|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
Oct. 2. Arthur prince of Wales is appointed regent during the K.'s expedition to France. Dover. O. xii. 487. H. v. p. iv. 47. |
De Custode Regni constituto. An. 8. H. 7. Pat. 8. H. 7. p. 1. m. 7. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Revocantes ad memoriam effraenatam Dominandi Libidinem Nominati Regis Francorum, quam in Vioinis Confoederatisque nostris dolenter ac indignanter videmus, nec minus Injurias ac cotidianas Minas quibus Subditi nostri indies afficiuntur, & quòd in primis est, Usurpatam per Illum Franciae Coronam, Normanniae Aquitanniae Turonis Ducatus, ac Salcenomaniae Comitatum ad Nos de Jure Haereditario attinentes, ipsum Franciae Regnum, pro Subditis ac Confoederatis nostris ab hostili Insultu Juvandis, prout devincti sumus, Honorque Regius postulat, praesentes Invadere decrevimus, detentam-
que à Nobis Haereditatem, auxiliante Deo, a quo omnis Victoria pendet, Gladio recuperare, Volentes autem intereà, dùm absumus, hujus Regni nostri ac Subditorum nostrorum Saluti, Quieti, Paci, & Tranquillitati per debitam Justitiae Administrationem providere, De Fidelitate & Industria Praecarissimi Filii nostri Primogeniti Arthuri PRINCIPIS Walliae, DUCIS Cornubiae, & COMITIS Cestriae quamplurimùm confidentes, Constituimus ipsum Cnstodem dicti Regni nostri Angliae, ac Locum nostrum tenentem in eodem Regno, dùm sic in Remotis egerimus, vel donec aliud inde duxerimus ordinandum; Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Comunitatibus, Vicecomitibus, Liberis Hominibus, Ballivis, Ministris & omnibus Fidelibus nostris, Tenore Praesentium, in Mandatis quòd praefato Principi, tanquam Custodi dicti Regni nostri & Locumtenenti in eodem, Intendentes sint, Respondentes, Consulentes & Auxiliantes. In cujus &c. Teste Rege apud Dovorr. secundo die Octobris. Per ipsum Regem. |
Oct. 2. Powers granted to Arthur prince of Wales as regent. Dover. O. xii. 488. H. v. p. iv. 47. |
De Potestate commissa Principi, custodi memorato. An. 8. H. 7. Pat. 8. H. 7. p. 1. m. 7. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Quotiens Subditorum ac Confoederatorum nostrorum Injurias, Minas, Insultus, atque Dispendia per Karolum Nomine Franciae Regem eisdem illata, cujus detestanda Dominandi libido nullis Terrarum Spoliorumve terminis contenta est, nostraque ad Franciae Coronam, Normanniae, Aquitaniae Turonis Ducatus, Salcenomianiaeque Comitatum Haereditaria nostra per eundem, posthabito Dei timore, occupata animadvertimus, occuritque illud quod qui non propulsat Injurias tàm est in Vitio quàm qui Patriam deserit aut Parentes, mirificè provocamur, ac in Persona nostra intendimus ipsum Franciae Regnum Rebus Bellicis Invadere, nostrasque ac Subditorum & Confoederatorum nostrorum Injurias ut debemus Vindicare, in quo Divinam Clementiam Nobis Assistricem fore confidimus, maximè cùm non Aliena set Nostra non Extraneorum set Subditorum Confoederatorum nostrorum Jura quaeramus, Cupientes verò, dum in Remotis egerimus, Quietudini Praelatorum Magnatum & Fidelium nostrorum consulere, Praecarissimo Primogenito nostro Arthuro PRINCIPI Walliae, DUCI Cornubiae, & COMITI Cestriae Custodi dicti Regni nostri Angliae & Locum nostrum tenenti in eodem plenam Tenore Praesentium Concedimus Potestatem, Capitulis Conventualium non Cathedralium per Mortem vel Cessionem seu quovis alio modo Vacantium, cùm hujusmodi Vacationes praedicto Custodi per dicta Capitula praesentatae fuerint, Concedendi Licentiam Eligendi Personas idoneas in Pastores & Praesidentes Ecclesiarum praedictarum, & cùm de Licentia praedicta Electiones in dictis Ecclesiis fuerint celebratae & Personae electae, per Literas dictorum Capitulorum, Nobis vel Sibi nostro Nomine praesentatas, Assensum & Favorem Regium, Electioni factae de Minoribus Praelatis, nisi rationabilis Causa subfuerit quare dictis Electionibus hujusmodi Assensum denegari debeat, Adhibendi, & ulterius, pro Confirmatione Electorum quibus sic adhibetur Assensus, Illis, ad quos pertinet, more solito Transcribendi, & cùm Electi vel Electae hujusmodi Confirmati fuerint, Fidelitates Nobis in hac parte debitas Recipiendi, & Temporalia Ecclesiarum illarum dictis Electis Restituendi; Ita quòd idem Custos Assensum Regium Electionibus factis de Majoribus Praelatis non adhibeat, nec Fidelitatem ab eis recipiat, nec Temporalia Ecclesiarum illarum (quarum Regimen eliguntur seu postulantur) liberet seu restituet quousque Nos super hoc duxerit consulendum, vel aliud a Nobis inde habuerit in Mandatis, Quascumque etiam Fidelitates, pro quibuscumque Terris Tenementis seu Haereditatibus Nobis debitas, Recipiendi, ac Terras, Tenementa & Haereditates hujusmodi Illis ad quos pertinent prout justum fuerit Liberandi & Restituendi, Homagiis Nobis, pro dictis Terris Tenementis & Haereditatibus Nobis debitis, Reservatis, quae usque ad Redditum nostrum in Angliam vo-
lumus per dictum Custodem respectuari, Necnon ad omnes Ecclesias, ad nostram Donationem seu quamcumque Dispositionem nostram spectantes, Taxam Viginti Marcarum excedentes, & Taxationem Quadraginta Marcarum non excedentes, cùm vacaverint, Praesentandi; Reservantes Nobis Praesentationes, Donationes, & Collationes omnium aliarum Ecclesiarum, Dignitatum, Praebendarum, Decanatuum, Liberarum Capellarum, Hospitalium, & omnium aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum, ad Praesentationem, Donationem seu Collationem nostram spectantium, cùm vacaverint; Ecclesiis Taxationis Viginti Marcarum & infra, ad quas Cancellarius noster Praesentet, prout hactenus est fieri consuetum, dumtaxat Exceptis. In cujus &c. Teste Rege apud Dovorr. Secundo die Octobris. Per ipsum Regem. |
Oct. 2. Power for the prince of Wales to appoint a person to hold the marshal's court. Dover. O. xii. 489. H. v. p. iv. 48. |
De Potestate super Officio Marescalciae. An. 8. H. 7. Pat. 8. H. 7. p. 1. m. 7. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Quia volumus quòd Officium Marescalciae nostrae, dum extra Regnum nostrum Angliae fuerimus, in eodem Regno nostro, in Praesentia Praecarissimi Filii nostri Primogeniti PRINCIPIS Walliae, Ducis Cornubiae, & COMITIS Cestriae, quem Constituimus Custodem ejusdem Regni, teneatur, Dedimus etiam Potestatem eidem Custodi ad Constituendum vice nostrâ aliquem idoneum ad Placita ejusdem Marescalciae tenenda, & ad Ordinandum de Ministris ejusdem Marescalciae & omnibus aliis Officium illud tangentibus, sicut Nos faceremus si praesentes essemus. In cujus &c. Teste Rege apud Dovorr. Secundo die Octobris. Per ipsum Regem. |
[Oct. 27.] Power for the prince of Wales to receive the fealty of clerks appointed to minor benefices, and to restore the temporalities to them. O. xii. 489. H. v. p. iv. 48. |
De Potestae in Ecclesiasticis. An. 8. H. 7. Ibid. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd cùm Nos inter alia Commiserimus Potestatem Praecarissimo Filio nostro Primogenito Arthuro PRINCIPI Walliae, DUCI Cornubiae, COMITI Cestriae, Custodi Regni nostri Angliae Recipiendi Nomine nostro Fidelitates Electorum de Minoribus Ecclesiis Regni nostri Angliae, & eisdem Electis Temporalia Ecclesiarum illarum Restituendi, prout in Literis nostris Patentibus inde confectis pleniùs continetur, Volumus & Concedimus quòd idem Custos Pensiones, quas iidem Electi ratione novae Creationis suae Clericis nostris concedere tenentur, det & concedat Personis benê meritis vice nostrâ. In cujus &c. Teste ut supra. Per ipsum Regem. |
Oct. 17. Commission of James K. of Scotland to William bp. of Aberdeen, William lord of S. John, Alexander Inglis, archdeacon of S. Andrew's, and three others, to treat with the English commissioners at Coldstream or Haddington for redress of injuries and prorogation of the truce. Linlithgow. O. xii. 489. H. v. p. iv. 48. |
Commissio Regis Scotorum ad Tractandum. An. 8. H. 7. Ex Autogr. Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum Universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fide, Legalitate, Circumspectione & Industriâ, Dilectorum Consanguineorum nostrorum (viz.) Reverendi in Christo Patris Willielmi Episcopi Abirdonensis, Willielmi Domini Sancti Johannis, Magistri Alexandri Inglis Archidiaconi Sancti Andreae, Walteri Ker de Cesfurde, Johannis Hume de Erssiltonn, & Patritii Hume de Fastcastell quamplurimùm confisi, Ex Avisamento & Deliberatione nostri Concilii Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Facimus, Constituimus, & Ordinamus dictos, Willielmum, Willielmum, Alexandrum, Walterum, Johannem, & Patricium, ac Quinque, Quatuor, & Tres eorumdem conjunctim, nostros Commissarios, Nuncios, & Deputatos speciales,
Dantes & Concedentes eisdem, & eorum Tribus, conjunctim, nostram plenariam Potestatem & Mandatum speciale Conveniendi cum Commissariis, Nunciis, seu Deputatis Excellentissimi Principis Henrici Regis Angliae Fratris & Consanguinei nostri Carissimi, sufficientem Potestatem habentibus, apud Calstreme seu Hadingtonn, aut aliquem alium Locum aptum & congruum, de quo inter dictos Commissarios concordari poterit, Ac de & super Reformatione Attemptatorum & Roboriarum, per aliquos Ligeos & Subditos Scotiae aut Angliae, Terrâ Mari aut Aquis Dulcibus, commissorum, contra vim & effectum Treugarum per Commissarios nostros & Commissarios praefati Regis Angliae prius captarum, Ac super Prorogatione seu Novâ Captione Treugarum ad Tempus longum vel breve, sub Modis Formâ & Conditionibus prout praefatis Commissariis utriusque Partis magis expedire videbitur, Et super aliis & singulis, Bonum Pacis & Rempublicam Regni nostri ac Observationem Treugarum prius Initarum concernentibus, Ineundi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi & finaliter Concludendi, Caeteraque omnia alia & singula Faciendi, Gerendi, Exercendi & Expediendi quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale quàm Praesentibus est expressum; Promittentes bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, & Gratum, Firmum & Stabile habituros totum & quicquid per dictos nostros Commissarios, aut Tres eorumdem conjunctim, Actum, Factum, Tractatum, Appunctuatum, Concordatum, Conclusumve fuerit in Praemissis seu aliquo Praemissorum. In cujus Rei Testimonium has Litteras nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes, apud Linlithcow, Decimo septimo Die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo secundo, & Regni nostri Quinto. Sigillo avulso. Super Communicatis & Oblatis per Dominum des Querdes Marescallum & alios Ambassiatores ex parte Franciae, concilio Guerrae Convocato, habitâ maturâ Deliberatione, Hyeme jam instante, & post tot elapsos Dies nemine confoederatorum comparente, ac aliis bonis Considerationibus benè multis moventibus, necnon Contemplatione tot Millionum Auri Scutorum, Summae tantae, quantae nunquam per antea in Angliam apportatae, a Dominis Capitaneis & Consiliariis consultum advisatum & supplicatum est Regi ad Componendum cum Consanguineo Franciae & Pacem faciendum. |