|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
1437. Feb. 5. The customers and wardens of the passage at Bristol and other ports are ordered to observe the treaty with Portugal. Westm. O. x. 661. H. v. p. i. 37. |
De Alligantiis Portugaliae observandis. An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 7. Rex Custumariis suis in Portu Villae Bristolliae, ac Custodibus Passagii ibidem, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem. Quia volumus omnes & omnimodas Alligantias & firmas Amicitias, Quae inter Nos & Progenitores nostros Reges Angliae, pro Nobis, Ligeis, & Subditis nostris, & Serenissimum Principem Regem Portugaliae, Fratrem nostrum carissimum, ac inclitos Progenitores suos, pro Se, Subditis, & Naturalibus suis, diu extiterunt & adhuc existunt, Ab omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam, firmiter & inviolabiliter in omnibus observari, Et ut Ligei & Subditi nostri praedicti, ad proficiscendum modo Guerrino supra Mare ordinati & dispositi, ab omnibus Injuriis, Dampnis, & Gravaminibus, Subditis & Naturalibus praedicti Fratris nostri, in Corporibus, sive Bonis, inferendis, penitùs se abstineant, Vobis Praecipimus quòd neminem Ligeorum seu Subditorum nostrorum praedictorum, ad proficiscendum supra Mare sic ordinatum & dispositum, Portum praedictum aliqualiter exire permittatis, quousque sufficientem Securitatem (pro qua nobis respondere volueritis) vobis invenerit quòd ipse aliquos Subditos seu Naturales praedicti Fratris nostri & suae Dominationis supra Mare in aliquibus Navibus, Qui deferent Literas firmatas ejusdem Fratris nostri, aut Officiariorum suorum habentium Onus in Portubus suae Dominationis, quae facient Fidem & Testimonium quod Naves praedictae ac Magistri earumdem, suis propriis Nominibus nominando, non portant Bona Inimicorum nostrorum, Non impendet neque aliquod Malum vel Dampnum eis inferet, immò Naves illas venire, morari, & reverti liberè & securè in nostris Portubus quibuscumque permittet, Et vos (praefati Custumarii) aliquas alias Custumas seu alia Deveria a praefatis Subditis & Naturalibus praedicti Fratris nostri, pro Bonis & Mercandisis suis, de caetero non exigatis nec capiatis, quàm ipsi antiquitùs solvere consueverunt. Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Februarii. Per Breve de Privato Sigillo. Consimilia Brevia diriguntur singulis Custumariis quorumcumque Portuum, ac Custodibus Passagii eorumdem, per Angliam, sub eadem Data. |
March 7. Denization of Titus Livius de Frulovisiis, of Ferrara, poet and orator of the duke of Gloucester. Lambeth. O. x. 661. H. v. p. i. 37. |
Pro Poeta Ducis Gloucestriae. An. 15. H. 6. Pat. 15. H. 6. m. 21. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus Tito Livio de Frulovisiis de Ferraria, in Italia oriundo, Poetae & Oratori, carissimi & praedilecti Avunculi nostri, Ducis Gloucestriae, quòd ipse de caetero sit Indigena, ac in omnibus tractetur, teneatur & reputetur, ut verus Ligeus noster, ac quòd ipse sit Persona habilis ad Habendum & Tenendum Officia & Beneficia, quae sibi, per quoscumque Praelatos, aut alias Personas Regni nostri Angliae, seu alibi, collata & data existunt & existent, ad ea Imperpetuùm, seu quamdiu sibi melius videbitur, absque impetitione, Possidendum, Ac etiam quòd ipse Terras, Tenementa, Redditus, Reventiones, Servitia, Advocationes, Reversiones, & alias Possessiones quascumque mobiles & immobiles, Percipere & Exigere, Vendere & Emere, Perquirere, Concedere, Dare, Gaudere, Haereditare, & Possidere possit in omnibus ita liberè, prout alii Ligei nostri dicti Regni nostri Angliae faciunt & facere possunt, Habendo & Tenendo omnia alia, Terras, Redditus, Servitia, Reventiones. Advocationes, Reversiones, & Possessiones quascumque Sibi, Haeredibus, Assignatis suis, aut Causam ab ipso habentibus Imperpetuùm & aliter, Et quòd idem Titus Livius, dicti Haeredes sui, Assignati, seu Causam ab ipso habentes, omnimodas Actiones & Querelas, tàm reales, quàm Personales, in
quibuscumque Curiis nostris, Locis, Placeis, & Jurisdictionibus, infra dictum Regnum nostrum & alibi, Prosequi, & easdem Actiones & Querelas in Curiis illis, Locis, Placeis, & Jurisdictionibus Placitare & facere Placitari, Respondere & Responderi possint, adeò plenariè & liberè prout veri Ligei nostri, infra dictum Regnum nostrum Angliae oriundi; eo, quòd dictus Titus Livius extra dictum Regnum nostrum fuit Oriundus, non obstante; Proviso semper quòd praedictus Titus Livius Homagium ligeum Nobis faciat, ac Lotto & Scotto, ut caeteri Ligei nostri, contribuat. In cujus &c. Teste Rege in Manerio de Lambehith, Septimo die Martii. Per Breve de Privato Sigillo. |
March 26. The K., as sole executor of his mother Katherine, deputes Robert Rolleston, clerk of the Great Wardrobe, John Merston, and Richard Alred to receive what is due to her, and to execute her will. Westm. O. x. 662. H. v. p. i. 37. |
Super Testamento Katherinae Reginae, de Deputatione. An. 15. H. 6. Pat. 15. H. 6. m. 23. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm, recolendae memoriae, Domina Katherina, nuper Regina Angliae, Mater nostra Praecarissima, Nos in Testamento suo solum Executorem suum ejusdem Testamenti Nominaverit, Ac Nos considerantes qualiter, propter ardua & urgentia Negotia, Nos, Statum, & Utilitatem Regni nostri intimè concernentia, taliter in praesenti occupati & praepediti sumus, quòd circa ea, quae pro debita & celeri expeditione Executionis Testamenti praedicti pertinent facienda & explenda, commodò & effectualiter intendere non possumus ut vellemus, Volentes igitur, pro Cura & Administratione in hac parte fiendis, nè Executio ejusdem Testamenti, in defectu Nostri, ex Causis praedictis, aliqualiter retardetur, Ordinare, & in quantum possumus, ut tenemur, Providere, De assensu Dominorum Spiritualium & Temporalium, ac consensu Communitatis Regni nostri Angliae, in praesenti Parliamento nostro existentium, Auctoritate ejusdem Parliamenti, Ordinavimus & Deputavimus, dilectos & fideles nostros, Robertum Rolleston Clericum Custodem Magnae Garderobae nostrae, Johannem Merston Armigerum, & Ricardum Alred Armigerum, ad omnia & singula Jocalia, Bona, Catalla, & Denariorum Summas, ac Debita, Compota, & Arreragia Firmarum ac aliorum Debitorum quorumcumque, quae fuerunt praedictae Matris nostrae, vel sibi quomodolibet spectantia sive pertinentia, infra Regnum nostrum Angliae & extra, die Confectionis Testamenti praedicti seu postea, de omnibus Officiariis & Ministris ipsius Matris nostrae ac aliis Personis quibuscumque, per Indenturas, inde inter ipsos, Robertum, Johannem, & Ricardum, & praefatos Officiarios, Ministros, seu Personas, debite conficiendas, necnon omnium Summarum Denariorum Debita, per quascumque Personas & a quibuscumque Debita, quae fuerunt praefatae Matris nostrae, aut de Jure Legis nostrae Anglicanae eidem Matri nostrae qualitercumque esse aut accidere debuerunt, Recipiendum & Levandum, Volumus etiam &, Auctoritate praedictâ, Ordinamus quòd praedicti Officiarii & Ministri praefatae Matris nostrae, ac aliae Personae praedictae, omnia & singula Jocalia, Bona, & Catalla praedicta eisdem, Roberto, Johanni, & Ricardo, per hujusmodi Indenturas, omninò Reddere & Liberare teneantur, quibuscumque Adquisitionibus & Proprietatis Mutationibus, Quae de praefata Matre nostra, post Primum Diem Januarii ultimò praeteritum, ad instantiam Servientum seu Familiarium suorum, vel alicujus eorum, Ipsâ in Extremis languente, fieri praetenduntur, Penitùs Cessatis & Irritatis, Et puòd praedicti, Robertus, Johannes, & Ricardus omnes & singulas Denariorum Summas, per ipsos vel eorum aliquem recipiendas seu levandas, pro Victualibus Hospitii praefatae Matris nostrae in Vita sua, ac pro Victualibus eorum qui idem Hospitium suo Nomine post Mortem suam continuârunt, & per tempus quod duxerimus limitandum continuabunt, necnon pro Vadiis, Feodis, & Annuitatibus, pro Expensis Camerae & Garderobae praedictae Matris nostrae, ac Monetâ praestitâ, & aliis quibuscumque Debitis suis, & pro Expensis circa Exequias suas, necnon pro aliis Pietatis Operibus, juxta Piam Intentionem & Ultimam Voluntatem dictae Matris nostrae, perimplendis, per Avisamentum, Supervisum, & Contrarotulationem, Venerabilis Patris, Henrici Cardinalis Angliae, & Humfridi Ducis Glou-
cestriae, Avunculorum nostrorum Carissimorum, necnon, Venerabilis Patris, Willielmi Episcopi Lincolniae, vel Duorum eorum, seu Deputatorum suorum in hac parte, Expendant, Applicent, Convertant, & fideliter Administrent, Et, cùm super hoc debitè requisiti fuerint, fidelem Compotum inde praefatis, Cardinali, Duci, & Episcopo, aut Duobus eorum, seu eorum Deputatis, infra Duos Annos proximò post Datam Praesentium ad ultimum, justè reddant, Rationabilibus Expensis & Regardis eis, pro eorum Laboribus, per Supervisores praedictos, vel Duos eorum, seu dictos Deputatos suos, debitè allocandis. Quòdque, Compoto illo finito, deinceps ab ulteriori Compoto sive Ratiocinio inde reddendo penitùs exonerentur, ac adeò liberi sint & illaesae conditionis, tàm erga Nos, quam erga praefatos, Cardinalem, Ducem, & Episcopum, & quemlibet eorum, ac alios quoscumque, sicut Ipsi aliquam Receptionem, Levationem, Occupationem, Solutionem, sive Administrationem hujusmodi Jocalium, Bonorum, & Catallorum, Summarum Denariorum Debitorum, ex praesenti Ordinatione & Deputatione nostra, super se nusquam assumpsissent, Volumus insuper ac, de avisamento, assensu, & auctoritate praedictis, Ordinamus, Concedimus, & Statuimus quòd praedicti, Robertus, Johannes, & Richardus, Executores Testamenti praedicti nuncupari, ac omnimodas Actiones personales, per quae Bona & Catalla, aut Denariorum Summae sive Debita, praefatae Matri nostrae qualitercumque spectantia sive pertinentia, de Jure Recuperari debeant vel deberent, in quibuscumque Curiis nostris & aliorum quorumcumque, pro eisdem Bonis & Catallis, ac Denariorum Summis & Debitis Recuperandis, ut Executores Testamenti praedicti, Prosequi, & in eisdem Actionibus licitè valeant & debeant Responderi, ac si Ipsi, per praefatam Matrem nostram, Executores Testamenti sui praedicti in eodem Testamento Nominati fuissent, Et quòd Ipsi, Auctoritate praedictâ, de omnibus Placitis & Querelis, Actionibus & Demandis, per Creditores praefatae Matris nostrae, aut alias seu aliam Personas vel Personam, versus praedictos, Robertum, Johannem, & Ricardum, Haeredes, Executores, Deputatos, Attornatos, & Servientes, seu eorum aliquem, occasione Receptionis, Levationis, Solutionis, sive Administrationis praedictorum Jocalium, Bonorum, aut Catallorum, seu Summarum Denariorum debitorum, Capiendis, Prosequendis, aut Movendis in futurum, Quieti & Exonerati, ac Querentes & Implacitantes eos vel eorum aliquem de omni Actione praeclusibiles & praeclusi in hac parte existant Imperpetuùm, Dantes eisdem, Roberto, Johanni, & Richardo, & eorum cuilibet, plenam, Auctoritate praedicta, Potestatem conficiendi & liberandi quibuscumque Personis Literas Acquietantiae, de & super hujusmodi Liberatione & Receptione Jocalium, Bonorum, Catallorum, Denariorum Summarum & Debitorum, eis aut eorum alicui extunc faciendis, Et quòd Cancellarius Angliae, vel Custos Magni Sigilli nostri, vel Haeredum, aut Successorum nostrorum, pro tempore existens, Auctoritate praedictâ, fieri faciat & liberare teneatur praedictis, Roberto, Johanni, & Ricardo, & eorum cuilibet, ac Haeredibus, Executoribus, Deputatis, Attornatis, & Servientibus suis, & cuilibet eorum, tot & talia Brevia, De Supersedeas, in quibuscumque Placitis & Querelis, versus ipsos seu eorum aliquem, contra formam & effectum Praesentium movendis, quot & qualia eis aut eorum alicui in hac parte fuerint necessaria seu quomodolibet oportuna; aliquo Statuto seu aliâ Causâ quacumque non obstante, Salvis semper, Venerabili Patri, Henrico Archiepiscopo Cantuariensi Jure & Libertate suis Ecclesiasticis, quae sibi in hac parte competunt, seu competere poterunt quovismodo. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Martii. Per ipsum Regem in Magno Consilio suo Parliamenti. |
April 29. The K. will allow the duke of Orleans to go to France to meet the duke of Brittany for the purpose of negotiating a peace on the receipt of the sum of money agreed upon. Similar letter dated July 11. Westm. O. x. 663. H. v. p. i. 138. |
Pro Duce Aurelianensi super Tractatu Pacis cum Adversario Franciae. An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 5. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm, Sanctissimus Dominus noster, Eugenius Papa, suae Beatitudinis, necnon Sacrum Basiliense Concilium nuper suis, Literis, nos Adhortari, Invitare, Rogaréque curaverint quatenus,
Attentis Considerationibus & Causis multiplicibus & variis, memoratis ipsorum Literis in latum descriptis & contentis, Vellemus intendere Pacis Tractatui cum Parte Nobis in Regno nostro Franciae Adversa, Ac subsequenter, carissimus Consanguineus noster, Dux Britanniae, nedùm animi sui motu, verùm etiam, praeter hoc, a praefato Sanctissimo Domino nos tro, ad Pacem hujusmodi quantum posset procurandum invitatus, suis Literis & Nunciis super hoc crebrò transmissis, & deinde, Consanguineus noster, Dux Aurelianensis, Nobis supplicando duxerint quòd nostrum impartiri & praebere Vellemus Assensum ad hoc, quòd dictus Dux Aurelianensis se transportare posset ad aliquem Locum congruum in Ducatu nostro Normanniae, ad quem dictus Dux Britanniae commodè posset venire, Eâ (videlicet) intentione ut Paci, inter Nos & dictam Partem Nobis Adversam procurandae & pertractandae, suorum & aliorum, Pacis Amicorum, quos ad hoc inducere & invitare curabunt, communicato Consilio, intervenire possint, intendere, & vacare, Nos, Zelo praefatae Pacis, quam semper exoptavimus & exoptamus novit Pacis Auctor, aestuantes admodùm & succensi, Dictorum Consanguineorum nostrorum votis & desideriis antedictis censuimus Annuendum, dummodò praefatus Dux Aurelianensis, infra tempus congruum & concordatum, Nobis satisfacere curet & satisfaciet de Summa Pecuniae inter Nos & ipsum concordata, quam impendere & exponere oportebit pro Transitu & Passagio suo antedicto, tàm circa Personam suam, quàm aliàs, & praesertim pro salva, secura, & tuta Custodia Personae ejusdem Ducis, Et, nè pius & laudabilis Zelus praefati Ducis Aurelianensis, quem se gerere dicit ad Pacem hujusmodi modis omnibus procurandam, ac Labores & Sumptus, quos faciet & fieri faciet circa praefatam Summam Pecuniae Nobis solvendam & apportandam in Regnum nostrum Angliae & Potestatem nostram, sibi, absque culpa sua vel demerito, verti possint aut debeant in Dispendium aut Laesionem, concessimus eidem Duci quòd, Si, post hujusmodi Pecuniam in dictum Regnum nostrum Angliae apportatam, contingat, aliquo Casu seu de Causa rationabili, dictum Transitum suum impediri, & idcirco dictam Pecuniam non exponi in usum & ad effectum Transitûs seu Passagii sui supradicti, Eo casu licebit eidem Duci dictam Pecuniam de Regno nostro Angliae exportari facere, & abinde deduci quo voluerit absque contradictione vel impedimento Nostri, vel Haeredum nostrorum, Et quòd, ad hoc faciendum, dabimus & fieri faciemus Literas nostras de salvo Conductu, sub Magno Sigillo nostro, tot & tales, quot & quales Hominibus & Servientibus suis ad hoc ipsum necessariae erunt aut quomodolibet oportunae. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Aprilis. Per Breve de Privato Sigillo. Idem Dux habet consimiles Literas de Data xi Julii. |
April 29. Licence to Edmund count de Montaigne, John Middlestrete, and Thomas Sutton, deputies of the earl of Somerset, to take Charles d'Artoys, calling himself the count de Ewe, to France, to negotiate the liberation of the earl of Somerset. Westm. O. x. 664. H. v. p. i. 38. |
Pro Comite Somersetiae. An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 4. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos nuper, Sub certis Appunctuamentis & Concordiis, Nono die Februarii, Anno Regni nostri Quartodecimo, inter Nos, ex una parte, & Venerabilem Patrem, ac carissimos & dilectissimos Consanguineos nostros, Henricum Episcopum Wyntoniensem Cardinalem Angliae, ac Edmundum Comitem de Mortayne, ex altera parte, factis & conclusis, ad opus, carissimi & dilectissimi Consanguinei nostri, Comitis de Somersetia, modò in Prisona in Regno nostro Franciae existentis, de avisamento & assensu Concilii nostri, pro Medio deliberationis suae, Concessimus & Licentiam dedimus dicto Consanguineo nostro de Mortayne, ac, dilectis Nobis, Johanni Middlestrete, & Thomae Sutton, Armigeris, Deputatis praedicti Comitis de Somerset, Qui quidem Thomas ac Hugo Dyke habent, ex causa praedicta, Carolum d'Artoys, se dicentem Comitem de Ewe, modò Prisonarium in Regno nostro Angliae, per Deliberationem nostram, Quòd ipsi salvò & securè, pro Medio supradicto, praedictum Carolum extra
idem Regnum nostrum Angliae in dictum Regnum nostrum Franciae sive Ducatum nostrum Normanniae conducere seu mittere, & cum eo quicquid eis placuerit, juxta Appunctuamentum & Concordiam supradicta, facere possint. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xxix die Aprilis. Per Breve de Privato Sigillo. |
May 10. Safe conduct for John de Saveuses and eight other servants of the duke of Orleans to go to France. Westm. O. x. 665. H. v. p. i. 38. |
Pro Duce Aurelianensi. An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 4. Rex, omnibus nostris Locatenentibus, Constabulariis, Marescallis, Admirallis, Senescallis, Ballivis & Capitaneis nostrarum Civitatum, Villarum, & Castrorum, necnon Portuum, Pontium, Passagiorum, & districtuum Custodibus, Majoribus, Praepositis, & Scabinis, & singulis aliis Justiciariis & Officiariis nostris, ac eorum Locatenentibus, Subditisque nostris quibuscumque, in Regnis nostris Franciae & Angliae & aliis Dominiis nostris, tàm citra, quàm ultra Mare, ubilibet existentibus & constitutis, Amicis insuper, Confoederatis, ac Benivolis nostris, ad quos &c. Salutem & Dilectionem. Noveritis quòd, Ad specialem requestam & in favorem, Consanguinei nostri, Ducis Aurelianensis, Nos, ex Deliberatione Magni Concilii nostri, & de Gratia speciali, Johanni de Savenses Armigero, Familiari Domestico dicti Consanguinei nostri, & Octo Personis in Comitiva sua, similis aut minoris Statûs, seu in Numero minori, si dicto Armigero expediens videatur, non Armatis nisi ut tempore Pacis consuetum est contra Latrones & Itinerum Insidiatores; videlicet, Magistro Willielmo Clerk Presbitero, Willielmo de Cartaignes, Johanni le Noir, Adenet Barat, Roberto Romayn, Roberto Saussoy Pursuivant, Willielmo Brut, Et Gillet Barangier, Dedimus & Concessimus, Damúsque & Concedimus per Praesentes, bonum, verum, & securum salvum Conductum, Pro transeundo, de Civitate nostra Londoniae, & de Regno nostro Angliae, ubicumque sibi placuerit in Regno nostro Franciae, & redeundo, cum Duodecim Personis, vel minus, in dicto nostro Angliae Regno, & ad dictam nostram Civitatem, unicâ vice dumtaxat, per Mare, sive Aquam dulcem, & per Terram, equestrè vel pedestrè, aut aliàs quovis modo, Quocirca Vobis Justiciariis & Subditis nostris, districtè praecipiendo, Mandamus, vos autem Amicos, Confoederatos, & Benivolos nostros attentè deprecantes, quatinus praefatum Johannem de Savenses, cum sua supradicta Comi tiva, Exire, Intrare, Pertransire, Morari, Conversari, & Redire, durante tempore praesentis salvi Conductûs, permittatis, pacificè & securè, in & per Regna nostra supradicta, Nocte Diéque, cum Equis, Navibus, Auro, Argento, Jocalibus, Literis Memorialibus, Rebus, & Bonis suis quibuscumque, absque Noxa, Disturbio, Injuria, vel Impedimento, eisdem aut eorum alteri, in Corpore, Rebus, sive Bonis, inferendo, seu inferri faciendo, Provideatisque eisdem, aut provideri faciatis eisdem, de Victualibus & aliis eorum Necessitatibus, ipsorum rationabilibus Custibus & Expensis, si ab eisdem fueritis requisiti; Proviso tamen quòd Ipse Johannes de Savenses, aut alius de sua dicta Comitiva, nichil in Dampnum vel Praejudicium nostri Statûs aut Honoris, seu Regnorum vel Dominiorum nostrorum, aut Subditorum nobis obedientium, facient vel quovismodo procurabunt, Et quòd in Locis fortibus, nobis obedientibus, non intrabunt absque ostensione Praesentium, & Licentiam a Capitaneis Locorum vel eorum Locatenentium petendo & optinendo; Praesentibus usque ad Duos Menses proximò venturos in suo robore duraturis. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, x die Maii. Per Breve de Privato Sigillo. |
May 12. Grant of an annuity of 1,000 marks to Louis de Luxenburgh, bp. of Terouenne, chancellor of France. Westm. O. x. 666. H. v. p. i. 39. |
Pro Episcopo Morinensi, Cancellario Franciae. An. 15. H. 6. Pat. 15. H. 6. m. 18. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Consideratione quamplurimum grandium, ac notabilium, & gratuitorum Obsequiorum, quae, Reverendissimus Pater, Carissimus & fidelis Consanguineus noster, Lodowicus de Luxenburgh, Episcopus Morinensis, Cancellarius noster Franciae, nobis per tempus non modicum impendit, & indiès impendere non desistit, & adhuc tempore futuro, pro Bono & Conservatione Dominii nostri Franciae, & aliàs, diversimodè impendet continuè, de bono in melius penes Nos in sua Fidelitate, ut speramus, perseverando, Pro qua Poenas permaximas, Solicitudines, & Expensas sustinuit, absque aliqualiter dubitando seu timendo Diminutionem vel Amissionem Bonorum suorum terrenorum mobilium, & Haereditatum, quae, tàm causâ Episcopatûs fui praedicti, quàm Patrimonii sui, de mango & notabili Valore fuerunt & existunt, a quibus ratione Obsequiorum nostrorum supradictorum Elongatur & Excluditur, &, quod magis est, Personam suam usque ad periculum Mortis exponere saepiùs non pepercit, ali´que grandia Incommoda & Infortunia, pro Bono supradicto, tàm virtuosè sustinendo, quòd meritò quisquis penes Deum & Homines referre debeat Gloriam & Honorem, & coram Nobis singularem Recommendationem cum Beneficentiâ & debitâ Recompensatione, Nos, ex avisamento & deliberatione Concilii nostri, affectantes pro praefato Consanguineo nostro gratiosè Providere, maximè cùm ipse non habeat undè Statum suum, prout sibi attinet, honorificè possit manutenere, Concessimus ei Summam Mille Marcarum, exnunc de Thesauro nostro Annuatim percipiendam, per manus Thesaurarii & Camerariorum Scaccarii nostri in Anglia, qui pro tempore erunt, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, quousque eidem Consanguineo nostro alio modo notabiliter providerimus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Maii. Per Breve de Privato Sigillo. |
June 7. Confirmation of a treaty for mercantile intercourse with Paul Rusdorf, master general of Prussia, and with the Hanse Towns, dated London, 22 March 1436. 15 Hen. VI. Westm. O. x. 666. H. v. p. i. 39. |
De Confirmatione Appunctuamentorum inter Regem & Magistrum Pruissiae. An. 15. H. 6. Ibid. m. 14. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Inspeximus Literas, per Commissarios nostros infrascriptos, cum Ambassiatoribus & Oratoribus, Magnifici Viri, Fratris Pauli Rusdorf Magistri Pruciae Generalis, ac Proconsulum & Consulum Communium Civitatum Hansae Thetonicae, Indentatas, in haec verba, Universis Et Singulis Chriti Fidelibus, harum Indenturarum seriem Inspecturis, Nos, Willielmus, permissione divinâ, Episcopus Lincolniae, Johannes Dominus de Tiptot, Willielmus Lyndewode, Custos Privati Sigilli Regis, Henricus Frowick, Aldermannus Civitatis Londoniae, Johannes Stokes, Willielmus Sprever, Legum Doctores, Christianissimi & Invictissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae, Commissarii ex unâ, Henricus Vorrat Civitatis Danzick Proconsul, Magnifici Magistri Pruissiae, Johannes Clyngenbergh, Vicko Vane Hone, Civitatum Lubyck & Hamborgh. Proconsules, Francko Keddeken Decretorum Doctor, Et Johannes Hertze, Civitatis Lubicensis Prothonotarius, Comunium Civitatum Hansae Oratores & Nuncii, Nominibus dictorum Magnifici Magistri & Comunium Civitatum Hansae, partibus ex altera,
Plenis hinc inde suffulti Potestatibus, NOTUM FACIMUS EVIDENTER quòd, Quamquam, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Sexto, secundùm Computationem Ecclesiae Anglicanae, de Mense Martii, varii, diligentes, diversi, & diffusi inter Nos, super quibusdam Privilegiorum Observationibus, aliisque Causis, Querelis, & Demandis, hinc inde factis, motis, propositis, & ministratis, habiti sint & fuerint Tractatus, non paucis, non exiguis, aut levibus Dubiis & Difficltatibus involuti & implicati, Ad Decisionem tamen, Determinationem, & Pacificationem eorumdem, necnon ad Robur & Stabilimentum perpetuum & Conservationem Affectûs & Amoris reciproci & Amicitiarum, quae a tempore, cujus contrarii memoria non est apud hos quibus nunc vita Comes est, inter Reges & Regnum Anglorum, eorumque Ligeos & Subditos ex unâ, & Magnificos ac Generosos viros Magistros Generales Terrae Pruissiae ac Communium Civitatum Hanzae Theutonicae Proconsules & Consules, Gentesque, & Subditos, ac Subjectos, partibus, ex alterâ, viguerunt, Appunctuatum est, Concordatum, ac Conclusum inter Nos Commissarios & Oratores praedictos, hinc & inde, de Scitu, Voluntate, & Mandato, Illustrissimi & Invictissimi Principis, Henrici Sexti Angliae & Franciae Regis, suique Magnifici Concilii, in modum, sequentibus ac subscriptis Articulis comprehensum, In Primis, Concordatum est & Conclusum quòd omnes & singuli Mercatores & alii Ligei & Subditi Domini Regis Angliae, in Terra Pruissiae & aliis Locis Hansae, omnibus & singulis illis Libertatibus & Liberis Consuetudinibus uti plenè debeant & gaudere, quibus unquam aliquo tempore rationabiliter usi sunt & gavisi; nullaeque Prisae, Exactiones novae, seu Praestationes aliquae super eorum Personas vel Bona imponentur, aliter vel alio Modo quàm ante x. xx. xxx. xl. l. ymmò & Centum Annos, & ultra, impositae sunt vel fuerunt, Item, Concordatum est & Conclusum quòd omnes & singuli Mercatores, & alii Subditi, cujuscumque Statûs, Domini Regis Angliae poterunt & possint, totiens quotiens eis libuerit & placuerit, salvò & securè Terram Pruissiae & alia Loca Hansae Intrare, ibidem Morari & Conversari, Exire & Redire, Emere & Vendere, cum quibuscumque Personis, ita & eodem modo ac adeò liberè sicut unquam ante haec tempora Emere & Vendere, Intrare & Exire, poterunt & consueverunt; solutis Custumis & Deveriis de Mercandisis suis debitis & consuetis. Item, Concordatum & Conclusum est quòd omnes & singuli Mercatores Almaniae de Hanzâ Theutonicae, omnibus & singulis Privilegiis, Libertatibus, Franchesiis, & Liberis Consuetudinibus, eis & eorum Antecessoribus a Progenitoribus Illustrissimi Domini Regis, Angliae Regibus, concessis & indultis, ac per eundem Dominum Regem Confirmatis, uti plenè debeant & gaudere, prout ante haec tempora eis rationabiliter usi sunt & gavisi; nullaeque Prisae, Praestationes, Exactiones novae, aut aliqua Subsidia super eorum Personas vel Bona imponentur, ultra vim & formam Cartae Privilegioum, Mercatoribus de Hansa concessorum & indultorum, Item, Concordatum & Conclusum est quòd omnes & singuli Mercatores, & alii Subditi, cujuscumque Statûs, de Hansa Almaniae Theutonicae, poterunt & possint, totiens quotiens eis libuerit & placuerit, Terram Angliae, Potestatem, & Dominia Illustrissimi Domini Regis Intrare, ibidem Morari & Conversari, Exire & Redire, salvò & securè, Emere & Vendere, secundùm formam & tenorem Cartae Privilegiorum eis Indultorum; Solutis tamen Custumis & aliis Deveriis inde debitis secundùm eorumdem Privilegiorum vim, formam, & effectum. Item, Concordatum & Conclusum est casu, quo Civitas, Villa, vel Opidum aliquod, vel Officialis, aut Custumarius, vel alius Subditus quicumque Illustrissimi Domini Regis, Mercatorem vel Nautam de Hansa in aliquo, contra Tenorem & Contenta Cartae Privilegiorum suorum, Gravare, Onerare, Arestare, vel Molestare praesumpserit, extunc dictus Cancellarius Angliae pro tempore oportuna concedet & congrua Mandata ad Illum vel Illos sic Gravantes, ut a talibus Gravaminibus, Oneribus, vel Molestationibus sub Poena & statim desistant, & ut sub certa Poena Officiarii & Custumarii in futurum talia non temptabunt, & quòd ab eis desistent jam ceptis siqua fuerint. Item, de Regiâ Benignitate & Gratiâ speciali Concessum est & Concordatum, cum praefatis Oratoribus, quòd in Causis & Querelis, movendis infra Regnum Angliae adversus Incolas sive Subditos Pruciae vel Hansae Teutonicae supradictos, vel ab eis, ubi agetur de Contractu vel quasi, Delicto vel quasi, qui
vel quod praetendetur initus seu factus initum sive factum, extra Corpus cujuscumque Communitatis Regni Angliae committentur & deputabuntur, Auctoritate Regiâ, duo vel plures Judices, juxta quod rei qualitas videbitur exigere, coram quibus & per quos hujusmodi Causae sive Querelae, Levato Velo, & sine strepitu & figura Judicii, citiùs & compendiosiùs quo fieri poterit Audiri debeant & Terminari; si (videlicet) hoc ipsum petatur & requiratur ab illo vel illis de Prucia vel Hansa Teutonica, per quem vel quos, seu contra quem vel quos, contigerit actionem hujusmodi moveri vel attemptari, & quòd eo casu nullus Mercator vel Nauta de Hansa Judicium Admirallitatis subire teneatur, nec ad hoc artetur quomodolibet in futurum, & quòd fient Prohibitiones Regiae Admirallo & ejus Officiariis, ac alii vel aliis quibuscumque Judici vel Judicibus, prout opus erit, nè se de vel in hujusmodi Causis seu Querelis intromittant vel interponant Partes suas quoquo modo; hoc semper acto quòd similis Proviso concedatur & fiat Subditis ac Incolis Regni Angliae, & Dominiorum eidem pertinentium, a Magistro Generali Pruciae, & aliis Potestatibus & Superioribus Civitatum dictae Hanzae Teutonicae, sufficientem & legitimam habentibus ad hoc Potestatem. Item, quantum ad Summam xix M. CC. LXX. IV. Nobilium, iiis. iv d. Monetae Angliae, Quam Summam praefatus egregius Vir Henricus asserit & praetendit a Domino nostro Rege praefato Magistro deberi, Praetextu (videlicet) & vigore quarumdam Literarum Obligatoriarum, super hoc ab, inclitae recordationis, Henrico Quarto Rege Angliae, Avo dicti Domini nostri Regis, confectarum, Et se Procuratorem, Oratorem & Nuncium dicti Magistri specialiter Deputatum & destinatum, ad Summam hujusmodi Petendum & Recipiendum a praefato Domino nostro Rege, De Benignitate Favoreque speciali & Mandato praefati Domini nostri Regis Appunctuatum est & Concordatum quod, Licet idem Henricus nec praefatas Literas Obligatorias, nec Literas in ea parte Procuratorias sufficientes aut legitimas, exhibuerit vel habuerit ad Manus, Nichilominus praefatus Dominus noster Rex eidem Henrico Tradi faciet & Liberari, nunc in manibus, Summam Quingentarum Marcarum Monetae Angliae, de qua ejusque Traditione idem Henricus faciet Domino nostro Regi Literas Acquietantiae quas facere poterit, cum Cautione & Fidejussione sufficienti, in Cancellaria Regis, de exhibendo Quietantiam sufficientem, Sigillo Magnifici Magistri Pruissiae munitam, de dictis Quingentis Marcis, nunc per dictum Henricum levatis, infra Octo Menses post Datam Praesentium Indenturarum, atque de Exhibitione praefatarum Literarum Obligatoriarum Principalium, aut eorum veri Transsumpti sub manu autentica alicujus Notarii, ac Sigillo Reverendissimi Patris Domini Archiepiscopi Borniensis, aut Episcopi Lubicensis, fiendi, sub visu & praesentia alicujus ad hoc per Dominum Regem, si hoc decreverit, deputandi, citra Festum Paschae, quod erit in Festo Paschae jam proximò futuro ad Annum, Domino Thesaurario Angliae facienda. Item, Concordatum est & Conclusum quòd, inter Festum Paschae nunc instans, & Festum Paschae immediatè subsequens, idem Illustrissimus Dominus Rex eidem Henrico, vel alteri, Literas Quietantiae, legitimas & sufficientes in ea parte, dicti Magistri Pruissiae, Angliae Thesaurario liberanti, solvet vel solvi faciet Summam Quingentarum Marcarum Monetae Angliae, Et in eodem Festo Paschae vel ejus Octavis praefatus Dominus noster Rex, Haeredes, seu Successores sui solvet seu solvent, aut solvi faciet vel facient, praefato Magistro Pruissiae, ejusve Successoribus, vel saltem ejus vel eorum Procuratoribus, in ea parte sufficineter vel legitimè Deputatis, de Custumis a Mercatoribus Partium Pruissiae & Hanzae Theutonicae, de eorum Mercimoniis in Angliâ debendis, levandis & colligendis, de quibus Aldermannus Mercatorum Hanzae, unâ cum Custumariis Regis, sibi retinebit & habebit Registrum de consensu Illustrissimi Domini Regis, Quingentas Libras Sterlingorum. Et sic deinceps, singulis Festivitatibus Paschae, de eisdem Custumis sic levandis, de Anno in Annum, Illustrissimus Dominus Rex, Haeredes, seu Successores sui solvet & solvent, vel solvi faciet seu facient, Quingentas Libras Sterlingorum, quousque Summa praedicta, per praefatas Literas Obligatorias ut dicitur debita, ex integro fuerit persoluta, De & pro quibus Solutionibus liberabuntur, de tempore in tempus, nedùm Literae Acquietantiarum dicti Magistri Pruissiae, in ea parte requisitae, verùm etiam Literae Obligatoriae supradictae divisim & successivè juxta quod
continget Summas, divism in eis contentas, ex integro esse persolutas; hoc semper salvo, casu quo Solutio praedictarum Summarum modo praemisso non fiat, quòd Literae Obligationum praedictarum Summarum remanebunt semper in suis robore & vigore, quoad Summas Restantes, & Exsolvendas, set nondum Solutas. Item, Quia quaedam Literae Obligatioriae, factae per Magistrum Generalem Pruissiae Regi Angliae, notabiles Pecuniarum Summas continentes, a Magistro Pruissiae Regi Angliae, ut dicitur, debitas, De quibus mentionatum extitit in quodam Tractatu, inter partes habito apud le Hagha in partibus Hollandiae, Jam exhiberi non possunt propter Absentiam Personae, cujus Custodiae dictae Obligationes sunt commissae, Concordatum est & Conclusum, inter Nos Commissarios antedictos & praefatum Henricum, quòd, quandocumque & quamcitò, pro parte Domini nostri Regis, fiet Exhibitio praefatarum Literarum Obligatoriarum praefato Magistro Pruissiae, ejusve Procuratori seu Deputato, extunc Deductio fiet seu Defalcatio de Summâ quae dicto Magistro Pruissiae restabit persolvenda, de tanta (videlicet) quantum ex hujusmodi Literis Obligatoriis, Regi Angliae ut dicitur factis, apparebit esse debitum, Et, si contingat Summam hujusmodi, Literis Obligatoriis, Regi ut dictur factis, comprehensam, excedere Summam quae deduci poterit de praefatâ restâ, eo casu Magister Pruissiae Generalis, pro tempore existens, tenebitur solvere Regi Angliae, pro tempore existenti, Summam, quae supererit, non solutam per Deductionem seu Defalcationem supradictam. Item, Concordatum est & Conclusum, Quòd quoad ipsos de Pruissia & Hanza, fiat Executio cujusdam Statuti sive Ordinatis Domini Edwardi, nuper Regis Angliae, in effectu Volentis & Ordinantis ut, Casu quo Subditi, Illustrissimi Domini Regis Angliae, in Custodiam Maris Deputati, aliquem vel aliquos in Mari Roberaverint & Depraedati fuerint, qui Inimici, Diffidati, vel alii Inimici Notorii ipsius Illustrissimi Domini Regis non fuerint, Quòd Commorantes in Portu vel Villa, unde dicti Subditi, in Custodiam Maris Deputati, exitum ceperunt, ad exsolvendum dictam Praedam seu Derobationem effectualiter erunt Obligati; praestitis Cautione & Fidejussione sufficientibus, ante eorum Exitum, nè aliquem, qui sit de Amicitiâ Illustrissimi Domini Regis, Roberare, Capere, vel Depraedari debeant; & quòd aequalis Ordinatio & Executio fiat, per singulas Civitates & Villas Pruissiae & Hansae, erga Subditos Regis Angliae, imperpetuùm observanda. Item, quòd, pro Executione & Observatione omnium & singulorum Praemissorum, pro quibus superius provisum non existit, tàm dictus Cancellarius Angliae pro tempore existens, quàm etiam Magister aut Cancellarius Pruciae, Potestates, ac Consules, & Proconsules Hanszae Teutonicae, Dabit & Concedet, Dabuntque & Concedent, hiis, qui penes eum vel eos ea de causa Prosequi voluerint, totiens quotiens, Brevia Regia Literasique in ea parte utilia, necessaria, & quomodolibet oportuna, Item, Concordatum & Conclusum est quòd, per Praemissa Scripta, nullis Tractatibus vel Appunctuamentis, habitis aut tractatis ante tempora Datae harum Indenturarum, inter Illustrissimum Dominum Regem Angliae, suosve Ambassiatores, ac Magistrum Pruissiae seu Proconsules Comunium Civitatum Hansae vel eorum Oratores aut Nuncios, ipsorum vel alterius eorumdem Sigillis munitis, praejudicium aliquod generetur; set quod dicta Appunctuamenta in suis permaneant robore & virtute. In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem huic Parti Literarum hujusmodi Indenturarum, Penes, praefatos honorabiles & egregios Viros, Henricum Vorrat Civitatis Danszik Proconsulem Magnifici Magistri Pruissiae, Johannem Clyngenbergh, Vickonem Van Hone, Civitatum Lubick & Hamburgh Proconsules, Franconem Keddeken Decretorum Doctorem, & Johannem Hertze Civitatis Lubicensis Prothonotarium, Communium Civitatis Hanzae Oratores & Nuncios antedictos, pro parte Pruciae & Hanzae remanenti, Nos, Willielmus, Permissione Divinâ, Lincolniensis Episcopus, Johannes Dominus de Tiptot, Willielmus Lyndewode Custos Privati Sigilli Regii, Henricus Frowyk Aldermannus Civitiatis Londoniae, Johannes Stokes, & Willielmus Spryver, Legum Doctores, Christianissimi & Invictissimi Principis, ac Domini nostri Suppremi, Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, ac Domini Hiberniae Commissarii antefati, Sigilla nostra apposuimus. Dat. Londoniae vicesimo secundo Die Mensis Martii, Anno Domini supradicto,
& Anno ejusdem Domini nostri Regis Quintodecimo. Nos itaque Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Habentes certam & indubitatam notitiam de omnibus & singulis Tractatis, Communicatis, Appunctuatis, & Conclusis inter praefatos Commissarios & Deputatos nostros ex una parte, &, nobiles & egregios Viros, Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios, dicti Magnifici Viri, Magistri Pruciae, & Communium Civitatum Hanzae Teutonicae memoratos, ex altera, Quorum Tractatûs, Communicatorumque, Appunctuatorum, & Conclusorum in eodem, Articuli, sub Forma inter ipsos conventa & concordata, de verbo in verbum superiùs sunt inferti, Eaque omnia & singula, Nomine nostro Facta atque Gesta, de certa Scientia nostra, nullo Juris seu Facti errore ducti, gratanter acceptantes, Approbamus. Ratificamus, & Confirmamus, Volentes & Decernentes eadem per Nos, Haeredes, & quoscumque Successores nostros Reges Angliae, quantum in Nobis est, necnon per Vassallos, Ligeos, & Subditos nostros, perpetuis futuris temporibus, inviolabiliter observari debere. In quorum omnium & singulorum Fidem & Testimonium has Literas nostras Patentes Sigilli nostri fecimus appensione muniri. Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Junii. Per Breve de Privato Sigillo. |
June 26. General pardon for Henry bp. of Winchester, cardinal of England. Kennington. O. x. 670. H. v. p. i. 40. |
De Pardonatione pro Cardinali Angliae. An. 15. H. 6. Pat. 15. H. 6. m. 9. Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex mero motu nostro, Pardonavimus, Remisimus, Relaxavimus, & Quietum Clamavimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, carissimo & praedilecto Consanguineo nsotro, Henrico Episcopo Wintoniae, Cardinali Angliae vulgariter nuncupato, quocumque Nomine censeatur, omnimodas Transgressiones, Offensas, Mesprisiones, Contemptus, & Impetitiones, Nobis, aut alicui Progentiorum nostrorum, per ipsum, ante haec tempora (videlicet) a Principio Mundi usque in Diem Datae Praesentium, factos sive perpetratos, undè Punitio caderet in Finem & Redemptionem, aut in alias Poenas Pecuniarias, Ac etiam Sectam Pacis nostrae, quae ad Nos versus ipsum pertinet, pro omnimodis Transgressionibus, Offensis, Negligentiis, Extorsionibus, Mesprisionibus, Ignorantiis, Contemptibus, Concelamentis, & Deceptionibus, per ipsum ante ea tempora factis sive perpetratis, Et ulterius Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus, pro Nobis, & dictis Haeredibus nostris, eidem Episcopo omnimoda Escapia quorumcumque Felonum & Personarum Convictarum sive Attinctarum, Catalla Felonum & Fugitivorum, Catalla Utlagatorum & Felonum de Se, Deo danda, Vasta, Impetitiones, ac omnimodos Articulos Itineris, Destructiones & Transgressiones de Viridi & Venatione, Venditiones Boscorum infra Forestas & extra, & aliarum Rerum quarumcumque, ante tempora praedicta, infra Regnum nostrum Angliae, ac partes Walliae, & alia Dominia & Potestates nostra quaecumque, emersa & eventa, unde Punitio caderet in Demandam, Debitum, seu in Finem & Redemptionem, aut in alias Poenas Pecuniarias, seu in Forisfacturam Bonorum & Catallorum, aut Imprisonamenta, seu Amerciamenta Comunitatum Villarum vel singularium Personarum, vel in Onerationem liberè Tenentium sui, aut eorum qui nunquam Transgressi fuerunt, ut Haeredum, Executorum, vel Terrae Tenentium, Escaetorum, Vicecomitum, Coronatorum, & aliorum hujusmodi, & omne id quod ad Nos versus Ipsum pertinere posset aut possit ex aliqua Causarum supradictarum, Ac etiam Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris praedictis, praefato Episcopo omnimodas Fines, tàm Adjudicatos, quàm non Adjudicatos, Amerciamenta, Exitus forisfactos, Relevia, Scutagia, ac omnimoda Debita, Compota, Praestita, Arreragia Firmarum & Compotorum, Nobis ante dicta tempora qualitercumque debita sive pertinentia, necnon omnimodas Actiones, Sectas, Querelas, & Demandas, quas Nos solus,
vel Nos conjunctim cum aliis Personis seu Persona, versus Ipsum qualitercumque habere potuimus vel habere possumus, Et similiter omnimodas Poenas, forisfactas coram Nobis, aut aliquo Progenitorum nostrorum, seu Concilio nostro, aut Concilio alicujus eorumdem Progenitorum nostrorum, Cancellario, Thesaurario, seu aliquo Judicum nostrorum, vel alicujus Progenitorum nostrorum praedictorum, pro quacumque Causa, Et omnes alias Poenas, Nobis aut alicui dictorum Progenitorum nostrorum, pro aliqua Causa, hucusque similiter forisfactas, & ad opus nostrum levandas, Ac omnimodas Securitates Pacis, per ipsum forisfactas & non forisfactas, necnon omnimodas Transgressiones, Impetitiones, Contemptus, Forisfactas, & Offensas, per Ipsum, in & pro Impetratione, Acceptatione, Admissione, & Executione quarumcumque Bullarum Apostolicarum, contra Formam Statutorum, ante tempora praedicta editorum, factos, Et insuper Pardonavimus, Remisimus, Relaxavimus, & Quietum Clamavimus, pro Nobis, & dictis Haeredibus nostris, praedicto Episcopo omnimoda Praestita Guerrarum, ac Guerrarum Vadia, & Tertias, ac Tertiarum Tertias, Redemptionum Prisonariorum in Guerra captorum, & omnimodorum aliorum Lucrorum Guerrae, tempore nostro aut & alicujus dictorum Progenitorum nostrorum qualitercumque debita & Nobis pertinentia, Necnon omnimoda Jocalia nostra & dicti Patris nostri, quae eidem Episcopo, pro Securitate Vadiorum Guerrae, vel alio modo, Nomine nostro, aut ejusdem Patris nostri, Liberata fuerunt, necnon totum Jus nostrum, quod habemus in eisdem, seu in aliqua Parcella eorumdem. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Kenyngton, vicesimo sexto die Junii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 3. Grant of the temporalities of the see of Ely to Louis de Luxenburgh, abp. of Rouen, chancellor of France. Kennington. O. x. 671. H. v. p. i. 41. |
Pro Ludovico de Luxemburgh Archiepiscopo Rothomagensi, Cancellario Franciae. An. 15. H. 6. Ibid. m. 12. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Considerantes bona & gratuita Servitia, quae, Reverendissimus in Christo Pater, carissimus & praedilectus Consanguineus noster, Ludovicus de Luxenburgh, Archiepiscopus Rothomagensis, Cancellarius noster Franciae, Nobis impendit, & indies non desistit, Fidem & Fidelitatem suas erga Nos omnino Conservando, ac Personam suam gravibus Periculis & Discriminibus Exponendo, necnon suos Parentes & Amicos, Patrias, Terras, & Reventiones, Ecclesiamque nuper suam de Tirwan Relinquendo, quae quidem Res quàm notabiles & magnae Reventiones sibi extiterunt, Bona etiam sua Mobilia pro nostro Servitio amisit, De Gratia nostra, In Satisfactionem & Deductionem Mille Marcarum Annuarum, quas sibi Ordinavimus percipiendas super Receptam Scaccarii nostri, ac etiam Mille Librarum Annuarum, quas eidem Ordinavimus percipiendas de Denariis nostris Normanniae, secundùm formam Concessionum superinde factarum, Concessimus praefato Consanguineo nostro Exitus, Proficua, & Reventiones, provenientes de Temporalibus Episcopatûs Eliensis, quae in manibus nostris, ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs, existunt, Habenda & Percipienda Exitus, Proficua, & Reventiones praedicta, tempore quo Temporalitates praedictae sic in manibus nostris erunt, per Manus Thesaurarii & Camerariorum Scaccarii nostri pro tempore existentium, incipiendo a Die Sancti Johannis Baptistae ultimò praeterito; Proviso quòd, ab eodem Die Sancti Johannis in antea, Provisio, quam sibi fecimus de Mille Marcis & Mille Libris supradictis, penitùs cessabit & expiret. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Kenyngton, tertio die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 6. The K. orders the seneschal and his other officers in Aquitain to put Berard de Mountferrant in possession of the lands held by the late sir Amamen Begney. Westm. O. x. 672. H. v. p. i. 41. |
Pro Berardo de Mountferaut. An. 15. H. 6. Claus. 15. H. 6. m. 6. Rex, Senescallo suo Aquitanniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Judicibus Curiae nostrae Superioritatis Vasconiae, ac Procuratori nostro Fiscali ibidem, necnon omnibus aliis Officiariis & Ministris nostris Ducatûs nostri praedicti, Salutem. Cùm, per Literas nostras Patentes, ac de Gratia nostra speciali, & consideratione bonorum & gratuitorum Servitiorum, quae, dilectus & fidelis noster Berardus de Mountferraut, tàm Carissimis Dominis Avo & Patri nostris nuper Regibus Angliae Defunctis, quàm Nobis impendit, & Nobis impendet in futurum, de avisamento & assensu Concilii nostri, Dederimus & Concesserimus ei, pro Se, & Haeredibus suis Masculis de Corpore suo legitimè Procreatis, omnes Terras, Domos, Redditus, & Reventiones, quas Amamen Begney Chyvaler Defunctus aut Infantes sui tenuerunt & possiderunt dùm vivebant, qui Concessi fuerunt, dilecto & fideli nostro, Johanni de Radclyf, Senescallo Ducatûs nostri Aquitanniae, quamdiu Nobis placeret, Habendos & Tenendos omnes dictos Terras, Domos, Redditus, & Reventiones praedicto Berardo, & dictis Haeredibus suis de Corpore suo legitimè procreatis, in Recompensationem dictorum Servitiorum suorum, juxta Tenorem & Effectum Concessionis nostrae supradictae, prout in eisdem Literis nostris praedictis pleniùs continetur; Et, licet vobis pluriès Mandaverimus quòd ipsum Berardum, aut Attornatum vel Procuratorem suum, in corporalem & realem Possessionem Terrarum, Domorum, Reddituum, & Reventionum praedictorum, cum pertinentiis, poneretis & induceretis, aut poni seu induci faceretis, Habendam juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum, Vos tamen id facere hucusque distulistis, & adhuc differtis in Mandatorum nostrorum praedictorum Retardationes manifestas, & ipsius Berardi Dampnum non modicum & Gravamen, de quo non immeritò quamplurimùm admiramur, Nos igitur, volentes ipsum Berardum Beneficio Doni & Concessionis nostrorum praedictorum, plenè uti & gaudere, vobis adhuc Mandamus, firmiter Injungentes, quòd ipsum Berardum, aut Attornatum seu Procuratorem suum, in corporalem & realem Possessionem Terrarum, Domorum, Reddituum, & Reventionum praedictorum, cum Pertinentiis, ponatis & inducatis, aut poni & induci faciatis, juxta Tenorem Mandatorum nostrorum priùs vobis indè directorum, aliquibus Literis seu Mandatis nostris, in Dilationem seu Derogationem Possessionis ipsius Berardi, eorumdem Terrarum, Domorum, Reddituum, & Reventionum (quos ipse in Jure nostro Regio optinere debet) habendorum, habitis sive impetratis, non obstantibus, Et si qui, Post adeptam per ipsum Berardum realem Possessionem Terrarum, Domorum, Reddituum, & Reventionum praedictorum, Apponentes seu Jus & Titulum in eisdem Terris, Domibus, Redditibus, & Reventionibus habere se praetendentes fuerint, & coram Vobis pro habendâ Justitiâ conqueri & prosequi voluerint, Tunc, vocatis coram vobis Partibus de Jure evocandis, auditisque hinc inde earum Rationibus, unicuique parti, debitum, & celere Justitiae complementum fieri & exhibere faciatis prout de Jure ac secundùm Foros & Consuetudines Partium ibidem debitè fuerit faciendum; salvâ Nobis & Haeredibus nostris Reversione Terrarum, Domorum, Reddituum, & Reventionum praedictorum post Mortem praedicti Berardi & Haeredum suorum Masculorum. Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Julii. |
July 12. Safe conduct for sir Andrew and sir Morthewe Styward to leave England. Westm. O. x. 672. H. v. p. i. 41. |
De Conductu. An. 15. H. 6. Scot. 15. H. 6. m. 1. Rex, per Literas suas Patentes, per Sex Septimanas proximò futuras duraturas, suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam suas speciales Andream Styward Militem, & Morthewe Styward Militem Fratrem ejus, in Regno Regis Angliae jam existentes, abinde ad Partes Exteras seu Transmarinas, per Dominia & Potestates Regis
& aliorum quorumcumque, cum Servitoribus, Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, per Terram, Mare, sive Aquas, equestrè vel pedestrè per Diem sive Noctem, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque, transeundo; Proviso semper quòd praedicti, Andreas & Morthewe, aut Servientes sui praedicti, in eundo ad partes praedictas, benè & honestè se erga Regem & Populum suum gerant & habeant, Et quicquid, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi Regis praedicti Dampnum seu Molestiam, cedere valeat, non faciant nec attemptent, aut fieri seu attemptari praesumant quovismodo. Teste Rege apud Westmonasterium, Duodecimo Die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 14. Safe conduct for sir Colart de Comyns coming to the shrine of S. Thomas the Martyr. Westm. O. x. 673. H. v. p. i. 41. |
De Salvo Conductu. An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 1. Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm Colartus de Comyns Miles in Regnum nostrum Angliae, causâ Devotionis ad peregrinandum ad Sanctum Thomam Martyrem, & alia Loca Sancta infra idem Regnum, mediante Licentiâ nostrâ, venire desideret, Nos (piam Intentionem praedicti Colarti in hac parte meritò attendentes) suscepimus ipsum Colartum, in Regnum nostrum praedictum, ex causâ praedictâ, Cum Viginti & Quatuor Personis in Comitivâ suâ vel infra, ac Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Bogeis, Manticis, necnon aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, Tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam, equestrè vel pedestrè, de Die vel de Nocte, Armatis vel non Armatis, Veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde ad partes suas proprias liberè & absque impedimento aliquo transeundo & redeundo, In salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Et ideò vobis Mandamus &c. non inferentes &c. Proviso semper quòd praedictus Colartus, ac Personae praedictae se benè & honestè erga Nos & Populum nostrum gerant & habeant, Et quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi nostri praedicti dampnum seu gravamen, cedere valeat, non attemptent, nec faciant quomodolibet attemptari, Et, si contingat aliquem Personarum, in Comitivâ praedicti Colarti venientium, quicquam contra vim, formam, & effectum praesentis Salvi Conductûs nostri facere vel attemptare, non propter hoc cassetur idem salvus Conductus noster, set Ille vel Illi, sic Attemptans vel Attemptantes, Poenam Reatûs sui in hac parte condignam subeat seu subeant, praesentibus nichilominus Literis nostris, versus omnes alios non Attemptantes, in suo robore & vigore permansuris. In cujus &c. per Tres Menses proximò futuros duraturas. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Julii. Per ipsum Regem. |
July 15. Power for Peter abp. of Bourdeaux, Walter Colles, constable of Bourdeaux, and the council there, to conclude a truce with John count of Armagnac and Charles lord de la Bret. Westm. O. x. 673. H. v. p. i. 42. |
De Tractando, ex parte Comitis Armaniaci. An. 15. H. 6. Vasc. 15. H. 6. m. 2. Rex, Reverendissimo in Christo Patri, Petro, Dei gratiâ, Archiepiscopo Burdegalensi, ac, dilecto & fideli nostro, Magistro Waltero Colles Constabulario nostro Burdegaliae, & omnibus aliis Consiliariis nostris Burdegaliae existentibus, Salutem. Nuper, ex parte, Nobilium Virorum, Johannis Comitis Arminiaci, &c. & Karoli Domini de la Bret &c. Recepimus certos Articulos, Inter caetera continentes modum quarumdam Treugarum sive Abstinentiarum Guerrae, pro certo tempore inter Nos, Vassallos, & Subditos nostros, ex unâ parte, & praedictos Comitem & Dominum, Vassallos, & Subditos suos, ex parte alterâ, capiendarum & faciendarum, Quibus inspectis Nos,
Ad ea quae Guerrarum Discidia sopire valebunt, Dei mediante Gratiâ, dispositi & parati, De industriâ, fidelitate, & circumspectione vestris pleniùs confidentes, Vos Facimus, Ordinamus, Constituimus, Deputamus, & Assignamus Commissarios, Deputatos, Procuratores, & Nuncios nostros speciales, Dantes vobis plenam Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, ad Conveniendum, Tractandum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum, Nomine nostro, cum Commissariis & Deputatis praedictorum Johannis Comitis Arminiaci &c. & Karoli Domini de la Bret &c. in Civitate nostrâ Burdegaliae, vel Loco alio ad hoc congruo, de & super hujusmodi Treugis sive Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Nos, Regna, Dominia, & Subditos nostra, ex parte unâ, ac praedictos Comitem & Dominum, Dominia, Potestates, & Subditos sua, ex parte alterâ, capiendis & faciendis, Ac ad omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, Expediendum, & Concludendum, quae circa Treugas sive Abstinentias hujusmodi necessaria fuerint sive quomodolibet oportuna, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis quibuscumque, Promittentes & Promittimus, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per vos Actum, Factum, sive Gestum fuerit in Praemissis. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 10. Richard earl of Warwick is appointed lieutenant general and governor of France. Westm. O. x. 674. H. v. p. i. 42. |
De Potestate concessa Comiti Warrwici Locumtenenti Generali & Gubernatori Regni Franciae. An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 2. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd cùm, pro nonnullis arduis Agendis, quae Nobis, tàm occasione Regnorum nostrorum Franciae & Angliae, quàm aliorum Dominiorum nostrorum, indies superveniunt, simus taliter occupati quòd, ad Providendum Necessitati dicti Regni nostri Franciae, quamquam inter alia Mundana nichil sit quod magis insideat Cordi nostro, personaliter in praesenti transire non valemus, Nos, Affectantes & volentes dictum Regnum nostrum Franciae, ac Ducatum & Patriam nostram Normanniae, in Justitia, bonâ Politiâ, Facto Guerrae, de Financiis, & aliter per aliquem de Sanguine & Prosapia nostris debitè & rationabiliter, ut convenit, Gubernari, Ac de magno Ingenio, Prudentia, Fidelitate, & Strenuitate, Carissimi Consanguinei nostri, Ricardi Comitis Warrewici, habitâ superinde magnâ & maturâ Deliberatione, tàm cum carissi mis Avunculis nostris Duce Gloucestriae, & Cardinali Angliae, quàm Aliis de Sanguine nostro, ac Gentibus de Magno Concilio nostro, ipsum Consanguineum nostrum Comitem Warrewici, de avisamento praedicto, Fecimus, Creavimus, Instituimus, Ordinavimus, & Stabilivimus, ac, per Praesentes, Facimus, Creamus, Instituimus, Ordinamus, & Stabilimus nostrum Locumtenentem Generalem & Gubernatorem totius Regni nostri Franciae, Ducatûs & Patriae Normanniae, ac aliorum Terrarum & Dominiorum nostrorum Transmarinorum, pro eisdem Regno & Patria, pro, & in Nomine nostro, ac sub Sigillo nostro, in Capite & in Membris, tàm respectu Justitiae & Politiae, quàm Guerrae & Financiarum, Collationum, Praesentationum, & Dispositionum Beneficiorum, Officiorum, & aliarum Rerum quarumcumque, dicta Regnum & Patriam nostra concernentium (Exceptis tantummodo Officiis Constabularii, & Cancellarii, quae Retinemus proinde ad Voluntatem & Placitum nostrum) Disponendis; Dantes, de nostra plena Potestate, Scientia, & Auctoritate Regiis, ac per avisamentum praedictum, praefato Consanguineo nostro, Comiti Warrewici plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, Commissionem, & Mandatum speciale ad Praemissa faciendum, Et ulterius, ad Dandum, Transferendum, Concedendum, & Dimittendum, omnibus Personis, quibus sibi placuerit, omnimoda Terras, & Do-
minia Nobilia vel Ignobilia, quae, nobis in eisdem Regno & Patria, per Confiscationem, Reversionem, vel aliter qualitercumque fuerit, devenerunt vel devenient, usque ad Valorem Mille Salutarum, vel infra, de Reventione per Annum, de eisdem, ut de suo Proprio, ad Terminum Vitae, vel pro Se & Haeredibus suis Masculis, gaudenda Imperpetuum (ita semper quòd ipsi super eisdem Terris & Dominiis Morari teneantur) & generaliter, sub Nomine Locumtenentis & Gubernatoris, totum id in omnibus solummodo faciendo, quod Bonus Gubernator, & Locumtenens facere debet, & quae Nos ipsi rationabiliter facere deberemus & possemus, si personaliter ibidem interessemus: Mandantes omnibus & singulis tribus Statibus dicti Regni nostri Franciae, & Patriae Normanniae, tàm Gentibus Ecclesiasticis & Secularibus, quàm Nobilibus, cujuscumque Auctoritatis, Dignitatis, Praeeminentiae, seu Conditionis fuerint, quòd, praefato Consanguineo nostro, Comiti Warrewici, ac Ordinationibus, Praeceptis, & Mandatis suis, tanquam Generali Locumtenenti nostro & Gubernatori Regni & Patriae nostrorum praedictorum, absque oppositione, seu contradictione aliquâ, Obediant & Intendant diligenter. In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas. Teste Rege apud Westmonasterium, xvi die Julii. Per ipsum Regem & Concilium. |
Aug. 8. Edward K. of Portugal forbids his subjects molesting English merchants, and will make redress for injuries done by them. Cintra. O. x. 675. H. v. p. i. 42. |
Mandatum Edwardi Portugaliae Regis. An. 15. H. 6. Ex Autogr. Edwardus, Dei gratiâ, Regnorum Portugaliae & Algarbii Rex, Ceptaeque Dominus, Notum facimus omnibus, has praesentes nostras Litteras inspecturis, Nos Informationem habuisse, quòd aliqui nostri Naturales & Subjecti, eundo in quibusdam Navigiis per Mare, tàm Mercatores, quàm Homines Armati, obviaverunt Navibus Regni & Dominationis Angliae, cum quo est Nobis Pax & Fraternalis Amicitia, Et ostendendo isti tales quod volebant dicta Navigia quaerere, & accipere Bona & Mercimonia Inimicorum nostrorum, reperiebant supradictos nostros Amicos esse, in eorum Itinere, & sic tali modo quaerendo acceperunt de eorum Bonis quae volebant, Et, quia tali re, quod esse non debet, adhuc posset esse Fundamentum Discordiae inter nostros Naturales, & dicti Regni Angliae, Ordinamus & Mandamus omnibus nostris Subditis & Naturalibus, quòd quaevis Naves vel Navigia dicti Regni Angliae & suae Dominationis, quae portaverint Litteras firmatas Serenissimi & Illustrissimi Regis Angliae Fratris nostri dilectissimi, vel etiam suorum Officialium habentium Onus in Portubus suae Dominationis, quae faciant Fidem quòd dictae Naves vel Navigia, eas & earumdem Magistros Nominibus propriis nominando, non deferunt Bona nostrorum Inimicorum, praedictas Naves vel Navigia non quaerant, neque impediant, neque aliud Malum vel Dampnum inferant, ymò eas venire, morari, & reverti liberè & securè in istis nostris Portubus permittant, Et si aliquis nostrorum Naturalium Subditorum quadam temeritate egrederetur nostrum Mandatum, volumus & ordinamus quòd nostrae Justitiae Officiales, de eis certiorati, statim eos capiant, & de omnibus Malis & Dampnis quae de Regno Angliae Subditi paterentur, satisfieri faciat, quibus sic Restitutis, Mandamus dictae nostrae Justitiae Officialibus Delinquentes non relaxent quousque mandemus, ita in Corpore patiantur ac luant, sicuti illi qui sui Regis ac Domini Mandatum transgrediuntur. In quorum fidem ac testimonium has Literas nostras manu signatas & nostro Sigillo pendenti munitas fieri jussimus. Datum in Villa Sintrie, octavo die Mensis Augusti, Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo Septimo. El Rey. Sub Plumbeo Sigillo, a Filis sericis pendente. |
Aug. 12. The K. orders the abp. of Bourdeaux, the abbot of Burnet, and three others, to decide the claims of Bertrand de Montferrand to Royns, Girunde, and the other possessions of the late sir Berard de la Brit. Westm. O. x. 676. H. v. p. i. 42. |
Pro Bertrando de Monteferando. An. 15. H. 6. Vasc. 15. H. 6. m. 3. Rex, Venerabili in Christo Patri, Archiepiscopo Burdegalensi, ac, dilectis & fidelibus suis, Abbati de Burneto, Ranulpho de Blania Licenciato in Legibus & Judici ordinario Vasconiae, Magistro Waltero Colles Constabulario Castri nostri Burdegaliae Decano Sancti Andreae, & Johanni de Verula Armigero Capitaneo Dancorii & de Gensago, Salutem. Cùm nuper, ad Supplicationem, dilecti & fidelis nostri, Bertrandi de Monteferando & de Hagoyrano, Nobis exponentis quomodo, per longa tempora, idem Bertrandus Prosecutus est in Patrià, & infra Ducatum nostrum Aquitaniae, & etiam in Regno nostro Angliae, pro expeditione & liberâ deliberatione Terrarum, & Dominiorum de Royns, Girunde, & aliorum Haereditatum, Terrarum, & Dominiorum quae pertinuerunt Avunculo suo Berardo de la Brit Militi die Obitûs sui, & eidem Bertrando exponenti pertinere debuerunt Jure haereditario, & ad eundem pertinent, cum eorum Juribus & Pertinentiis, Etiam per nonnullas Donationes & Confirmationes Progenitorum nostrorum, & nostras, ac Literas Executorias superinde confectas de mittendo praefatum Exponentem in Possessionem dictorum Dominiorum, Haereditatum, & Terrarum, prout etiam in nostrorum Progenitorum & nostris Literis perantea indè confectis pleniùs continetur, Quódque Literae Confirmatoriae & Executoriae praedictae Executioni cum effectu minimè fuerunt demandatae, obstantibus pluribus Impedimentis sibi factis, in praejudicium Juris sui, & Donationum & Confirmationum praedictarum, Vos, ad dilectum nobis Magistrum Johannem Stevens in Legibus Licentiatum, insimul Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres vestrûm, per avisamentum Concilii in Regno nostro Angliae, Elegimus, & Ordinavimus, & Judices speciales, ad Cognoscendum, Procedendum, & Decidendum de & super Praemissis omnibus & singulis, cum suis Emergentibus, incidentibus, dependentibus, & connexis, ac aliis Articulis quibuscumque Personam & Statum suum in Praemissis qualitercumque concernentibus, secundùm Leges & Consuetudines Ducatûs nostri Aquitaniae, prout in Literis Patentibus indè confectis expressiùs continetur, Ac jam intellexerimus, quòd licet praefatus Bertrandus vos, ac praefatum Magistrum Johannem sufficienter & legitimè informaverit & edocuerit Terras, Haereditates, ac alia Praemissa, sibi de Jure debere pertinere, tamen idem Bertrandus, obstantibus diversis Impedimentis, Exceptionibus, Oppositionibus, & Dilationibus, per Officiarios nostros & alios ibidem factis, Justitiam in hac parte coram vobis nondum consequi potest, in ipsius Bertrandi Praejudicium non modicum & Gravamen, Nos, Volentes quòd plenum & celere Justitiae complementum omnibus & singulis Ligeis & Subditis nostris, in omnibus Causis & Negotiis suis, aliisque, hiis quorum interest, ministretur, Vos omnes insimul, Quinque, Quatuor, aut Tres vestrûm, de quorum fidelitate, circumspectione, & industriâ fiduciam gerimus specialem, Tenore Praesentium, Eligimus, & Ordinamus in Judices speciales ad Cognoscendum, Procedendum, & Decidendum super Praemissis omnibus & singulis, non expectatâ Praesentiâ praefati Johannis Stevens, cum suis emergentibus, incidentibus, dependentiis, & connexis, ac aliis Articulis quibuscumque, Personam & Statum praedicti Bertrandi in Praemissis qualitercumque concernentibus, secundùm Leges & Consuetudines Ducatûs nostri Aquitaniae, etiam cum Potestate Procedendi summariè & de plano, sine strepitu & figura Judicii, ac cum cujuslibet Poenae & Multae, ac alterius cujuscumque Cohertionis temporalis impositione, vocatis tamen ad ea quae in hac re gesseritis dicto Domino de Monteferando, & in speciali Procuratore nostro fiscali, & aliis de jure vocandis pro nostro & aliorum Interesse, Volumus insuper, Factis, Gestis, Cognitis, & Terminatis Praemissis per Vos omnes simul, aut Quinque, Quatuor, aut Tres de vobis, totum illud, quod in ea parte sic fuerit per vos Sententiatum & Judicatum, possitis, per Missionem in Possessionem, & aliter, debitè Executioni, aliis Literis in contrarium factis non obstantibus quibuscumque, demandare:
Damus insuper & Mandamus tàm Partibus, quas Res & Materiae praedictae contingunt, quàm etiam Majori & Juratis Civitatis nostrae Burdegaliae, ac universis & singulis Subditis & Fidelibus nostris Ducatûs nostri praedicti, necnon caeteris Personis quibuscumque quorum interest seu interesse poterit, firmiter in Mandatis, quòd Vobis omnibus simul, aut Quinque, Quatuor, vel Tribus vestrûm, in Praemissis faciendis, exequendis, & expediendis Intendentes, Obedientes, Consulentes omnino sint parati, & Faventes, prout decet, Etiam Mandamus & expressè Injungimus, quòd vobis simul &c. quatinus diligenter ad Executionem dictae Commissionis nostrae de administrando dicto Exponenti, & omnibus aliis sua Interesse putantibus, adeò breve & bonum Justitiae complementum, quòd superinde poteritis commendari, intendatis. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Augusti. |
Sept. 18. Safe conduct for John bp. of Glasgow, chancellor of Scotland, Alexander Seton, lord of Gordon, and two others. Berkhampstead. O. x. 677. H. v. p. i. 43. |
Pro Ambassiatoribus Scotiae. An. 16. H. 6. Scot. 16. H. 6. m. 8. Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Venerabilem Patrem Johannem Episcopum de Glaskowe Cancellarium Scotiae, Alexandrum Seton Dominum de Gordon, Walterum de Ogilby Militem, & Johannem Forster Militem, Ambassiatores Regis Scotorum, In Regnum Regis Angliae, ad Praesentiam Regis, cum Duobus Clericis, ac Centum Personis, & totidem Equis, in Comitiva sua, vel infra, veniendo, ibidem morando & perhendiando, & abinde ad partes suas proprias liberè & absque impedimento aliquo redeundo, ac Bona, Res, & Hernesia sua licita quaecumque; Proviso semper quòd Ipsi ac Personae praedictae benè & honestè erga Regem & Populum suum se gerant & habeant, Et quicquam, quod in Regis Contemptum seu Populi sui Dampnum cedere valeat, non attemptent, nec faciant quomodolibet attemptari. Teste Rege apud Castrum suum de Berkhampsted, xviij die Septembris. Per ipsum Regem. |
Oct. 24. Pardon for sir Richard Wydevyll and Jaquette, duchess of Bedford, for marrying without the K.'s licence. Westm. O. x. 677. H. v. p. i. 43. |
De Pardonatione pro Jaquetta Ducissa Bedfordiae. An. 16. H. 6. Claus. 16. H. 6. m. 17. Rex Escaetori suo in Comitatu Suffolciae Salutem. Cùm, Sexto die Februarii, Anno Regni nostri Quartodecimo, de Gratia nostra speciali, & de Avisamento & assensu Concilii nostri, Concesserimus, Carissimae & Praedilectae Consanguineae nostrae, Jaquettae de Luxenbourg Ducissae Bedfordiae, quae fuit Uxor Johannis nuper Ducis Bedfordiae Avunculi nostri Defuncti, qui de Nobis tenuit in Capite, Quòd Ipsa de omnibus Castris, Dominiis, Villis, Maneriis, Terris, Tenementis, Feodis, Advocationibus Ecclesiarum, Annuitatibus, Franchesiis, Libertatibus, vel aliis Possessionibus & Haereditamentis quibuscumque, cum Pertinentiis, De quibus praefatus nuper Dux fuit Seisitus in Dominico suo, ut de Feodo Simplici, vel in Feodo Talliato, tàm in Regno nostro Angliae, quàm in Insulis de Geresey & Gernesey, & in Villa Calesii, In Manibus nostris seisitis vel seisien dis vigore & virtute alicujus Brevium nostrorum de Diem clausit extremum vel alterius Mandati, captorum vel capiendorum, & in Cancellariam nostram retornatorum vel retornandorum, Unde dicta Jaquetta Dotabilis existit, posset particulariter & specialiter, vel aliter secundùm Cursum Cancellariae nostrae, Prosequi & habere Liberationem & Deliberationem Dotis suae, seu Dotum suarum, quae ad ipsam pertinet, vel pertinent, seu pertinere debet, vel debent, per Mortem praefati Johannis nuper Ducis, Habendarum, cum omnibus Exitibus & Proficuis, Provenientibus de omnibus Possessionibus, quae sibi taliter in Dotem vel Dotes assignari debent, a Festo Purificationis beatae Mariae tunc ultimò praeterito, & extunc in futurum, Ac Nos postmodùm, Vicesimo tertio die Martii ultimò praeterito, de Gratia nostra speciali, & pro quodam Fine ad opus nostrum capiendo, Pardonaverimus Richardo Wydevyll Militi Offsensam & Transgressionem quas fecit
Ducendo in Uxorem praefatam Jaquettam, & eidem Jaquettae Offensam & Transgressionem quas fecit se Maritando praefato Richardo, Licentiâ Regiâ super hiis non optentâ, prout in Literis nostris Patentibus, indè confectis, pleniùs continetur, Tibi Praecipimus quòd eisdem Richardo & Jaquettae rationabilem Dotem ipsius Jaquettae, ipsam de Castris, Dominiis, Villis, Maneriis, Terris, Tenementis, Annuitatibus, Franchesiis, Libertatibus, & aliis Possessionibus, & Haereditamentis praedictis, cum Pertinentiis, in Balliva tua, secundùm Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae, contingentem, juxta Extentam inde factam, vel aliam si necesse fuerit iteratò faciendo, assignari facias, Habendam unà cum Exitibus & Proficuis, a praedicto Vicesimo tertio die Martii perceptis, Et, cùm Assignationem illam sic feceris, eam Nobis sub Sigillo tuo mittas, ut eam in Rotulis Cancellariae nostrae, prout moris est, irrotulari faciamus. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Octobris. Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus & aliis subscriptis, sub Datis subscriptis; videlicet, Cancellario Regis in Comitatu Palatino Lancastriae. Escaetori Regis in Com. Eborum. Escaetori Regis in Com. Lincoln. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Novembris. Escaetori Regis in Com. Dors. Escaetori Regis in Com. Westmerl. Escaetori Regis in Com. Bed. Escaetori Regis in Com. Cantebr. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Novembris. |
Oct. 26. Exemption for Humfrey duke of Gloucester from payment of subsidy on 100 casks of Gascon wine for his household. Shene. O. x. 678. H. v. p. i. 43. |
De Stauramento Ducis Gloucestriae. An. 16. H. 6. Pat. 16. H. 6. p. 1. m. 32. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus, Carissimo Avunculo nostro, Humfredo Duci Gloucestriae talem Franchesiam, Licentiam, & Libertatem, quòd ipse sit Exemptus & Quietus de quolibet Subsidio, Impositione, & Custuma, Constabulario nostro Burdegaliae, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, tàm pro Anno praeterito, quàm pro toto tempore futuro, solvendis, & specialiter pro Vinis, ad Numerum Centum Doliorum per Annum, quae ipse de partibus Aquitanniae, pro Stauramento Hospitii sui, venire fecit & faciet. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Shene, vicesimo sexto die Octobris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Nov. 11. Grant of the manors of Combe and Moncston, in co. Somerset, to William Erard, the K.'s chaplain, and John de Rinel, the K.'s secretary. London. O. x. 678. H. v. p. i. 43. |
Pro Capellano, & pro Secretario Regis. An. 16. H. 6. Pat. 16. H. 6. m. 8. p. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Pro eo quòd, nostri obedientes Subditi, Guillielmus Erard Magister in Theologia Capellanus noster, & Johannes de Rinel Clericus & Secretarius noster, & ipsorum alter, Nobis, a diu est, Servierunt, exponendo se ad Bonum Dominii nostri in quantum ipsis erat possibile, Cujus quidem Servitii nostri praetextu dicti Subditi nostri a locis ipsorum Nativitatum Elongati sunt & Dejecti, & quasi omnes Chevancias suas; (videlicet,) Praefatus Guillielmus, tàm Beneficia, quàm Patrimonium, Et praedictus Johannes de Rinel Haereditates & Possessiones suas, Ut accepimus perdiderunt, De Gratia nostra speciali & Consideratione Praemissorum, ac pro bonis & acceptabilibus Servitiis quae praedicti nostri Subditi Nobis impenderunt & impendent in futurum, Dedimus & Concessimus eisdem Manerium de Combe & Manerium de Moncston, cum suis Pertinentiis, in Comitatu Suthamptoniae, Quae fidelis Miles noster Radulphus le Sage, nuper Dominus de Seinpiere, Consiliarius noster, dùm vivebat, per Donationem, quam sibi fecimus, nuper tenuit & possidebat ad Terminum vitae suae, & per ipsius Mortem in Manum nostram revenerunt,
Quae quidem Duo Maneria, simul de valore Quadraginta & trium Librarum Sterlingorum, vel eo circa, de Reventione per Annum aestimantur, Habenda & Tenenda Maneria praedicta, incontinenti post Mortem praefati Militis nostri, & eisdem Gaudenda per praedictum Johannem de Rinel pro Termino Vitae suae, & per praefatum Guillielmum quousque sibi per Nos aliter sit provisum, Ipse (videlicet) Guillielmus Erard de Summa Viginti Librarum Sterlingorum Reventionis per Annum, Et praefatus Johannes de Rinel de toto Superplusagio, in quocumque Valore vel Aestimatione fuerint de praesenti, seu pro tempore erunt. In cujus &c. Teste Rege apud London. xj die Novembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Nov. 16. Safe conducts for John Chardon and John le Gautier, servants of the duke of Orleans. Westm. O. x. 679. H. v. p. i. 44. |
Pro Duce Aureliensi. An. 16. H. 6. Franc. 16. H. 6. m. 10. Rex, per suas Patentes Literas, per Quatuor Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Chardon, ac Quatuor Personas in Comitiva sua, vel infra, extra Regnum Regis Angliae, per Potestates suas, in Regno Regis Franciae, ad Gentes de Consilio Consanguinei Regis Ducis Aurelianensis, in Locis in eodem Regno Regis Franciae, sub Obedientia Regis non existentibus, existentes, cum Literis, Bonis, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, transeundo, & in idem Regnum Regis Angliae, cum Literis, Bonis, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, absque perturbatione seu impedimento quocumque reveniendo; Proviso semper quòd, Praesentibus Literis Regis de salvo Conductu durantibus, praedictus Johannes, aut aliae Personae praedictae, quicquam, Regi aut Fidelibus Subditis suis obedientibus praejudiciale seu dampnosum, non faciant, attemptent, seu perpetrent directè vel indirectè, Et Villas firmatas, Castra, seu Fortalitia, de Obedientia Regis existentia, absque Licentia Capitaneorum Locorum vel eorum Locatenentium, & absque exhibitione praesentis salvi Conductûs Regis eis faciendâ, non ingrediantur, Et quòd, post Introitum suum in aliquod dictarum Villarum, Castrorum, seu Fortalitiorum Regis ibidem, nisi solummodo per unam Noctem, non morentur. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Novembris. Per Breve de Privato Sigillo. Rex &c. ut supra usque ibi speciales, & tunc sic, Johannem le Gautier, Servientem Consanguinei Regis Ducis Aurelienensis, ac Sex Personas in Comitiva sua, vel infra, &c. ut supra mutatis mutandis. Teste ut supra. Per Breve de Privato Sigillo. |
Nov. 30. Commission of James K. of Scotland, Alexander lord of Gordon, Alexander lord of Montgomery, and two others, to conclude a truce with England. Edinburgh. O. x. 679. H. v. p. i. 44. |
Rege Scotorum, per Fratres, ex secundis Nuptiis, Murdrato, Primogenitus ejus mittit ad Tractandum cum Ambassiatoribus Regis. An. 16. H. 6. Ex Autogr. Jacobus, Dei gratia, Rex Scotorum universis & singulis, ad quorum Notitiam praesentes Litterae pervenerint, Salutem, Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus & Constituimus, dilectos Consanguineos nostros, Alexandrum Dominum de Gordon, Alexandrum Dominum de Montgomery, Barones, dilectum Clericum & Secretarium nostrum, Magistrum Johannem Methven Praepositum Ecclesiae Collegiatae de Lynclodene, & Johannem Vaus Scutiferum, Tres, & Duos eorumdem, Commissarios & Nuncios nostros speciales, Ad Conveniendum cum Commissariis seu Deputatis, Serenissimi Principis, Henrici Regis Angliae &c. Consanguinei nostri Carissimi, consimilem seu sufficientem Potestatem habentibus, apud quemcumque Locum, de quo in-
ter eosdem Commissarios utriusque Partis convenientiùs poterit concordari, De & super Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, tàm per Terram, quàm per Mare, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, & Successoribus nostris, Regno, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub Modis, Forma, & Conditionibus, & ad Tempus de quibus inter dictum Consanguineum nostrum, ejusve Commissarios, ac praefatos nostros Commissarios conveniri aut concordari poterit, Communicandum, Tractandum, Ineundum, Concordandum, & finaliter Nomine nostro Concludendum, Caeteráque omnia alia & singula Faciendum, Expediendum, & Excercendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiamsi Mandatum exigant magis speciale; Promittentes Nos, in verbo Regio, Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios nostros, Tres, aut Duos eorumdem Nomine nostro Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum. In cujus Rei testimonium has Literas nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes, apud Edynburgh, ultimo die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo septimo, & Regni nostri Primo. Sub magno Sigillo Scotiae pendente a caudâ Pergamenae. |
Dec. 6. Safe conduct for Gilbert lord de Fayete to take the earl of Somerset and the count d'Eu to the dominions of the French K. Sheen. O. x. 680. H. v. p. i. 44. |
Super Deliberatione Comitis Somers & Comitis de Eu. An. 16. H. 6. Franc. 16. H. 6. m. 11. Rex, per Literas suas Patentes, per Quatuor Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Gilbertum Dominum de Fayete Militem, ad Se a partibus de Touraine seu Anjou, Associatis sibi Quadraginta Militibus & Armigeris, ac aliis Gentibus, de quo Statu, Patria, Auctoritate, vel Conditione existant, & infra, Armatis vel non Armatis, equestrè vel pedestrè, per Aquam seu per Terram, de Die vel de Nocte, in Invio seu in Via, Ac cum totidem Equis, seu aliis Equitaturis, & infra, cum Auro, Argento, Moneta, Plata, Literis, Papiris, Instrumentis, Robis, Jocalibus, Vasis, & aliis Bonis suis quibuscumque licitis, Divertendum, Ac, carissimum Consanguineum Regis, Comitem Somers ad quemcumque Locum praefato Gilberto placuerit, Partem Regis seu Adversarii sui Franciae tenentem, ducendum & conducendum, Et ad ibidem, quamdiu sibi libuerit, perhendinandum & commorandum, Ac ad ibidem, seu alibi, Deliberationem Personarum praefati Comitis ac Comitis d'Eu salvò & securè faciendum, Necnon ad dictum Comitem Somers ad Loca, Partem praedicti Adversarii Regis tenentia, si opporteat & bonum dicto Gilberto videatur, absque Vi seu Violentia eidem Gilberto, de Persona dicti Comitis Somers, vel aliter qualitercumque fuerit, per aliquem vel aliquos, Partem Regis tenentem vel tenentes, faciendis, reducendum, Ac demùm ad praefatum Comitem d'Eu ad Loca de Obedientia praedicti Adversarii Regis, post Deliberationem suam, absque aliquo Aresto, Perturbatione, vel Impedimemo, praefato Gilberto, de Corpore sive Bonis sit, per Marquam, Contromarquam, Reprisaliam, Intercursum, Requestam Partis, vel aliter qualitercumque fuerit, faciendis, ducendum; Proviso semper quòd praedictus Gilbertus & secum Comitantes aliquod Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum firmatarum, de Obedientia Regis existentium, absque licentia & voluntate Capitaneorum, Custodum, seu Gubernatorum eorumdem, aut eorum Locatenentium seu Deputatorum, & absque exhibitione Praesentium Literarum Regis de salvo Conductu, non ingrediantur, Et quòd Ipsi, ibidem existentes, benè & honestè se erga Regem & Populum suum gerant & habeant, Ita quòd, si contingat dictas Literas Regis per aliquem, cum praefato Gilberto venientem, quomodolibet infringi, ipsae tamen Literae proinde non cassentur, set Ille, sic infringens, Poenam condignam habeat & subiciat, dictis Literis, quoad omnes alios non Infractores, in suis robore & virtute permansuris. Teste Rege apud Manerium suum de Shene, sexto die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Dec. 8. Exemption for Henry bp. of Winchester, cardinal of England, from the payment of the clerical tenth, and a grant to him of an annuity of 40l. O. x. 681. H. v. p. i. 44. |
Pro Cardinali Angliae. An. 16. H. 6. Pat. 16. H. 6. p. 1. m. 13. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Considerantes Gratitudinem magnam, quam in, Praecarissimo & praedilecto Avunculo nostro, Henrico Cardinali Angliae, Episcopo Wyntoniae, semper in Oportunitatibus nostris pronam & promptam invenimus, nullis cedente Laboribus vel Expensis, set Se Nobis Obsequiosum, pro Commodo & Utilitate nostris, continuè exhibente, Volentes igitur eidem Avunculo nostro, propter sua hujusmodi Gratitudinem & Servitia obsequiosa, in quantum possumus, Recompensare ut tenemur, De Gratia nostra speciali Concessimus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, praefato Avunculo nostro quòd Ipse Imperpetuùm sit Quietus penitùs & Exoneratus erga Nos, Haeredes, & Successores nostros tàm de quibuscumque Decimis & Quotis Decimarum, Nobis per Clerum Cantuariensis Provinciae ante haec tempora Concessis, quàm de quibuscumque Decimis & Quotis Decimarum, Nobis, Haeredibus, vel Successoribus nostris, per Clerum hujusmodi exnunc Concedendis, pro aliquibus Bonis, seu Catallis, Terris, Tenementis, & aliis Possessionibus suis Temporalibus quibuscumque, Spiritualibus Episcopatûs sui Wyntoniensis annexis, Nolentes quòd praefatus Avunculus noster, de aut pro hujusmodi Decimis seu Quotis Decimarum, in Bonis, seu Catallis, Terris, Tenementis, aut aliis Possessionibus suis praedictis, per Nos, Haeredes, vel Successores nostros, Justiciarios, Vicecomites, Collectores hujusmodi Decimarum & Quotorum Decimarum, aut alios Ministros nostros, vel Haeredum, seu Successorum nostrorum quoscumque, molestetur seu gravetur. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Shene, viij die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo. Ibid. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, De Gratia nostra speciali, & pro bono & laudabili Servitio, quod, Praecarissimus & Praedilectus Avunculus noster, Henricus Cardinalis Angliae, Episcopus Wyntoniensis, Nobis, Assistendo Conciliis nostris, indiès impendit & sic impendet in futurum, Concessimus ei Quadraginta Libras, percipiendas Annuatim ad Receptam Scaccarii nostri, ad Terminos Natalis Domini, Paschae, Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, quamdiu Nobis placuerit. In cujus &c. Teste ut supra. Per Breve de Privato Sigillo. |
Dec. 28. Congé d'élire to the prior and chapter of Durham, on the death of Thomas Longley, late bp. Eltham. O. x. 681. H. v. p. i. 45. |
De Licentia Eligendi. An. 16. H. 6. Ibid. m. 18. Rex, dilectis sibi in Christo, Priori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Dunelmensis, Salutem. Ex parte vestra Nobis est humiliter Supplicatum ut, Cùm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Thomae Longley, nuper Episcopi Loci illius, Pastoris sit solatio destituta, Alium vobis Eligendi in Episcopum & Pastorem ejusdem loci concedere dignaremur Licentiam, Nos, Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati, Licentiam illam Vobis, Tenore Praesentium, duximus concedendum, Mandantes quòd talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem ejusdem Loci, qui, Deo Devotus, Ecclesiae praedictae Necessarius, Nobísque & Regno nostro Utilis & Fidelis existat. In cujus &c. Teste Rege in Manerio suo de Eltham, xxviij die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo. |