March 23. Grant of the manors of Merston, Mesey, Cosham Shalowefeld, Benested, and other manors and rents, to George duke of Clarence. Westm. O. xi. 700. H. v. p. ii. 193. |
Pro Duce Clarenciae, super Appunctuamentis, & de Recompenso. An. 49. H. 6. & Readpetionis &c. A. 1. Ibid. m. 5. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis Quòd, Licet per certa Aggreationes & Appunctuamenta, Quae inter Praedilectissimam Consortem nostram Margaretam Reginam Angliae, & Praecarissimum Filium nostrum Primogenitum Edwardum Principem Walliae Ducem Cornubiae & Comitem Cestriae, ac, Praecarissimos Consanguineos nostros, Georgium Ducem Clarenciae, & Ricardum Comitem Warrewici & Sarum, tàm pro SECURITATE ET LIBERATIONE NOSTRIS ET REDUCTINOE NOSTRA AD STATUM ET AUCTORITATEM NOSTROS REGALES, quàm pro Recuperatione Statuum & Possessionum Consortis & Filii nostrorum praedictorum, & aliorum Nobilium & Antiquorum Terrae nostrae Haereditatorum, ad universale Bonum, Pacem, & Tranquillitatem ejusdem, nuper capta & habita fuissent, Inter alia Appunctuatum est quòd praefatus Dux Clarenciae haberet & retineret omnia hujusmodi Possessiones & Haereditamenta, prout ipse habuit & inde possessionatus fuit tempore & ante tempus post ultimum Recessum suum ab Anglia, quousque per Nos Recompensum de Terris & Dominiis hujusmodi Valoris, prout illa fuerunt quae Ipse tenuit eodem tempore Recessûs sui ab Anglia, sibi daretur; Honore [& Dominio] de Tuttebury cum Membris Exceptis, Quae praefatus Dux Clarenciae, per eadem Appunctuamenta, haberet sibi & Haeredibus suis de Corpore suo procreatis, non Obligatus Relinquere ea pro aliquo Recompenso, Quae eidem Appunctuamenta nuper, per Literas nostras Patentes, Ratificavimus & Confirmavimus,
De quibus quidem Possessionibus & Haereditamentis quaedam pertinuerint praefatae Consorti nostrae, quaedam praefato Filio nostro, & quaedam praefatis Dominis, Qui, pro Fidelitate & Ligeantia suis, quas penes Nos habuerunt & gesserunt, & pro vero & justo Titulo nostro, Proficua & Reventiones Possessionum suarum a longo tempore amiserunt, Idem tamen Consanguineus noster Dux Clarenciae, Praemissa Considerans, Dispositus & Agreabilis existit, pro consideratione illa, se abstinere de Titulo Interesse & Occupatione suis de omnibus Possessionibus & Haereditamentis quae fuerunt praefatorum Consortis & Filii nostrorum, ac dictorum Dominorum, erga quos aliquis actus Forisfacturae sive Attinctionis, tempore Usurpationis Edwardi nuper per vim portantis Se pro Rege Angliae, habentur, & ea Dimittere; Honore & Dominio de Tuttebury cum Membris Exceptis, Nos, Nedùm honorabilia Dispositionem & Aggrementum praefati Consanguinei nostri Ducis Clarenciae, verumetiam vera & fidelia Servitia quae Ipse Nobis in RECUPERATIONE ET RECONTINUATIONE NOSTRORUM STATUS ET AUCTORITATIS REGALIUM impendit, intimè Considerantes, De gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, praefato Duci Clarenciae, Maneria de Merston Mesey & Cosham cum suis pertinentiis in Comitatu Wiltesiae, Manerium de Swalowefeld cum pertinentiis in eodem Comitatu, Maneria de Benested & Waulton super Montem in Comitatu Surriae, & Manerium de Magna Wrattyng in Comitatu Suffolciae, unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, Capellarum, Cantariarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, Curiis Letis, Visibus Franciplegii, & omnibus aliis Libertatibus & Franchesiis, eisdem Maneriis & cuilibet eorum aliquo modo pertinentibus, Habenda & Tenenda Maneria praedicta & caetera Praemissa cum pertinentiis, a Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae, de Nobis & Haeredibus Nostris per Servitium Unius integri Feodi Militis: Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris praedictis, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, praefato Duci Clarenciae Viginti Libras per Annum, Habendas & Percipiendas Annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae, de Firma Burgi Villae de Bedfordia, tàm per Manus Hominum ejusdem Villae, Haeredum aut Successorum suorum pro tempore existentium, quàm per Manus Vic. Com. Bedfordiae & Bukinghamiae, & aliorum Receptorum ejusdem Villae pro tempore existentium, vel alicujus eorum, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, Et Decem Libras per Annum, Habendas & Percipiendas Annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, de Custodia Assisae Panis & Cervisiae Correctionis & Punitionis eorumdem, cum Finibus & Amerciamentis, & aliis Proficuis inde provenientibus, in Universitate Cantebrigiae, per Manus Cancellarii ejusdem Universitatis, & Successorum suorum, & eorum Locatenentium, per Manus Vic. Com, Cantebrigiae & Huntingdoniae, vel Ballivorum ejusdem Villae Cantebrigiae, aut aliorum Receptorum ejusdem Firmae pro tempore existentium, & alicujus eorum, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Quinquaginta Marcas per Annum, quas Abbas Prior & Conventus de Sancto Albano & Successores sui Nobis & Haeredibus nostris Annuatim reddunt, & Annuatim reddere debent, pro Vacatione dictae Abbatiae, & omnium Temporalium ejusdem, Habendas & Percipiendas Annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per manus dictorum Abbatis, Prioris, & Conventus, & Successorum suorum, vel per Manus Vic. Com. Essexiae & Hertfordiae, & aliorum Receptorum ejusdem Firmae pro tempore existentium, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Decem Marcas per Annum, Habendas & Percipiendas Annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, de Firma Duarum Partium Manerii de Bodyngton, cum pertinentiis in Comitatibus Oxoniae & Berks. & Quinque Marcas per Annum, Habendas & Percipiendas Annuatim, ab eodem Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, eidem Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, de Firma Tertiae Partis ejusdem Manerii, quas Ricardus Damory & Haeredes sui solvere debent, per Manus Tenentium, Firmario-
rum, Ballivorum, vel Occupatorum ejusdem Manerii, vel per Manus Vic. dictorum Comitatuum Oxoniae & Berks pro tempore existent. ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Quadraginta Libras per Annum, quas Abbas & Conventus de Bury Sancti Edmundi, & Successores sui, Nobis & Haeredibus nostris annuatim reddunt, & reddere debent pro Custodia ejusdem Abbatiae, & omnium Temporalium ejusdem, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus dictorum Abbatis & Conventûs, & Successorum suorum, vel Vic. Norffoliciae & Suffolciae, vel aliorum Receptorum ejusdem Firmae pro tempore existentium, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Novem Libras, Sexdecim Solidos, & Novem Denarios per Annum, Habenda & Percipienda annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, de superplusagio Manerii de Lowstoft & Hundredi de Ludyngland in Comitatu Suffolciae, per Manus Haeredum Masculorum Michaelis de la Pole Comitis Suffolciae, vel aliorum Castrorum, Maneriorum, Terrarum, Tenementorum, & Reddituum, specificatorum in Septimo Rotulo Henrici Quinti, eidem Michaeli Haeredibus & Assignatis suis, in Valorem Quingentarum Librarum per Annum assignatorum, per Manus Haeredum Masculorum Michaelis de la Pole Comitis Suffolciae vel Vic. dictorum Comitatuum Norffolciae & Suffolciae, vel aliorum Receptorum eorumdem pro tempore existentium, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Quadraginta Libras per Annum pro Manerio de Hedyngton cum Hundredo de Bolyngdon extra Portam Borealem Oxoniae, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Willielmi Wilcotes Armigeri & Haeredum suorum, vel per Manus Hominum ejusdem Villae, aut Vic. Comitatuum Oxoniae & Berks, aut aliorum Receptorum ejusdem Firmae pro tempore existentium, ad Terminos praedictos, per aequales Portiones, Et Viginti Libras per Annum, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, de Firma Villae Dorsetiae cum Pertinentiis, per Manus Burgensium ejusdem Villae Dorsetiae, Haeredum & Successorum suorum, vel per Manus Vic. Comitatuum Somersetiae & Dorsetiae, pro tempore existentium, ad Terminos praedictos, per aequales Portiones, Et Duodecim Libras per Annum, quas Abbatissa & Conventus de Shaftesbury, & Successores sui solvere debent pro Custodia Villae de Shaftesbury, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus dictae Abbatissae & Conventûs, & Successorum suorum, vel per Manus Vic. Comitatuum Somersetiae & Dorsetiae pro tempore existen. ad Terminos praedictos, per aequales Portiones, Et Decem & Octo Libras ac unum Par Calcarium Deauratorum per Annum, pro Firma Manerii de Penrestoke cum Pertinentiis, in Comitatu Dorsetiae, quae Johannes Wroxhale, & Haeredes sui solvere debent, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Tenentium, Firmariorum, Ballivorum, vel Occupatorum ejusdem Manerii, vel per Manus Vic. eorumdem Comitatuum Somersetiae & Dorsetiae, pro tempore existen. ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Triginta & Quinque Libras per Annum, quas Burgenses Oxpniae solvere debent pro Firma dictae Villae Oxoniae, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Burgensium ejusdem Villae & Haeredum & Successorum suorum, vel per Manus Vicecomitis Comitatuum Oxoniae & Berks pro tempore existentis, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Tresdecim Libras annuatim, quas Johannes Norres Armiger & Willielmus Filius ejus solvere debent pro Custodia Manerii de Benham, aliàs dictum Benham Lovell, cum Pertinentiis, in Comitatu Berks, & Duorum Mesuagiorum Duarum Carucatarum Terrae Quadraginta Acrarum Prati & Viginti Acrarum Bosci cum Pertinentiis in Helbenham & Westbroke in eodem Comitatu, quae Ricardus Herefeld Defunctus tenuit, pro Termino Vitae suae, ex Concessione Regis Ricardi Secundi, & de Custodia Ducentarum Acrarum Bosci cum Pertinentiis in Hurst in Comitatu Wiltesiae & Hundredi de Assherigge cum pertinen-
tiis quae Ricardus Montagu Miles in Vita sua tenuit de Rege in Capite Die quo obiit in Dominico suo ut de Feodo Talliato, commiss. praefatis Johanni Norres & Willielmo Filio suo pro Termino Viginti Annorum, Termino incipiente ad Festum Sancti Michaelis Anno Regni nostri Tricesimo quarto, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus eorumdem Johannis & Willielmi, vel per Manus Vic. dictorum Comitatuum Oxoniae & Berks pro tempore existen. ad Terminos praedictos per aequales Portiones, & eadem Manerium, Terras, & Boscos cum Pertinentiis, unà cum Feodis Militum, & Advocationibus eisdem Pertinentibus, post Finem dicti Termini Viginti Annorum, Et Viginti Libras per Annum, quas Abbas & Conventus de Malmesbury, & Successores sui solvere debent de Firma Villae de Malmesbury, cum Tribus Hundredis eidem Villae pertinentibus, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus dictorum Abbatis & Conventûs, & Successorum suorum, vel per Manus Vicecomitis Wiltesiae pro tempore existentis, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Quindecim Libras per Annum, quas Willielmus la Zouche de Totneys Miles, & Haeredes sui solvere debent pro Hundredo de Calne, & quodam Molendino Aquatico cum Pertinentiis in Calne, in Com. Wiltesiae, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus dicti Willielmi la Zouche & Haeredum suorum, vel per Manus Tenentium, Firmariorum, Ballivorum, & aliorum Occupatorum dictorum Hundredi & Molendini, vel per Manus Vicecomitis dicti Comitatûs Wiltesiae pro tempore existentis, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Duodecim Libras per Annum de Firma de Kyngton, & Centum Solidos per Annum de Firma Wapentachii de Goscote, quos Nicholaus Segrave solvere debet, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Tenentium, Firmariorum, Ballivorum, vel aliorum Occupatorum eorumdem, vel per Manus Vic. Comitatuum Warrewicae & Leycestriae pro tempore existen. ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Centum & Sexdecim Solidos per Annum de Firma Medietatis Villae de Tamworth in Comitatu Warrewicae & Incremento ejusdem, quos Homines & Tenentes Regis in Tamworth in eodem Comitatu Warrewicae solvere debent, Habendos & Percipiendos annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Ballivorum & Burgensium ejusdem Medietatis, vel per Manus Vic. dictorum Comitatuum Warrewicae & Leycestriae pro tempore existen. ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Duodecim Libras, Decem & Octo Solidos, Quinque Denarios, & Unum Obolum per Annum, de Feodi Firma Hundredi de Fraunlond cum Pertinentiis in Comitatu Leycestriae, quos Rogerus Beller solvere debet, Habendos & Percipiendos annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Tenentium, Firmariorum, Ballivorum, vel aliorum Occupatorum ejusdem Hundredi, vel per Manus Vic. dictorum Comitatuum Warrewicae & Leycestriae, pro tempore existen. ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Triginta Libras per Annum (videlicet) Viginti Libras de Feodi Firma Villae de Shrovesbury, & Decem Marcas de antiquo Incremento, & Quinque Marcas de novo Incremento, quas Homines de Shrovesbury solvere debent, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Hominum, Ballivorum, & Burgensium ejusdem Villae de Shrovesbury, vel per Manus Vicecomitis dicti Comitatûs Salopiae pro tempore existentis, ad Terminos praedictos per aequales, Portiones, Et Duodecim Libras per Annum, quas Nicholaus de Audeley Frater & Haeres Thomae Filii & Haeredis Jacobi de Andeley solvere debet, pro Firma Manerii de Ford, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Tenentium, Firmariorum, Ballivorum, sive aliorum Occupatorum dicti Manerii, vel per Manus Vicecomitis dicti Comitatûs Salopiae pro tempore existentis, ad Terminos praedictos per aequales Portiones,
Et Decem Libras, Sex Solidos, & Octo Denarios per Annum, quos Abbas & Conventus de Halesowen solvere debent, de Feodi Firma Manerii de Roweley cum Pertinentiis in Comitatu Staffordiae, Habendos & Percipiendos annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus dictorum Abbatis & Conventûs, & Successorum suorum, vel per Manus Vicecomitis Comitatûs Staffordiae pro tempore existentis, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, Et Novem Libras per Annum, quas Hugo Tyrell, Frater & Haeres Johannis Tyrell, & Haeredes sui solvere debent de Custodia Maneriorum de Kenefare & Storton, & Forestae de Kenefare cum Pertinentiis in eodem Comitatu Staffordiae, Habendas & Percipiendas annuatim, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, per Manus Tenentium, Firmariorum, Ballivorum, Praepositorum, & aliorum Officiariorum, & Occupatorum eorumdem Maneriorum & Forestae, vel per Manus Vicecomitis dicti Comitatûs Staffordiae pro tempore existentis, ad Terminos praedictos per aequales Portiones, In Partem Recompensationis de & pro dictis Maneriis, Dominiis, Terris, Tenementis, & aliis Possessionibus & Haereditamentis, de quibus praefatus Dux Clarenciae Aggreatus existit se Abstinere & Dimittere ut praedictum est, vel quousque eidem Duci Clarenciae aliter, per Concessionem nostram, & Haeredum nostrorum, de aliis Dominiis, Maneriis, Terris, Tenementis, & Feodi firmis, de annuo Valore omnium Praemissorum, ut praemittitur, praefato Duci Clarenciae Concessorum, Habenda ultra omnia Onera & Reprisas, sufficienter debitè & legitimè Recompensatum fuerit, Et insuper, de habundanti Gratia nostra, ac ex certa scientia & mero motu nostris praedictis, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, praefato Duci Clarenciae Comitatum, Honorem, & Dominium Richemon diae, cùm omnibus Castris, Villis, Dominiis, Maneriis, Terris, Tenementis, Possessionibus, Membris, Reversionibus, Firmis, Redditibus, Servitiis, Socis, Balliagiis, & Curiis dicto Comitatui, Honori, & Dominio, vel alicui Parti eorumdem aliquo modo spectantibus sive pertinentibus in Comitatibus Lincolniae, Eborum, Westmerlandiae, Gloucestriae, Bukinghamiae, Cantebrigiae, Essexiae, Kantiae, Dorsetiae, Norffolciae, & in Londonia, & alibi, Et Manerium & Dominium de Chesthunt, cum Membris & Pertinentiis, in Comitatu Hertfordiae, Castrum, Dominium, & Manerium de Somerton in Comitatu Lincolniae, Maneria de Bouby & Helwell, & Duas Partes Dominii & Manerii de Burwell, cum Pertinentiis, in eodem Comitatu, Et Dominium & Manerium de Ludgarsale, cum Membris & Pertinentiis in Comitatu Wiltesiae, Unà cum Feodis Militum, Advocationibus, & Patronatibus Abbatiarum, Decanatuum, Prioratuum, Ecclesiarum, Hospitalium, Capellarum, Cantariarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, Wardis, Maritagii, Releviis, Escaetis, Visu Franciplegiis, Curiis Letis, Hundredis, Wapentachiis, dictis Comitatui, Castris, Dominiis, & Maneriis, & eorum cuilibet pertinentibus, & Returnis Brevium, Praeceptorum, & Mandatorum nostrorum, & Haeredum nostrorum, & Executionibus eorumdem, infra dictum Comitatum & Honorem, cum omnibus aliis Libertatibus & Franciplegiis eisdem spectantibus, in tàm ampla & larga Forma prout aliquis Comes Richemondiae habuit vel usus fuit in eisdem, Habenda & Tenenda eadem Comitatum, Honorem, Castra, Dominia, & Maneria, ac caetera Praemissa, a dicto Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, praefato Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, de Nobis & Haeredibus nostris, per Servitium unius integri Feodi Militis, Quae quidem Honorem, Castra, Dominia, Maneria, Terras, & Tenementa idem Dux habuit & indè Possessionatus fuit dicto tempore Recessûs ab Anglia, Ac Triginta & Unam Libras, & Decem Solidos per Annum, Habendas & Percipiendas annuatim, ab eodem Festo Sancti Michaelis ultimò praeterito, eidem Duci Clarenciae, pro Termino Vitae suae praedictae, de Feodi firma de Wexcombe & Bedwyn in Comitatu Wiltesiae, per Manus Firmariorum, Tenentium, Receptorum, Ballivorum, vel Praepositorum, aut aliquorum aliorum Occupatorum ejusdem Feodi firmae pro tempore existentium, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, quousque eidem Duci Clarenciae de simili Statu & Valore aliter per nostram Concessionem, vel Haeredum nostrorum, de aliis Dominiis, Maneriis, Terris, Tenementis, Redditibus, & Feodi Firmis, de an-
nuo Valore omnium eorumdem Honorum, Castrorum, Maneriorum, Terrarum, & Tenementorum, quae idem Dux Clarenciae habuit & indè Possessionatus fuit dicto tempore ultimi Recessûs sui extra Angliam, ultra omnia Onera & Reprisas, sufficienter debitè & legitimè Recompensatum fuerit, Eo quod expressa mentio de vero Valore annuo omnium & singulorum Praemissorum vel alicujus inde Parcellae, aut de aliis Donis sive Concessionibus eidem Duci Clarenciae per Nos ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, in contrarium factis, editis, sive ordinatis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, non obstantibus; Proviso semper quòd praefatus Dux Clarenciae super hujusmodi Recompensationem, ut praedictum est, Sibi per Nos vel Haeredes nostros fiendam, pro aliqua Parte Praemissorum sibi datorum, vel per Ipsum Retinendorum pro Termino Vitae suae, Dimittat & Sursum reddat tantum de eisdem Praemissis, quantum dictum Recompensum particulariter extendet, juxta debitam Ratam ejusdem. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Martii. Par Breve de Privato Sigillo, & de Dat. &c. |
March 25. Commission to George duke of Clarence, Jaspar earl of Pembroke, and Richard earl of Warwick, to raise troops in Herefordshire to resist K. Edward the usurper. Westm. O. xi. 705. H. v. p. ii. 194. |
Contra Edwardum cum Adhaerentibus, qui Regnum Ingressi sunt, de Potestate commissa. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 8. dors. Rex, Praecarissimo Consanguineo suo Georgio Duci Clarenciae, ac, Praecarissimis Fratribus suis, Jaspari Pembrochiae, & Ricardo Warrewici & Sarum, Comitibus, Salutem. Sciatis quòd Inimici & Adversarii nostri de Flandria, Burgundia, & aliis Partibus Exteris, ad Excitationem, Procurationem, & Inductionem Magni Adversarii & Rebellis nostri Edwardi, nuper Coronam & Dignitatem nostras falsò & proditoriè ac usurpativè Occupantis, & aliorum Rebellium & Proditorum nostrorum eidem Edwardo Adhaerentium, Regnum nostrum, in Partibus Borialibus ejusdem, ad Laedendum Magestatem nostram, Turbandumque & Subvertendum Pacem & Tranquillum Statum Reipublicae, ac alia Mala, quae Nobis & Fidelibus Ligeis & Subditis nostris ejusdem Regni nostri inferri poterunt, Faciendum, jam noviter Ingressi sunt cum praefato Edwardo ut certitudinaliter informamur, necnon Insurrectiones & Rebelliones contra Magestatem nostram Regiam Erigunt & Suscitant, ac viis & modis quibus poterunt Erigere & Suscitare proponunt, Nos igitur, Malitiae ipsius Magni Rebellis nostri & sibi Adhaerentium obviare volentes, ac de Fidelitatibus, Probitatibus, & providis Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes, Assignavimus vos, conjunctim & divisim, ad omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatûs nostri Herefordiae, tàm infra Libertates, quàm extra, Defensibiles & ad Laborandum Potentes, Convocandum, Suscitandum, & Congregandum, Et eos juxta Gradus & Facultates suos benè & defensibiliter Armari & Arraiari faciendum, Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem, in Loco vel Locis, juxta Discretiones vestras, seu alicujus vestrûm, Capiendum & Supervidendum, ita quòd Ipsi in Arraiatione hujusmodi, ad Intendendum super vos & quemlibet vestrûm, pro Securitate & Defensione Comitatûs praedicti & Fidelium Ligeorum nostrorum ejusdem, contra Malitiam praedicti Edwardi, & aliorum Rebellium, Inimicorum, & Proditorum nostrorum sibi Adhaerentium, super Praemunitione per vos eis facienda, sub Fide & Ligeantiâ quibus Nobis tenentur, continuè parati existant, Et ad eosdem Ligeos & Subditos nostros ex Causa praedicta Conducendum, Regendum, & Gubernandum, eosdemque Edwardum & Sibi Adhaerentes, tanquam Hostes, Rebelles, & Proditores nostros, Debellandum, Expugnandum, Capiendum, & Suppeditandum, Subjugandum & Destruendum, Ac ad omnia & singula, quae juxta sans Discretiones vestras & vestrûm cujuslibet, in Resistentiam ejusdem Edwardi ac aliorum Inimicorum, Rebellium, & Proditorum nostrorum sibi Adhaerentium, fore videritis necessaria & oportuna, Faciendum, Excercendum, & Exequendum, &, si Casus exigerit, praefatos Ligeos & Subditos nostros, sic
Armatos & Arraiatos, usque Praesentiam nostram Ducendum, & circa Personam nostram pro Securitate ejusdem Intendendum, Et insuper assignavimus vos, conjunctim & divisim, ad omnes illos, qui aliqua Conventicula, Congregationes, Conspirationes, Confoederationes, Insurrectiones, & Rebelliones infra Comitatum praedictum fecerint & suscitaverint, ac eorum Fautores, Auxiliatores, Abbettatores, & Confortores, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra, Arestandum & Capiendum, & Prisonis nostris Committendum & Committi faciendum, in eisdem quousque pro eorum Punitione duxerimus ordinandum moraturos; Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd statim, visis praesentibus, vosmetipsos armari & arraiari, ac omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatûs praedicti, Defensibiles & ad Laborandum potentes, per Proclamationes, per vos ex parte nostra faciendas, & alia Media in hac parte necessaria, armari, arraiari, & muniri faciatis, quemlibet (videlicet) juxta Gradum & Facultates suos, Ipsosque, sic armatos, arraiatos, & munitos, coram vobis venire, ac eos in Arraiatione hujusmodi quamdiu necesse fuerit Tenere, & vobiscum Transire, omniaque singula alia Praemissa fieri & exequi faciatis & demandetis in forma praedicta; Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, & Fidelibus Ligeis nostris quibuscumque Regni nostri praedicti, tàm infra Libertates quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis & cuilibet vestrûm in Praemissis omnibus & singulis, in forma praedicta, faciendis & exequendis, Intendentes sint, Obedientes, Consulentes, Assistentes, Faventes, Confortantes, & Auxiliantes in omnibus diligenter, quotiens & quando per vos seu aliquem vestrûm in hac parte fuerint Requisiti & rationabiliter Praemuniti. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Martii. Per ipsum Regem & Concilium. |
March 27. The K. appoints Edward prince of Wales lieutenant of the army. Westm. O. xi. 706. H. v. p. ii. 194. |
Commissio Principis Walliae. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Ibid. Rex praecarissimo Filio suo Primogenito Edwardo Principi Walliae, Duci Cornubiae, & Comiti Cestriae & de Flynt, Salutem. Sciatis quòd, Nos certitudinaliter intelligentes qualiter Magnus Inimicus & Rebellis noster Edwardus nuper usurpans Regiam Dignitatem & Regnum nostrum Angliae, cum nonnullis aliis Rebellibus nostris Anglicis ac Flandrensibus, & aliis Nationibus de Obedientia Ducis Burgundiae Inimici nostri, sibi Adhaerentibus, in Partibus Borialibus ejusdem Regni nostri jam noviter Ingressus est, & ad Mala & Dampna, quae Nobis, Regno, & Subditis nostris inferre poterit, Faciendum & Perpetrandum pro viribus se festinat, ac Coronam & Regiam Dignitatem Regni nostri praedicti falsò & proditoriè, quaesitis Coloribus, iterum Usurpare & Reassumere nititur & intendit, Nos igitur, Malitiae ipsius Edwardi & sibi Adhaerentium Resistere volentes in hac parte, ac de Fidelitate, Probitate, & Nobilitate, ac providâ Circumspectione & Industria vestris pleniùs confidentes, Assignavimus, Constituimus, & Ordinavimus vos Locumtenentem nostrum per totum Regnum nostrum Angliae, ad Proficiscendum cum armata Potentia Ligeorum & Subditorum nostrorum adversus & contra praefatum Edwardum & sibi Adhaerentes quoscumque; Dantes & Concedentes vobis, Tenore Praesentium, plenam Potestatem & Auctoritatem ad omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros, totius Regni nostri Angliae, tàm infra Libertates quàm extra, Defensibiles & ad Laborandum potentes, Convocandum, Suscitandum, & Congregandum, Et eos juxta Gradus & Facultates suos benè & defensibiliter armari & arraiari Faciendum, Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem, in Loco vel Locis, juxta Discretionem & Ordinationem vestras, Capiendum & Supervidendum, ita quod ipsi in Arraiatione hujusmodi, ad Intendendum super vos in Comitivâ vestrâ, pro Securitate & Defensione Regni nostri praedicti & Fidelium Ligeorum nostrorum ejusdem, contra Malitiam praedicti Edwardi, & aliorum Rebellium, Inimicorum, & Proditorum nostrorum sibi Adhaerentium, super Praemunitione per vos eis facienda, sub Fide & Ligeantia quibus nobis tenentur, continuè parati existant,
Et ad eosdem Ligeos & Subditos nostros ex Causa praedicta Conducendum, Regendum, & Gubernandum, eosdemque Edwardum & sibi Adhaerentes, tanquam Hostes, Rebelles, & Proditores nostros, Debellandum, Expugnandum, Capiendum, Suppeditandum, Subjugandum, & Destruendum, Ac ad omnia alia & singula, quae juxta sanam Discretionem vestram, in Resistentiam ejusdem Edwardi ac aliorum Inimicorum, Rebellium, & Proditorum nostrorum sibi Adhaerentium, fore videritis necessaria & oportuna, Faciendum Excercendum, & Exequendum, Et, si Casus exigerit, praefatos Ligeos & Subditos nostros, sic armatos & arraiatos, usque Praesentiam nostram Ducendum, & circa Personam nostram pro Securitate ejusdem Intendendum: Et insuper assignavimus vos ad omnes illos, qui aliqua Conventicula, Congregationes, Conspirationes, Confoederationes, Insurrectiones, & Rebelliones infra Regnum nostrum praedictum fecerint & suscitaverint, ac eorum Fautores, Auxiliatores, Abettatores, & Confortatores, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra, Arestandum & Capiendum, & Prisonis nostis Committendum, & Committi faciendum, in eisdem quousque pro eorum Punitione duxerimus ordinandum moraturos, Et ulterius, in singulis Comitatibus Regni nostri praedicti, ex parte nostra, publicè proclamari faciatis, nè quis (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) sub Poena Perditionis Vitae & Membrorum, ac sub Forisfactura omnium Terrarum & Tenementorum, & omnium quae Nobis forisfacere poterit, Spiritu Audaciae & Temeritatis, quovis quaesito Colore, super se assumere praesumat ad Insurgendum seu Rebellandum contra Nos Coronam & Dignitatem nostras praedictas, nec cum praefato Edwardo Eat, Transeat, seu Equitet, aut ei Auxilium, Receptamentum, aut Assistentiam praebeat seu Favorem, Et quòd omnes & singuli Ligei & Subditi nostri ejusdem Regni nostri vobis, in Praemissis faciendis & exequendis, pareant, obediant, & intendant in omnibus diligenter, sub Poena & Forisfactura praedictis; Et ideò vobis Mandamus quòd statim, visis praesentibus, omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Regni nostri praedicti, Defensibiles & ad Laborandum potentes, per Proclamationes, per vos ex parte nostra faciendas, & alia Media in hac parte necessaria, armari, arraiari, & muniri faciatis, quemlibet (videlicet) juxta Gradum & Facultates suos, Ipsosque, sic armatos, arraiatos, & munitos, coram vobis venire, ac eos in Arraiatione hujusmodi quamdiu necesse fuerit Tenere & vobiscum Transire, omniaque singula alia Praemissa fieri & exequi faciatis & demandetis in formâ praedictâ; Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, & Fidelibus Ligeis nostris quibuscumque Regni nostri praedicti, tàm infra Libertates quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Praemissis omnibus & singulis faciendis & exequendis, Intendentes sint, Obedientes, Consulentes, Assistentes, Faventes, Confortantes, & Auxiliantes in omnibus diligenter, quotiens & quando per vos in hac parte fuerint praemuniti. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Martii. Per ipsum Regem. |