac parte sufficientem Auctoritatem per Literas suas Patentes habentibus (quarum etiam Tenor inferiùs sequitur) Convenimus, Contraximus, & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus, Contrahimus, & Concludimus omnes
& singulos Articulos in forma sequente, In Primis, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, immediatè post Datam & Conclusionem praesentis Tractatûs, de quolibet Sacco cujuslibet generis Lanarum, ad Stapulam Calesii traductarum & traducendarum, durante Termino Duodecim Annorum proximò sequentium post Datam Praesentium, una Medietas Marcae deponetur & defalcabitur, nisi fortè magna & notoria Ovium Mortalitas in Regno Angliae interim contigerit; quae quidem Ovium Mortalitas per bonos & indifferentes Viros, in hac parte coram Thesaurario Angliae juratos, omni fraude & dolo in ea parte cessante, aestimabitur: de qua quidem Mortalitate Thesaurarius Angliae qui pro tempore erit Illustrissimum Dominum Archiducem aut ejus Commissarios per Literas sub Sigillo suo certiorabit, quo Casu licebit Mercatoribus Stapulae praedictae, praesenti Articulo non obstante, dictos Saccos praefatarum Lanarum & eorum quemlibet, dictâ Peste & ejus effectu durante, sine Diminutione aut Defalcatione quacumque liberè & impunè Vendere. Item, Conventum est quòd nullus Paccator de Partibus Australibus Angliae de caetero excercebit Officium Paccaturae, antequam ad hoc admittatur & abilitetur coram Majore & Constabulariis Stapulae Westmonasteriensis, & quòd ejus Scientia approbetur coram quibusdam Mercatoribus discretis & Paccatoribus juratis, per dictos Majorem & Constabularios juxta Consuetudines ab antiquo usitatos deputandis & assignandis: Idemque Paccator, modo & formâ praedictis, Admissus Approbatus, coram eisdem Majore & Constabulariis ac aliis, prout Regiae Majestati placuerit, praestabit Juramentum Corporale quòd absque Fraude, dolo, collusione aut deceptione quacumque faciet Paccaturam Lanarum indifferenter & sufficienter; ita quòd in Velleribus Lanarum Terram, Petras, Fimum, Zabulum, Arenas, & Pilos minime Paccent aut Involvent vel Involvi & Paccari consentient: Eodem modo Ordinatum est quòd nullus Paccator, de Partibus Borialibus Angliae, de caetero excercebit Officium Paccaturae, antequam ad hoc admittatur & abilitetur coram Majore & Constabulariis Stapulae Boston, ibidemque similis Modus & forma Approbandi Scientiam & praestandi Juramentum ut praemittitur observabuntur: & quod quisque Paccator, ita per omnia Admissus, Approbatus & Juratus, fideliter nominabit quascumque Lanas, per eum Paccatas, pro Patriis suis, secundùm naturam ipsarum Lanarum, & non pro alia Patria quovismodo: Et super quamlibet Serpleriam Poke vel Pokette bonarum Lanarum de Lanis Merchiae magnis & apertis Literis scribet aut scribi faciet, GOOD MARCHE, Et super Serplerias Mediocrum Lanarum Marchiae scribet aut scribi faciet, MIDDLE MARCHE: Et super omnes Serplerias Bonarum Lanarum de Cottiswold scribet aut scribi faciet, GOODE COTTISWOLD: Et idem observabitur de omnibus Lanis quarumcumque Patriarum in Anglia crescentibus, & ad Stapulam Calesii in futurum traducendis: Necnon idem Paccator super omnes & singulas Serplerias praedictas Cognomen suum scribet aut scribi faciet; Ita quòd nec Nomen Lanarum praedictarum nec Cognomen Paccatoris sine Ruptura Serpleriae Poke vel Pokette facile evelli possit: Et, si aliquis Paccator contra formam praesentis Ordinationis aliquas Lanas Paccare praesumpserit, ab Officio Paccandi ipso facto deponatur, & propter Perjurium suum juxta Arbitrium Regiae Celsitudinis tàm in Bonis quàm in Persona Puniatur: Et, si praedictae Lanae, dolo, fraude, scientia aut Consensu Mercatoris Stapulae, ipsas Lanas Ementis, contra Tenorem hujus Ordinationis aliquo modo Paccatae fuerint, si de hujusmodi Dolo, Fraude, Scientia vel Consensu coram Domino Thesauratio Angliae qui pro tempore fuerit per veros bonos & indifferentes Viros Convincantur aut aliquis eorum Convincatur, pro hujusmodi Dolo, Fraude, Scientia vel Consensu pro quolibet Sacco Lanarum ut praemittitur fraudulenter Paccato, totiens quotiens de Dolo, Fraude, Scientia vel Consensu praedictis Convictus fuerit, Viginti Libras Sterlingorum Amittet; quarum Viginti Librarum Quindecim Librae debebuntur Domino Regi, & Quinque Librae Solventur Illi qui hujusmodi falsas Paccaturas Detexerit; praesenti Ordinatione post Primum Diem Junii proximò futurum post Datam praesentis Tractatûs & non antea suum Robur & Effectum habiturâ. Item, quòd si Subditi Domini Archiducis Lanas in Calesio Ementes, & infra Tres Menses Diem dictae Emptionis proximò & immediatè sequentes eas Lanas in Calesio reductas negligentiâ Vendiro-
ris Madefactas, Putridas, Vermibus corrosas, Corruptas, aut aliter Vitiatas in Calesio minimè probaverint, si in Termino Solutionis post lapsum dictorum Trium Mensium dictas Lanas ut praemittitur Vitiosas esse allegaverunt, nullatenus audientur; set, hujusmodi Exceptione in nullo obstante, ad Solutionem Summae petitae & in Scripto Obligatorio contentae realiter & cum effectu compellantur & quilibet eorum compellatur, nisi inter Partes Contrahentes aliter conventum sit: Et, si infra tempus dictorum Trium Mensium, Lanae per Emptores reducantur Calesio tanquam Viciosae, Stapularii aut Officiarii Stapulae ad hoc deputati eas visitabunt, & Parti debitè Instanti & Justitiam sibi fieri Postulanti infra Viginti Dies post hujusmodi Requisitionem ministrabunt, nisi Lanae sint Madefactae, vel tempora fuerint Feriarum, vel alia justa Causa Dilationis extiterit: Et, si infra dictos Viginti Dies Officiarii Stapulae, Justitiam ut praemittitur suâ negligentiâ ministrare distulerint, & Mercator Stapulae qui hujusmodi Lanas vendiderit interim cum Parte Dampnificata non composuerit, tunc Tractatus erit dissolutus, & compelletur Venditor suas Lanas recipere & Precium vel Scriptum Obligatorium Emptori restituere unà cum omnibus Dampnis & interesse: Quod si infra dictos Viginti Dies contra Subditos Domini Archiducis, Allegantes hujusmodi Lanas Madefactas, Putridas, Vermibus corrosas, Corruptas, aut aliter ut praemittitur Vitiatas, Decretum sive Sententia per Officiarios Stapulae feratur, nunquam super illa Querela seu Allegatione contra Mercatorem Venditorem coram quocunque alio Judice, quàm coram Illustrissimo Domino Rege Angliae aut ejus in hac Parte Deputatis, postea judicialiter vel extra judicialiter ad Agendum vel Querelandum admittentur, vel aliquis eorum admittetur. Item, quod de caetero Mercatoribus Stapulae eorumque Factoribus & Negotiorum Gestoribus ac aliis Subditis Domini Regis per Subditos Domini Archiducis fiant bonae & perfectae Solutiones, videlicet, in bonis Pecuniis & ad Valorem Sterlingorum juxta Ratam Tabulae jam factae & ad praesens in Aula Stapulae praedictae existentis, nisi inter Partes Contrahentes aliter sit Conventum, ac etiam quòd licebit dictis Mercatoribus eorumque Factoribus ac Subditis praedictis omnia Genera Pecuniarum, tam Aurearum quàm Argentearum, in Terris & Dominiis Domini Archiducis cursum habentium vel habituraru, a suis Debitoribus impunè Recipere, & licebit eisdem Debitoribus dicta Genera Pecuniarum dictis Mercatoribus Angliae aut eorum Factoribus impunè Solvere, necnon licebit dictis Mercatoribus Stapulae aut aliis Subditis Domini Regis hujusmodi Genera Pecuniarum, ac etiam Vasorum Aureorum vel Argenteorum & Jocalium quorumcumque, per Manus Artificis ad aliquam certam & perfectam formam redactoru, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, infra & extra Patrias & Dominia dicti Domini Archiducis, sine Inquietatione aut Molestatione alicujus Subditorum aut Officiariorum quorumcumque & sine metu Confiscationis praedictarum Pecuniarum & Rerum secum ad Calesium ad Regnum Angliae aut ad alia Loca quaecumque Exportare & Traducere vel Exportari & Traduci facere, non obstante quacumque Prohibitione jam facta aut imposterùm facienda, salvo etiam semper omnibus & singulis Subditis Domini Regis Beneficio Articuli in hac parte editi in Tractatu, inter Dominum de Bures & alios Commissarios dicti Domini Archiducis & Commissarios Illustrissimi Domini Regis Angliae, concordato & concluso, de Data apud London, Vicesimo quarto Die Februarii Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Nonagesimo quinto. Item, quòd Dominus Archidux ex nunc illam Floreni & cujuslibet Partis ejusdem, & quamcumque aliam Impositionem super quoscumque Pannos Anglieanos factam, Amovebit Cassabit & penitùs Extinguet, & nec praedictam Impositionem, nec aliam quamcumque super Pannis in Regno Angliae confectis aut aliquo eorum, aut super Mercatores Anglicanos Venditores eorumdem Pannorum, nec super Emptores Pannorum Anglicanorum cujuscumque Nationis iidem Emptores erunt imposterum imponet aut imponi permittet, & Nos Commissarii praefati Domini Archiducis Illam, & quamcumque aliam Impositionem sic ut praemittitur factam sive faciendam, Tenore Praesentium, Amovemus Cassamus & penitùs Extinguimus, ita quòd praedicti Mercatores, Emptores, & Venditores dictorum Pannorum aut alicujus eorumdem a Solutione dicti Floreni & cujuslibet Partis ejusdem, & a quacumque aliâ Impositione ut praemittitur factâ seu imposte-
rùm faciendâ, omnino Liberi & Quieti erunt. Item, quòd omnia & singula Statuta, Provisiones, Ordinationes & Proclamationes, ante haec tempora, quacumque Auctoritate ac sub quacumque verborum serie, facta, statuta aut provisa, ordinata & proclamata quòd Panni Anglicani apud Opidum Andewerpensem & Bergensem duntaxat, & non apud alia Loca Terrarum & Dominiorum Domini Archiducis, Duci, Poni & Stapulari deberent, & ibidem novo quodam Sigillo signari, futuris temporibus pro Cassis Nullis & Irritis habeantur, & Nos Commissarii Domini Archiducis omnia & singula praedicta Statuta, Provisiones, Ordinationes ac Proclamationes, ac omnia alia in ea parte contra effectum praesentis Articuli Attemptata, Tenore Praesentium, Cassamus, Irritamus & Extintium, ita quòd de caetero licebit omnibus & singulis Mercatoribus Angliae & eorum Factoribus per Terram, Mare & Aquas dulces ad quaecumque Loca & Opida infra Terras & Dominia praefati Domini Archiducis (Flandriâ dumtaxat excepta) quoscumq; pannos Anglicanos, sine Molestatione Impedimento & Inquietatione quacumque Traducere, Vendere, & Traduci facere, & ab eisdem, cum & sine suis Mercibus, ad quaecumque alia Loca absque Impedimento aliquo se divertere, necnon licebit omnibus & singulis Subditis Domini Archiducis Pannis Anglicanis uti, eisdem modo & formâ quibus, temporibus Nobilium Progenitorum Domini Archiducis, Usi sunt & gavisi. Item, quòd nulla Brevia & Scripta vulgariter vocata KYNKERNELLYS seu alia quaecumque Scripta sive Brevia consimilis Naturae & Effectûs, in Fraudem & Jacturam Mercatorum Angliae, per Dominum Archiducem Opidis & Opidanis eorumdem aut particularibus Personis, sub quacumque verborum serie de caetero per Dominum Archiducem concedantur; &, si in futurum concedantur, pro non Concessis, immò pro Cassis & Irritis ipso Facto censeantur, & quantum ad Concessionem Revocandum, Commissarii Domini Archiducis diligentissimè apud eundem Dominum Archiducem instabunt, ut si non in toto Cassentur, saltim ad minora tempora reducantur, ut faciliùs ac citiùs Creditores Debita sua consequantur; & idem observabitur erga Subditos Domini Archiducis in Anglia. Item, quòd si Mercatores Stapulae, eorum Factores, aut alii Subditi Domini Regis, aliquem Subditum Domini Archiducis, pro Debitis suis judicialiter conveniunt per aliqua Brevia vulgariter vocata SKEPYN BREFF, seu alia Literas quascumque, a sua Prosecutione aut ab Exemptione Sententiae, in Bona mobilia vel immobilia Debitorum suorum pro eis latâ, nullatinus impediantur, & quòd de caetero si fiunt hujusmodi Brevia sive Literae aliae quaecumque in fraudem Creditorum & ad impediendum Executionem praedictam exhibeantur, quòd nullius Effectûs aut Virtutis set pro Cassis & Irritis ipso facto habeantur; & idem observabitur Subditis Domini Archiducis in Regno Angliae, Item, quòd quotienscumque contigerit Mercatores Partium Angliae venire ad Nundinas Andwerpensem, Bergensem, vel aliarum Patriarum Domini Archiducis praedicti, ac etiam extra Nundinas, eis ibidem licebit Emere tales Mercansias quales voluerint, & pro tali Precio in quo simul cum venditoribus convenire poterunt, absque eo quod Superior ipsorum Mercatorum Angliae, vulgariter Nomine COURT MAISTER nuncupatus per Se, seu cum aliquibus ejusdem Anglicanae Nationis, possit Mercibus per Anglicos emendis Precium constituere limitatum, seu aliquam Poenam in Ttansgredientes illud certum Precium ordinare (Salvis tamen Privilegiis ac Libertatibus dictis Mercatoribus Anglicanis, Indultis & Concessis) Idem etiam observabitur ex Parte Subditorum Domini Archiducis in Nundinis praedictis. Item, quòd de caetero non licebit Nationi Anglicanae Statuta seu Ordinationes facere contra aliqua Opida sive Personas Patriarum Domini Archiducis, Ordinando quòd Merces vel Bona talis Villae vel Personae Nullus emat Anglorum, nisi fortè per dictos Opidanos aut praefatas Personas Mercatores Angliae aut eorum Factores malè tractati, Fraudati aut aliter Dampnificati fuerint (salvis etiam Privilegiis ac Libertatibus dictis, Mercatoribus Anglicanis Indultis & Concessis) & idem observabitur ex parte Subditorum Domini Archiducis. Item, quòd si aliqui Subditi Domini Regis Vendentes aliqua Merces vel Mercimonia alicui Subditorum Domini Archiducis, & propter Defectum Solutionis & non Observantiam Contractûs inter eos initi & conclusi, dictum Subditum vel Subditos dicti Domini Archiducis Judicialiter conveniunt, constito de contractu per Confessionem Emptoris, aut per solam exhibitionem alicujus Scripti Obligatorii, coram Majore Stapulae ejusve Locumtenente aut Con-
stabulario ejusdem, per Emptorem & Venditorem Recogniti & Sigillo Stapulae signati, vel Signo Privato Debitoris per eundem Recognito, aut alio modo privatum Dehitoris Signum fuisse & esse legittimè probato, statim & sine quacumque Dilatione Debitor, ad Solutionem Summae petitae per Judicem coram quo agetur diffinitivè Condempnabitur, nisi eidem Creditori, suo vel alteri ejus Nomine sufficientem Potestatem in ea parte vel in toto de hujusmodi Debito Satisfactum fuisse, vel Pactum de non Petendo sibi factum esse, aut aliter legittimè Excipiat; Quibus tamen omnibus & singulis Casubus, totam Summam ab eo petitam, dictis Literis publicis vel privatis contentam, apud Judicem coram quo contendetur debitè consignatam sive warantizatam, sine ulteriori dilatione quacumque deponet, & Judex, Pecuniarum sic depositarum Creditori, aut ejus Factori sufficientem Cautionem restituendi hujusmodi Pecuniam exhibenti, Casu quo Debitor suas Exceptiones veras esse probaverit, & Sententiam Diffinitivam optinuerit, sine Dilatione frustratoria quacumque cum effectu Tradet aut Tradi mandabit, & omnes & singulae Causae nondùm coram Judice judicialiter motae aut ventilatae, quas Subditi Domini Regis habent vel habebunt adversus Subditos Domini Archiducis, & Beneficio Instrumentorum Publicorum aut Privatorum in Processu uti velint, tunc, infra Sex Menses proximò & immediatè sequentes Diem Submonitionis Partis Adversae, plenè perfectè & diffinitivè Discutientur & Terminabuntur, & si Beneficio Testium & non Scriptorum in Processu uti velint, praestito Jurejurando quòd hoc in fraudem non faciunt, tunc infra Novem Menses proximò & immediatè sequentes Diem Submonitionis Partis Adversae plenè, perfectè & diffinitivè Discutientur & Terminabuntur, & omnes Causae, coram Judicibus motae & ventilatae & adhuc pendentes indecisae, quas Subditi Domini Regis habeant adversus Subditos Domini Archiducis, infra Novem Menses proximò & immediatè sequentes Datam praesentis Tractatûs, Partibus debitè Instantibus, & Justiciam sibi ministrari postulantibus, plenè, perfectè & diffinitivè Finientur & Terminabuntur, causae tamen coram Judicibus jam motae, quas usque ad medium Litis vel plenè ad Sententiam Partes prosecutae fuerint, quamcitò Juris ordine fieri possit Finientur & Terminabuntur; & idem observabitur erga Subditos Domini Archiductis in Anglia. Item, quòd si contingat Mercatores Stapulae, eorum Factores, aut alios Subditos quoscumque Domini Regis, in Terris aut Dominiis Domini Archiducis aliquod Crimen committere, non propterea Bona dictorum Mercatorum quorum Factor erat, aut aliorum quorum Bona tempore commissi Delicti apud eum reperientur, in Confiscationem cadunt, constito quòd Bona apud Delinquentem reperta alteri pertineant, set solum Bona Delinquentis de caetero Confiscabuntur, & etiam iidem Mercatores Stapulae eorumque Factores solum pro suis Contractibus & Delictis, & nullo modo pro alienis, Convenientur, Multentur aut Punientur, nisi in casu Reprisaliarum concedendarum juxta formam Tractatûs conclusi inter Commissarios utriusque Principis, de Data vicesimo quarto Die Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto, proviso etiam quòd virtute praesentis Articuli in nullo Mercatoribus Stapulae praejudicetur, quantum ad Beneficium quae ratione Obligationum habent aut postea habebunt versus Opida & Opidanos Terrarum & Dominiorum Domini Archiducis; idem etiam observabitur in Anglia Calesio & Marchiis ejusdem Subditis Domini Archiducis. Item, quòd Mercatores & alii Subditi Serenissimi Regis Angliae & eorum Factores, in quibuscumque Terris Locis aut Dominiis Domini Archiducis Morientes, & in eisdem Locis tàm Merces & Bona sua quàm aliena habentes, pro Bastardis vel & Illegitimè Natis de caetero nullo modo habeantur & reputentur, set Merces & Bona praefati sic Morientis, sine quacumque Diminutione, eorumdem Haeredibus, Executoribus aut Proximis Agnatis, aut aliis de Sanguine vel non de Sanguine dùm Anglici sint & ex Testamento vel alio legitimo modo Interesse habeant, & Literas Certificatorias de Loco Originis & Nomine utriusque Parentis dicti Mortui exhibuerit, & quòd pro Legittimè Nato in Terris Nativitatis suae in Regno Angliae habitus & reputatus fuerit, sine dilatione ulteriori cum effectu Recipiantur, cui quidem Certificatorio autentico, sine ulteriori in ea parte Probatione quacumque faciendâ, Standum erit: & quantum attinet ad Mercatores Stapulae aut eorum Factores, in Terris Domini Archiducis Morituros Standum erit soli Certificatorio Stapulae eo quod nulli Bastardi admittuntur in Mercatores Sta-
pulae; & nec propria Bona Anglici Sacerdotis in Terris & Dominiis Domini Archiducis Morientis, nec Aliena apud eum deposita & apud eum tempore suae Mortis inventa & reperta, de caetero Confiscabuntur, set sua Bona suis Agnatis aut quibus Ille Relinquerit, Aliena Bona Proprietariis docentibus de Proprietate, sine quacumque Exhibitione Certificatoriâ plenè & integrè Restituantur; idem etiam observabitur de Subditis Domini Archiducis Morituris in Anglia. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd omnia & singula Capitula praemissa (Capitulo de Defalcatione Medietatis Mercae dumtaxat Excepto, quod ad Duodecim Annos, nisi alter Principum quod absit interim Decesserit, solum durabit) suum Robur & Effectum habeant & habebunt durante vitâ utriusque Principis, & per Annum integrum proximò & immediatè sequentem Obitum Principis primò Decedentis. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est, quòd Illustrissimus Dominus Rex Angliae, infra Duos Menses proximò & immediatè sequentes Datam Praesentis Tractatûs, Literas suas Patentes, Magno Sigillo suo sigillatas & propriâ Manu suâ subscriptas, Confirmatorias & Ratificatorias omnium & singulorum Capitulorum praesentis Tractatûs, quatenus ipsum Dominum Regem aut ejus Subditos concernunt aut concernent, Commissariis dicti Domini Archiducis in Villa Calesii sufficienter in ea parte Auctorizatis Tradet & Deliberabit aut Tradi & Deliberari mandabit & faciet, & simili modo Dominus Archidux, infra Duos Menses proximò & immediatè sequentes Datam praesentis Tractatûs, Literas suas Patentes, Magno Sigillo suo sigillatas & propriâ Manu suâ subscriptas, Confirmatorias & Ratificatorias omnium & singulorum Capitulorum praesentis Tractatûs, quatenus ipsum Dominum Archiducem aut ejus Subditos concernunt aut concernent, Commissariis dicti Serenissimi Domini Regis in Villa Calesii sufficienter in ea parte Auctorizatis Tradet & Deliberabit aut Tradi & Deliberari mandabit & faciet. Sequuntur Tenores Commissionum, Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus Dilecti & Fidelis Consiliarii nostri, Reverendi in Christo Patris, Ricardi Roffensis Episcopi, necnon, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Willielmi Warham Legum Doctoris Magistri sive Custodis Rotulorum Cancellariae, Ricardi Nanfan Militis Deputati Locumtenentis nostri Villae nostrae Calesii, Magistri Ricardi Hatton utriusque Juris Doctoris, Johannis Turbevile Militis Thesaurarii nostri villae praedictae, Sampsonis Norton Militis Janitoris villae nostrae praedictae, & Adriani Whetehill Contrarotulatoris nostri ejusdem Villae, quamplurimùm confidentes, Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores & Deputatos Assignamus, Facimus & Constituimus & Deputamus per Praesentes, Dantes & Concedentes Eis, Sex, Quinque, Quatuor aut Tribus eorum plenariam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale Nomine nostro, pro Nobis, Regnis, Patriis, Terris, Dominiis, Subditis & Vassallis nostris quibuscumque, cum Carissimo Consanguineo nostro Philippo Archiduce Austriae, Duce Burgundiae, &c. seu ejus Ambassiatoribus, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis & Nunciis Potestatem sufficientem ab eodem Consanguineo nostro habentibus, de & super quibuscumque Commerciis Exercitioque Commerciorum, ac mutuo & amicabili Intercursu Mercandisarum, inter Nos, Haeredes & Successores nostros, atque Regna, Patrias, Terras, Dominia & Loca nostra quaecumque, & dictum Consanguineum nostrum Haeredes atq; Successores suos, atq; Patrias, Terras, Dominia & Loca sua quaecumq; Subditos, Vassallos, Confoederatos, Amicos, Alligatos, Faventes & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, Conveniendi, Appunctuandi, Celebrandi, Componendi & finaliter Concludendi, Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, Dampnis, Injuriis, Gravaminibus & Demandis, ac injustis Detentionibus Mercium & Mercatorum alicujus Partium praedictarum, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus & Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, ac Regna, Patrias, Terras, Dominia, Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, Amicos, Faventes & Adhaerentes nostros & suos praedictos hincinde pendere dinoscuntur,
Necnon de & super omnibus & singulis Differentiis, Querelis, seu Quaestionibus quibuscumque in Capitulis Amicitiarum & Mercium Intercursûs, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum vel Commissarios nostros & Commissarios ipsius Consanguinei nostri ante haec tempora initis & conclusis, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Exponendi, Interpretandi, Declarandi, & Concordandi, atque ea omnia & singula Componendi, Paciscendi, Appunctuandi, Reparandi, Reformandi, & plenariè ac integrè Determinandi & finaliter Concludendi, Ac de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa concernentibus, quae cum praefatis Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis, & Nunciis dicti Consanguinei nostri Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Deliberandi, Literasque alias consimilis vigoris & effectûs ex altera Parte Petendi, Exigendi, & Recipiendi, Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula qualitercumque concernentia Faciendi, Exercendi, & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos ipsi faceremus si in Persona nostra interessemus, ac etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale; Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Oratores, Procuratores, & Deputatos nostros Appunctuata, Promissa, Concordata, Conventa, & Conclusa fuerint in hac Parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Confirmatorias daturos. In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes. Teste meipso apud Westmonasterium, decimo nono Die Februarii, Anno Regni nostri Quartodecimo. Philippus, Dei gratiâ, ARCHIDUX Austriae, Dux Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae, Lumburgiae, Lucemburgiae, & Gheldriae, COMES Hasburgiae, Flandriae, Thirolis, Artesii, Burgundiae, PALATINUS Hannoniae, LANTGRAVUS Alsatiae, MARCHIO Burgoniae & Sacri Romani Imperii, Holandiae, Zelandiae, Ferretis, Kiburgiae, Mamurmicii, & Zutphaniae COMES, DOMINUS Frisiae, Sclavonicae, Portusnaonis, Salinarum, & Mescheleine, universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem & Dilectionem. Notum Facimus quòd Nos, de Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Reverendi in Christo Patris, Domini Henrici de Bergys Episcopi Cameracensis Cancellarii Ordinis nostri & Superioris sive Capitis nostri Supremi Concilii in absentia Cancellarii nostri, necnon, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Magistri Johannis Sauvage nostrae Camerae Consilii Flandrensis Praesidentis, & Domini Danielis de Praet Militis & Camerarii nostri Domini de Meruwez Patriae nostrae Flandriae Superioris, ac Magistri Thomae de la Papoire Domini de Pypay Magistri Requestarum Hospitii nostri, plurimùm confidentes, Ipsos & eorum quemlibet nostros veros, legittimos, & indubitatos Procuratores, Commissarios, Oratores, Deputatos & Nuncios Eligimus, Facimus, Constituimus, Deputamus, Nominamus, & Ordinamus per Praesentes, Dantes & Concedentes ipsis omnibus aut Tribus aut saltem Duobus eorumdem Potestatem & Auctoritatem plenariam, ac Mandatum speciale & generale Nomine nostro, & pro Nobis, proque Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis nostris quibuscumque, in certâ Dietâ seu Concione in Oppido Calesii aut alio in loco, prout Serenissimo ac Excellentissimo Principi Henrico Anglorum Regi Domino & Consanguineo meo carissimo placuerit, proximò celebrandâ, Comparendi, & ibidem cum ejusdem Domini Regis Ambassiatoribus Commissariis, Oratoribus, Nunciis, Procuratoribus, & Deputatis ad hoc ab ipso Domino Rege sufficientem Potestatem & Facultatem habentibus, de & super Confirmatione & Corroboratione Amicitiarum, Confoederationum, & Intelligentiarum, inter eundem Dominum Regem & Nos, jampridem initarum, pactarum, & conclusarum, earumdemque Ampliatione, Extensione, & firmiori stabiliorique Colligatione ac Vinculo, Necnon de & super quibuscumque Commerciis Commerciorumque Excercitio, ac mutuo & amicabili Mercimoniorum Intercursu inter praelibatum Dominum Regem, ac ejus Haeredes & Successores, ac Regna, Dominia, Patrias, Terras, ac Loca alia quaecumquae suae Ditioni subjecta, & Nos, Haeredesque ac Successores nostros atque Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra quaecumque, Vassallos, Subditos, Confoederatos, Amicos, Alligatos, eorumdem-
que Fautores & Nostros quoscumque Conveniendi, Amicitias, Confoederationes, & Intelligentias ipsas Confirmandi, Roborandi, & Stabiliendi, &, si necesse fuerit, easdem Ampliandi, Augendi, & Protendendi, Praeterea de & super omnibus & singulis Contensionibus, Controversiis, Quaestionibus, Causis, Litibus, & Querelis, necnon Attemptatis, Dampnis, Injuriis, Gravaminibus, & Demandis, ac injustis Mercium & Mercatorum utrinque Detentionibus, unà cum eorum Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, Annexis, & Connexis quae, inter praefatum Dominum Regem & Nos, suosque ac nostros Vassallos, Alligatos, Confoederatos, Fautores, & Amicos, ac Loca, Regna, Terras, & Dominia suae & nostrae Ditioni subjecta, hincinde dependere dinoscuntur, Necnon de & super omnibus & singulis Differentiis, Querelis, seu Quaestionibus quibuscumque in Capitulis Amicitiarum, & Mercimoniorum Intercursu inter ipsum Dominum Regem & Nos, vel inter suos & nostros Commissarios antehac initis & conclusis, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Exponendi, Interpretandi, Declarandi, Concordandi, Paciscendi, Componendi, Appunctuandi, Reparandi, Reformandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi, vel ad aliam Dietam, prout eis expediens vel oportunum visum fuerit Prorogandi & Continuandi, Ac de & super omnibus Appunctuatis, Pactis, Initis & Conclusis hujusmodi Literas validas & efficaces Nomine nostro Tradendi & Deliberandi, Literas quoque consimilis effectûs & vigoris Parte ex altera Petendi, Requirendi, & Recipiendi, & generaliter omnia & singula Faciendi, Dicendi, Gerendi, Excercendi, & Procurandi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nos ipsi faceremus seu facere possemus si praesentes personaliter interessemus, etiam si Mandatum exigerent magis speciale, quàm praesentibus est expressum, Promittimusque bonâ Fide & in Verbo Principis omnia & singula quae, per praefatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Nuncios, & Deputatos nostros, quantum ad Amicitias, Confoederationes, & Intelligentias praedictas attinet, Confirmata, Roborata, seu Ampliata, necnon circa alias Res & Negotia Pacta, Inita, Appunctuata, Promissa, Concordata, Conventa, & Conclusa fuerint, Nos ea omnia Rata, Firma, & Grata, & Stabilita perpetuò habituros, ac Literas nostras Patentes horum omnium Confirmatorias desuper concessuros. In cujus Rei Testimonium Sigillum nostrum duximus Praesentibus apponendum. Datum in Oppido nostro Bruxellensi, Die nonâ Mensis Martii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo octavo. Nos autem omnia & singula suprascripta Capitula, Appunctuamenta, Conventiones, & Conclusiones, ac omnia & singula superinde confecta, & in eisdem contenta & specificata, Rata & Firma habemus, & ea omnia & singula pro Nobis & quantum ad Nos pertinet Ore Regio Acceptamus, Approbamus, & Ratificamus, necnon, Tenore Praesentium, Corroboramus & Confirmamus, eaque omnia & singula firmiter & inconcussè Tenere ac Observare Promittimus. In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu nostrâ propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus. Dat. apud Westmonasterium, Decimo octavo Die Maii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo nono, & Anno Regni nostri Quartodecimo. |