|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
Dec. 2. Confirmation by the K. of England of the truce for Paris. Rouen Castle. O. ix. 825. H. iv. p. iii. 140. |
Treugaram, pro Civitate Parisiensi, & Locis eidem adjacentibus, appunctuatarum, Confirmatio. An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 3. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Inspeximus quaedam Appunctuamenta, per quosdam nostros Commissarios & Deputatos, pro Nobis & Nomine nostro, nuper habita & appunctuata, in haec verba, Sequitur Abstinentia Guerrae, Facta, & appunctuata, & concordata Medunta, Vicesimâ Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono, Per & inter Philippum Electum & Confirmatum Wigorniensem, Henricum Dominum Fitz Hugh, &c. prout supra de Dat. xx. die Novembris.
Nos autem, Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea acceptamus, approbamus, &, Tenore Praesentium confirmamus: Et ulterius Abstinentiam Guerrae praedictam, in omnibus & singulis suis Articulis, modo & formâ superiùs expressatis, ad Duodecimum Diem instantis Mensis Decembris, proximò futurum inclusivè, ex certâ Scientiâ nostrâ, Prorogamus, Extendimus, & Elongamus per Praesentes. Quae omnia & singula supradicta per Nos & Subditos nostros Teneri volumus & inviolabiliter observari, ac ea teneri & observari firmiter injungendo Mandamus. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi secundo die Decembris. Per ipsum Regem. |
Dec. 2. Philip duke of Burgundy approves of the terms proposed by the K., viz., that he will marry the French K.'s daughter Catharine, or that he or his heirs shall succeed to the French throne after the death of the present K. of France. Arras. O. ix. 816. H. iv. p. iii. 140. |
Oblationum Regis Inspectio & Approbatio per Ducem Burgundiae. An. 7. H. 5. Ex Autogr. Penes Camer. Philippus, Dux Burgundiae, Comes Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatinus Dominus de Salinis & de Machliniâ, omnibus, ad quos praesentes Literae nostrae pervenerint, Salutem, & eisdem Fidem indubiam adhibere. Universitati Vestrae Notum Facimus, per Praesentes, nos diligenter INSPEXISSE & LEGISSE quosdam Articulos, continentes Oblationem, Petitionem, ac Intentionem, & Voluntatem, Serenissimi Principis & Consanguinei nostri, Henrici, Dei Gratiâ, Regis Angliae, per eundem, sub certis Modo, Formâ, & Conditionibus, apertos & expositos, factos & declaratos, pro bono Pacis finalis, Inter, Serenissimum atque Christianissimum Principem & Dominum meum & Patrem, Metuendissimum Dominum, Karolum, Dei gratiâ, Francorum Regem, ac dictum Consanguineum Henricum, eâdem Gratiâ, Regem Angliae, necnon inclita Franciae & Angliae Regna, faciendae, concordandae, & concludendae; Quorum quidam Articulorum Tenor sequitur, & est talis, In Primis, quod idem Rex Henricus accipiet & habebit in Conjugem Praeclarissimam Puellam Dominam Katherinam praefati Consanguinei sui Karoli Franciae & Illustrissimae Consanguineae suae Conthoralis ejusdem Filiam, absque Onere aliquo ob id praefatis suis Parentibus, aut aliis quibuscumque suis Amicis, aut Subditis Regni Franciae, imponendo, Et quod, per eum modum, praefatos Illustrissimos Consanguineum & Consanguineam efficiet sibi Patrem & Matrem, & eosdem ut Patrem & Matrem suos habebit, & pro talibus venerabitur, & ut decet venerari tantos, tales, & tam Illustrissimos Principem & Principissam ymo & prae cunctis aliis Temporalibus Personis Mundi. Item, quod non turbabit, nec in quietabit, seu impediet praefatum Serenissimum Consanguineum suum Franciae, quo minus teneat & possideat, quoad vixerit, quatenus tenet & possidet de praesenti, CORONAM & DIGNITATEM REGALEM FRANCIAE, & Redditus, Fructus, & Proventus eorumdem, ad Sustentationem sui Statûs & Onerum Regni, Et praefata Serenissima Consanguinea sua, Conthoralis ejusdem Consanguinei sui, etiam teneat, quamdiu vixerit, Statum & Dignitatem Reginae, secundum Morem Regni praedicti, cum Parte praefatorum Reddituum & Proventuum sibi congrua & convenienti. Quae Praemissa praefatus Rex se Observaturum, Facturum, & Impleturum offert; dummodò, pro Parte praefati Serenissimi Consanguinei sui Franciae, eidem Regi concordentur, & promittantur, ac fiant ea quae sequuntur, quae sibi sic concordari & promitti ac fieri petit Consideratione Praemissorum, In Primis, quod, immediatè post Obitum ejusdem Consanguinei, & extunc deinceps, CORONA & REGNUM FRANCIAE, cum eorum Juribus & Pertinentiis universis, manebunt & erunt, ipsius Regis Henrici, & Haeredum suorum IMPERPETUUM. Item, quod, pro eo quod praefatus Serenissimus Consanguineus suus Franciae tenetur ut plurimum (quod dolenter refert) & praepeditur adversa Valitudine, per eum Modum quod non commodè
poterit in Personâ suâ intendere seu vacare Disponendis Regni Negotiis; quod idcirco, ad Vitam ejusdem Consanguinei sui Franciae, Facultas & Exercitium Regendi & Disponendi Rem publicam praedicti Regni Franciae, cum Consilio Nobilium & Prudentum ejusdem Regni, eidem Serenissimo Consanguineo suo Obedientium, qui Commodum & Honorem ipsius Regni dilexerint, penes ipsum Dominum Regnem Henricum sint & maneant; ita ut ipsam per seipsum, & etiam per alios, quos cum Consilio praefatorum Nobilium ad hoc duxerit Deputandos, Regere possit & Gubernare. Quibus quidem FACULTATE & EXCERCITIO REGENDI sic penes eundem Dominum Regem Henricum existentibus, idem Rex efficaciter, diligenter, & fideliter, pro Posse suo, laborabit & intendet ad id, quod esse possit & debeat ad Honorem Dei, praefatorum Consanguinei & Consanguineae, necnon ad Bonum publicum dicti Regni, & ad ipsum Regnum, cum Consilio & Auxilio Procerum, Magnatum, & Nobilium ejusdem Regni, Deffendendum, Transquillandum, & Pacificandum, ac Regendum, secundum Exigentiam Justitiae & Aequitatis. Item, quod Proceres, Magnates, & Nobiles, ac Status Regni praedicti, tam Spirituales, quàm Temporales, necnon Civitates, & Notabiles Communitates, ac Cives & Burgenses Villarum ejusdem Regni, praefato Consanguineo suo pro Tempore obedientes, praestabunt Juramenta quae sequuntur, In Primis, quod eidem Domino Henrico Regi, FACULTATEM & EXERCITIUM DISPONENDI & REGENDI dictam Rem publicam gerenti, ac Jussionibus suis, humiliter & obedienter in omnibus, Exercitium Regiminis dicti Regni concernentibus, & per omnia, parebunt & intendent. Item, quod ea, quae inter praefatum Consanguineum & Consanguineam ejusdem Regis & ipsum Regem, cum Consilio eorum, quos iidem Consanguineus & Consanguinea & ipse Dominus Rex ad hoc duxerint adhibendos, Appunctuata fuerint & Concordata, ipsi Proceres, Magnates, Nobiles, & Status Regni praedicti, tam Spirituales, quàm Temporales, necnon Civitates, & Notabiles Communitates, & Burgenses Villarum, ejusdem Regni, quatenus eos & singulos eorum concernere poterit, in omnibus, & per omnia, benè & fideliter observabunt, &, pro Posse suo, sic facient ab aliis quibuscunque observari. Item, quod, continuè ab Obitu & post Obitum dicti Consanguinei sui Franciae, erunt ipsi Fideles Homines Ligei praefati Regis Henrici & Haeredum suorum, ac ipsum pro Domino suo Ligeo & Supremo ac VERO REGE FRANCIAE, absque Oppositione, Contradictione, seu Difficultate, recipient & admittent, ac pro tali obedient; & quod, praeterquam dicto Consanguineo suo, nulli unquam, post haec, tamquam Regi aut Regenti Regni Franciae, obedient, nisi eidem Regi Henrico, & Haeredibus suis. Item, quod non erunt in Consilio, Auxilio, vel Assensu, quod praefatus Rex Henricus perdat Vitam aut Membrum, seu capiatur Malâ Captione, aut quod patiatur Dampnum seu Diminutionem in Persona, Statu, Honore, seu Rebus; verùm, si quid tale contra eum moliri seu machinari noverint, illud, pro Posse suo, impedient & eidem Regi, quàm celeriùs poterint, per seipsos, seu Nuncio, vel Literis, intimabunt. Item, quod praefatus Serenissimus Consanguineus suus Franciae, super Praemissis omnibus & singulis, ac aliis quibuscumque, inter ipsum Consanguineum & praefatum Regem Henricum in hac parte concordandis, eidem Regi Henrico dabit & faciet, ac dari & fieri faciet, suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillatas, necnon Literas Patentes Approbatorias & Confirmatorias praefatae Serenissimae Principissae Consortis suae, ac Illustris Consanguinei sui Ducis Burgundiae, & aliorum Procerum & Magnatum dicti Regni, eidem Consanguineo suo Franciae nunc vel in futurum Obedientium (quorum Literas, in ea parte, ab eodem Consanguineo dictus Rex exigere voluerit) sub ita claris, apertis, & securis, Modo, Formâ, & Verbis, sicut per Consilia Partium poterit avisari, Necnon omnimodas Securitates, rationabiles, quas in hac parte velit idem Rex Henricus exigere, Et offert dictus Rex Henricus quod, simili modo, pro parte sua, dabit & faciet, ac dari & fieri faciet, super eisdem, suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo, sigillatas, necnon Literas Patentes Approbatorias & Affirmatorias praecarissimorum Fratrum suorum, & aliorum de Sanguine suo Regali, Procerumque & Magnatum sibi Obedientium, necnon omnimodas Securitates quas dictus Consanguineus suus exigere velit in hac parte. Nosigitur, Philippus Dux antedictus,
Ad nostrae Considerationis Aciem reducentes innumerabilia & enormia Mala, quae de Guerris, Inter praefatos Principes, & eorum, Inclitae Memoriae, Progenitores, Praecessores, & Predecessores, necnon Regna supradicta, per nonnulla (proth dolor !) Tempora continuatis, Hactenus provenerunt, & de verissimili (quod absit) sic provenirent in futurum, si non eisdem occurretur Remediis, in ea parte congruis & opportunis, Et rursum, considerantes, ex Parte alia, multiplicia, ac inaestimabilia Bona, quae de Pace & Concordia praefatorum Principum & Regnorum toti Christianitati resultarent, Plenam habentes Notitiam quod Intentionis est & Voluntatis, praefati Serenissimi Principis, Domini & Patris mei Karoli Regis Franciae, obviare Malis supradictis, & ea procurare, quae esse possent & cedere ad Pacem, Tranquillitatem, & Bonum Subditorum suorum, & Regnorum praedictorum, ac universorum Christi Fidelium, Quia superscriptas Oblationem, Intentionem, Petitionem, & Voluntatem praefati Consanguinei nostri Henrici Regis Angliae, necnon omnia & singula contenta in Articulis supradictis, arbitramur, tenemus, & reputamus esse & fore Sana, Rationabilia, & Utilia, & tendere ad Bonum dictae Pacis finalis, ac praefatorum Regnorum, & totius Christianitatis, Idcirco ipsas Oblationem, Intentionem, Petitionem, & Voluntatem, ac omnia & singula in Articulis praedictis contenta, quatenus in Nobis est, habemus Grata pariter & Accepta, ac eisdem nostros damus & praebemus Assensum, Consensum, & Voluntatem, Et Promittimus, in Verbo Principis, & ad haec Sancta Dei Euvangelia, per nos corporaliter tacta, quod tam penes praefatos, Serenissimum Principem, Dominum & Patrem meum, Karolum Francorum Regem, &, Serenissimam Principissam, Dominam & Matrem meam, Reginam ejus Conthoralem, ac eorum Consilia, quàm etiam aliis omnibus Viis & Modis Nobis possibilibus, diligenter & effectualiter, sine Fraude, Dolo, aut Malo Ingenio laborabimus, ac instabimus, & faciemus, quantum possibile Nobis fuerit, quòd Oblatio, Intentio, Petitio, ac omnia & singula, in dictis Articulis contenta, concordabuntur & fient, ac plenum sortientur effectum, Et quod neque per Nos, aut aliam quamcunque Personam, directè vel indirectè, quicquam faciemus seu procurabimus, per quod Executio, Perfectio, seu Complementum ipsorum, vel alicujus eorundem, possit quomodolibet impediri. In cujus Rei Testimonium Sigilli nostri Appensione has praesentes Literas fecimus communiri. Datum in Villâ nostrâ Attrebatensi, secundâ Die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono. Per Dominum Ducem in suo Magno Sigillo. Menart. Sub Sigillo Ducis, rubeâ cerâ expresso, pendenti a Cauda Pergamenae. |
Dec. 21. Safe conduct for Louis abp. of Rouen, coming to swear fealty to the K. O. ix. 818. H. iv. p. iii. 141. |
De salvo Conductu pro Archiepiscopo Rothomagensi. An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 51. Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Martii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Venerabilem Patrem Lodowicum Archiepiscopum Rothomagensem usque Praesentiam Regis, cum Quadraginta Personis (cujuscumque fuerint Statûs seu Conditionis) vel infra, ac totidem Equis, pro Fidelitate sua Regi facienda & praestanda, tam per Diem, quàm per Noctem, salvò & securè veniendo, & ibidem morando, necnon Bona, Jocalia, Res, Hernesia, & Cariagia sua quaecumque; Proviso semper quod ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c. In cujus &c. Teste &c. xxi. Die Decembris. |
Dec. 24. Truce, until March 1, between England and France, excluding the adherents of the dauphin. Rouen. O. ix. 818. H. iv. p. iii. 141. |
De Treugis Generalibus Franciae initis. An. 7. H. 5. pat. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 40. Nos, Phillippus & Johannes, Permissione Divinâ, Wigorniensis, & Roffensis, Episcopi, Henricus Dominus de Fitzhugh, Illustrissimi Principis Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Franciae & Angliae, &
Domini Hiberniae, Camerarius, Walterus Hungerford Magnus Magister Hospitii ejusdem Domini Regis, Johannes Tiptoft Senescallus Acquittaniae, dicti Illustrissimi Henrici Regis Consiliarii, & ipsius in hac parte Commissarii Deputati, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem, & fidem indubiam praesentibus adhibere. Cum ad Tractandum, Communicandum, & finaliter Concludendum, Cum Reverendo in Christo Patre Domino Martino, Permissione Divinâ, Episcopo Attrebatensi, spectabilibus & egregiis Viris, Magistro Philippo de Morviller primo Praesidente Parliamenti, Dominis, Theobaldo Domino de Novo Castro Magno Magistro Hospitii Serenissimi Principis Domini Karoli Franciae, & Gilleberto de Lannoy, Militibus, Magistro Simone de Formelles Legum Doctore, Magistro Johanne de Rinello Secretario, & Johanne Sac Burgensi Parisiensi, Ambaxiatoribus, Nunciis, & Deputatis, Illustris Domini, Philippi Ducis Burgundiae, Commissarii, in hac parte, Serenissimi Principis, Domini Karoli Franciae supradicti, ad Praesentiam dicti Domini nostri Regis de praesentiam dicti Domini nostri Regis de praesenti transmissis, De & super hiis, quae concernunt Bonum Publicum, & specialiter Treugas & Abstinentias Guerrarum, utriusque Regni, Subditorumque & Incolarum ambarum Partium, fuerimus ex parte dicti Domini nostri Regis Commissi & Deputati, Prout per ipsius Litteras Commissiones clare constat; Quarum Tenor talis est, Henricus, Dei gratiâ, Rex Franciae & Angliae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd Nos, De fidelitate, circumspectione, & industriâ, Venerabilium in Christo Patrum, Philippi Episcopi Wigorniensis, & Johannis Episcopi Roffensis, ac Dilectorum & Fidelium nostrorum, Henrici Fitzhugh Camerarii nostri, Walteri Hungerford Senescalli Hospitii nostri, & Johannis Tiptoft, pleniùs confidentes, Ipsos Quinque, Quatuor, vel Tres eorum nostros Fecimus, Ordinavimus, Deputavimus, & Constituimus, ac Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus certos & indubios Ambaxatores, Nuncios, & Commissarios per Praesentes, Dantes & Concedentes eisdem, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale ad Tractandum, Concordandum, & finaliter Concludendum, pro Nobis & Nomine nostro, cum Consanguineo nostro Franciae, suisve Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis, plenam & sufficientem Potestatem ab eodem habentibus, De & super Treugis, seu Guerrarum Abstinentiis, generalibus, vel particularibus, per Mare, Terram, seu Aquas, ac tanto Tempore duraturis, secundum quod inter eos meliùs & efficaciùs poterit concordari, Pro Nobis, Regnis, Terris, Patriis, Dominiis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, & Confoederatis nostris quibuscumque, omnibus honestioribus Viis, Modis, & Formâ, quibus inter se poterunt concordare, Et ipsas Treugas, inter se capiendas & concludendas, per omnia Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque proclamari & publicari Faciendum, ubicumque opus fuerit, Et, ut eo firmiùs atque inviolabiliùs Treugae praedictae conserventur, tam per Terram, quàm per Mare, & Aquas, ad Faciendum, Ordinandum, & Deputandum tot & tales Conservatores & Judices Treugarum praedictarum, generales & speciales, & in tanto numero, prout eis Quinque, Quatuor, aut Tribus eorum, videbitur expedire, ad Corrigendum & Reformandum totum & quicquid quod contra dictas Treugas fuerit attemptatum, Necnon de & super omnibus & singulis, Ab eisdem Commissariis nostris, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem, cum dicto Consanguineo nostro, aut suis in hac parte Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis, in Praemissis, vel eorum aliquo, Appunctuatis, Concordatis, seu Conclusis, Per Nos benè & fideliter observandis, in Animam nostram Jurandi, Literas etiam Sigillatas, Obligationes, & alterius cujuscumque generis Securitates & Cautiones, in hac parte conventas seu concordatas, pro Nobis & Nomine nostro Dandum, Faciendum, & Expediendum, quas parem & eundem effectum & vigorem habere volumus, ac si Nos in Personâ nostrâ eas Daremus, Faceremus, seu Exponeremus, Et consimilia Juramentum, Literas, Obligationes, Securitates, & Cautiones alias sufficientes, & in hac parte Nobis necessarias, pro Nobis & Nomine nostro, a praefato Consanguineo nostro, seu
ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, sive Nunciis Petendum, Recipiendum, & Obtinendum, Ac quoscumque Tractatus, per ipsos Commissarios nostros, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem, factos, prout sibi videbitur expedire, Prorogandum & Continuandum, Et generaliter omnia alia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac etiam si de se Mandatum exigant magis speciale, Et Promittimus, bonâ fide, & verbo Regio, ad Tenendum, & teneri Faciendum, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile totum & quicquid per dictos Commissarios nostros Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem, Factum fuerit in Praemissis & singulis eorumdem, Et quòd Nos Concedemus & fieri faciemus Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit Concordatum, Et de exequendo, & exequi faciendo, eadem cum debita diligentia, secundum Tenorem & Formam eorumdem, quantum ad Nos dinoscitur pertinere, Et hoc Promittimus etiam sub Cautione & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, ita quòd nunquam per Nos, vel alium nomine nostro, dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio, nec extra, quicquam in contrarium, Mandantes omnibus & singulis Justiciariis, & Subditis nostris quibuscumque, quatenus dictis nostris Commissariis & Deputatis, ac eorum Literis & Mandatis, intendant & obediant in omnibus diligenter. In cujus rei Testimonium has Litteras nostras fieri fecimus Patentes. Teste meipso apud Castrum nostrum Rothomagi die vicesimo primo Decembris, Anno Regni nostri Septimo. Sturgeon. Et, ex parte dicti Illustris Domini Ducis Burgundiae, Commissarii, ut praefertur, Serenissimi Principis Domini Karoli Franciae, fuerint ad Tractandum, Communicandum, & Concludendum Nobiscum, super Praemissis, Episcopus Attrebatensis, Domini, Theobaldus, & Guillebertus, Milites, Magistri, Simon de Fourmelles, & Johannes de Rinelle, ac Johannes Sac, superius nominati, specialiter Deputati & Commissi, ut eorum Commissionis Tenore clarè liquet; qui sequitur sub hac formâ, Philippe, Duc de Burgoigne, Conte de Flandres, d'Artois, & de Bourgonge, Palatin, Seigneur de Salins & de Malins, Commissair en ceste Partie de Treshault & Excellent Prince de Mon Soveraigne & Tresredoubte Seigneur & Pere Charles, par le Grace de Dieu, Roy de France, Come par ses Lettres de Commission peut apparoir; des quelles la Teneur s'ensuit, Charles, par la Grace de Dieu, Roy de France, a touz ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salutz. Come, Pour obvier aux grans & innumerables Maulx & Inconveniens, qui long temps a sont encommencies, & se continuent, par fait de Guerre entre Nous & nostre Royaume, & nostre Cousin le Roy d'Engleterre & son Royaume, Nous serons en entention de, au plaisir de Dieu, briefment faire Traictie avec nostre dit Cousin sur le fait de la Paix & Concorde finale de Nous, de nostre dit Cousin, & des dyz Royaumes, Savoir faisons que, Pur a ce pervenir, Nous ayans pleine & tout confiance en la grande loyalte & bonne prudence de, nostre treschier & tresame Fitz, le Duc de Bourgoyne, Doyen des Pers, & deulx foys Per de France, A icelui, ou a ses Commis & Depputes en ceste Partie, avons Donne, & Donnons par ces Praesentes, plain Pouair, & Auctorite, & Mandement especiale de Ottroyer, Pendre, & Accorder, pour Nous & en nostre Nom, ovesque nostre dit Cousin d'Engleterre, ou ses Messages, Commis, & Deputes, pour Lui & en son Nom, Trieus & Abstinence de Guerre, bonnes & seures, generales ou particulieres, par Mere, ou par Terre, ou autrement, & a long ou brief temps, entre Nous, & noz Suggez, obeissans a Nous, & a icellui nostre Cousin, & ses Sugges, & ceulx de sa Partie, en la meilleur & plus seure maniere que faire se pourra, De Commettre, Ordenner, & Deputer, ou Nom de Nous, Conservateurs, pour Reparer & faire Reparer ce qu'l seroit
enfraint ou Innove contre les dites Trieues, Et faire tous autre Choses que au Cas apartient, & que Nous ferions, ou faire pourrions, se presens y estoions en nostre Personne, De Jurer, en l'Ame de Nous, de Garder & Observer, & faire Garder & Observer, icelles Trieues & Abstinence de Guerre, Les queus Trieues & Abstinence, ainsy Prinses & Accordes par nostre dit Filz, ou ses Commis & Depputes, Nous, dismaintenant pour lors, Promittons, en bonne foy & en Parole de Roy, avoir Agreeables, & tenir & faire tenir Fermes & Estables, & non venir, ou souffrir venir, a l'encontre par quelque voye ou maneur que ce soit, ou puist estre, Et sur ce ferons bailler noz Lettres Confirmatoirs, Seelles de nostre Grant Seel, se besoing est; Si Donnons en Mandement a, noz Ames & Feaulx, Conestable, Mareschaux, Maistiers des Arbalestiers, Admiral, Visadmiral, Capitaines des Gens d'Armes & de Trait, Senechaulx, Baillifz, Prevostz, Justiciers, Officers, Vassaulx, & Subgiz, ou a leurs Lieutenants, & a chescun d'eulx, sicome a lui appartendra, que toutes les dites Triues & Abstinence de Guerre, qui par nostre dit Filz, ou ses diz Commis & Depputes, serront Prinses & Accordes (au quel & a ses Lettres en ce voullons estre obey) facent Crier & Publier chescun es Mettes & Ressors de son Office ou il appartendra, Et icelles Tiengnent & Gardent, & facent Tenir & Garder, sans enfraindre, en Pugnissans les Infracteurs d'icelles, come en tel cas appertient, sans dissimulation quelconque, En faisant faire Reparation deue de ce, qui serroit fait ou attempte a l'encountre, si avant que Besoing serra & le Cas le requerra; Car ainsy nous plaist il estre fait. En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes. Donne a Troyes le vii. jour de Novembre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, & Dixneuf, & de nostre Regne le xl. Ainsy Signe, Par le Roy en son Conseil. J. de Rinel. Et il soit ainsy, que plusours grandes Affaires & Besongnes soions tellement ouccupez, pour le present, que en nostre Personne, ne pourrions bonement Vaquier ne entendre au fait de la dite Commission, Pourquoy Savoir faisons que Nous, Confians a plain des grans Sens, Loyaulte, & Prudence de, noz bien Amez, Reverent Pier en Dieu l'Evesque d'Arras nostre Conseiller, Maistre Phelip de Morviller primer President du Parlement de mon dit Sire le Roy, Messire Thiehault Seigneur de Neufchastell Grant Maistre d'Ostel de mon dit Seigneur, le Sire de Courtinron, le Seigneur de Thouloujon, Messire Guillebin de Lannoy, Chivalers, Maistre Simon de Formelles, Maistre Jehan de Rinel Secretaire de mon dit Seigneur, & Jehan Sac Burgoys de Paris, Iceulx, les Huit, les Sept, les Six, ou les Cinque, Avons Commis & Deputes, Commettons & Depputons, par ces Presentes, pour & en Nom de mon dit Seigneur & de Nous, & par vertu du Pouoir a Nous susdite Donne, Donnons plaine Puissance Auctorite & Mandement especial d'Accorder, Prendre & Ottroyer, pour & en Nom de mon dit Seigneur & Pere, avec Treshault, & Tresexcellent Prince nostre Cousin Henry, par ycelle mesme grace Roy d'Engletere, ou ses Messaiges, Commis, & Deputes, aians de Lui sur ce Pouoir suffisant, Trieues & Abstinence de Guerre, bonnes & Seures, generales ou particuliers, par Mer, par Terre, ou par Riviers, ou auterment, & a long ou brief temps, entre mon dit Seigneur & Pere, ses Royaume, Vassaulx, & Suggiz, obissans a luy, & ycelui nostre Cousin, ses Royaume, Vassaulx, & Suggez, & ceulx de sa Partie, en la meilleur & plus sure manere que faire se pourra, De Commettre, Ordonner, & Deputer, ou Nom de mon dit Seigneur & Pere, Conservateurs, pour Repairer, & faire Repairer, se que de son Cote seroit ensraint, attempte, ou innove contre les dites Trieues, Et faire toutes autres Choses, au cas appartenans, que mon dit Seigneur & Pere, ou Nous en son Nom, ferions, ou fere pourrions se presens y estoyens en noz Personnes, De Jurer, en l'Ame de mon dit Seigneur & Pere, de Garder & Observer, & faire Garder & Observer, ycelles Trieues & Abstinence de Guerre,
Et de faire toutes autres Choses, qui pour le Bien & Seurte des dites Trieues & Abstinence de Guerre sera expedient & necessaire, Et tout ce, que par les diz Commis & Deputes, ou les Huyt, les Sept, les Six, les Cinque d'iceulx, come dit est, Serra fait, ottroye, & accorde en cest Partie, Nous Promettons, en bonne foye, ou Nom de mon dit Seigneur & Pere & de Nous, avoir Aggreables, & tenir, & faire tenir, Firmes & Estables, Sans venir, ou souffrir estre venu, au contraire en quelque manere que ce soit, Et sur se ferons bailler Lettres Confirmatoires, tant de mon dit Seigneur & Pere come de Nous, Seellees de son Grant Sell & du nostre, se Besoing est, Et Mandons, depar mon dit Seigneur & Pere, A tous ses Conestable & Mareschaux, Maistre des Arbalestiers, Admiral, Visadmiral, Capitains de Gens d'Armes & de Trait, Baillifs, Prevosts, Escheuins, Justiciers, Officers, & Suggez quelxconque, ou a leurs Lieutenantz, & a chescun d'eulx, sicome a luy appartendra, que les dictes Trieues ou Abstinence de Guerre, qui par les Commis & Deputes dessusdiz, ou les Huit, les Sept, les Six, les Cinque serront Prinses, Accordes, & Ottroyes (Aux queulx & a leurs Lettres en ce voullons, ou Nom de mon dit Seigneur & Pere, estre obey) facent Crier & Publier chescun es Mettes & Ressort de Office & Jurisdiction & par tout ailleurs ou il appertendra, & ycelles Trieues facent Tenir & Grader sans enfraindre, & Punissent Infracteins d'icelles come au Cas appartendra, en faisant faire Reparation deue de ce qui serroit fait ou attempte au contraire. En Tesmoing de ce Nous Avons fait mettre nostre Seal a ses presentes, Donne a nostre Ville d'Arras, le vii. jour de Decembre, l'An de Grace Mill, Quatrecens, & Dixneuf. Ainsy Signee, Per Monsieur Le Duc. Q. Menart. ET, Quia pro Bono Pacis finalis, inter praedictos Principes & eorum Franciae & Angliae Regna Tractandae & feliciter Concludendae, & nè tantum Bonum posset impediri quomodolibet vel differri, Nobis, & dictis Ambaxiatoribus & Deputatis praefati Domini Ducis Burgundiae, videbatur fore expediens utile & necessarium quod Treugae seu Abstinentiae Guerrarum generales, inter Partes antedictas, pro Regnis Franciae & Angliae, eorum Terris & Dominiis, Subditis & Vassallis quibuscumque, caperentur, inirentur, & finaliter concluderentur, Quibus durantibus liberiùs & securiùs ad Pacem, inter ipsa Duo Regna, a Christi fidelibus diù desideratam, pervenire possit, Notum Facimus quod Nos, Philippus, Jahannes, Dominus de Fitz Hugh, Walterus, & Johannes, superiùs nominati, post diversas Communicationes, in vim Potestatis Nobis attributae, INIVIMUS, Fecimus, & Concordavimus, Pro dicto Domino nostro Rege, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis suis quibuscumque, Et per Praesentes FACIMUS, Inimus, & Concordamus, Unà cum praefatis dicti illustris Domini Ducis Burgundiae (Commissarii (ut praefertur) dicti Serenissimi Principis Domini Karoli Franciae) Commissariis & Deputatis, Qui etiam Nobiscum, pro eodem Serenissimo Principe Domino Karolo Franciae, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis suis quibuscumque, INIERUNT, Fecerunt, & Concordarunt, BONAS, firmas, & inviolabiles Treugas per Terram, à XXIV. die praesentis Mensis Decembris usque ad Primum diem Martii, proximò & imediatè nunc futuri inclusivè, sub Forma quae sequitur, In Primis Concordatum est, quod praesentes Treugae seu Abstinentiae Guerrarum erunt Generales per Terram, Et sub ipsis comprehendentur, pro Parte dicti illustrissimi Principis Domini Karoli Franciae, omnes & singuli Homines, Vassalli, & Subditi sui, necnon Omnes & singulae Civitates, Villae, Castra, Fortalitia, Terrae, Patriae, & Dominia sua, in Regno Franciae & alibi sibi obedientes & obedientia, & quae imposterum, tempore hujusmodi Treugarum & Abstinentiae durante, sibi obedient, extra Ducatum Normanniae constituta:
Et, simili modo, pro Parte dicti Serenissimi Domini nostri Regis, comprehendentur omnes & singuli Homines, Vassalli, & Subditi sui Necnon omnes & singulae Civitates, Villae, Castra, Fortalitia, Terrae, Patriae, & Dominia sua, tam in Regnis Franciae & Angliae, quàm alibi, sibi obedientes & obedientia, & quae etiam, tempore hujusmodi Treugarum seu Abstinentiae Guerrarum durante, sibi obedient: Ita quod, praesentibus Treugis durantibus, Neuter Praedictorum Principum, per se, aut alios quoscumque, movebit aut faciet Guerram hominibus, Vassallis, aut Subditis, Villis, Castris, Fortalitiis, Terris, Patriis, ac Dominiis alterius; Neuter etiam praedictorum Principum Obsidebit, aut Capiet, seu ab aliis quibuscumque Capi permittet, de Die, sivè de Nocte, viâ Guerrae, Tractatûs, Emptionis, aut alio quovis modo, Villas, Civitates, Castra, Fortalitia, seu Passagia quaecumque alterius Partis, praesentibus Treugis comprehensa. Item, CONCORDATUM est, quòd sub praesentibus Treugis seu Abstinentiâ, (licet sint, ut praefertur, Generales) non comprehendentur, ymo potiùs & expressè excipiuntur & excluduntur hinc & indè, Personae foventes, & tenentes illam Partem quae dicitur Dalphini seu Armaniaci: Villae etiam, Civitates, Castra, Fortalitia, Terrae Patriae, sive Dominia, dictam Parte Dalphini seu Armaniaci tenentia, degentesque & habitantes in eisdem, a praesentibus Treugis excluduntur: Et licebit dicto Domino nostro Regi, & illustrissimo Principi Domino Karolo Consanguineo suo Franciae, vel ipsorum Deputatis, transire, in Armis & aliàs, per Terras, Districtus, atque Loca non firmata, alteri Parti obedientia, pro inferendâ Guerrâ Locis occupatis & tenentibus dictam Partem Dalphini seu Armaniaci; eo Casu quo, contra dicta Loca, pro Guerrâ hujusmodi inferendâ, per Terras Propriae Obedientiae, Transitus fieri non possit. Et, pro hujusmodi Guerrâ inferendâ, tam eundo, quàm redeundo, necnon in Obsidione (si quam poni aut stabiliri contigerit) immorando, Gentes unius Partis accipere poterunt, in Locis alteri Parti subjectis, rationabiliter & moderatè Victualia seu Alimenta pro se & Animalibus suis; Dumtamen ea violenter non accipiant ab hiis, qui hujusmodi Victualia ad Vendendum transportaverint, de Locis ad Loca, praesentibus Treugis comprehensa; ac solvendo justum & rationabile Pretium, de quo inter ipsas Gentes & Vendentes eorumdem Bonorum fuerit Concordatum. Item, CONCORDATUM est, quòd licebit Subditis dicti Serenissimi Principis Domini Karoli Franciae, Equestribus vel Pedestribus, a Terris, Dominiis, & Locis quibuscumque, eidem Domino Karolo Franciae subjectis, Apportare per Terram Victualia, cum Animalibus, Curribus, Quadrigis, vel Vehiculis, durantibus praesentibus Treugis, & ex illâ causâ ingredi, transire, & redire, bene & secure, per Civitates, Villas, Districtus, Terras, & Passagia, firmata & non firmata, dicto Domino nostro Regi Angliae obedientia; & Victualia cum Animalibus hujusmodi, ut praemittitur, conducere, vehere, & transportare, absque aliquo impedimento Gentium & Ministrorum dicti Domini nostri Regis, ad Civitates, Villas, Castra, Fortalitia, seu Loca alia quaecumque, dicto Domino Karolo Franciae subdita & subjecta, prout dictis Subditis ejusdem Domini Caroli Franciae melius & securius ad ipsorum Commodum videbitur expedire; solvendo semper Custumas & Deveria, secundum Consuetudinem Locorum ad quae ipsos declinare contigerit; Proviso tamen quòd non poterunt intrare Castra, Villas firmatas, seu alia Fortalitia, absque Licentiâ Dominorum, Capitaneoram, seu Custodum eorumdem, aut aliorum habentium ad hoc Potestatem: Proviso etiam quòd ipsi Subditi dicti Domini Karoli Franciae habeant Litteras Testimoniales Ballivorum, Praepositorum, aut aliorum, Regimen Civitatum, Villarum, & Locorum ipsius Domini Karoli Franciae habentium, a quibus iidem Subditi sui, ex causâ praedicta, recedere habent; quibus Litteris Certiorabuntur omnes, quòd ipsi sunt Subditi dicti Domini Karoli Franciae, & pro Victualibus quaerendis & transportandis, cum Animalibus suis, & ut praemittitur, itinerare intendunt; & quod nichil, in Praejudicium seu Contemptum dicti Domini nostri Regis Angliae, aut Subditorum suorum, attemptabunt, seu attemptari Procurabunt. Item, Concordatum est, quod licebit Subditis dicti Dominum Henrici Regis Angliae, Equestribus vel Pedestribus, a Terris, Dominiis, & Locis quibuscumque, eidem Regi Angliae Subje-
ctis, Apportare per Terram Victualia, cum Animalibus, Curribus, Quadrigis, vel Vehiculis, durantibus praesentibus Treugis; &, ex illâ causâ, ingredi, ire transire, & redire, benè & securè per Civitates, Villas, Districtus, Terras, & Passagia, firmata & non firmata, dicto Serenissimo Principi Domino Karoli Franciae obedientia; & Victualia cum Animalibus hujusmodi, ut praemittitur, conducere, vehere, & transportare, absque aliquo impedimento Gentium & Ministrorum dicti Domini Karoli Franciae, ad Civitates, Villas, Castra, Fortalitia, seu Loca alia quaecumque, Domino nostro Regi Angliae Subdita & Subjecta, prout dictis Subditis ejusdem Domini Regis Angliae meliùs & securiùs ad ipsorum Commodum videbitur expedire; Solvendo semper Custumas & Deveria, secundum Consuetudinem Locorum ad quae ipsos declinare contigerit, Proviso tamen quòd non poterunt intrare Castra, Villas firmatas, seu alia Fortalitia, absque Licentiâ Dominorum, Capitaneorum, seu Custodum eorumdem, aut aliorum habentium ad hoc Potestatem: Proviso etiam quòd ipsi subditi dicti Domini Regis Angliae habeant Literas Testimoniales Ballivorum, Praepositorum, aut aliorum, Regimen Civitatum, Villarum, & Locorum ipsius Domini Regis Angliae habentium, a quibus iidem Subditi sui ex causâ praedictâ recedere habent; quibus Literis Certiorabuntur Omnes, quod ipsi sunt Subditi dicti Domini Regis Angliae, & pro Victualibus quaerendis & transportandis, cum Animalibus suis, &, ut praemittitur, itinerare intendunt; & quod nichil in Praejudicium seu Contemptum dicti Domini Karoli Franciae, aut Subditorum suorum, attemptabunt, seu attemptari procurabunt. Item, Concordatum est, quod praesentes Litterae Treugarum Generalium per quemlibet dictorum Principum, prout quemlibet concernit, quotiens fuerit requisitus, & per suas Litteras, suis Magnis Sigillis Sigillatas, Confirmabuntur. Item, Concordatum est, quòd Capitanei Civitatum, Villarum, & Castrorum utriusque Partis, potissimè in suis Frontariis existentes, tenebuntur Promittere & Jurare praedictas Treugas & Abstinentias Guerrae, quantum in eis est, fideliter Tenere & Observare, & ab iis juxta Posse facere observari. Item, Concordatum est, quod per nullum Attemptatum seu Interprisam, factam aut faciendam, per Subditos unius Partis Subditis alterius Partis, contra superius Expressata, debent praesentes Treugae & Abstinentia Guerrae Ruptae censeri; set manebunt nichilominus in suis robore & vigore. Et debent Omnia Attemptata & Malefacta hujusmodi per Conservatores & Commissarios, per utramque Partem deputatos & deputandos, prout singulos eorum concernet & concernere poterit, Corrigi, Emendari, & Reparari, ac debite Reformari. Et erunt Conservatores praesentium Treugarum & Abstinentiae Guerrae. Pro Parte dicti Domini nostri Regis, in Partibus Picardiae Capitaneus Calesii & ejus Locumtenens, & in aliis Partibus Capitanei Augi & Gisortii, Dominus Johannes Gray Capitaneus Sancti Germani in Layâ, Dominus Radulphus Cromwell Miles, Capitanei Ebroicensis & de Vernolio, & eorum Locatenentes, Et, pro Parte dicti Serenissimi Principis Domini Karoli Franciae, in Partibus Franciae Praepositus Parisiensis, Ballivi & Capitanei Salvanectensis & Carnotensis, & eorum Locatenentes, & in Partibus Picardiae & Pontivi Dominus Jacobus de Haricuria Capitaneus de la Crotoy, Dominus de la Viez Ville Capitaneus d'Ardre, Senescallus Pontivi, & Dominus de Beloy Capitaneus Ambianensis, & eorum Locatenentes, Qui quidem Conservatores, & eorum quilibet in suâ Marchiâ aut Provinciâ, necnon ab eis vel eorum altero Deputandi, habebunt Potestatem Cognoscendi & Determinandi de Attemptatis hujusmodi, Corrigendique, Reparandi, & Emendandi quicquid Attemptatum aut Forisfactum fuerit, per quoscumque, contra Tenorem praesentium Treugarum & Abstinentiae, ac Puniendi omnes Malefactores & Transgressores, prout Casus exegerint & requirent. In cujus rei Testimonium Nos, Commissarii & Deputati superius nominati, praesentibus Litteris nostra apposuimus Sigilla. Datum & Actum Rothomagi vicesima quarta die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo Nono. |
Dec. 24. Safe conduct for John de Rinel, secretary of the French K., going to Paris. Rouen Castle. O. ix. 825. H. iv. p. iii. 143. |
Pro Secretario Regis Franciae. An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 52. Rex, per Literas suas Patentes, per Viginti Dies proximò futuros duraturas, suscepit in salvum &c. Johannem de Rinel, Consanguinei Regis Franciae Secretarium, in Civitate Regis Rothomagi ad praesens existentem, abinde usque Civitatem Parisius, cum Sex Personis ac totidem Equis in Comitiva sua, transeundo, & deinde ad Praesentiam Regis, ubicumque ipsum fore contigerit, reveniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde penes, Consanguineum Regis, Ducem Burgundiae, salvò & securè, proficiscendo, necnon Libros, Literas, Manticas, Bagas, Bona, Res, Cariagia, & Hernesia sua quaecunque; Proviso semper quod ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi xxiv. Die Decembris. Per ipsum Regem. |
Dec. 25. Confirmation by the K. of a treaty with Philip duke of Burgundy against the dauphin and other murderers of the late duke. Rouen Castle. O. ix. 825. H. iv. p. iii. 144. |
Confirmatio, pro Parte Regis, Foederis cum Duce Burgundiae, ac Ligae ad prosequendum Dalphinum & alios Murdratores nuper Ducis. An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 2. m. 44. Rex universis Christi Fidelibus, has Literas nostras inspecturis, Salutem, & eisdem fidem indubiam adhibere. Cùm pridem (videlicet) post Mensem Septembris ultimum praeteritum, inter, Serenissimum Principem, Karolum Consanguineum nostrum Franciae, & Nos, ac inter Nos, &, illustrem Principem, Consanguineum nostrum, Philippum Ducem Burgundiae, nonnulli Tractatus assidui habiti fuerint, in Negotio Pacis finalis & Concordiae, inter praefatum Consanguineum nostrum Franciae, & Nos, ac inclita Franciae & Angliae Regna, favente Domino, componendae, Et in eisdem certae OBLATIONES & PETITIONES per Nos factae fuerunt, quae praefato Consanguineo nostro Duci Burgundiae, esse videntur sanae, rationabiles, ac utiles, & tendere ad Bonum Pacis praedictae, Quas etiam subsequenter, sub certis Articulis, in claram Scripturam redactas, idem Consanguineus noster Dux Burgundiae gratas incirco habuit & acceptas sub formâ, suis Literis Patentibus, super hoc confectis, pleniùs expressatâ, Velitque & intendat idem Consanguineus noster Dux Burgundiae, omni suâ possibilitate, suos impendere Sollicitudinem & Labore, ut praefatum Pacis Negotium, secundum OBLATIONES & PETITIONES nostras supradictas, Exitum & Effectum sortiatur optatum, prout praedictis suis Litteris innotescit evidenter, Quod tamen, ut eo celeriùs, utiliùs, commodiùs, & securiùs efficere valeat, desiderat Nos & ipsum Amoris, & Affectûs mutui, ac specialis Amicitiae Foederibus invicem copulari, Nos, Consideratione Praemissorum, & eo quod, si, annuente Domino, praesens Tractatus Pacis Fine desiderato concludatur, erit per Matrimonium, inter Nos & praeclaram Dominam Katerinam dicti Consanguinei nostri Franciae Filiam, Sororem inclitae Dominae Michaelae Conthoralis ejusdem Ducis, necnon per Medium Matrimonii, inter unum ex Praecarissimis Fratribus nostris & Unam ex Praeclaris Dominabus Sororibus dicti Ducis Contrahendi, Sic idem Dux nobis frater, aliisque variis de causis rationabilibus, Nos ad id moventibus, desideriis ejusdem Consanguinei nostri Ducis benivolâ promptitudine inclinati, Concordavimus ac Convenimus, Concordamus ac Convenimus, cum eodem Consanguineo nostro Duce, in eum qui sequitur Modum, In Primis, quod eundem Consanguineum nostrum, velut praecharissimum Fratrem nostrum, Diligemus sinceriter & affectuosè quoad vixerit: Ac sibi, ut praecharissimo Fratri nostro, Favebimus & Amicabimur:
Et ipsum, ac Terras, Patrias, & Dominia sua, pro Posse nostro, Conservabimus, Tuebimur, & Manutenebimus in suis Juribus, Praerogativis, & Praeeminentiis universis: Eáque Procurabimus quae eidem Consanguineo nostro esse valeant & cedere ad Commodum & Honorem; Statu Coronae Franciae, ac Juramentis, per Nos praestandis, si & quando, Divinâ favente Clementiâ, ad REGIMEN Reipublicae Regni Franciae, ac ad CORONAM ejusdem, Nos admitti & pervenire contigerit, in omnibus semper Salvis. Item, quod idem Consanguineus noster Dux Nos simili modo sinceriter & affectuosè Diliget: Et Nobis favebit ac amicabitur: Et Nos, Regnum, Terras, Patrias, ac Dominia nostra, pro posse suo, conservabit, tuebitur, & manutenebit in Nostris & eorum Juribus, Praerogativis, & Praeminentiis Universis; Eaque Procurabit quae Nobis esse valeant & cedere ad Commodum & Honorem. Item, quod efficaciter & diligenter laborabimus & intendemus, Omnibus viis & modis, quod Punitio condigna fiat de Karolo Dolphino Viennensi, & suis Complicibus, Culpabilibus Atrocis Homicidii in Personam, illustris Principis defuncti, Domini Johannis, ultimatè Ducis Burgundiae, perpetrati. Item, quod, si contingat dictum Karolum Dolphinum Viennae, aut quoscumque alios, praedicti Homicidii culpabiles, ad manus nostras aut nostrorum, per Guerram, aut alio modo quocumque, devenire, nullâ Redemptione seu Remissione liberabuntur absque assensu dicti Consanguinei nostri Ducis Burgundiae; set salvò & securè, juxta Posse, servabuntur quousque de eis fiat quod Justitia exigit & requirit. Item, contemplatione Personae praeclarae Consanguineae nostrae Michaelae Conthoralis Consangninei nostri Ducis, necnon Consideratione Praemissorum, & inter alia, affectûs illius quem ipsum Consanguineum nostrum Ducem habere perpendimus ad Bonum praefatae Pacis, ac occasione Sumptuum & Expensarum grandium, quod idem Consanguineus noster impendit & impendet, ac Discriminum & Laborum, quibus se & suos exposuit in dicto Pacis Negotio, ut ipsum felicem & votivum sortiatur effectum, aliisque de causis rationabilibus, Nos in eâ parte moventibus, CONCESSIMUS & PROMISSIMUS eidem Consanguineo nostro Duci, ac CONCEDIMUS & PROMITTIMUS, quod dabimus & impendemus operam, diligentiam solertem & affectuosam, ut, per dictum Serenissimum Consanguineum nostrum Franciae, Assignentur, Concordentur, & Tradantur ipsi Consanguineo nostro Philippo Duci Burgundiae, absque dismembratione vel diminutione CORONAE FRANCIAE, Terrae, Possessiones, & Dominia, prope Terras, & Possessiones, & Dominia, quas habet & tenet idem Dux in Regno Franciae, usque ad verum Valorem Annuum Viginti Milium Librarum Parisiensium; remansura eidem Consanguineo nostro Duci, necnon praefatae Consanguineae nostrae Canthorali suae, ad totam Vitam eorum, & cujuslibet eorumdem, ac eorum Haeredibus Masculis inter eos procreandis, TENENDA à Rege & CORONA Franciae in Feodum & secundum Morem & Consuetudinem Regni Franciae supradicti, Et quod, super eisdem, dentur eidem Duci Litterae efficaces dicti Consanguinei nostri Franciae, necnon Litterae approbatione Serenissimae Consanguineae nostrae Isabellae Conthoralis suae, Quas etiam ASSIGNATIONEM, Concessionem, & Traditionem Nos, quamprimum ad REGENTIAM Regni Franciae pervenerimus, Confirmabimus & Ratificabimus, sub Litteris nostris Patentibus, pro Nobis & Haeredibus nostris IMPERPETUUM, Et, si contingat quod praefatus Consanguineus noster Franciae dictas ASSIGNATIONEM, Concessionem, & Traditionem eidem Duci non faciat, Nos, quàm primum ad CORONAM & Dignitatem Regalem Franciae pervenerimus, eas eidem Duci faciemus per modum superiùs expressatum, Ac faciemus & Promittemus ipsum, & praefatam Consanguineam nostram Conthoralem ejus, & eorum Haeredes supradictos, absque impedimento vel contradictione Nostri vel Haeredum nostrorum, eisdem, modo praemisso pacificè & quietè gaudere. Item, CONCORDATUM est, inter Nos & praefatum Ducem, quod, si aliquis alius, eâ de causâ quod duxerit Filiam de Domo Franciae, vel aliâ occasione, exigat aut petat, in futurum, quod aliqua Assignatio Terrarum, Dominiorum, seu Possessionum Regiorum sibi fiat, praefatus Dux Nobis, pro Posse suo, si super hoc per Nos fuerit requisitus, auxiliabitur, & assistet, ac juvabit adversus Petitionem hujusmodi, & ad eam impediendam, ac
Temeritates & Malitias sic Petentium, si quas, hac de causa, contra Nos machinari conentur seu moliri. Quae omnia & singula suprascripta, hiis praesentibus Litteris nostris contenta, quatenus Nos & Partem nostram concernunt, Nos impleturos ac observaturos Promittimus in Verbo Regio, & quod non veniemus in contrarium eorum vel alicujus eorumdem; dummodo praesens Pacis Tractatus finalem & desideratum sortiatur effectum. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium has Litteras nostras sub Magni Sigilli nostri appensione fecimus communiri. Teste meipso apud Castrum Rothomagense xxv. die Decembris. Per ipsum Regem. |
Dec. 26. Counterpart of the above treaty, on the part of Martin bp. of Arles, Philip de Morviller, chief president of parliament, and four others, ambassadors of the duke of Burgundy. Rouen. O. ix. 827. H. iv. p. iii. 144. |
Instrumentum Ambaxiatorum Burgundiae super Confoederatione praemissa. An. 7. H. 5. Ex Autogr. Penes Camer. Nos, Martinus, Permissione Divinâ, Episcopus Arlatensis, Philippus de Morviller, Primus Praesidens Parliamenti, Theobaldus Dominus de Novo Castro Magnus Magister Hospitii Serenissimi atque Christianissimi Principis & Domini nostri Metuendissimi, Domini Karoli, Dei gratiâ, Francorum Regis, Guillebertus de Lannoy, Milites, & Simon de Formelles Legum Doctor, Commissarii ad infrascripta Illustris Principis Domini Philippi Ducis Burgundiae, Comitis Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatini, Domini de Salinis & de Machliniâ, prout per ejusdem Binarum Commissionum Litteras potest apparere, Quarum Tenores sequuntur in hunc modum, Philippus Dux Burgundiae, Comes Flandriae, Arthesii, & Burgundiae, Palatinus, Dominus de Salinis ac Machliniâ, universis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem, & ante omnia in Pacis Auctore mutuam caritatem adipisci. Quia summonere ad ea quae sunt Pacis & Amicitiae, vestigia Praedecessorum nostrorum imitando, curam gerimus vigilanter, ut eo Patriae & Subditi nostri securiùs in transquillitate consistere possint & manere, Hincest quod Nos affectionem, quam concepimus praecarissimum, bonae memoriae, Dominum & Genitorem nostrum (cujus Animae Deus parcat) ad, Illustrissimum & Praepotentem Principem, Henricum Regem Angliae modernum, Consanguineum nostrum carissimum, habuisse, ipsam nedùm insequi, verùm & augmentare mentis desiderio cupientes, & eandem inviolabiliter conservare, Plenariam & indubiam, in hac parte, confidentiam gerentes de sensu, prudentiâ, legalitate, & fidelitate, Reverendi in Christo Patris, Martini Episcopi Arelatensis, &, Nobilium & Discretorum Virorum, Johannis Domini de Thoulongnon, Guilleberti de Lannoy, Militum, Magistri Simonis de Formelis Legum Doctoris, Henrici de Chaufour Scutiferi, Consiliariorum, & Georgii d'Ostende Secretarii, nostrorum Dilectorum & Fidelium, Ipsis, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorundem plenariam damus Potestatem ad Tractandum, Conveniendum, & Concludendum cum dicto Illustrissimo Rege, & nostro praecarissimo Consanguineo, aut suis in hac parte Commissariis seu Deputatis, De & super quibuscumque Ligis, Confoederationibus, Alligantiis, & Amicitiis, generalibus vel particularibus, realibus sive personalibus, Inter Nos, nostros Ligeos, Vassallos, & Subditos, ac Terras, & Dominia nostra quaecunque, ex unâ, & ipsum Illustrissimum Principem, & nostrum carissimum Consanguineum, suos Ligeos, Vassallos, & Subditos, ac Terras, & Dominia sua quaecunque, parte ex altera, contrahendis & ineundis perpetuò, ad tempus, vel quamdiu Vitam quilibet nostrûm duxerit, favente Altissimo, in humanis, Caeterùm de modo, formâ, & quantitate Auxilii, Subsidii, Subventionis, & Praesidii, hinc inde vicissim ministrandorum & conferendorum, Necnon de & super Conventionibus, Communicationibus, Societatibus, Amicitiis, tam occasione Mercaturarum, quàm aliunde occurrentibus, inter Subditos unius Partis & alterius (cujuscun-
que dignitatis, statûs, aut conditionis extiterint) securè & amicabiliter faciendis & agendis, Et generaliter super omnibus & singulis quibuscumque Articulis, quantumcunque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, Amicitias, Alligantias, Treugas, Guerrarum Abstinentias, Conventionesque ad tempus, vel Annorum curricula quorumcumque, inter dictum Illustrissimum Regem, Consanguineum nostrum carissimum, & Nos Contrahendas, Pertractandas, & Confirmandas, concernere poterint quovis modo, cum eorum Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis, Et omnia & singula, quae sic pertractata & concordata fuerint, cum omni Firmitate & Securitate, debitâ & honestâ, Nomine nostro Firmandum, Ipsorumque Litteras Promissorias & Obligatorias Tradendum, Omnesque Securitates, Obligationes, & cautiones, reales & personales, pro Nobis & Nomine nostro, Dandum, Petendúmque, Stipulandum, & Recipiendum, Jurandumque in Animam nostram, quod Tractata, Conventa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, aliquid procurabimus vel faciemus, per quod Tractata, Appunctuata, & Concordata hujusmodi valeant quomodolibet, infirmari, frustrari, aut impediri, Juramentum consimile ab eodem Illustrissimo Rege, nostro praecarissimo Consanguineo, Petendum, Exigendum, & Recipiendum, Caeteraque omnia & singula Faciendum, Exercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa Praemissa necessaria fuerint seu quomodolibet opportuna, & quae ad hujusmodi Negotii qualitatem & naturam exiguntur & requiruntur, quae etiam nosmetipsi facere possemus, si personaliter praesentes essemus, etiamsitalia forent quae Mandatum quantumcumque speciale requirerent, Ipsos supranominatos, Consiliarios & Secretarium nostro, legitimos Procuratores nostros, Negotiorum nostrorum Gestores & Actores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes, Promittentes, bonâ fide, & sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores nostros, vel ipsorum Quinque, Quatuor, vel Tres eorum, Actum, Gestum, Concordatum, & Appunctuatum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum. In cujus rei Testimonium has nostras Litteras nostri Sigilli fecimus appensione roborari & muniri. Datum in Villâ nostrâ Insulensi die primâ Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono. Item, Philippe Duc de Burgoingne, Conte de Flandres, d'Artois, & de Bourgoingne, Palatin, Seigneur de Salins & de Malines, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Come, pour aucuns grans Affairs, qui touchent le Bien commun, la Paix aussi, & Transquillite de ce Royaume, Nous, de bon gre & plaisir de Monseigneur le Roy, aions envoie, & encores envoions presentement, certain noz Ambassadeurs devers Treshault & Trespuissant Prince le Roy d'Angleterre; c'estassavoir, Reverend Pere en Dieu, noz amez & feaulx Conseilliers, l'Evesque d'Arras, Maistre Philippe de Morviller Primer President du Parlement de mon dit Seigneur le Roy a Paris, le Seigneur de Neufchastel nostre Cousingrant Maistre d'Ostel d'icellui Monseigneur, le Seigneur de Courtinron, le Seigneur de Thoulongnon, Messire Guillelme de Lannoy, Chivalers, Maistre Simon de Formelles Docteur en Loys, Maistre Jehan de Rinel Secretaire de Monseigneur le Roy, & Jehan Sac Bourgois de Paris, Savoir faisons que Nous, Confians a plain des grans sens, loyaultez, & prudences des dessusdiz, Iceulx ensemble, ou les viii, les vii, les vi, ou les v, avons Commis, Ordonne, & Depute, Commettons, Ordonnons, & Deputons pars ces Presentes, En leur Donnant plain Povoir & Mandement especial de ou Nom de Nous, & pour Nous, faire Requestes & Demandes au dit Roy d'Angleterre, de pourfair & obtenir l'effect d'icelles, Et sur ce Traittier, Accorder, & Moderer, come il semblera expedient a nos diz Conseilliers & Ambassadeurs, De Recever le Serment du dit Roy, ou sa Promesse en Parolle de Roy, de Garder & Entretenir,
Et que par Lui en ceste Partie sera ottroie, consenti, & accorde, de Jurer, en l'Ame de Nous, Et generalment de faire, en nostre Nom, tout ce que pour le bien & effect des diz Requestes & Demandes leur semblera estre expedient & necessaire, Promettans, par la Foi, & Serment de nostre Corps, & en Parole de Prince, & sur l'Obligation de tous noz Biens, presens & advenir, avoir Agreable & Tenir, & faire Tenir, Ferme & Estable, à tous jours, tout ce que par nos diz Conseilliers & Ambassadeurs, ou les viii, les vii, les vi, ou les v, sera fait, accorde, & besongne, sur les Choses dessusdittes & leurs Deppendences, & non aucunement aler, ou souffrir estre ale, par quelque voie, ou maniere, que ce soit, au contraire. Et sur ce baillerons nos Lettres Confirmatoires seeles de nostre Grant Seel. En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel Secret, en l'absence du dit Grant, a ces Presentes. Donne a nostre Ville d'Arras, le vii. jour de Decembre, l'An de Grace Mill, Quatre Cens, & Dix neuf. Sic signatae, Per Monsieur Le Duc. Menart. Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem. Cùm pridem, videlicet, &c. ut supra de Dat. 25. mutatis mutandis, tunc sic, Quae omnia & singula suprascripta, hiis praesentibus Litteris contenta, quatenus Partem dicti Domini Ducis concernunt, Nos, Martinus, Guillebertus, & Symon, Commissarii antedicti, in vim Commissionis primò superiùs infertae Nobis datae, Et etiam Nos, Martinus, Philippus, Theobaldus, Guillebertus, & Symon, Commissarii supradicti, virtute alterius Commissionis, secundò insertae, Nobis attributae, Promittimus ipsum Dominum Ducem impleturum & observaturum, & quod non veniet in contrarium eorum, vel alicujus eorundem, & super hoc dabit Litteras suas Confirmatorias, infra vicesimum diem, a Datâ Praesentium computandum, dummodo praesens Pacis Tractatus finalem & desideratum sortiatur Effectum. In cujus Rei Testimonium Sigilli nostri praesentibus nostris Literis duximus apponenda. Datum Rothomagi die vicesimâ sextâ Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Decimo nono. Sub quinque Sigillis (quorum deest secundum) Commissariorum praefati Ducis Burgundiae, de cera rubra, pendentibus a Caudis Pergamenae. |
Dec. 26. Safe conduct for Philip de Morviller, Theobald de Neufchastell, grand master of the household of the K. of France, and three others, going to Paris. O. ix. 829. H. iv. p. iii. 145. |
Pro Commissariis Ducis Burgundiae. An. 7. H. 5. Norm. 7. H. 5. p. 2. m 52. Rex, per Literas suas Patentes, per Octo dies proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Magistrum Philippum de Morviller Praesidentem in Parliamento, Theobaldum de Neufchastell Militem Magnum Magistrum Hospitii Franciae, Magistrum Johannem Milet, Magistrum Johannem de Rinel, & Johannem Sac, in Civitate Regis Rothomagensi ad praesens existentes, abinde usque Civitatem Parisius, cum quinquaginta Personis, vel infra (cujuscumque fuerint Statûs vel Conditionis) Armatis, vel non Armatis, ac totidem Equis in Comitiva sua, tam per Diem, quàm per Noctem, unà cum Bonis, Rebus, Jocalibus, Libris, Literis, Manticis, Bagis, Cariagiis, & Hernesiis suis quibuscumque, salvò & securè transeundo; Proviso semper quòd ipsi quicquam &c. & quodque ipsi nullum Castrorum &c. In cujus &c. Teste ut supra xxvi. die Decembris. Per ipsum Regem. |
Dec. 26. Safe conduct for 30 persons going to the duke of Burgundy. Rouen Castle. O. ix. 829. H. iv. p. iii. 145. |
Pro quibusdam ad Ducem Burgundiae transituris. An. 7. H. 5. Ibid. Rex, per Literas suas Patentes, usque Primum Diem Martii proximò futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Triginta Personas, Homines Generosos, vel alios (cujuscumque Statûs vel Conditionis fuerint) vel infra, in Villa Regis de Rouen ad praesens existentes, abinde ad Consanguineum Regis Philippum Ducem Burgundiae, cum Equis & Bonis suis quibuscumque, Armatis vel non Armatis, unà vice vel pluribus, transeundo & redeundo; Proviso semper quod ipsi quicquam &c. quodque ipsi nullum Castrorum &c. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum de Roven vicesimo sexto die Decembris. Per ipsum Regem
|
Dec. 29. Safe conduct for William Champdivers going to the duke of Burgundy. Rouen Castle. O. ix. 830. H. iv. p. iii. 145. |
Pro Willielmo de Campo diverso ad eundem Ducem transituro. An. 7. H. 5. Ibid. Rex, per Literas suas Patentes, per Duodecim Dies proximò, futurum duraturas, suscepit in salvum &c. Willielmum Champdivers Chivaler, in Civitate Regis Rothomagi ad praesens existentem, abinde penes carissimum Consanguineum Regis Ducem Burgundiae, cum Duodecim Personis, vel infra, ac totidem Equis, in Comitiva sua, tam per Diem, quàm per Noctem, unà cum Bonis, Rebus, Cariagiis, & Hernesiis suis quibuscumque, transeundo; Proviso semper quòd ipsi quicquam, &c. quodque ipsi nullum Castrorum, &c. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi vicesimo nono die Decembris. |
Dec. 30. The K. appoints Humfrey duke of Gloucester his lieutenant in England, as the duke of Bedford is coming to him in France. Westm. O. ix. 830. H. iv. p. iii. 146. |
De Locumtenente Angliae constituto. An. 7. H. 5. Pat 7. H. 5. m. 23. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quod, Pro eo quod, carissimus Frater noster, Johannes Dux Bedfordiae, de Mandato & Voluntate nostris, penes Praesentiam nostram est profecturus, Insidet intimè Cordi nostro quod Pax nostra infra Regnum nostrum Angliae, praesertim dum absentes fuerimus, inviolabiter observetur, & quod Agenda dicti Regni nostri providè dirigantur, ac singulis Justitiae debitum impendatur, Necnon de Fidelitate & Industria, carissimi Fratris nostri, Humfridi Ducis Glucestriae intimè confidentes, Constituimus ipsum Ducem Custodem dicti Regni nostri, ac Locum nostrum tenentem in eodem Regno, dum extra idem Regnum Moram fecerimus, vel donec aliud inde duxerimus ordinandum, Damus autem universis & singulis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Ducibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Communitatibus, Vicecomitibus, Liberis Hominibus, Ballivis, Ministris, & omnibus Fidelibus nostris, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd praefato Duci, tanquam Custodi dicti Regni nostri, & Locum nostrum tenenti in eodem, Intendentes sint, Respondentes, ac Consulentes, & Auxiliantes. In cujus &c. has Literas nostras Patentes fieri & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari. Dat. in Palatio nostro apud Westmonasterium tricesimo die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
[Dec. 30.] Powers granted to the duke of Gloucester as the K.'s lieutenant. O. ix. 831. H. iv. p. iii. 146. |
De Potestate eidem Locumtenenti concessa. An. 7. H. 5. Ibid. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cum, &c. ut supra usque ibi, duxerimus ordinandum,—tunc sic, Nos, Volentes Quieti Praelatorum, Magnatum, & aliorum Fidelum nostrorum, dicti Regni nostri, dum absentes fuerimus, providere, Eidem Custodi dicti Regni nostri Angliae, & Locum nostrum tenenti in eodem, plenam Concessimus Potestatem & Auctoritatem specialem, tam Parlimenta, quam Concilia, infra dictum Regnum nostrum Tenendi, & Praelatos, Magnates, & Proceres, ac Communitates dicti Regni nostri, cum tempus exegerit vel necesse fuerit, Convocandi & Summonendi, & cum ipsis Consulendi, Et ea, quae Nobis & Regno nostro praedicto necessaria fuerint vel oportuna, de assensu Parliamentorum & Conciliorum hujusmodi, Faciendi, & Ordinandi, & Disponendi, Et ea, quae de Assensu Parliamentorum & Conciliorum hujusmodi Ordinata, Tractata, vel Concordata fuerint, Executioni debitae, Vice nostra, demandari faciendi, Necnon Capitulis Ecclesiarum Cathedralium & Conventualium, per Mortem, Cessionem, seu quovis alio modo vacantium, cum hujusmodi Vacationes praedicto Custodi per dicta Capitula praesentatae fuerint, Concèdendi Licentiam Eligendi Personas idoneas in Pastores & Praesidentes Ecclesiarum praedictarum, Et, cùm de Licentia praedicta Electiones in dictis Ecclesiis fuerint celebratae, & Personae Electae per Literas dictorum Capitulorum Nobis vel sibi nostro Nomine Praesentatae, Assensum & Favorem Regium singulis hujusmodi Electionibus (nisi rationabilis causa subfuerit quare dictis Electionibus hujusmodi Assensus denegari debeat) Adhibendi, Et ulterius, pro Confirmatione Electorum, quibus sic adhibetur Assensus, illis, ad quos pertinet, more solito Transcribendi, Ac, cum Electiones hujusmodi confirmatae fuerint, & de hoc per Literas Diocesanorum Locorum praedictorum praefato Custodi constiterit, Fidelitates, Nobis de Minoribus Praelatis in hac parte debitas, Recipiendi, ac Temporalia sua Restituendi, Ita quòd idem Custos a Majoribus Praelatis, sic Electis, non recipiat, nec Temporalia Ecclesiarum (ad quarum Regimen eliguntur seu postulantur) liberet seu restituat, quousque nos super hoc duxerit consulendum, aut aliud a Nobis inde habuerit in Mandatis, Et quascumque etiam Fidelitates, pro quibuscumque Terris, Tenementis, seu Haereditatibus nobis debitas, Recipiendi, Ac Terras, Tenementa, & Hereditates hujusmodi illis, ad quos pertinent, prout justum fuerit, Liberandi & Restituendi, Homagiis, Nobis pro dictis Terris, Tenementis, & Haereditatibus debitis, reservatis, quae usque Reditum nostrum in Angliam volumus, pro Fine rationabili, in Cancellaria nostra faciendo, Respectuari, Volumus enim quòd idem Custos omnia Praemissa, ac omnia alia & singula, Gubernationem suam tangentia & concernentia, de Assensu & Deliberatione Concilii nostri, & non aliter, faciat & exequatur. In cujus &c. Teste ut supra. Per Breve de Privato Sigillo. |
Dec. 30. Pardon for John de Quenel for marrying Joan, daugher and heiress of sir John des Illes, under age, and the K.'s ward. Rouen Castle. O. ix. 831. H. iv. p. iii. 146. |
De Pardonatione. An. 7. H. 5. Norm 7. H. 5. p. 2. m. 46. Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quod, de Gratia nostra speciali, Pardonavimus & Remisimus, Jurato Ligeo nostro, Johanni de Quenel Armigero Transgressionem, quam fecit ducendo in Uxorem, Licentiâ nostrâ non optentâ, Johannam Filiam & Haeredem Johannis des Illes Militis, Defuncti, ut dicitur, infra AEtatem & in Custodia nostra existentem, Pardonavimus etiam & Remisimus Parentibus & Amicis praefatae Johannae
Transgressionem, quam ipsi similiter fecerunt pro Consensu suo in hac parte adhibito, Imponendo Procuratori nostro perpetuum inde Silentium, Nolentes quod iidem Johannes & Johanna, aut Parentes vel Amici sui praedicti, occasione praemissa, per Nos, seu dictum Procuratorem nostrum, aut alios Officiarios nostros quoscumque, vexentur, molestentur, impediantur in aliquo, seu graventur. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi tricesimo die Decembris. Per ipsum Regem. |
Dec. 31. Safe conduct for 30 persons coming from the duke of Britanny to the K. Rouen Castle. O. ix. 832. H. iv. p. iii. 146. |
Pro quibusdam Personis, a Duce Britanniae, ad praesentiam Regis venturis. An. 7. H. 5. Ibid. m. 47. Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Martii proximòfuturum duraturas, suscepit in salvum &c. Triginta Personas (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) Armatas, vel non Armatas, quas, carissimus Frater Regis, Dux Britanniae ad Regem mittere voluerit, usque Praesentiam Regis, ubicumque eum fore contigerit, Pedestrè vel Equestrè, tam per Diem, quàm per Noctem, una cum Libris, Literis, Manticis, Bagis, Bonis, Rebus, Cariagiis, & Hernesiis suis quibuscumque, quotiens & quando sibi placuerit, veniendo, ibidem morando, & exinde salvo & secure redeundo; Proviso semper quòd Personae praedictae quicquam &c. quòdque ipsi nullum Castrorum &c. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum de Roven xxxi. die Decembris. Per ipsum Regem. |