|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
July 12. William le Scrop, earl of Wiltshire, sir John Bussy, sir Henry Grene, and sir William Bagot are appointed to guard Wallingford Castle, where the Q. Isabel is. S. Albans. O. viii. 83. H. iii. p. iv. 161. |
De Custodia Castri de Walyngford, in quo Hospitium Reginae existit, commissa. An. 23. R. 2. Ibid. m. 7. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De fidelitate & circumspectione, dilectorum & fidelium nostrorum, Willielmi le Scrop Comitis Wiltesiae, Johannis Bussy Chivaler, Henrici Grene Chivaler, & Willielmi Bagot Chivaler, plenius confidentes, Commisimus eis, Tribus, & Duobus eorum Custodiam Castri nostri de Walyngford, In quo Hospitium, carissimae Consortis nostrae, Isabellae Reginae Angliae, de Mandato nostro, ad praesens existit, Habendam & Regendam meliori modo & formâ, quibus, juxta sanas discretiones suas, sciverint aut poterint, quamdiu nobis placuerit; Damus autem, dilectis & fidelibus nostris, Hugoni le Despenser Chivaler, ac Philippo le Vache Chivaler, necnon universis & singulis Officiariis & Ministris Hospitii & Castri praedictorum, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd eisdem, Comiti, Johanni, Henrico, & Willielmo, Tribus, vel Duobus eorum, tanquam Custodibus ejusdem Castri, Intendentes sint, Consulentes, & Obedientes, prout decet. In cujus &c. Teste Edmundo Duce Eborum Custode Angliae, apud Villam de Sancto Albano, duodecimo die Julii. Per ipsum Custodem & Concilium. |
Aug. 3. Sir Peter Courtenay is appointed captain of Calais. Wallingford. O. viii. 83. H. iii. p. iv. 161. |
De Capitaneo Villae Calesiae, constituto. An. 23. R. 2. Franc. 22. & 23. R. 2. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Constituimus, Dilectum & Fidelem nostrum, Petrum Courtenay Militem, Capitaneum Villae nostrae Calesiae, ac Custodem Marchiarum nostrarum, ibidem quamdiù nobis placuerit; Percipiendo in
Officio illo Vadia & Feoda consueta. In cujus &c. Teste Rege apud Walyng ford, Tertio die Augusti. Per ipsum Regem. |
Aug. 20. The K., hearing that Henry duke of Lancaster has arrived in England to reform certain abuses in the kingdom, orders the several sheriffs to apprehend all persons assembled to break the peace. Chester. O. viii. 84. H. iii. p. iv. 161. |
Super Adventu Ducis Lancastriae in Angliam, & de Pace custodienda. An. 23. R. 2. Claus. 23. R. 2. m. 3. d. Rex Vicecomiti Staffordiae Salutem. Cùm, ut accepimus, diversi Ligei nostri Regni nostri Angliae se in diversis Conventiculis congregaverint, & penes Praesentiam, carissimi Consanguinei nostri, Henrici Ducis Lancastriae, Qui jam idem Regnum nostrum, pro Regimine & Gubernatione ejusdem, ac diversis Defectibus, in eodem Regno existentibus, emendandis, aliisque de Causis, est ingressus, Venerint, Ac iidem Ligei nostri, colore ejusdem Congregationis, & contra Intentionem praefati Consanguinei nostri, quosdam Ligeorum nostrorum Vi & Armis Verberaverint, vulneraverint, Membris mutilaverint, imprisonaverint, & malè tractaverint, ac quosdam eorum de Bonis & Catallis suis spoiiaverint, necnon quosdam eorum de Terris, Tenementis, & Possessionibus suis, absque Processu Legis, expulerint, & Possessionem eorumdem teneant, in nostri Contemptum & Praejudicium, & totius Populi Regni nostri praedicti Commotionem manifestam, & contra Legem & Consuetudinem dicti Regni nostri, Et quia, habito cum praefato Consanguineo nostro, super Regimine & Gubernatione hujusmodi, Tractatu diligenti, Nolumus praemissa Mala aliqualiter tolerare, Tibi, De avisamento, Venerabilis Patris Thomae Archiepiscopi Cantuariensis, ac praefati Consanguineinostri, necnon Henrici Comitis Northumbriae, & Radulphi Comitis Westmerlandiae, caeterorumque Magnatum, Procerum, & Dominorum Regni nostri praedicti, Praecipimus, firmiter injungentes, quòd in singulis Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi melius expedire videris, ex parte nostrâ, publicè proclamari facias, nè Quis, cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, seu Conditionis fuerit, sub Forisfactura Vitae & Membrorum, & omnium aliorum quae Nobis forisfacere poterit, aliquos Ingressus illicitos in aliquibus Terris, Tenementis, sive Possessionibus aliquorum Ligeorum nostrorum, absque Processu Legis, faciat, nec facere praesumat, nec aliquos Ligeos nostros, ab hujusmodi Terris, Tenementis, sive Possessionibus expellat, aut eos, seu aliquos alios Ligeos nostros, sive eorum Equos, Boves, Oves, Porcos, aut aliqua alia Animalia, Bona, seu Catalla sua, cujuscumque generis fuerint, absque speciali Waranto, capiat, sive arestet, seu arestari faciet; Volumus enim quòd, si aliqua Persona, aliquo quaesito hujusmodi colore, Arestata, aut de Terris, Tenementis, sive Possessionibus suis Expulsa, seu de Bonis vel Catallis suis spoliata fuerit, tunc Persona praedicta sic arestata Dearestetur, & ad Possessionem suam Terrarum & Tenementorum, ac Bonorum, & Catallorum praedictorum, Restituatur; Et, si quis aliquod Jus, Clameum, Calumpniam, sive Interesse in aliquibus Terris, Tenementis, sive Possessionibus, per aliquos Ligeos nostros occupatis, habere se praetendat, per Communem Legem Terrae nostrae versus Tenentes eorumdem Terrarum, Tenementorum, & Possessionum, & non alio modo, prosequatur, sub Forisfacturâ antedictâ. Teste Rege apud Cestriam, vicesimo die Augusti. Per ipsum Regem. Consimilia Brevia diriguntur Singulis Vicecomitibus per Angliam. |
Aug. 24. Similar order to the guardians and justices of peace in the several counties. Litchfield. O. viii. 85. H. iii. p. iv. 162. |
De Intendendo circa Custodiam Pacis. An. 22. R. 2. Claus. 23. R. 2. m. 3. Rex Custodibus Pacis suae, ac Justiciariis suis, ad diversa Felonias, Trangressiones, & Malefacta in Comitatu Staffordiae audiendas & terminandas assignatis, Salutem. Cùm, ut accepimus, diversi Ligei nostri, Regni nostri Angliae, se in diversis Conventiculis congregaverint, & penes Praesentiam, Carissimi Consanguinei nostri, Henrici Ducis Lancastriae, Qui jam idem Regnum nostrum, pro Regimine & Gubernatione ejusdem, ac diversis Defectibus, in eodem Regno existentibus, emendandis, aliisque de Causis, est ingressus, Venerint, Ac Vos, occasione praemissâ, aliquas Sessiones vestras in Comitatu praedicto tenere, seu aliquam Executionem Commissionis nostrae, vobis in hac parte directae, a tempore Ingressûs praefati Consanguinei nostri, hucusque facere non curaveritis, Per quod, in vestri Defectum, quamplurima Homicidia, Depraedationes, Latrocinia, Mahemia, Extorsiones, Oppressiones, Regratariae, ac Excessus Laboratorum & Artificum, necnon alia Mala, in Comitatu praedicto, de die in diem, fiunt, & perpetrantur, in nostri Contemptum & Praejudicium, & Pacis nostrae laesionem, ac Populi nostri Comitatûs praedicti Terrorem, & hujusmodi Malefactorum Audaciam manifestam, & contra Intentionem praefati Consanguinei nostri, Et quia, habito cum praefato Consanguineo nostro, super Regimine & Gubernatione hujusmodi, Tractatu diligenti, nolumus praemissa Mala aliqualiter tolerare, Vobis & cuìlibet vestrûm, De avisamento, Venerabilis Patris Thomae Archiepiscopi Cantuariensis, ac praefati Consanguinei nostri, necnon Henrici Comitis Northumbriae, & Radulphi Comitis Westmerlandiae, caeterorúmque Magnatum, Procerum, & Dominorum Regni nostri praedicti, Mandamus, firmiter injungentes, quòd circa Custodiam Pacis & Justitiar. praedictarum intendatis, & Sessiones vestras, juxta formam & effectum ejusdem Commissionis, ac Statutorum indè ante haec tempora eidtorum, teneatis. Et hoc, sub incumbenti Periculo, ac Poenâ in dictis Statutis contentâ, nullatenus omittatis. Teste Rege apud Lychefeld, vicesimo quarto die Augusti. Per ipsum Regem. Consimilia Brevia diriguntur singulis Custodibus Pacis ac Justiciariis suis in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Custodibus Pacis, in Com. Cornub. Custodibus Pacis, in Com. Devon. Custodibus Pacis, in Com. Somers. Custodibus Pacis, in Com. Dors. Custodibus Pacis, in Com. Wiltes. Custodibus Pacis, in Com. Suthampton. Custodibus Pacis, in Com. Glouc. Custodibus Pacis, in Com. Hereford. Custodibus Pacis, in Com. Westmerl. Custodibus Pacis, in Com. Northumbr. Custodibus Pacis, in Com. Cantebr. Custodibus Pacis, in Estrithingo in Com. Eborum. Custodibus Pacis, in Westrithingo in Com. Eborum. Custodibus Pacis, in Northrithingo in Com. Eborum. Custodibus Pacis, in Com. Notyngh. Custodibus Pacis, in Com. Derb. Custodibus Pacis, in Com. Lincoln. Custodibus Pacis, in Com. Rotel. Custodibus Pacis, in Com. Norhampton. Custodibus Pacis, in Partibus Lyndes. Custodibus Pacis, in Partibus de Holand. Custodibus Pacis, in Partibus de Kestevene. Custodibus Pacis, in Com. Oxon. Custodibus Pacis, in Com. Berks. Custodibus Pacis, in Com. Beds. Custodibus Pacis, in Com. Buks. Custodibus Pacis, in Com. Hunt. Custodibus Pacis, in Com. Cumbr. Custodibus Pacis, in Com. Surr. Custodibus Pacis, in Com. Sussex. Custodibus Pacis, in Com. Salop. Custodibus Pacis, in Com. Wygorn. Custodibus Pacis, in Com. Kanc. Custodibus Pacis, in Com. Norff.
Custodibus Pacis, in Com. Suff. Custodibus Pacis, in Com. Essex. Custodibus Pacis, in Com. Hertf. Custodibus Pacis, in Com. Midds. Custodibus Pacis, in Com. Warr. Custodibus Pacis, in Com. Leycest. |
Sept. 9. Oath of fealty to the K. taken by Louis bp. of Volterra, papal collector in England. O. viii. 86. H. iii. p. iv. 162. |
Sacramentum Collectoris Papae. An. 23. R. 2. m. 3. d. Ibid. Ero Fidelis Domino Nostro Regi Angliaeet Coronae Suae, Nec faciam aut procurabo, seu, quantum in me est, fieri seu procurari permittam, quicquam quod praejudiciale aut dampnosum dicto Domino Regi, aut Regno suo Angliae, vel Legibus aut Juribus ejusdem Domini nostri Regis aut dicti Regni, esse poterit, Et quòd Bonum & fidele Consilium, pro sensu meo, dabo eidem Domino nostro Regi, super quibuscúmque unde fuero ex parte sua requisitus, Consilium Domini nostri Regis & dicti Regni, unde potero aliquo modo doceri, vel quod dictus Dominus noster Rex michi scire fecerit, per Literas vel alio modo, celabo & Secretum tenebo, absque Revelatione indè faciendâ alicui Personae viventi, per quod Dampnum, Dedecus, aut Praejudicium dicto Domino nostro Regi, aut Regno praedicto, evenire poterit, Nullam Executionem Literarum vel Mandatorum Domini Papae, per Me, vel alium, faciam nec fieri permittam, quae poterit esse praejudicialis Regiae Magestati dicti Domini nostri Regis aut Regaliae, Legibus vel Juribus suis, vel eidem Regno, Nullas Literas Papales nec alias recipiam, nisi eas, citiùs quo potero, deliberavero Concilio dicti Domini nostri Regis antequam publicentur, seu deliberentur alicui Personae viventi, Nullum Thesaurum Regni praedicti, nec Deverium Domini Papae, seu Cardinalis, nec alterius Personae cujuscumque, in Moneta seu Plata, Auri vel Argenti, per Literas Cambitorias aut alias, non mittam nec mitti faciam extra dictum Regnum, antequam super hoc dicti Domini nostri Regis vel Concilii sui Licentiam habuero specialem, Nec aliquas Literas, Praemissis seu alicui Praemissorum praejudiciales seu contrarias, mittam extra Regnum praedictum, Honorem & Statum dicti Domini nostri Regis, ac Leges & Jura sua praedicta, pro posse meo, absque violatione, Custodiam & Manutenebo, Nec aliquos Primos Furctus quorumcumque Beneficiorum, Datorum, Praesentatorum, vel Nominatorum, per dictum Dominum nostrum Regem, quocumque titulo, nec de Beneficiis, per Dominum Summum Pontificem concessis vel concedendis, per viam Expectationis de Gratia comuni vel speciali, exigam seu levabo, nec Processus ea de Causa faciam, Nec aliquas Novitates incipiam, per Mandatum nec absque Mandato, sine Voluntate & Licentiâ speciali dicti Domini nostri Regis, & absque eo quod Causa vel Mandatum hujusmodi, si quae vel quod fuerint, primitùs dicto Domino nostro Regi aut Concilio suo modo debito fuerit ostensum, Et quòd extra dictum Regnum aut Terram praedictam, absque Licentia speciali dicti Domini nostri Regis, & hoc per Literas vel Brevia sub Magno Sigillo dicti Domini nostri Regis, me non transferam, Sic Me Deus Adjuvet Et Sancta Ejus Evangelia. Et Memorandum quòd, Nono die Septembris, Anno praesenti, Venerabilis Pater, Lodowicus Episcopus Vultranensis, Collector Camerae Sedis Apostolicae in Angliâ, coram Domino Rege, in Cancellaria sua, personaliter constitutus, Sacramentum praestitit supradictum. |
Sept. 20. The K. orders the sheriff of Norfolk and Suffolk to issue a proclamation forbidding the promulgation of opinions contrary to holy doctrine and derogatory to the order of the Friars Mendicants. Westm. O. viii. 87. H. iii. p. iv. 163. |
De Nephariis Opinionibus, contra Fratres Mendicantes, non Manutenendis. An. 23. R. 2. Claus. 23. R. 2. m. 2. d. Rex Vicecomiti Norffolciae & Suftolciae qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, Salutem. Quia, ex insinuatione credibili, certitudinaliter informamur quòd quidam Malivoli diversas Opiniones nepharias, & Conclusiones detestabiles, Sacrae Doctrinae multipliciter contrariantes, ac Canonicis Determinationibus & Sanctionibus Sanctae Matris Ecclesiae repugnantes, necnon in Gradûs & Ordinis Fratrum Mendicantium Scandalum & Opprobrium redundantes, in Ecclesiis, & aliis locis Clamdestinis & Privatis, Praedicant & Exponunt, per quod Vota Fidelium Eleemosinaeque Deo Devotorum ab eisdem Fratribus Mendicantibus maximè subtrahuntur, in ipsorum Fratrum Mendicantium Derogationem & Depauperationem manifestam, Nos, Malitiae ipsorum Malivolorum, in eorum Opinionibus pravis & nephariis, resistere, ac hujusmodi Ordinem Fratrum Mendicantium, ut & ipsi Deo & Ecclesiae Sanctae quietiùs & beatiùs, in ipsorum Suffragiis & Orationibus, deservire valeant & placere, confovere valentes, Tibi, De assensu, Venerabilis Patris Thomae Archiepiscopi Cantuariensis, & carissimi Consanguinei nostri Henrici Ducis Lancastriae, caeterorumque Procerum & Magnatum, Praecipimus, firmiter injungentes, quòd in singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, ac alibi infra Ballivam tuam, ubi meliùs expedire videris, prout ex parte praedictorum Fratrum Mendicantium fueris praemunitus, publicè proclamari facias, nè Quis, cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit, sub Poenâ Imprisonamenti Corporis sui ad voluntatem nostram, aliquas hujusmodi pravas & nepharias Opiniones exercere, manutenere, docere, pertinaciterque defendere, clàm vel palàm, praesumat quovis modo. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Septembris. Per Concilium. Et erat Patens. |
HENRY IV. |
(30 Sept. 1399–20th March 1413.) |
Sept. 30. Henry de Percy, earl of Northumberland, is appointed constable of England. Westm. O. viii. 89. H. iii. p. iv. 163. |
Regnante Henrico 4. De Officio Constabularii Angliae concesso. An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 1. m. 15. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Debito mentis intuitu considerantes magnifica, ac Nobis & toti Regno nostro fructuosa & summè necessaria, Labores, Custus, & Obsequia, quae, dilectus & fidelis Consanguineus noster, Henricus de Percy Comes Northumbriae, pro Extirpatione & Reformatione diversorum Defectuum & Errorum in Regno praedicto, ad verisimile Exterminium & finalem Destructionem ejusdem nuperimè pululantium, in nostri praesentiâ, postquam ad Regnum praedictum, Praemissorum intuitu, Deo duce, declinavimus, multipliciter effudit & impendit ac exhibet indefessè, Et volentes proindè praefatum Consanguineum nostrum aliquali, licet non condignâ, Honoris Praerogativâ, prout multipliciter Gestus sui nobiles nos inducunt, praemiare, De Gratiâ nostrâ speciali CONCESSIMUS eidem Consanguineo nostro OFFICIUM CONSTABULARII ANGLIAE, HABENDUM & EXCERCENDUM per Se, & sufficientes Deputatos suos, pro quibus respondere voluerit, ad Terminum Vitae suae, unà cum Feodis & Proficuis ac omnibus aliis ad Officium praedictum spectantibus sive pertinentibus, adeò plenè & integrè sicut aliquis alius Officium praedictum, ante haec tempora, habuit sive occupavit. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo die Septembris. Per ipsum Regem. |
[Sept. 30.] Ralph de Nevill, earl of Westmoreland, is appointed marshal of England. O. viii. 89. H. iii. p. iv. 163. |
De Officio Marescalli Angliae concesso. An. 1. H. 4. Ibid. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos &c. ut supra usque ibi, Obsequia, & tunc sic, quae, dilectus & fidelis Affinis noster, Radulphus de Nevill Comes Westmerlandiae, pro Extirpatione &c. ut supra, praemiare, & tunc sic, De Gratiâ nostrâ speciali CONCESSIMUS eidem Affini nostro, OFFICIUM MARESCALLI ANGLIAE, HABENDUM &c. ut supra, mutatis mutandis. Teste ut supra. Per ipsum Regem. |
Oct. 1. Grant to Matthew Danthorp of the place where the K. landed at Ravenserespourne for the foundation of a hermitage. Westm. O. viii. 89. H. iii. p. iv. 163. |
De Eremitagio, in Loco quo Rex applicuit, construendo. An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 5. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm Matthaeus Danthorp Heremita quandam Capellam, in quodam Loco, vocato Ravenserespourne, in quo, ad ultimum Adventum nostrum in Angliam, applicuimus (Licentiâ nostrâ super hoc non optentâ) de novo Aedificare inchoaverit, quam magnis Sumptibus suis & Expensis Consummare intendit, ut accepimus, Ob Reverentiam Dei & beatae Virginis Mariae, in cujus honore Capella praedicta, sic inchoata, existit aedificanda, necnon ut idem Mathaeus ad Consummationem ejusdem Capellae libentiorem & ferventiorem Animum assumat,
de Gratia nostra speciali PARDONAVIMUS & REMISIMUS eidem Mathaeo omnimodas Transgressiones & Mesprisiones, per ipsum in hac parte factas, & quicquid ipse penes Nos forisfecit aut est incursus occasionibus supradictis. Et insuper, de uberiori Gratia nostra, DEDIMUS & CONCESSIMUS eidem Matheo Locum Supradictum, Habendum Successoribus suis, Heremitis Loci praedicti, unà cum Capella praedicta, cùm aedificata & consummata fuerit, necnon cum Wrecco Maris, & Wayfs, & omnibus aliis Proficuis & Commoditatibus, super Sabulum, per Duas Leucas circa eundem Locum contingentibus, Imperpetuum; Salvis semper & reservatis Capitali Domino Feodi illius Piscibus Regalibus, ibidem provenientibus: Statuto, de Terris & Tenementis ad Manum Mortuam non ponendis edito, seu aliâ causâ quacumque, non obstante. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Primo die Octobris. Per ipsum Regem. |
Sept. 30. Memorandum of the resignation of the kingdom by Richard II. at Westm. on Sept 30, and the arrangements for the coronation of Henry IV. on Oct. 13. O. viii. 90. H. iii. p. iv. 163. |
Memoranda, de Successione regis H. 4. de solemniis coronationis, & Gladio vocato LANCASTER SWORD, Portando. An. 1. H. 4. Rot. Servitiorum in Coronatione Regis 1. H. 4. In Parliamento, ad Mandatum Domini Regis Richardi Secundi post Conquestum, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Nonagesimo Nono, Anno verò ipsius Regis xxiij apud Westmonasterium convocato, ultimo die Mensis Septembris, Cessione & Resignatione ejusdem Regis Praelatis, Proceribus, & Communitati totius Regni publicè notificatis, & ab eisdem admissis, ac ipso Rege propter sua Demerita Deposito, SUCCESSIT eidem Henricus Dux Lancastriae Comes Derbiae, Lincolniae, Leicestriae, Herefordiae, Northamptoniae, Senescallus Angliae. Et, cùm tractaretur & provisum fuisset de Solempniis Coronationis ipsius Regis Henrici, die Lunae in Festo Translationis Sancti Edwardi Regis & Confessoris tunc proximò sequente celebrandis, dictus Dominus noster Rex, ut in Jure Comitis Leicestriae (cui Officium Senescalli pertinet) idem Officium commisit Thomae Filio suo in Coronatione praedicta faciendum: Quod quidem Officium idem Thomas, tàm in propria Persona sua, quàm in Persona Domini Thomae Percy Comitis Wigorniae, qui, propter Aetatem juvenilem praedicti Thomae Filii Regis eidem assignatus erat in Auxilium, & praedictum Officium exercuit de Praecepto praedicti Regis Henrici, & Feoda eidem Officio consueta clamabat & percepit in Coronatione praefati Domini Henrici, dicto die Lunae apud Westmonasterium solempniter factâ & celebratâ. Et MEMORANDUM quòd praefatus Thomas Filius Regis die Sabbati (videlicet) Quarto die Octobris, ante Coronationem praedictam, Sedebat, de Praecepto Regis, tanquam Senescallus Angliae, in Alba Aula Regii Palatii Westmonasteriensis prope Capellam Regalem, & inquirebat diligenter quae & qualia Officia seu Feoda dicto Die per quoscunque facienda vel optinenda fuerunt, Et cum hoc eodem publicè Proclamari fecit quòd tàm Magnates & alii, qui aliqua Officia ad Coronationem praedictam facere, seu aliqua Feoda optinere & clamare vellent, Billas & Petitiones suas, Clamea sua continentes, coram ipso Senescallo, vel ejus in hac parte Locum tenente, proferri facerent indilatè: Super quo diversa Officia & Feoda, tàm per Petitiones, quàm Ore tenus, coram ipso Senescallo exacta & Vendicata extiterunt in forma quae subsequitur, IMPRIMIS, Henricus, Primogenitus praedicti Regis Henrici, quem ipse Rex, ut in Jure Ducatûs Lancastriae, assignaverat ad gerendum PRINCIPALEM GLADIUM ipsius Domini Regis, vocatum CURTANA, die Coronationis ejusdem Regis, Officium illud facere exhujusmodi Assignatione clamabat, & in Propria Persona decenter id idem exercuit & peregit. Item, Johannes Comes Somersetiae, cui praedictus Rex Henricus, ut in jure Comitatûs Lincolniae, OFFICIUM Assignaverit AD SCINDENDUM & SICANDUM coram eo Sedente ad Mensam dicto die Coronationis suae, Officium illud facere ex hujusmodi assignatione clambat, & sic fecit in Propria Persona.
Item, quòd OFFICIUM CONSTABULARII ANGLIAE Henricus Comes Northumbriae, cui praedictus Rex Officium Constabularii Angliae concesserat, ut asseruit ipse Comes, Habendum ad terminum Vitae suae, Officium illud facere & Feoda eidem consueta percipere clamabat virtute Concessionis praedictae; &, quia Nullus hujusmodi Clameo contradixit, ideo consideratum fuit quòd, de voluntate Domini Regis, praedictus Comes ad praedictum Officium admitteretur, & ita ipse Comes Officium illud in omnibus postmodùm adimplevit, Feoda eidem Officio consueta percipiendo. Item, idem Henricus de Percy, Comes Northumbriae, & Constabularius Angliae, in Curia praedicta personaliter comparens, asseruit & allegavit quòd praedictus Dominus noster Rex voluit & ipsum assignavit quòd idem Comes, pro Insulâ de Man, sibi & Haeredibus suis per praefatum Dominum Regem concessa, eandem Insulam de dicto Domino Rege & Haeredibus suis HABERETET TENERET per Servitium portandi, diebus Coronationibus dicti Regis & Haeredum suorum, ad Sinistrum humerum ipsius Regis, & ad Sinistros Humeros Haeredum suorum, per seipsum, aut Sufficientem & Honorificum Deputatum suum, illum Gladium nudum, quo cinctus erat praefatus Rex quando ipse, ante Coronationem suam, ut Dux Lancastriae, in partibus de Holderness, applicuit, vocatum LANCASTRE SWORD, durante Processione & toto tempore Solempnisationis Coronationis praedictae; Petendo se ad Servitium praedictum in die Coronationis praedictae, juxta Voluntatem & Assignationem praedictas, admitti: Et quia Curiae praedictae satis constabat praemissa, per praefatum Comitem sic allegata, veritatem continere, Idem Comes admissus fuit ad Servitium praedictum faciendum; quod quidem Servitium idem Comes in die Coronationis praedictae personaliter faciebat. |