|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
1409. Jan. 12. Grant to Mary de Montaut, lady of Mussyden and Blaye, wife of John lord of Gramont, of the property forfeited by rebels within her lands and the castellany of Blaye. Intimation thereof to the K.'s officers in Aquitain. Eltham. O. viii. 569. H. iv. p. i. 147. |
Pro Domino de Gramont. An. 10. H. 4. Viag. 10. H. 4. m. 4. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm Maria de Montaut Domina de Mussyden & de Blaye, Uxor, dilecti & fidelis Ligei nostri, Johannis Domini de Gramont & de Cama, & de Villa, Castro, & Castellania de Mussyden & de Pelegrue, a tempore Mortis Patris ipsius Mariae, hucusque exhaeredata existat, Nos, eà Consideratione, de Gratiâ nostrâ speciali, concessimus eisdem, Johanni & Mariae, omnia Bona & Terras, quae sunt, vel evenire poterunt, de Rebellibus infra Terras & Castellaniam suas de Blaye, seu alias Terras suas quascumque infra Jurisdictionem & Obedientiam nostras. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium de Eltham, duodecimo die Januarii. Per ipsum Regem. Et Mandatum est Senescallo Regis Aquitaniae, ac Constabulario Regis Burdegaliae, & eorum Loca tenentibus, necnon Cancellario ac aliis Ministris & Officiariis Regis ibidem, quòd ipsos, Johannem & Mariam, Bona & Terras Rebellium praedictorum, infra dictas Terras & Castellaniam de Blaye, seu alias Terras suas quascumque infra Jurisdictionem & Obedientiam Regis, habere permittant, juxta Tenorem Literarum Regis praedictarum. Teste ut supra. Per ipsum Regem. |
Jan. 17. Licence to Thomas Sophie of Genoa to bring a collar of gold and jewels to England for sale. Westm. O. viii. 569. H. iv. p. i. 147. |
Super Jocali uendendo. An. 10. H. 4. Ibid. m. 3. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, concessimus & Licentiam dedimus Thomae Sophie, Mercatori de Janua, quòd ipse in Regnum nostrum Angliae intrare, & in idem Regnum secum portare quoddam Jocale, videlicet, quoddam Colerium Aureum, cum uno Monili pendente per Colerium praedictum, In quibus Quatuor Rubies, Unum Baleis, Quinque Saphiri, & Quaterviginti & Tresdecim Perles, de Pondere Quadraginta Uncearum vel circa, situata existunt, ut dicit, Et idem Colerium nobis, seu cuicumque alteri Personae Regni nostri praedicti, quae illud emere voluerit, vendere possit, solvendo Custumas, Subsidia, & alia Deveria debita & consueta, in casu quo Colerium praedictum infra dictum Regnum nostrum venditum existat, Et, si contingat quòd Jocale praedictum infra dictum Regnum nostrum venditum non existat, tunc ipse liberè & absque Impedimento alicujus, ad quascumque Partes sibi placuerit, transire, & idem Jocale secum ducere possit, absque Custuma, Subsidio, seu alio Deverio indè solvendis, aut pro Introitu vel Exitu, seu pro Monstratione vel Profro Venditionis ejusdem. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Januarii. Per Breve de Privato Sigillo. |
Jan. 26. Grant to Henry abp. of York of the moiety of a messuage near the little door of the church of S. Colomb in Bourdeaux, forfeited for rebellion by Trengua de Roustank, sister of Nandyn de Roustank. Westm. O. viii. 570. H. iv. p. i. 147. |
Pro Archiepiscopo Eborum. An. 10. H. 4. Vasc. 10. H. 4. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm, Venerabilis in Christo Pater, Henricus Archiepiscopus Eborum Medietatem unius Mesuagii, quod ante parvam Portam Ecclesiae Sanctae Columbae infra Civitatem nostram Burdegaliae existit, & Treuqua de Roustank Soror de Nandyn Roustank, alteram Medietatem habuerint, Pro quâ quidem Medietate ejusdem Treuquae idem Archiepiscopus, quolibet Anno, Quadraginta Solidos Redditûs de Monetâ nostrâ Angliae solvit, Jam praefata Treuqua Rebellis existat, per quod praedicta Medietas, quam ipsa habuit in Mesuagio praedicto, Nobis est forisfacta, prout sumus informati, Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Dedimus & Concessimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, eidem Henrico Medietatem Mesuagii praedicti, quae fuit praedictae Treuquae, Habendam sibi, Haeredibus & Assignatis suis, de Nobis & Haeredibus nostris imperpetuum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto die Januarii. Per Breve de Privato Sigillo. |
Feb. 8. Grant to Pons lord of Castelhon of the bailiwick of Hastynges in Aquitain, held by the late John de Bearn. Intimation thereof to the seneschals of Aquitain and the Landes. Westm. O. viii. 570. H. iv. p. i. 147. |
Pro Domino de Castelhon. An. 10. H. 4. Ibid. m. 7. Rex Juratis & Habitantibus loci nostri de Hastynges in Ducatu nostro Aquitanniae, Salutem. Cùm, De Gratiâ nostrâ speciali, & pro bono & laudabili Servitio, quod, dilectus & fidelis noster, Pons Dominus de Castelhon nobis impenderat, & extunc impenderet, ac etiam consideratione grandium Deperditorum & Custuum, quae ipse in praesentibus Guerris nostris habuit & sustinuit, Concesserimus ei Bailliagium & Peagium in Loco nostro praedicto, Habenda pro Termino vitae suae, cum omnibus Proficuis & Emolumentis, eisdem debitè pertinentibus, modo quo Johannes de Bearn Defunctus ea habuit & tenuit, de Dono & Concessione carissimi Patris nostri Defuncti, prout in Literis nostris Patentibus indè confectis pleniùs continetur, Vobis Mandamus quòd ipsum Pons, in Locum praedictum recipiatis, & ipsum Baillagium & Pedagium praedicta habere permittatis, juxta Tenorem Literarum nostrarum praedictarum. Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Februarii. Rex, Senescallo suo Aquitanniae, ac Constabulario suo Burdegaliae, vel eorum Loca tenentibus, & eorum cuilibet, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, ac universis & singulis aliis Officiariis & Ministris nostris ibidem, Salutem. Cùm &c. ut supra usque ibi, pleniùs continetur, & tunc sic, vobis Mandamus quòd ipsum Pons, vel Procuratorem suum, in corporalem Possessionem Bailliagii & Peagii praedictorum ponitis, & ea habere permittatis, juxta tenorem Literarum nostrarum praedictarum. Teste ut supra. Consimiles Literae diriguntur Senescallo suo Landarum, vel ejus Locumtenenti ibidem, qui nunc est, &c. ac universis, &c. Teste ut supra. |
Feb. 23. Safe conduct for John lord de Wrecheu, seneschal of Hainault, coming to England to perform feats of arms. Westm. O. viii. 570. H. iv. p. i. 148. |
De Conductu, ad Punctus Armorum perficiendum. An. 10. H. 4. Franc. 10. H. 4. m. 9. Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Johannem Dominum de Wrecheu, Senescallum de Haynau, infra Regnum nostrum Angliae, ad certa Punctus & Facta Armorum inibi perficiendum, cum Centum Personis Equitibus in Comitivâ suâ, unâ
cum Bonis & Hernesiis &c. ut in similibus de Conductu Literis. In cujus &c. a sextodecimo die Aprilis proximò futuro, per Duos Menses tunc proximò sequentes duraturas. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Februarii. Per ipsum Regem. |
March 3. Commission to John Catryk, to treat for fixing a time and place for the meeting of English and French ambassadors. Westm. O. viii. 571. H. iv. p. i. 148. |
Super Appunctuamento Franciae impedito. An. 10. H. 4. Ibid. m. 8. Rex, dilecto Clerico suo, Magistro Johanni Catryk Licentiato in Decretis, Salutem in Domino. Licet, inter Nos & Adversarium nostrum de Francia, Appunctuatum nuper extiterit, Ordinatum, & Conventum quòd certi Status (videlicet) unus Archiepiscopus vel Episcopus, unus Baro, unus Miles, unus Clericus, & unus Scutifer, pro parte nostrâ, & Status consimiles pro parte Adversarii nostri praedicti, convenissent Parisius, Tertio die Februarii, ultimò jam elapso, Ad Tractandum & finaliter, si Deo placuerit, Concordandum de Pace perpetuâ inter Nos & dictum Adversarium nostrum, & hoc per quaecumque Media licita & honesta, etiam si foret per Matrimonium, inter, praecarissimum Primogenitum nostrum, Henricum Principem Walliae & Dominam Katerinam Filiam de Francia Filiam naturalem & legitimam praefati Adversarii nostri, seu aliquam aliam Filiam de Sanguine Regali Franciae, in eventu Contrahendum, Ipsi tamen Status, dictis die & loco (occurrentibus certis Impedimentis) non convenerunt, nec tractârunt de seu super Materiis supradictis, Sicque quòd Tractatus, inter Nos & dictum! Adversarium nostrum, circa Praemissa a diu inceptus & continuatus, propter non observantiam Dietae superiùs limitatae, discontinuatus censetur & reputatur, Nè ergo, quantum in nobis est, tàm Sanctum Opus, & Labores incepti pereant sine fructu, Ad Concordandum pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Adversario nostro seu Deputandis ab eodem, de alio die competenti & loco certo, ubi & quando Status praedicti ex utroque latere, si eidem Adversario nostro hoc placuerit, convenire poterunt & debebunt, ad Faciendum & Implendum, per Dei Gratiam, omnia & singula, quae in aliâ Dietâ ultimò assignata quovismodo fuissent facienda seu implenda, juxta Vim, Formam, & Effectum in omnibus & per omnia Appunctuamenti, Inter Fidelem nostrum Hugonem Mortymer & te Johannes praedicte, pro parte nostrâ, & Cordellerum de Geresme, ac Magistrum Johannem Courtcuisse, pro parte supradicti Adversarii nostri, in praemissis facti & conventi, Tibi (de cujus Fidelitate & Industriâ satis confidimus) plenam & liberam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem. In cujus &c. Dat. in Palatio Regis Westm. tertio die Martii. Per ipsum Regem. |
March 4. The K. orders L. bp. of Ancona, papal nuncio in England, to remove William Chesterton from the office he holds under him. Westm. O. viii. 571. H. iv. p. i. 148. |
De Nuncio Papae. An. 10. H. 4. Claus. 10. H. 4. m. 15. Rex, Venerabili in Christo Patri, L. Episcopo Ancomtan. Nuncio Domini Summi Pontificis in Anglia, Salutem. Quia datum est nobis intelligi quòd quidam Willielmus Chesterton Clericus (qui quoddam Officium sub vobis occupat) quamplura Nobis & Coronae nostrae praejudicialia, & quampluribus de Populo nostro Dampnosa, Colore dicti Officii sui, saepius ante haec tempora fecit & fieri procuravit, & indies facere & procurare non desistit, Vobis, sub Forisfacturâ omnium quae Nobis forisfacere poteritis, Injungimus & Mandamus quòd praefatum Willielmum ab Officio praedicto penitùs ammoveri faciatis, ipsum Officium illud de caetero occupare, seu de aliquibus, Officium vestrum concernentibus, aliqualiter intromittere nullatenus permittentes sub Forisfactura antedicta. Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Martii. |
March 9. Exemplification of the proceedings in parliament, 21 Edw. [I.], by which the liberties of the see of Durham, seized by Hugh de Cressingham and other justices, were restored. Westm. O. viii. 572. H. iv. p. i. 149. |
De Judicio, super Libertatibus in Manum Regis captis, adnullato. An. 10. H. 4. Pat. 10. H. 4. p. 1. m. 5. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Inspeximus Processum, Modum & Causam Captionis Libertatum, Venerabilis Patris, A. quondam Dunolmensis Episcopi, & Hominum suorum, Ecclesiam ejusdem Episcopi tangentium, per Hugonem de Cressingham & Socios suos Justiciarios Domini E. quondam Regis Angliae Progenitoris nostri, nuper Itinerantes in Comitatu Northumbriae, in Manum praefati Progenitoris nostri, Quas quidem Libertates dictus Progenitor noster eidem nuper Episcopo replegiari fecit usque ad Quindenam Sancti Michaelis tunc proximò futuram, Et quos quidem Processum, Modum, & Causam, idem Progenitor noster, coram Se & Concilio suo, ad Parliamentum suum, apud Londoniam, in Manerio Archiepiscopi Eborum, Anno Regni ipsius Progenitoris nostri vicesimo primo, tentum, certis de Causis venire, & ibidem coram eis discuti & terminari fecit, In haec verba, Placita coram H. de Cressingham & Sociis suis Justiciariis Domini Regis Itinerantibus, apud Novum Castrum super Tynam in Comitatu Northumbriae, in Crastino Sancti Hillarii, Anno Regni Regis E. Filii Regis H. xxi. Norhumber. ss. Cùm Vicecomes hic Testaretur, juxta Formam Statuti Glocestriae, quòd plures Magnates & alii in Comitatu isto utuntur diversis Libertatibus quas nondum clamaverunt hic &c. Indè pleniùs certiorari volentes, diligenter indè inquisiverunt, tàm per xij Juratores Corporis Comitatûs citra Coket &c. Qui quidem Juratores, adinvicem sociati &c. PRAESENTANT QUOD Episcopus Dunelmensis solet per Ballivos suos obviare Justiciariis Itineraturis hic, in Adventu suo infra Comitatum istum, apud Chilewell, vel apud Fourstanes, vel apud Quakendebrigge (videlicet) per quam illarum Partium contingeret Justiciarii venire, &c. Et postea venire coram eis hic apud Novum Castrum primo die Itineris, & tàm in Obviatione Justiciariorum, quàm hic petere a praefatis Justiciariis Articulos Coronae placitandos hic in Itinere &c. & sic fecerunt omnes Episcopi Praedecessores ipsius Episcopi, a tempore quo non extat memoria, usque ad tempus Roberti de Insula quondam Episcopi Dunelmensis, ultimi Praedecessoris ipsius Episcopi, qui in ultimo Itinere hic ab hujusmodi Petitione se subtraxit, Et habet Cancellarium suum, & per Brevia sua, & per Justiciarios suos proprios placitat in Libertatibus suis Dunelm. Sadbreg, & Bedlington. quae sunt infra Praecinctum Com. citra Coket, & similiter in Libertate sua de Norham, quae est infra Praecinctum Com. ultra Coket, omnia Placita, &c. Et habet Monetarium suum apud Dunelm. Habet etiam Coronatores suos infra Libertates suas, videlicet, Unum apud Sadberg. & Tres in Tribus Wardis Libertatis Dunelm. & Unum apud Bedlyngton. & Unum apud Norham, Et statim, post Iter finitum hic, solet Episcopus, per Justiciarios suos apud Dunelm. Placitare omnia Placita Coronae ejusdem Libertatis, & similiter omnia alia Placita per Legem Angliae, & per Articulos ei liberatos &c. & postea continuè in aliis Libertatibus suis praedictis, &c. Habet etiam Furcas apud Dunelm. & apud Norham, & utitur ibi Infangenethef & Utfangenethef, Idem Episcopus habet Mercatum & Feream apud Dunelm. & similiter apud Derlington. & similiter apud Norham, Et placitat apud Norham omnia Placita Coronae de Quindena in Quindenam, vel de Tribus Septimanis in Tres Septimanas, pro voluntate sua, Et ponit Homines in Exigendis, & eos facit exigi de Sex Septimanis in Sex Septimanas, quousque fuerint Utlagati, si non comparuerint &c. &, si Utlagati redierint, idem Episcopus pro voluntate sua concedit eis suam Pacem, &c.
Idem Episcopus de novo levavit Warennam apud Twedemuth, ubi nunquam solet esse Warenna, set omnes Vicini & Homines Patriae solebant ibi fugare pro voluntate sua &c. Idem Episcopus concedit Warennam cuicumque voluerit infra Libertates suas praedictas, & Ballivi sui capiunt ad Caput Pontis de Berewyk omnes Homines venientes cum Lanis, Coriis, vel Pellibus vendendis sine Signo quod vocatur Coket, & Mercandisas illas seisiunt ad opus Episcopi tanquam Forisfactas, &c. Item, diversi Magnates & alii, infra praedictas Libertates praedicti Episcopi, utuntur diversis Libertatibus &c. videlicet, Prior Dunelm. habet Infangenethef per totam Terram suam infra praedictas Libertates, & capit Medietatem Catallorum Felonum Dampnatorum in Curiâ suâ, &c. capit etiam Emendas Assisae Panis & Carnisiae fractae in Elmete, & Medietatem de Wrek quod evenit super Terram suam, &c. Item, Johannes Rex Scotiae habet, apud Castrum Bernardi, infra praedictas Libertates, &c. Mercatum, Feream, Pillor. & Tumberell. Furcas, & Infangenethef, & capit Catalla Felonum Dampnatorum in Curiâ suâ. Et habet ibi Liberam Chaceam, & Liberam Warennam in omnibus Terris suis in Libertate praedicti Episcopi. Item, Agnes de Valencia habet Furcas, & Infangenethef, apud Genford in Libertate praedicti Episcopi, & capit Catalla Felonum Dampnatorum in Curiâ, &c. & habet Warennam in Terris suis, &c. Item, Robertus de Brus habet, apud Hertelpol, in Libertate praedicti Episcopi, Mercatum & Feriam, & Emendas Assisae Panis & Cervisiae fractae, & omnes Libertates quae ad Feriam & Mercatum pertinent, & Portum Maris, & capit ibi Killagium, scilicet, de qualibet Navi cum Batello applicante ibi, Octo Denarios, & de qualibet Navi sine Batello Quatuor Denarios, & capit ibi Prisas Piscium, &c. Item, Ranulphus de Nevill habet Liberam Chaceam, & Liberam Warennam in Libertate praedicti Episcopi apud Brauncepath, &c. Item, Robertus de Hilton, & similiter Wychardus de Charum, & similiter Johannes Marmeduk, & similiter Henricus de Insula, & similiter Walterus de Wyssingdon, & etiam Johannes de Guldeford, habuit Warennam in omnibus Terris suis infra Libertatem praedicti Episcopi, &c. Item, Johannes de Graystok habet, apud Cunoischyne, Furcas, & Infangenethef, & Catalla Felonum Dampnatorum in Curia sua ibidem, infra praedictam Libertatem, &c. & habet Warennam in omnibus Terris suis ibidem &c. Praesentant etiam quòd Episcopus Dunelm. habet talem Libertatem quòd, si quis Hominum suorum Captus sit in Corpore Comitatûs Northumbriae, ad Sectam alicujus de Libertate ipsius Episcopi, Ballivus praedicti Episcopi replegiet ipsum, ad habendum ipsum ad Marchiam, videlicet, inter Corpus Comitatûs & Norham, in quodam Loco qui vocatur Holdenburn, & ibidem stabit Legi, & si aliquis de Corpore Comitatûs Northumbriae Caputus sit in Libertate de Norham, ad Sectam alicujus de Corpore Comitatûs praedicti, Vicecomes Northumbriae eodem modo replegiet ipsum, & in praedicto Loco stabit Legi, &c. ut praedictum est, Et totus Comitatus similiter Recordatur quod omnes Episcopi Dunelmenses, a tempore quo non extat memoria, continuè venire solebant, per Ballivos suos, obviam praefatis Justiciariis Itinerantibus hic, in primo Ingressu suo in istum Comitatum, ad aliquem praedictorum Trium locorum, & ibi petere Articulos Coronae in formâ praedictâ, & postea hic in primo die Itineris, &c. usque ad tempus Roberti de Insula nuper Episcopi Dunelm. proximi Praedecessoris praedicti Episcopi, qui, tempore Domini Regis nunc, in Itinere J. de Vallibus & Sociorum suorum Justiciariorum ultimò Itinerantium hic, a Petitione praedictorum Articulorum se subtraxit, Et dicunt quòd quidam eorum recolunt quòd quidam Nicholaus de Farkham, quondam Episcopus Dunelm. in Itinere Abbatis de Burgo Sancti Petri hic, tempore Domini H. Regis Patris Domini Regis nunc, Et postea quidam Walterus de Kyrkham, quondam Episcopus Dunelm. tempore ejusdem Domini H. Regis in Itinere R. de Thurkilby hic,
Et postea quidam Robertus de Stichehill, quondam Episcopus Dunelm. tempore ejusdem Domini H. Regis, in Itinere G. de Preston hic miserunt Ballivos vel Senescallos suos, ad Petendum Articulos &c. in forma praedicta. Et etiam, per Inspectionem Rotulorum ultimi Itineris hic, Compertum est quòd, per totum Comitatum tunc fuit Recordatum quòd Rex Scotiae, Archiepiscopus Eborum, Episcopus Dunelm. & Gilbertus de Umframvill, per Ballivos suos, debet obviare praedictis Justiciariis, & petere Articulos Coronae, in Forma praedicta &c. Et quia tàm per Juratores, quàm per Recordum Comitatûs, Compertum est quòd omnes praedictae Libertates, & Loca in quibus praedictis Libertatibus utuntur &c. sunt infra Praecinctum istius Comitatûs &c. Et Vicecomes testatur, quòd per totam Ballivam suam publicè & solempniter fecit Proclamari secundum quod continetur in Brevi de Communi Summonitione Itineris, & secundum formam Statui Gloucestriae, de hujusmodi Libertatibus Clamandis, Provisi &c. Et praedictus Episcopus non Clamavit hic primo die Itineris Libertates suas praedictas, nec adhuc eas Clamar, nec praedicti Prior & alii Tenentes praedicti Episcopi Libertates suas praedictas quibus usi sunt, quae omnia sunt infra Praecinctum Comitatûs istius, sicut praedictum est, primo die Itineris Clamaverunt, nec adhuc eas Clamant, Consideratum est quòd omnes praedictae Libertates capiantur in Manum Domini Regis nomine Districtionis, ita quòd Episcopus & alii Libertatibus illis non utantur, quousque venerint ad Replegiandum Libertates illas, & Domino Regi inde Respondendum. Et praeceptum est Vicecomiti quòd illas Capiat in forma praedicta &c. Postea, in Crastino Sanctae Trinitatis proximò sequens, Vicecomes Testatur quòd Cepit Libertates praedictas in forma praedicta &c. Et praedictus Episcopus modo supplicavit ipsi Domino Regi & Concilio suo instanter, quòd praedicta Processus & Recordum coram eis recitarentur & examinarentur, & Errores, in eisdem contenti, pro Se, & Ecclesia sua Dunelm. prout justum fuerit, & secundum Legem & Consuetudinem Regni, Emendarentur, Dixit enim quòd praefatus H. & Socii sui Justiciarii Domini Regis Itinerantes in Comitatu Northumbriae ad Captionem Libertatis ipsius Episcopi, Ecclesiae suae, & Hominum suorum, infra Libertatem suam Dunelm. in Manum Domini Regis, absque Auctoritate aliqua, Fines etiam Potestatis suae excedendo, minus ritè processerunt, Et hoc, tàm per Statutum Gloucestriae, a quo originem Judicii sui Captionis praedictae sumpserunt, quàm per alias Rationes, per quas Judicium suum coloraverunt & affirmaverunt, manifestè patet, Continetur enim expressè in illo Statuto Gloucestriae, ac etiam in Brevi de Comuni Summonitione Itinerum, quod omnes illi, qui Libertates aliquas infra Comitatus, in quo Justiciarii Domini Regis sunt Itineraturi, habere Clamant, quòd primo die Itineris, coram eisdem Justiciariis Libertates illas clamant, Et super hoc in Proclamatione Itineris illius Comitatus, Mandatur Vicecomiti in eodem Brevi, juxta formam praedicti Statuti, quòd sic per totam Ballivam suam publicè Proclamari faciat, Undè cum Placitum sit, & a tempore quo non extat memoria, omnibus de Partibus illis, & etiam de Regno isto, manifestum & notorium, quòd Vicecomes Northumbriae non est Vicecomes Dunelm. nec infra eandem Libertatem, ut Vicecomes unquam intravit, nec aliquid, quod ad Officium Vicecomitis pertinet, infra eandem Libertatem Dunelm. sive in praedictis locis de Norham, Bedlington, & Sadberge, (quae sunt de eadem Libertate) exercuit, nec Proclamationes, Summonitiones aut Attachamenta aliqua ibidem fecit, nec ad ipsum pertinet faciendum, Nec ipse Dominus Rex, aut Ministri sui quicumque, in aliquo se habent intromittere infra Libertatem praedictam, sive locis praedictis, nisi tempore Vacationis Episcopatûs praedicti, Nec Justiciarii praedicti, ratione Waranti sui, Fines Comitatûs, in quo sunt Itinerantes, possunt aut debent excedere, aut, ratione Itineris sui in uno Comitatu, Auctoritatem Vicecomiti illius Comitatûs attribuere, quòd in alio Comitatu Officium Vicecomitis excerceat,
Nec Proclamatio Itineris Comitatûs Northumbriae, per Vicecomitem illius Comitatûs facta, ulterius se extendit quàm in Balliva sua, nec dici poterit quòd ipse aliquam Proclamationem fieri fecit, prout nec debuit, infra Libertatem Dunelm. seu Loca praedicta, Et Justiciarii praefati, ratione Proclamationis per Vicecomitem Northumbriae factae in Balliva sua, ceperunt Libertates ipsius Episcopi, Ecclesiae suae, & Hominum suorum, infra Libertatem praedictam & Loca praedicta existentium, in Manum Domini Regis, Et quae quidem Libertates non sunt infra Potestatem seu Ballivam praedicti Vicecomitis, immò omnino extra, Videbatur ipsi Episcopo quòd sibi & Ecclesiae, per Judicium praedictum, in hoc injuriatur, Praeterea dixit, quòd ipse Episcopus, & omnes Praedecessores sui Episcopi Dunelm. a tempore quo non extat memoria, omnia Jura Regalia, & omnes Libertates Regales, infra Libertatem suam praedictam Dunelm. & Loca praedicta, integre habuerunt & exercuerunt, videlicet, Cancellariam, & Cancellarium suum, Brevia sua de eadem Cancellaria per totam Libertatem & Loca praedicta emanantia, Justiciarios suos proprios, Vicecomitem, Coronatores, & alios Ministros Coronae & Pacis, per ipsos Episcopos assignandos pro voluntate sua, a tempore Conquestûs Angliae & antea, & sic hucusque absque interruptione aliqua usi fuerint, ut de Jure & Libertate Ecclesiae suae Sancti Cudberti Dunelm. Et Petiit quòd Dominus Rex & ejus Concilium, habito respectu ad Praemissa, Factum Justiciariorum praedictorum, ut sibi videbatur Eronium, praecipere vellent Revocare & Emendare; Et quia recitatis praedictis Processu & Recordo coram praefatis Justiciariis habitis, & etiam auditis & intellectis Rationibus praedicti Episcopi, coram ipso Domino Rege & Concilio suo, videlicet, quòd ad Captionem Libertatum praedictarum praedicti Episcopi, Ecclesiae suae, & Hominum suorum infra Libertatem Dunelm. & Loca praedicta de Norham, & Bedlington, & Sadberge, minus ritè, & absque Warranto, & Errore interveniente, Processum est, prout tàm per Recordum praedictum, per praefatos Justiciarios Domini Regis missum, quàm per rationes praedicti Episcopi, ad Recordum illud Adnullandum propositas, evidenter Patet, Et licet Vicecomes praedictus Northumbriae coram Justiciariis praedictis Testatus fuit, prout in praedicto Recordo continetur, quòd publicè Proclamari fecit, per totam Ballivam suam, Praeceptum Domini Regis, contentum in Brevi de Communi Summonitione Itineris Comitatûs praedicti, sibi directo, non propter hoc intelligendum est quòd ipse Proclamationem aliquam fecit, aut fecisse debuit, nisi in Balliva sua, & ubi Potestas sua se extendebat, nec dici potest, quòd Potestas Vicecomitis Northumbriae se extendit infra Libertatem Episcopi Dunolmensis, ubi idem Episcopus Vicecomitem suum proprium habet, nec super tali Testimonio suo, de re aliqua extra Ballivam & Potestatem suam existente, Judicium fieri debuisset, cùm testimonium suum in hoc non fuit admittendum, Consideratum est, per ipsum Regem & Concilium, quòd Judicium praedictum Revocetur & Adnulletur, & quod omnes Libertates praedicti Episcopi, Ecclesiae suae, & Hominum suorum, quae, per considerationem Justiciariorum Itinerantium praedictorum, in Manum Domini Regis captae fuerunt, eidem Episcopo, Ecclesiae, & Hominibus suis plenariè & integrè Restituantur, Habendae & Tenendae Sibi & Ecclesiae, sicut Ipse & Praedecessores sui Episcopi Dunelm. eas tenuerunt ante Captionem praedictam, salvo semper Jure Domini Regis & Haeredum suorum cum inde loqui voluerint &c. Et Praeceptum est Vicecomiti Northumbriae &c. quod eidem Episcopo Libertates suas Restituat in forma praedicta &c. Nos autem Tenores Processûs, Modi, Causae, Discussionis, & Terminationis praedictorum, ad Requisitionem, Venerabilis Patris, Thomae nunc Episcopi loci praedicti duximus Exemplificandos per praesentes. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, ix die Martii. |
March 14. Notarial attestation of the appeal of Bernard de Podio Retro, on behalf of the commonalty of Bayonne, before P. bp. of Bayonne, against the pedage granted by the K. to Charles de Beaumont, Alferitz de Navarre, castellan of Mauleon, lord of Curton and Guissen. Bayonne. O. viii. 575. H. iv. p. i. 150. |
Appellatio Interjecta, contra Impositionem Novi Pedagii. An. 10. H. 4. Ex Autogr. In Nomine Domini Amen. Praesentis publici Instrumenti Serie & Tenore Cunctis, tàm praesentibus, quam futuris, pateat evidenter & manifestum existat quòd, Die xiv Mense Martii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Nono, Comparnit personaliter, Vir Honorabilis & Discretus, Magister Bernardus de Podio Retro Jurisperitus, ut Sindicus & Procurator, Honorabilium Virorum, Majoris, Scabinorum, Juratorum, Centum Parium, Communitatis, & Universitatis Civitatis Baionae, in Aula Episcopali Baionensi, Coram, Reverendo in Christo Patre & Domino, Domino, P. Dei & Sanctae Sedis Apostolicae gratia, Episcopo Baionensi, Secum idem Sindicus & Procurator prae manibus suis portans, & michi Notario infrascripto, nomine quo supra, praesentans & exhibens quandam Papiri Cedulam scriptam, in se, ut primâ facie apparebat, Appellationem & Gravamina continentem, Quam ibidem, per me Notarium subscriptum, Mandavit & Requisivit legi & publicari Coram memorato Domino Episcopo, & Testibus infrascriptis, Et per modum & ad quem in ipsa Appellationis Cedula est scriptum appellavit, duxit, atque fecit, Cujus quidem Appellationis Cedulae Tenor, de Verbo ad Verbum, sic se habet in hac forma, Coram Vobis, Reverendo in Christo Patre & Domino, Domino Petro, Dei gratiâ, Baionensi Episcopo, tanquam Coram Autentiqua Persona, Provocando & Appellando, dico & propono, Ego Bernardus de Podio Retro, Scindicus seu Procurator, nomine Scindicatûs seu Procuratorio, Honorabilium Virorum, Majoris, Scabinorum, Juratorum, Centum Parium Civitatis Baionae, Communitatisque ac Universitatis ejusdem, quòd, diebus istis proximè praeteritis, ad Audientiam dictorum meorum Constituentium & mei pervenit quòd, Excellentissimus Dominus, Henricus noster Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, quantum in ipso fuit, Concessit, Nobili Viro, Domino Karolo de Beaumont, Alferitz de Navarra, Castellano Castellanniae de Malo Leone, Dominoque de Curtono & de Guissen, quatinus, per Se, vel Procuratores seu Deputatos suos, percipiet seu levare posset certum Pedagium, de Novo, in Ripperia, vocatâ Lador in Nassa & Terra de Guissen, de omnibus personis, transseuntibus transsireque volentibus cum Mercimoniis suis per dictas Ripperiam, Terram, adque Nassam (asserendo easdem Terram, Ripperiam, adque Nassam, dicto Castro de Guissen pertinere) videlicet, Septem Ardicos pro quocumque Dolio sive Conello de Gaide, Duos Ardicos cum Dimidio pro quacumque Pipa Vini, Duos Ardicos pro quocumque Curru Frumenti, Duos Ardicos cum dimidio pro quocumque Quintallo Ferri, Quinque Ardicos pro quacumque Sarsina Pannorum, Quinque Albos, pro quacumque Tarqua Coriorum, Unum Ardicum pro quolibet Capite Animalis Mangni, Et de quibuscumque aliis Mercimoniis certum quid, de quo Quantitatem terminatam dicti mei Constituentes ingnorant, & Ego, Quam Concessionem, ut dicitur, praelibatus Dominus noster Rex concessit dicto Domino Karolo, ut idem Dominus Karolus, ex eadem Concessione dictique Pedagii Laevatione, praehonoretur, dictumque Castrum de Guissen Scitum, ut praetenditur, ad Invadendum Inimicos dicti Domini nostri Regis Scituatum, sustentetur aut supportetur, Ex qua Concessione & Contentis in eadem praelibati mei Constituentes, nonnullique Nobiles Burgenses & Mercatores, ac plures alii in Civitatibus Burdegalensi, Aquensi, & Adurenci Civitatibus, aliisque Villis & Patriis Ducatûs Aquitaniae habitantibus, dictique Domini nostri Regis Subditi, reputârunt & reputant, sentierunt adque sentiunt, se quàmplurimum agravatos enormiter atque laesos, & non credunt dictum Dominum nostrum Regem dicto Domino Karolo levandi dictum Pedagium Licentiam sive Auctoritatem concessisse, set potius denegasse, si de Gravaminibus, inferiùs insertis, esset plenariè Informatus, Primo, quia in Impositione Novi Pedagii debet Intervenire causa Justa &
Rationabilis, putà Publica Utilitas; cùm ergo, pro Praesenti, in praedicto loco de Guissen, cesset & cessat causa Rationabilis, propter quam Pedagium valeat de novo imponi & levari, liquet clarè seu liquere potest dictum Dominum nostrum Regem fuisse, per dictum Dominum Karolum, seu per alium, Circumventum & malè informatum, dictosque meos Constituentes fuisse & esse Agravatos. Secundo, quia, si dictum Pedagium levaretur, Habitantes in dicta Civitate Baionae, & alii cum Mercimoniis suis ad dictam Civitatem venientes & ab inde exientes, venirent ad Paupertatem seu Inopiam maximam pro eo, quia Mercatores Extranei, aliunde venientes, propter Gravamen dicti Pedagii, cessarent suas Mercimonias ad dictam Civitatem Baionae Portare, & de repertis & portatis in eadem Emere, & sic Habitantes in eadem Civitate Baionae fraudarentur Victu eorum Cothidiano, & per Consequens Civitas eadem Baionae, subdita Domino nostro Regi, Destrueretur, Adnichilaretur, & in totum Devastaretur. Item, ex dicta Concessione Pedagii Novi gravantur & laeduntur quamplurimum mei Constituentes, cùm in Litera Concessionis dicti Pedagii inseratur, & dicatur inseri, quòd Dominus noster Rex vult ut levetur Pedagium in praedicto loco de Guissen, ut Dominus praedictus Karolus Praehonoretur, dictumque Castrum de Guissen contra Invasionem Inimicorum melius manutenere & deffendere valeat; non attendens nominatus Dominus Rex nec considerans quòd, si hoc dictum Pedagium levaretur, redundaret in maximum Dampnum & Detrimentum Civitatum & aliorum Locorum totius Ducatûs Aquitaniae, potissimè & specialiter Conscistentium sub Potestate & Dominio ipsius Domini nostri Regis, & suae Regiae Magestatis, & converteretur in Utilitatem & Commodum dicti Domini Karoli proprium & privatum, & sic ex hoc Respublica notoriè & manifestè deterioraretur & damnificaretur per Actum proprium privatum, adversum & contrarium Reipublicae, quod esset absurdum, & Juri non Consonum. Item, ex contentis in Litera Concessionis Pedagii laeduntur ac gravantur mei Constituentes, potissimè in ea parte in qua dicitur contineri quòd Castrum de Guissen est inter Inimicos, & pro deffensione ipsius loci, contra Inimicos Domini nostri Regis, Levatio Pedagii novi est dicto Domino Karolo concessa: Nam revera constat evidenter, ex Praemissis motivis, Dominum nostrum Regem fore & fuisse circumventum, &, in Concessione hujusmodi Exactionis Pedagii novi, deceptum, cum Locus de Guissen non sit Constructus nec Aedificatus prope Inimicos dicti Domini nostri Regis; nec ex hoc loco fuit aliquis Insultus habitus pro Honore dicti Domini Regis, contra Inimicos suos, a memoriâ Hominum, prout in Literâ Concessionis dicitur contineri. Item, Gravamen Gravaminibus acumulando, & multipliciter mei Constituentes dicuntur Agravati & Dampnifficati ex Concessione praedicti Pedagil Novi, & Castrum Regale Baionae (cui competit recipere Pedagium, cùm infra iv Leucas) si Concessio praedicta Pedagii novi esset valoris, & consequeretur effectum Pedagium & Honus exactionis Pedagii levaretur in Quinque Locis (putà Civitatis Baionae, Sorduae, Petraforatae, Fastingues, & Guissen) quod esset in magnum Detrimentum, ut praedici tur, Habitantium Baionae & aliorum Ligiorum Subditorum Domini nostri Regis, praemaximè considerato quod dicti Quinque Loci infra Limites Quinque Leucarum existunt comprehenssi; nec est verisimile dictum Dominum nostrum Regem, si de Praemissis Informationem clariorem haberet & habuisset, dictum Pedagium Novum imposuisse in tàm grave Detrimentum meorum Constituentium, ac Civitatum & Locorum Ducatûs Aquitaniae, eidem Domino nostro Regi Subditorum, & in Favorem proprium Personae Domini Karoli. Item, ex subsequenti Motivo, non minus existunt Gravati mei Constituentes & Elussi, cùm illico, dùm ad notitiam ipsorum pervenit Gratiam Pedagii fuisse factam per Dominum nostrum Regem dicto Domino Karolo: ego, nomine ipsorum Constituentium, ut meliùs deliberare & informare Dominum nostrum Regem valerem, me transportavi ad Locum de Guissen, & Copiam Literarum, tangentium factum Pedagii, petivi a Bernardo de Carcasio, Locumtenenti de Guissen nomine dicti Domini Karoli; qui, expretis Petitione & Requestâ meis, dare mihi idem Locumtenens denegavit Copiam ipsarum Literarum, in non modicum Pernitiem, Vilipendium, & Dedecus dicti Domini nostri Regis, a quo, ut praetenditur, Litera Pedagii Concessionis erat & fuerat sic emanata.
Ex quibus quidem omnibus & singulis, Sensciens & verisimiliter cogitans, Ego B. nomine quo supra, Constituentes Meos, ac Civitatem Baionae Regnalem, subditam dicto Domino nostro Regi, fore & esse Dampnifficatos, Laessos, ac Gravatos, Dubitansque ipsos meos Constituentes, ex verisimilibus conjecturis, deinceps fortius praeagravari enormiter adque dampnifficari, Attendens etiam ipsos posse & debere Remedio Appellationis sublevari & adjuvari, cùm sit dictum Remedium, ab utriusque Juris Conditoribus, in Relevamen, Praesidium, seu Subsidium Oppressorum & Dampnificatorum, adinventum, Ab Inpositione Pedagii Novi, ut dicitur, & eo modo, quo praetactum est, meis Constituentibus dampnosa, & Concessione Literarum praetensarum, in se Inpositionem seu Exactionem Pedagii Novi continentium, & denegatione Juris a dicto Domino Karolo, & ab ipso Domino nostro Rege praedicto, tanquam minus benè super praedictis informato seu consulto, Ad ipsum Dominum nostrum Regem, suis loco & tempore congruis, per me, nomine quo supra, legitimè & veraciter informandum & consulendum, & ad suam Curiam Regnalem seu Consistorium Regnale Reclamo, Appello, & Provoco, infra juris Terminum, & in hiis Scriptis, Apostolosque Peto semel, saepe, saepius, & instanter, & cum ea Reverentia qua decet & convenit, mihi modo praemisso per vos dari & concedi, Supponens Constituentes meos Civitatem Regnalem Baionae, & me, Bonáque eorum mobilia & inmobilia, ubicumque sint & fuerint, Adhaerentes huic Praesenti Appellationi, & adhaerere volentes, cujuscumque Gradûs, Statûs, conditionis existant, sub Protectione, Tuitione, & Salva gardia speciali nominati Domini nostri Regis, & suae Excellentissimae Regalis Magestatis, Inhibens nichilominus dicto Domino Karolo, & Bernardo de Carcasio, Locumtenenti Loci & Castri de Guissen, ex parte praenominati Domini nostri Regis, in quantum mihi fas est & competit, nomine quo supra, ne, pendente hujusmodi Appellatione seu Provocatione, aliquid innovent seu attemptent in Praejudicium & Dampnum dictorum meorum Constituentium, & Civitatis Regnalis Baionae praedictae, ac nichilominus Civitatum, Locorum, Castrorum, & Personarum, in eisdem existentium seu moram trahentium, sub Districtu & Dominio dicti Domini nostri Regis instructarum, innovare seu attemptare a quoquam faciant seu facere permittant, Et, si quae sint Innovata seu Attemptata, ad Statum debitum & pristinum Reducant seu Reduci faciant indilatè, Protestando ab expresso de Injuriis, Offensis, & Dampnis mihi & meis Constituentibus illatis seu agitatis, & eas prosequendo, Loco & Tempore congruis, coram Illo, seu Illis, ad Quem seu Quos, Cognitio Praemissorum expectat & expectare dignocitur, Offerendo me praesentem Appellationem seu Provocationem insinuare & intimare praenominato Domino nostro Regi quamcitiùs & comodè potero, & eam in suo Consistorio Regnali introducere, cùm pro praesenti non valeam propter Discrimina viarum, & Pericula notoriè in partibus Vasconiae, occurrentia. Quâ quidem Appellationis Cedulâ, sic ut praemittitur, per me lectâ, dictus Sindicus, ut Procurator dictorum Dominorum, Majoris, Scabinorum, Juratorum, Centum Parium, Communitatis Civitatis praedictae, eidem Domino Episcopo supplicavit & requisivit ut sibi, Nominibus quibus supra, ut appareret de sua diligentia, daret & concedere vellet, super Praemissis, suos Apostolos, quos ibidem dictus Dominus Episcopus, tanquam Causa coram ipso facta & gesta, suos Apostolos Testimoniales eidem Procuratori & Sindico concessit atque dedit. De quibus omnibus & singulis dictus Sindicus & Procurator, nomine quo supra, requisivit me Notarium ut de praemissis Retinerem atque darem, sub meis Singno & Nomine, Unum, Duo, vel quanta sibi, nomine quo supra, erunt necessaria, Instrumentum seu Instrumenta, quod & quae sibi concessi ex modo Officio agendum & agenda. Acta fuerunt haec Baionae Loco, Anno, Die quibus supra, Regnante, Serenissimo Domino nostro, Domino Henrico, Dei Gratiâ, Franciae & Angliae Rege, Duce Aquitaniae, Honorabili Viro, Vitale de Sancto Johanne Majore, Praesentibus, Discretis Viris, Dominis Garssia Arnaldi de Lesbay, Bernardo de Berneco Presbiteris & Praebendariis in Ecclesia Majori Baionae, Testibus ad praemissa vocatis & rogatis.
Et me Petro de Lescathies Clerico Baionensi, Publico Auctoritatibus Civitatis Baionae & Imperiali Notario, qui Praemissis omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, agebantur & fierent in modum praedictum, praesens unà cum dictis Testibus interfui, & hoc Instrumentum Retinui, scripsi, & Singno meo, quo utor auctoritate Imperiali praedicta, singnavi, in Testimonium Praemissorum Rogatus & Requisitus. |
March 20. Request for a general safe conduct for Thomas bp. of Durham going abroad on behalf of the union of the church. Westm. O. viii. 579. H. iv. p. i. 151. |
Pro Episcopo Dunelmensi pro Unione Ecclesiae profecturo. An. 10. H. 4. Franc. 10. H. 4. m. 6. Rex, Universis & Singulis Regibus &c. ad quos &c. Salutem. Cùm Nos, Venerabilem in Christo Patrem, Thomam Episcopum Dunolmensem, pro quibusdam Negotiis, tàm Unionem Sanctae Matris Ecclesiae, quàm Nos & Regnum nostrum intimè concernentibus, ad diversas Partes Exteras praesentialiter destinemus, Vos Amicos & Benivolos nostros Rogamus &c. ut in Similibus de Requestu Literis. In cujus, &c. Dat. in Palatio Regis Westm. vicesimo Die Martii. Per ipsum Regem. |
March 20. Protection for Thomas Langley, bp. of Durham, going to Tuscany and elsewhere. Westm. O. viii. 579. H. iv. p. i. 151. |
Pro Eodem Episcopo. An. 10. H. 4. Franc. 10. H. 4. m. 7. Thomas Langley, Episcopus Dunolmensis, qui, in Obsequio Regis, in partibus Tuscaniae, & alibi de ultra Mare, pro diversis Negotiis Regis & Regnum Regis Angliae tangentibus, moratur, habet Literas Regis de Protectione, cum Clausula Volumus per unum Annum duraturas. Praes. &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Martii. Per ipsum Regem. |
March 31. Safe conduct for Casin de Serenvilliers, councillor of the K. of France, coming to England. Eltham. O. viii. 579. H. iv. p. i. 151. |
Pro Consiliario Adversarii Franciae. An. 10. H. 4. Ibid. m. 8. Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum omnium sanctorum proximò futurum, duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum Regis, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Casinum de Serenvilliers Consiliarium Adversarii Regis Franciae & Ducis de Berry, in Regnum Regis Angliae, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua, seu paucioribus, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, necnon Equos, Res, Bona & Hernesia sua quaecumque, Dumtamen Personae praedictae extra Regnum Regis Angliae Bannitae seu Abjudicatae non existant, nec praedictus Casinus, aut Personae praedictae, quicquam, quod in Regis Contemptum seu Praejudicium cedere valeat, interim attemptet seu attemptent quovis modo. Teste Rege apud Eltham Tricesimo Primo Die Martii. Per ipsum Regem. |