March 21. The K. orders his peace to be proclaimed throughout England. Westm. O. ix. 1. H. iv. p. ii. 27. |
De Pace Regis proclamanda. An. 8. H. 5. Claus. 1. H. 5. m. 36. dors. Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem. Quia, felicis recordationis, Princeps Magnificus, Dominus & Pater noster, nuper Rex Angliae Illustris (quod non sine grande mentis amaritudine referimus) Naturae debitum solvens, spiritum vitalem reddidit Creatori, sic quòd dicti Regni Successio nobis notoriè devolvitur & dinoscitur pertinere, Et volentes proindè, prout nostro praecipuè incumbit Dignitatis officio, Pacem, Quietem, & Tranquillitatem, ineuntis Regni nostri Finibus, in quantum possumus, Pacis Auctoris adjuti suffragio, fieri & haberi, Et, ad illum finem & effectum, ea, quae Jurgiis & Discordiis Pacis Aemulis fomitem ministrarent, subtrahi & deleri, Vobis districtiùs quo possumus injungimus & mandamus quòd in locis infra Civitatem praedictam ac Suburbia ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, Praemissa ex parte nostra publicè notificari & proclamari, ac universis & singulis Ligeis & Fidelibus nostris, infra Civitatem ac Suburbia praedicta existentibus, inhiberi faciatis, nè ipsi vel eorum aliquis, sub Fide & Ligeantiâ suis, ac sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, aliquas Commotiones, Pacis Perturbationes, Riotas, Insurrectiones, seu Conventicula excessiva, quovis quaesito colore, faciant aut fieri procurent, set quòd sub Pacis silentio ac quietis dulcedine, prout summo optamus desiderio fideliter permaneant & perseverent, Omnes illos, quos post & contra Notificationem, Proclamationem, & Inhibitionem praedictas inveneritis aliqua hujusmodi Commotiones, Perturbationes, Riotas, Insurrectiones, aut Conventicula facere aut fieri procurare, Arestantes, & Prisonae nostrae Mancipantes, in eadem moraturos quousque pro eorum Castigatione, Punitione, & Deliberatione aliter duxerimus ordinandum. Teste Rege apud Westmonasterium Vicesimo Primo die Martii. Per ipsum Regem. Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, |
March 21. The K. orders the constable of the Tower of London to receive and keep safely James K. of Scotland, Mordok earl of Fife, William Douglas of Dalkheth, and William Gyffard. Westm. O. ix. 2. H. iv. p. ii. 27. |
De recipiendo Regem Scotiae & alios in Turrim Londoniae. An. 1. H. 5. Ibid. m. 38. Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Constabulario Turris suae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem. Mandamus vobis quòd Jacobum Regem Scotiae, Mordok Comitem de Fife, & Willielmum Douglas de Dalkheth, & Willielmum Gyffard Armigerum, ab eo qui ipsos vobis ex parte nostrâ liberabit recipiatis, & ipsos in Turri praedicta salvò & securè, quousque aliud à nobis indè habueritis in mandatis, custodiri faciatis. Teste meipso apud Westmonasterium Vicesimo Primo die Martii, Anno Regni nostri primo. Per ipsum Regem. |