|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
July 2. Commission of array to Reginald de Cobham and others and the sheriff of Kent. Similar commissions in nine other counties. Westm. O. viii. 402. H. iv. p. i. 83. |
De Arraiatione facienda, pro Resistentia Gallicorum. An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 15. d. Rex, dilectis & fidelibus suis, Reginaldo de Cobham, Thomae Colepepir, Arnaldo Savage, Roberto Berney, Nicholao Hant, Willielmo Barry, Willielmo Makenade, Roberto Clifford, Johanni Dygges, Reginaldo Pympe, Johanni Reche, Richardo de Bereham, & Vicecomiti nostro Kantiae, Salutem. Quia datum est nobis intelligi quòd Inimici nostri Franciae, ac alii sibi Adhaerentes, Qui, cum Posse non modico, in partibus Picardiae ad praesens congregati existunt, tàm ad Castra & Villas nostra, in partibus illis existentia, obsidendum & destruendum, & Mala quae poterunt Ligeis nostris Partium illarum inferendum, quàm ad partes Walliae ad Rebelles nostros ibidem pro viribus suis confortandum, & Mala quae poterunt Ligeis in Marchiis earumdem Partium Walliae similiter inferendum, Partes praedictas ingredi proponunt & machinantur, nisi eorum Malitiae per Nos viriliùs resistantur, Nos, Malitiae hujusmodi Inimicorum nostrorum & eorum Adhaerentium, si Praemissa facere praesumpserint (quod absit) Gratiâ nobis favente divinâ, resistere, ac pro Salvatione & Defensione Castrorum, Villae, & Fortalitiorum & Ligeorum nostrorum praedictorum disponere & ordinare volentes, ut tenemur, Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines ad Arma, ac Homines Armatos, & Sagittarios, & alios Homines Defensabiles, in Comitatu praedicto, tàm infra Libertates, quàm extra, Arraiandum & Triandum, ac armari & muniri faciendum, Ita quòd iidem Homines ad Arma, ac Homines Armati, & Sagittarii, & Homines Defensabiles, sic arraiati & muniti, prompti sint & parati, tàm ad Costeras Maris, quàm alia Loca, ubi & quotiens necesse fuerit, ad dictos Inimicos nostros Expellendum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, cùm aliquod Periculum immineat, prout in casu consimili hactenus fieri consuevit; Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem praefatis Hominibus ad Arma, Armatis, & Sagittariis, ac aliis Universis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Julij. Per Concilium. Eodem modo assignantur subscripti, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Thomas Dominus de Morley, Johannes Lestraunge Chival. Radulphus Shelton Chivaler, Edmundus Oldehalle, Vicecom. in Com. Norff. Johannes Henyngham Chivaler, Andreas Butiller Chivaler, Robertus Corbet Chivaler, Rogerus Drury Chivaler, Vicecom. in Com. Suff. Johannes Howard Chivaler, Gerardus Braybrok Chivaler, Robertus Litton Chivaler, Johannes Doreward, Vicecom. in Com. Essex. Johannes Pelham Chivaler, Johannes Dalingrugg Chivaler, Johannes Bohun Chivaler, Johannes Halsham, Vicecom. in Com. Sussex. Johannes Berkele Chivaler, Johannes Tychebourne, Johannes Dondale, Philippus Baynard, Vicecom. in Com. Sutht. Hugo Luterell Chivaler, Thomas Brook Chivaler, Johannes Devereux Chivaler, Robertus Hill Junior, Vicecom. in Com. Somers. Philippus Courteney Chivaler, Willielmus Boneville Chivaler, Thomas Pomerey Chivaler, Hugo Courtenay Chivaler, Vicecom. in Com. Devon. Humfredus de Stafford Chivaler, Robertus Turburvill Chival. Morganus Gogh, Johannes Fauntleroy, Willielmus Payne, Vicecom. in Com. Dors. Johannes de Arundell Chivaler, Willielmus Talbot Chivaler, Willielmus Lamborn Chival. Johannes Colshull, Willielmus Carmynowe, Johannes Whalesbrewe, Vicecom. in Com. Cornub. |
July 8. Commission to John, the K.'s son, constable of England and warden of the east march, to treat for truce with Scotland. Nottingham. O. viii. 403. H. iv. p. i. 84. |
De Tractando, cum Commissariis Scotiae. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 9. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fidelitate, & Circumspectione, & Industriâ providis, carissimi Filii nostri, Johannis Constabularii Angliae, & Custodis de le Estmarche Regni nostri Angliae versus partes Scotiae, pleniùs confidentes, Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus, per Praesentes, ipsum Filium nostrum Deputatum nostrum & Commissarium specialem, Dantes & concedentes eidem Filio nostro plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale quòd ipse, tàm per se, quàm per alios, quos ad hoc loco suo substituere, facere, & ordinare voluerit, convenire, tractare, & concordare possit, nomine nostro, cum quibuscumque Deputatis & Commissariis pro parte Regni Scotiae, sufficientem Potestatem habentibus, super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, generalibus vel specialibus, Inter Nos, & dictum Regnum nostrum Angliae, ac Subditos nostros ejusdem, & praedictum Regnum Scotiae, & Subditos ejusdem Regni Scotiae, tàm per Terram, quàm per Aquam, usque Festum Paschae, proximò futurum, duraturas, Necnon omnia alia & singula Faciendum, tractandum, & concordandum, quae circa Praemissa seu eorum expeditionem necessaria fuerint vel oportuna, etiam Mandatum si exigant quomodolibet speciale;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid, per praefatum Filium nostrum, aut alios praedictos, nomine nostro, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu quolibet Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum de Notyngham, octavo die Julii. Per ipsum Regem. |
July 14. Grant to sir John Cornewaille, of the manor of Weston in co. Herts, forfeited by Thomas earl marshal, and an annuity of 1,000 marks to him and Elizabeth countess of Huntingdon, the K.'s sister. Alnwick. O. viii. 404. H. iv. p. i. 84. |
Pro Johanne Cornewaille Milite. An. 6. H. 4. Ibid. m. 17. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd (de Gratia nostra speciali) concessimus, dilecto & fideli Militi nostro, Johanni Cornewaille Manerium de Weston, cum Pertinentiis, in Comitatu Hertfordiae, quod fuit Thomae nuper Comitis Marescalli, Et quòd, per Forisfacturam ejusdem Comitis, ad manus nostras devenit, Habendum eidem Johanni, pro Termino Vitae suae, usque ad Valorem Quinquaginta Librarum per Annum, ita quòd de Superplusagio inde, si quod fuerit, nobis ad Scaccarium nostrum singulis Annis fideliter respondeatur, Eo quòd praedictus Johannes, ac, carissima Soror nostra, Elizabetha, Comitissa Huntyngdoniae, Uxor ejus, habent ex Concessione nostra Mille Marcas per Annum, pro Termino Vitae eorum, de parva Custuma nostra in Portu Civitatis nostrae Londoniae, Seu eo quòd praedictus Johannes habet, ex Concessione nostra, Sexaginta Libras ad Scaccarium nostrum, Officium Constabularii Castri nostri de Quenesburgh, Et decem Libras pro eodem, Et Quadraginta Marcas de Honore de Pevenseye, ex Concessione, carissimi Domini & Patris nostri, ad Terminum Vitae praedicti Johannis, Non obstante. In cujus &c. Teste Rege apud Alnewyk, decimo quarto die Julij. Per ipsum Regem. |
July 16. Commission to John Topelif, sergeant-at-arms, to compel William Herewod and others to make restitution for the ship of Albert Nailler and Ollif Shipper, Danish merchants, which they have taken. Pontefract. O. viii. 404. H. iv. p. i. 84. |
De Bonis & Mercandisis Restituendis. An. 6. H. 4. Ibid. m. 16. Rex, Dilecto sibi, Johanni Topclif, Servienti suo ad Arma, Salutem. Ex parte Alberti Nailler, & Ollif Shipper, Mercatorum de Regno Daciae (Magistrorum & Possessorum Duarum Craierarum vocatarum Cristofres de Albergh) nobis est, graviter conquerendo, monstratum quòd, Cùm ipsi nobis nuper monstrâssent quòd ipsi fuerint mercatoriè velantes supra Mare prope Costeras de Norweye, Frectati cum diversis Mercandisis (videlicet) Cerâ, Idromello, Anguillis, Spik Porcorum, Braseo, & Farinâ, ad Commodum suum, ut Fideles Mercatores facere deberent, in diversis partibus faciendum, Ac quòd diversi Ligei nostri Angliae cum Quatuor Navibus, de Villa de Whitby ac aliarum Partium de la North, unde Willielmus Herewod, & Johannes Smyth, ac quidam vocatus Coupere, & quidam alius vocatus Leget, Possessores fuerunt, unà cum aliis Possessoribus, Magistris, & Marinariis earumdem Navium, ibidem venerunt, & de praefatis Alberto & Ollif tàm Bona & Mercandisas sua praedicta quàm dictas Craieras suas ceperunt, & Craieras illas, unà cum Apparatu earum, ac Bonis & Mercandisis hujusmodi, ad Valentiam Octingentorum & Quadraginta Nobilium, secum abduxerunt, & penes se detinuerunt, in ipsorum Alberti & Ollif perpetuam Destructionem, Undè nobis supplicâssent sibi per nos Remedium adhiberi, Et Nos, Eisdem Alberto & Ollif Justitiam in hac parte fieri volentes, Assignavimus Te ad praefatos, Willielmum, Johannem, Couper, & Leget, ac alios Captores Craierarum, Bonorum, & Mercandisarum suorum praedictorum, omnibus viis rationabilibus quibus potuisses, ex parte nostra Onerandum, & Compellendum ad faciendum plenam Restitutionem & Deliberationem eisdem Alberto & Ollif, tàm de dictis Craieris suis ac de toto integro Apparatu earumdem, quàm de Bonis
& Mercandisis suis in eisdem captis, sive de valore eorumdem, prout Justitia exigebat & requirebat, Vel quòd iidem, Willielmus, Johannes, Coupere, & Leget, ac alii Captores hujusmodi, & eorum quilibet, sub Poena Centum Librarum, fuissent coram Nobis & Concilio nostro in Octabis Sanctae Trinitatis proximò praeteritis, ubicumque ipsum Concilium nostrum fore contigisset, ad Respondendum ibidem super Praemissis, & ad faciendum ulterius & recipiendum quod de eis contingeret ordinari, Et licet tu, praetextu Assignationis nostrae hujusmodi, Willielmum, Johannem, Coupere, & Leget, ac Johannem Lenecham, Thomam Lowe, Willielmum Consent, & Robertum Bolbek, similiter Captores Craierarum, Bonorum, & Mercandisarum praedictorum, ut dicitur, ad Restitutionem & Deliberationem de Praemissis, praefatis Alberto & Ollif in forma praedicta faciendas, onerâsses, & quod ipsi fuissent coram Nobis & dicto Concilio nostro, ad diem praedictum, ad Respondendum super Praemissis in Forma praedicta, Ipsi tamen Restitutionem & Deliberationem hujusmodi hucusque facere, seu coram Nobis aut dicto Concilio nostro, ad diem praedictum, venire non curârunt, de quo non immeritò conturbamur, Nos, Nolentes ipsos Albertum & Ollif ulterius dilationari, Assignavimus te ad ipsos, Willielmum, Johannem, Coupere, Leget, Johannem, Thomam, Willielmum, & omnes alios Captores Craierarum, Bonorum, & Mercandisarum praedictorum, ex parte nostra, Onerandum & Compellendum ad faciendum plenam Restitutionem & Deliberationem eisdem Alberto & Ollif, tàm de dictis Craieris suis, ac de toto integro apparatu earumdem, quàm de Bonis & Mercandisis in eisdem captis, sive de Valore eorumdem, prout Justitia exigit & requirit, Et, si hoc facere recusaverint, tunc ad ipsos, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra, Arestandum & Capiendum, ipsosque, cùm sic capti fuerint, coram Nobis & Concilio nostro, ubicumque ipsum Concilium nostrum fore contigerit, Ducendum, ad Respondendum quare id facere non debeant, & ad faciendum ulteriùs & recipiendum quod, per Nos & dictum Concilium nostrum, de eis tunc contigerit ordinari; Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in Forma praedicta: Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, &c. quòd Tibi in Executione &c. prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Pountfreyt, decimo sexto die Julii. Per ipsum Regem. |
July 18. The K. summons Henry Percy, earl of Northumberland, and sir Thomas Bardolf to answer charges of treason. Durham. O. viii. 405. H. iv. p. i. 84. |
De comparendo coram Rege, ad respondendum super magnis Proditionibus. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 17. Rex Henrico Percy Comiti Northumbriae, Salutem. Quibusdam magnis Proditionibus, per Te contra Nos & nostram Regiam Magestatem factis & perpetratis, undè impetitus es, Tibi in Fide & Ligeantia, quibus nobis teneris, ac sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteris, Praecipimus, firmiter injungentes, quòd, Excusatione cessante, & omnibus aliis praetermissis, in propria Persona tua, sis coram nobis, in propria Persona, apud Civitatem nostram Eborum, die Lunae in Festo Sancti Laurentii proximò futuro, ad Respondendum ibidem super Proditionibus praedictis, & omnibus aliis quae tibi tunc obicientur, & ad faciendum ulterius & recipiendum quod Lex suadierit in hac parte; Et habeas ibi hoc Breve. Teste Rege apud Dureham, decimo octavo die Julii. Per ipsum Regem. Rex Thomae Bardolf Chivaler, Salutem. Quibusdam &c. ut supra. Per ipsum Regem. |
July 28. Restitution of the temporalities to Roger Walden, bp. of London, the late bp. Robert being deceased. Westm. O. viii. 406. H. iv. p. i. 85. |
De Restitutione Temporalium Londonens. An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 15. Rex, Escaetori suo in Comitatibus Essexiae & Hertfordiae, Salutem. Cùm Dominus Summus Pontifex Papa modernus, Nuper vacante Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli Londoniae, per Mortem, bonae memoriae, Roberti nuper Episcopi Loci praedicti, Venerabilem Patrem, Rogerum Walden in Episcopum loci illius praefecerit & Pastorem, Sicut per literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat, Nos, Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis Verbis, in dictis Litteris Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, Volentes cum eo in hac parte agere gratiose, Cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem, Et ideò Tibi praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua Liberes, in forma praedicta, Habenda a die Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, ultimò praeterito; Salvo Jure cujuslibet. Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus, ac Decano & Capitulo, subscriptis, sub eadem Data; videlicet. Escaetori Regis in Com. Midd. Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex. Johanni Hende Majori Civitatis Regis London. & Escaetori suo in eadem Civitate. Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff. Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli London. Et Mandatum est Liberis Hominibus, &c. |
Aug. 6. The K. grants to his son John the property of Thomas lord Bardolf in Bradwell in co. Essex. Pontefract. O. viii. 406. H. iv. p. i. 85. |
De Forisfactura Domini de Bardolf. An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 10. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis Quod Concessimus Carissimo Filio nostro Johanni omnia Terras & Tenementa, Redditus, Servitia, Feoda, & Advocationes, cum pertinentiis, in Bradwell, in Comitatu Essexiae, quae fuerunt Thomae Domini de Bardolf, & quae ad Manus nostras per Rebellionem & Forisfacturam ipsius Thomae devenerunt, Habenda & Tenenda eidem Filio nostro & Haeredibus suis IMPERPETUUM, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris indè reddendo, adeò liberè & integrè sicut praedictus Thomas tempore praeterito illa habuit vel occupare consuevit, Quae quidem Terrae & Tenementa (ultra Advocationem Ecclesiae de Bradwell praedicta) valorem Centum Solidorum per Annum, ut dicitur, non excedunt. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum de Pountfreyt, vj die Augusti. Per Breve de Privato Sigillo. |
Aug. 7. Proclamations to be made by the sheriff of Hereford and others that preparations must be made to repel the lord de Hugevyle, who has landed at Milford. Pontefract. O. viii. 406. H. iv. p. i. 85. |
Pro Resistentia Gallicorum. An. 6. H. 4. Claus. 6. H. 4. m. 2. d. Rex Vicecomiti Herefordiae, Salutem. Quia ad nostrum jam noviter pervenit intellectum quòd Dominus de Hugevyle & plures alii Inimici nostri Franciae, in Portu de Milford, ad Rebelles nostros Wallenses pro Posse suo fortificandum, & cum certa Classe Navium applicuerunt, & cum eisdem Rebellibus nostris Regnum nostrum Angliae & Marchias Walliae, ad Mala quae poterunt Nobis &
fidelibus Ligeis nostris Regni & Marchiarum praedictorum Inferendum, hostiliter ingredi intendunt, Nos, Malitiae ipsorum Inimicorum nostrorum (Gratiâ favente divinâ) resistere, ac pro Salvatione & Defensione Regni & Marchiarum praedictorum ac Fidelium Ligeorum nostrorum eorumdem ordinare volentes, Tibi praecipimus, firmiter injungentes, quòd Statim, visis Praesentibus, in Singulis Civitatibus, Burgis, & Villis Mercatoriis, & aliis Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi meliùs expedire videris, ex parte nostra, publicè proclamari facias, Quòd omnes & singuli Milites, Armigeri, Valetti, & alii Homines defensabiles, de dicta Balliva tua, super Fide & Ligeantia suis, ac sub Forisfactura Omnium quae nobis forisfacere poterunt, se Parent, Arraient, & Armis Muniant (videlicet) quilibet eorum juxta Statûs sui exigentiam, Ipsique, sic Parati, Arraiati, & Muniti, versus Civitatem nostram Herefordiae cum omni festinatione se trahant, properent, & festinent, nobiscum, ad Malitiam & Proterviam dictorum Inimicorum nostrorum (Deo dante) Reprimendum & viriliter Resistendum, profecturi, Et hoc, sicut Nos, & Honorem nostrum, ac Salvationem & Defensionem Regni & Marchiarum praedictorum, & Ligeorum nostrorum eorumdem, diligis, nullatenus omittas. Teste Rege apud Castrum de Pountfreyt, vij die Augusti. Per ipsum Regem & Concilium. Consimilia brevia diriguntur Vicecomitibus Subscriptis &c. |
Aug. 8. The K. gives his assent to the election of Thomas Longley, dean of York, to the abprick, of York, void by the death of abp. Richard. Pontefract. O. viii. 407. H. iv. p. i. 85. |
De Regio Assensu. An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 6. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Supplicârunt Nobis dilecti nobis in Christo Capitulum Ecclesiae Cathedralis & Metropoliticae Eboracensis ut, Cùm, Vacante Archiepiscopatu Ecclesiae Cathedralis praedictae, per Mortem, bonae memoriae, Richardi nuper Archiepiscopi ibidem, Ac optentâ a Nobis Eligendi Licentiâ sibi alium in Archiepiscopum, Idem Capitulum, praedilectum Clericum nostrum, Dominum Thomam Longley, dictae Ecclesiae Decanum, virum utique virtuosum, providum, & discretum, ac in Spiritualibus & Temporalibus circumspectum, concorditer sibi elegerint in Archiepiscopum & Pastorem, Requisito per ipsos postmodum ipsius in hac parte Consensu, eoque adhibito ac expresse praestito per eundem, Praefatae Electioni Regium nostrum Assensum liberaliter impendere, &, pro ejusdem Confirmatione, Literas nostras Patentes Domino Summo Pontifici dirigere dignaremur, Nos, Eorum Supplicationi in hac parte favorabiliter annuentes, Electioni & Electo hujusmodi regium nostrum assensum exhibuimus & favorem; Et hoc omnibus, quorum interest, innotescimus per Praesentes. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum Nostrum de Pountfreyt, viij die Augusti. Per Breve de Privato Sigillo. |
Aug. 8. The K. informs Innocent [VII.] of the election of Thomas Longley as abp. of York. Pontefract. O. viii. 407. H. iv. p. i. 85. |
Ad Papam Notificatio. An. 6. H. 4. Ibid. Sanctissimo in Christo Patri, & Domino, Domino Innocentio, divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Summo Pontifici, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, devota Pedum oscula beatorum. Vacante nuper Archiepiscopatu Ecclesiae Cathedralis & Metropoliticae Eboracensis, per Mortem, bonae memoriae, Richardi ultimi Archiepiscopi loci illius, Capitulum ejusdem loci, Convenientes in unum, praedilectum Clericum nostrum, Thomam Longley, dictae Ecclesiae Decanum, virum utique virtuosum, providum, & discretum, direxerunt unani-
miter vota sua, & ipsum in suum Archiepiscopum concorditer elegerunt, Nobisque cum instantia supplicârunt ut hujusmodi Electioni suae Assensum Regium praebere curemus, Nos, Ipsius Thomae considerantes Merita probitatis, Ac sperantes dictam Eboracensem Eccle am, si ipsius Regimini praesideat, in Temporalibus & Spiritualibus, per ipsius circumspectionem & industriam, salutaria suscipere incrementa, Electioni praedictae hujusmodi Regium Assensum adhibemus & Favorem; Et hoc vestrae Sanctitati significamus per Praesentes, ut, quod ad vos pertinet in hac parte, ulterius exequi dignemini cum favore. In cujus &c. Dat. apud Castrum Regis de Pountfreyt, viij die Augusti, Per Breve de Privato Sigillo. |
Aug. 10. Grant to Q. Joan of the lands forfeited by Thomas earl marshal and lord Bardolf, and Wrexhill and other lands, forfeited by the earl of Northumberland. Pontefract. O. viii. 408. H. iv. p. i. 86. |
De Forisfacturis Rebellium. An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 7. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis Quod Conclessimus, Carissimae Consorti nostrae, Johannae Reginae Angliae omnia Castra, Maneria, Dominia, Terras, Tenementa, Feoda, Advocationes, & alias Possessiones, cum pertinentiis, quae fuerunt Thomae nuper Comitis Marescalli, Ac etiam omnia Castra, Maneria, Dominia, Villas, Terras, Tenementa, & alias Possessiones, cum pertinentiis, quae fuerunt Domini de Bardolf, Necnon Castrum & Dominium de Wresil, cum Terris, Tenementis, & aliis Possessionibus in Erees Brighton, ac Manerium de Helaugh in Comitatu Eborum, & Manerium de Petworth in Comitatu Sussexiae cum pertinentiis, quae fuerunt Comitis Northumbriae. Quae quidem Castra, Maneria, Dominia, Villae, Terrae, Tenementa, Redditus, Feoda, Advocationes, & Possessiones ad Nos, tanquam Forisfacta, occasione Rebellionis praedictorum nuper Comitis Marescalli, Domini de Bardolf, & Comitis Northumbriae, pertinent, & quae in Manibus nostris adhuc existunt, Habenda eidem Consorti nostrae, ad Terminum Vitae suae, per Extentam indè faciendam, in Partem Deductionis Decem Milium Marcarum Annuarum, eidem Consorti nostrae in partem Dotis suae per Nos nuper concessarum, Unà cum Feodis Militum, Advocationibus Ecclesiarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, & unà cum Exitibus, Proficuis, & Commoditatibus quibuscumque, indè a tempore Forisfacturarum praedictorum nuper Comitum & Domini qualitercumque provenientibus, & unà cum quibuscumque Arreragiis denariorum, Maneriorum, Dominiorum, Terrarum, & Tenementorum praedictorum, qualitercumque a retro existentium. In cujus, &c. Teste Rege apud Pountfreyt, decimo die Augusti. Per ipsum Regem. |
Aug. 12. Commissions to Thomas Beauford and Richard lord de Grey to execute the offices of constable and marshal during the absence of the duke of Bedford and the earl of Westmoreland. Nottingham. O. viii. 408. H. iv. p. i. 86. |
De Officiis Constabularii & Marescalli Excercendis. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 9. Rex, Carissimo Fratri suo, Thomae Beauford, Salutem. Quia carissimus Filius noster Johannes Constabularius Angliae, in diversis Negotiis nostris & Regni nostri, in Partibus Borealibus Regni nostri Angliae, adeò occupatus existat, quòd ad ea, quae ad Officium Constabularii hujusmodi pertinent, ad praesens intendere non potest, Assignavimus Vos ad omnia & singula, quae ad Officium praedictum pertinent, in absentia ipsius Filii nostri, loco ejusdem Filii nostri, faciendum & excercendum, Et ideò Vobis Mandamus quòd officio illi in Forma praedicta intendatis. In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas. Teste Rege apud Castrum de Notyngham, xij die Augusti. Per ipsum Regem.
Rex, Dilecto & Fideli Consanguineo suo, Ricardo Domino de Grey, Salutem. Quia, carissimus Frater noster, Radulphus Comes Westmerlandiae, Marescallus Angliae, in diversis negotiis &c. ut supra usque ibi quòd ad ea & tunc sic quae ad Officium Marescalli hujusmodi pertinent, &c. ut supra mutatis mutandis. Teste ut supra. Per ipsum Regem. |
Aug. 18. Licence to 24 clerks, to be named by Philip bp. of Lincoln, to sue to the papal court for reversions to benefices. Leicester. O. viii. 409. H. iv. p. i. 86. |
De Licentia, ad Gratias Expectativas impetrandas. An. 6. H. 4. Pat. 6. H. 4. p. 2. m. 5. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem, Sciatis quòd, Cùm Venerabilis in Christo Pater Philippus Episcopus Lincolniensis desideret & intendat quosdam Clericos nostros, & similiter ipsius Episcopi, discretos & virtuosos, ad Beneficia Ecclesiastica, ad Collationem suam spectantia, cùm vacaverint, promovere, Nos, ad Supplicationem praedicti Episcopi, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam dedimus quòd Viginti & quatuor Personae, discretae & virtuosae, Graduatae & non Graduatae, per ipsum Episcopum, tàm de Clericis nostris quàm de suis propriis nominandae, Gratias speciales Expectativas & Provisiones, super quibuscumque Dignitatibus, Canonicatibus, Praebendis, Officiis, & aliis Beneficiis Ecclesiasticis quibuscumque, ad ipsius Episcopi Collationem spectantibus, a Sede Apostolicâ valeant, & earum quaelibet valeat & possit, impetrare, & hujusmodi Dignitates, Canonicatus, Praebendas, Officia, & alia Beneficia praedicta acceptare possint, Ac etiam Pardonavimus & Remisimus penitùs & omnimodò cuilibet Personarum praedictarum Contemptum, Offensam, Transgressiones, Mesprisiones, & Forisfacturas, nobis incursos seu incurrendos, occasione aliquarum Provisionum per ipsos adquisitarum, & quicquid indè ad Nos pertinet seu pertinere possit in Praemissis, Et quòd ipsae, in omnibus Casibus praedictis, per Se, & per Executores & Subexecutores suos hujusmodi Gratiarum, ac Notarios, & alios quoscumque de Consilio suo, Processus in hac parte facere, & Possessionem eorumdem Dignitatum, Canonicatuum, Praebendarum, Officiorum, & aliorum Beneficiorum praedictorum, capere & continuare, ac eis gaudere, Necnon Executiones eorumdem per se, & quoscumque alios de Consilio suo, caeteraque, quae in hac parte necessaria fuerint & oportuna, ubicumque in Curiis Christianitatis & alibi facere, habere, & prosequi possint, absque Impetitione, Molestatione, Occasione, seu Impedimento Nostri vel Haeredum nostrorum, Tenore Praesentium, Licentiam Dedimus & omnimodam liberam Facultatem, Statuto de Provisoribus, Anno Regni Domini R. nuper Regis Angliae, Secundi post conquestum, Tertiodecimo edito, aut aliquibus aliis Statutis seu Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus, Et ulterius, de uberiori Gratia nostra, volumus, ac ex certa scientia nostra Concedimus & Declaramus quòd praedictae Viginti & quatuor Personae (videlicet tàm illae per ipsum Episcopum sic nominatae vel nominandae, quàm illae quibus idem Episcopus aliquas Collationes, ut in Jure Patronatûs sui seu titulo suo ordinario, fecit aut faciet in futurum) omnibus aliis Personis, quascumque Licentias nostras, sive Declarationes de Gratiis, sive Provisionibus Apostolicis, vel Pardonationibus, quoquo modo concedendas, habituris, quoad Dignitates, Canonicatus, Praebendas, Officia, & alia Beneficia praedicta, ad ipsius Episcopi Collationem spectantia, optinenda, praeferantur, Et hujusmodi Dignitates, Canonicatus, Praebendas, Officia, & alia Beneficia praedicta, absque aliquo Impedimento vel Perturbatione hujusmodi, aliorum Provisorum Licentiis vel Declarationibus suis praedictis, vel Pardonationibus nostris, eis sic faciendis, in aliquo non obstantibus, habeant & possideant pacificè & quietè, Et quòd Literae nostrae Patentes de Licentiis Gratiarum & Provisionum, ac de Pardonationibus & Declarationibus hujusmodi, in Ecclesia Cathedrali Lincolniensi habitarum & habendarum, quibuscumque aliis Personis per Nos concedendae, quoad Dignitates, Canonicatus, Praebendas, Officia, & alia Beneficia praedicta, dictis Viginti & Quatuor Personis, seu eorum alicui, per
ipsum Episcopumve in jure Patronatûs sui seu Titulo suo Ordinario, sic Collata seu Conferenda, vel per Sedem Apostolicam Personis, per ipsum Episcopum sic Nominatis & Nominandis, Provisa vel Providenda, omnino invalidae existant, & quoad haec, quascumque Clausulas contineant, suis omnimodis careant robore & effectu, Ac Literas illas, aliis Provisoribus quibuscumque sic concedendas, quo minùs Vigorem, Effectum, aut Executionem aliquam, ad Dignitates, Canonicatus, Praebendas, Officia, & alia Beneficia praedicta, praedictis Viginti & Quatuor Personis, seu earum alicui, sic Collata vel Conferenda, aut Provisa vel Providenda, habeant seu habere possint quoquo Titulo vel Colore, Tenore Praesentium, Revocamus, Restringimus, & Adnullamus, Omnibus & singulis, quorum interest seu interesse poterit, sub Poenis in Statutis & Ordinationibus praedictis contentis, inhibentes nè quicquam, praetextu aliquarum Licentiarum vel Pardonationum, aut Declarationum, eis seu eorum alicui sic concedendarum, per Se, vel alios quoscumque, attemptent, faciant, vel prosequantur, quod in derogationem, impedimentum, perturbationem, vel praejudicium Praesentium Voluntatis & Concessionis nostrarum cedere poterit ullo modo. In cujus &c. Teste Rege apud Leycestr. decimo octavo die Augusti. Per ipsum Regem. |
Aug. 19. Safe conduct for John and William Seyntclere, brothers of the earl of Orkney. Pontefract. O. viii. 410. H. iv. p. i. 86. |
Pro Fratribus Comitis de Orkeneye. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 11. Rex, Universis & Singulis Admirallis &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd suscepimus, & suscipimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Johannem Seyntclere, & Willielmum Seyntclere, Fratres Comitis de Orkeneye de Scotia, infra Regnum nostrum Angliae, certis de causis, penes Praesentiam nostram, cum Servientibus & Familiaribus suis, Equitibus vel Peditibus, usque ad Numerum octo Personarum, in Comitiva sua, tàm per Terram, quàm per Mare, veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias transeundo & redeundo, necnon Equos, Res, & Hernesia sua quaecumque, Et ideò vobis mandamus &c. non inferentes &c. & si quid &c. Dumtamen iidem, Johannes & Willielmus, aut Servientes seu Familiares sui praedicti (praesenti salvo Conductu nostro durante) quicquam, quod in nostra seu Populi Regni nostri Dampnum, Praejudicium, vel Inquietationem cedere valeat, non attemptent, vel attemptari faciant quovis modo, In cujus &c. per sex Septimanas duraturas. Teste Rege apud Castrum de Pountfreyt, xix die Augusti. Per ipsum Regem. |
Aug. 22. The K. orders John Topclif, sergeant-at-arms, to compel the restitution of a ship belonging to George, son of the earl of Dunbarre, taken by Rolland Heron and Thomas de Hiller of Berwick. Pontefract. O. viii. 410. H. iv. p. i. 86. |
Pro Filio Comitis de Dunbarre, super Victualibus providendis. An. 6. H. 4. Ibid. m. 10. Rex, Dilecto sibi, Johanni Topclif, Servienti suo ad Arma, Salutem. Ex parte Georgii de Dunbarre, Filii Comitis de Dunbarre, nobis est, graviter conquerendo, monstratum ut, Cùm idem Comes Fidelis Ligeus noster existat, & ipsum Georgium Locum suum tenentem Forteressae suae de Colbrandispath in Scotia, de Licentia & Voluntate nostris, fecerit & deputaverit, Nosque jampridem eidem Georgio Promiserimus quòd, si aliquos Scotos, ipsum Georgium & Soldarios, in Forteressa praedicta existentes, de Victualibus aut aliis, sibi necessariis, providere contigeret, id licitè facere possent absque Dampno seu gravamine, sibi per Nos aut aliquos Ligeos nostros inferendis, Cujus quidem Promissionis nostrae praetextu idem Georgius diversa Victualia, pro Garnistura & salva Custodia Forteressae praedictae necessaria, infra Reg-
num Scotiae per quosdam sibi Benevolentes emi & provideri, ac in Duabus Naviculis, unde quidam Johannes Cristal extitit Magister, cum Septem aliis Marinariis, in eisdem Naviculis existentibus, usque ad Forteressam praedictam per Mare deduci & cariari procuravit, Promittendo sibi (ex quibus Praemissa sic fieri procuravit) quòd Naviculae & Marinarii praedicti penes Forteressam praedictam, ex Causa praedicta, liberè & absque perturbatione quacumque accedere, & de eadem recedere debuissent, Quódque Rollandus Heron, & Thomas de Hiller, Soldarii Villae nostrae Berewici, unà cum Nonnullis Complicibus suis, Naviculas praedictas ac Magistrum & Marinarios hujusmodi, cum Victualibus praedictis, super Terram praedicti Comitis apud Colbrandispath, ex Causa praedicta, ut praedictum est, existentes, Vi Armatâ ceperunt, & usque Villam nostram Berewici duci fecerunt, Naviculas & Victualia praedicta penes se adhuc detinendo, Magistrúmque & Marinarios praedictos, ad magnam Pecuniae Summam, pro Financia & Redemptione suis, eisdem Rollando & Thomae solvendam, assidendo & ponendo, contra Promissionem nostram praedictam, in ipsius Georgii Despectum, &, ratione Promissionis suae praedictae, Reprobationem manifestam, de quo non imeritò conturbamur, Unde Nobis supplicavit sibi per nos de Remedio provideri, Nos, Supplicationi praedictae annuentes, Volentésque Promissionem nostram praedictam, ut tenemur, observari, Assignavimus Te ad ipsos Rollandum & Thomam, Ad Naviculas praedictas, cum toto Apparatu earumdem, ac Victualia praedicta si extent, aut eorum Pretium si non extent, necnon Denariorum Summas quascumque, de Magistro & Marinariis praedictis, pro Financia & Redemptione suis hujusmodi perceptas, ac etiam omnes & singulas Securitates, eisdem Rollando & Thomae aut aliis indè factas, praefato Georgio deliberari & restitui, omnibus Viis & modis honestis, Inducendum, etiam, si necesse fuerit, Compellendum, Et, si praedictos, Rollandum & Thomam, contrariantes & Rebelles in hac parte inveneris, tunc ad eosdem Rollandum & Thomam, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates, quàm extra, Arestandum, & coram nobis, in propria persona nostra, statim cùm sic capti fuerint, ubicumque nos fore contigerit, Ducendum, ad Respondendum super Praemissis, & ad faciendum ulteriùs & recipiendum quod per nos de eis tunc contigerit ordinari; Et ideò tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in Formâ praedictâ: Damus autem universis & singulis Capitaneis, Castellanis, Custodibus Castrorum & aliorum Fortalitiorum, & eorum Locatenentibus, Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Praepositis, Ministris, & omnibus aliis fidelibus Ligeis & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Praemissis faciendis & exequendis, in Forma praedicta, Intendentes sint, Consulentes, Auxiliantes, & Obedientes prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum de Pountfreyt, xxij die Augusti. Per ipsum Regem. |
Aug. 27. Safe conduct for John Stewart, lord de Lorne, sir William de Borthwick, John de Merton, Alexander de Carnes, and two other Scotch persons. Worcester. O. viii. 411. H. iv. p. i. 87. |
Pro quibusdam de Scotia in Angliam venientibus. An. 6. H. 4. Scot. 6. H. 4. m. 4. Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Natalis Domini proximò futurum duraturas, suscepit in Salvum & Securum Conductum suum, ac in Protectionem & Defensionem suas speciales, Johannem Stewart Dominum de Lorne, Willielmum de Borthwick Militem, Magistrum Johannem de Merton Decretorum Doctorem, Magistrum Willielmum de Lawedre Archidiaconum Laudoniae, Magistrum Patricium de Spaldyng, & Magistrum Alexandrum de Carnes, cum Quadraginta Personis, de Scotia, ac eorum Equis & Hernesiis, in Regnum Regis Angliae, penes praesentiam Regis, pro quibusdam Negotiis suis expediendis veniendo, ibidem morando, & exinde versus partes suas proprias redeundo, Proviso semper quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu, in introitu suo cujuslibet Villarum firmatarum, Majoribus, Ballivis, Constabu-
lariis, sive Custodibus earumdem demonstrent, Et quòd ipsi quicquam, quod Regi, seu Coronae suae, aut Regno suo praejudiciale, sive aliquibus Ligeis Regis dampnosum, non prosequantur nec attemptent, aut prosequi vel attemptari facere praesumant quovis modo. Teste Rege apud Civitatem suam Wygorn. xxvij die Augusti. Per ipsum Regem. |
Sept. 4. Commission to Thomas Brokhull and others, and the sheriff of Kent, to raise a loan to resist the French, who have sent to aid the rebels in Wales and Aquitain. 33 similar commissions. Hereford. O. viii. 412. H. iv. p. i. 87. |
Super Motibus Gallicorum ad Rebelles in Wallia & in Aquitania Confortandos, de Mutuo faciendo. An. 6. H. 4. Fin. 6. H. 4. m. 6. Rex, Dilectis & Fidelibus suis Thomae Brokhull, Willielmo Makenhade, Johanni Colepepir, & Vicecomiti Kantiae, Salutem. Sciatis quòd, Cùm Inimici nostri Franciae nuper in partibus Walliae, ad Rebelles nostros Partium illarum Confortandum, & Mala quae poterunt Nobis & Fidelibus Ligeis nostris Regni nostri Angliae Inferendum, nuper applicuerint, & in eisdem Partibus adhuc existant, Nosque, in propria Persona nostra, pro Salvatione Regni nostri, in Itinere nostro, versus easdem Partes, apud Civitatem nostram Herefordiae, unà cum quampluribus Dominis, Magnatibus, Militibus, Armigeris, & aliis Ligeis nostris Regni nostri praedicti, simus in praesenti, Ibique Literas Cleri, Baronum, & Communitatis Ducatûs nostri Acquitanniae receperimus, per quas certitudinaliter informamur quòd quamplures alii Inimici nostri Franciae, ac Rebelles nostri ejusdem Ducatûs, diversa Castra nostra ibidem obsederunt, quodque Ducatus praedictus in magno periculo existit, Ac quidam Fideles Ligei nostri ejusdem, nisi sibi de Remedio & Succursu celeriùs per nos provideatur, ab eorum Ligeantia verisimiliter sunt recessuri, in Coronae nostrae exhaeredationem manifestam, Nos, Pro Salvatione & Defensione Regni & Ducatûs praedictorum, ac Resistentia Inimicorum & Rebellium nostrorum praedictorum, & eorum Castigatione, favente Domino, providere volentes, ut tenemur, Ac, Pro eo quòd, pro diversis Guerris nostris, ingruentibus plus solito hiis Diebus, omnes & singuli Denarii, Tàm de Decimis & Quintisdecimis, nobis, per Laicos Regni nostri praedicti in ultimo Parliamento nostro, quàm de Decimis, per Clerum ejusdem Regni nostri in Convocationibus Cleri ipsius Regni nostri postmodùm factis, Concessis, provenientes, Terminis praeteritis levabiles, Ac quamplures aliae Pecuniarum Summae de Pecuniis nostris propriis, totaliter soluti existunt, Aliquas Summas Notabiles, undè Vadia Hominum ad Arma ac Sagittariorum, tàm pro Salvatione Regni nostri praedicti in partibus Walliae, post Recessum nostrum de eisdem Partibus, moraturorum, quàm pro Vadiis hujusmodi Hominum ad Arma & Sagittariorum, ad partes Acquitaniae pro Salvatione earumdem Partium profecturorum, solvi poterunt, ad praesens non habemus, Nec de Prcventibus Regni nostri praedicti, de Medietate Decimae & Quintaedecimae, Nobis in dicto Parliamento nostro a Laicis, ad Festum Sancti Martini proximò futurum solvendâ, sive de Medietate Decimae, nobis in Convocationibus praedictis concessâ, adeò celeriter, sicut Summas illas solvere nos oportet, levare poterimus, Sicque tantas Pecuniae Summas ad quas hujusmodi Medietates Decimae & Quintaedecimae se extendunt) in Comitatibus praedictis de Ditioribus & Sufficientioribus Ligeis nostris eorumdem Comitatuum, in praesenti necessitate nostrâ, pro Salvatione Regni & Partium praedictorum, mutuari nos necessariè oportebit, Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad venire faciendum coram vobis, ad certa Loca, in Comitatibus praedictis, tàm infra Libertates, quàm extra, Ligeis nostris eorumdem Comitatuum magis accomoda, certas Personas Laicas Hundredorum, Civitatum, & Villarum praedictorum Comitatuum, de Ditioribus & Sufficientioribus Personis Laicis eorumdem Hundredorum, Civitatum, & Villarum, juxta Discretiones vestra, qui Summas, ad quas Medictates hujusmodi Decimae & Quintaedecimae, a Laicis concessae, in singulis
hujusmodi Hundredis, Civitatibus, & Villis, se extendunt, solvere poterunt indilatè, Et ad easdem Personas, ad Summas illas, Nobis pro Salvatione Regni nostri Accomodandas, & sine dilatione vobis Solvendas, omnibus & singulis viis & modis debitis quibus Poteritis, Inducendum, Et ad Collectores earumdem Medietatum Decimae & Quintaedecimae, in Hundredis, Civitatibus, & Villis, in quibus Personae, quae Summas illas nobis sic accommodabunt, morantur, se eisdem Personis, pro eisdem Summis sibi ad dictum Festum Sancti Martini de Medietatibus praedictis promptè solvendis, obligari debitè Inducendum, Et ad Tallias de eisdem Summis, ad Receptam Scaccarii nostri levatas, eisdem Collectoribus liberandum, pro Exoneratione sua ad Scaccarium praedictum, Et ad omnes & singulas Pecuniae Summas, nobis sic accommodandas, Thesaurariis Guerrarum nostrarum, in dicto Parliamento nostro Assignatis, apud Civitatem nostram Londoniae, Vicesimo Sexto Die Septembris proximò futuro, absque quacumque excusatione Liberandum, Ibidem, pro Defensionibus praedictis, & pro Guerris nostris ac Conquestu Rebellium nostrorum Walliae, juxta Formam Concessionum praedictarum, Hominibus ad Arma & Sagittariis solvendas, & in alios usus nullatenus convertendas; Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & eas faciatis & exequamini in Forma praedicta: Damus autem universis & singulis Majoribus, Ballivis, Ministris, & Ligeis nostris quibuscumque Comitatuum praedictorum, tàm infra Libertates quàm extra, firmiter in Mandatis quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Praemissis faciendis & exequendis, pareant, obediant, & intendant, quotiens per vos seu aliquem vestrûm ex parte nostra fuerint praemuniti. In cujus &c. Teste Rege apud Hereford. Quarto Die Septembris. Per ipsum Regem. Eodem modo assignantur subscripti, in Comitatibus & Villis subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Johannes Pelham Chivaler, Johannes Halsham, Vicecom. in Com. Sussex. Nicholaus Carewe, Thomas Ramys, Vicecom. in Com. Surr. Johannes Berkele Chivaler, Henricus Popham, Vicecom. in Com. Sutht. Johannes Boys, Robertus Rigdon, Vicecom. in Com. Essex. Johannes Wroth Chivaler, Robertus Newport, Vicecom. in Com. Hertf. Johannes Stukeley, Thomas Wauton, Vicecom. in Com. Hunt. Thomas Aylesbury Chivaler, Thomas Bradefeld, Vicecom. in Com. Canterbrig. Radulphus Shelton Chivaler, Edmundus Oldhalle, Nicholaus Wychyngham, Vicecom. in Com. Norff. Johannes Knyvet, Johannes Stanerton, Vicecom. in Com. Suff. Major, Vicecomites, in Civitat. London. Adam Fraunceys Chivaler, Johannes Shorediche, Vicecom. in Com. Midds. Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Rocheford Chivaler, Willielmo Gedeneye de Flete, Johanni de Skipwith, Roberto de Sutton, de Lincolniâ, ac Vicecomiti Lincolniae, Salutem. Sciatis quòd, Cùm &c. ut supra usque ibi assignavimus & tunc sic apud Coventre, Vicesimo sexto die Septembris, proximo futuro, absque quacumque excusatione, liberandum ibidem &c. ut supra. Teste ut supra. Per Concilium.
Eodem modo Assignantur subscripti, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Thomas Chaworth Chivaler. Willielmus Neville Chivaler. Vic. in Com. Notyngh. Petrus Pole. Johannes Fyndern. Vic. in Com. Derb. Johannes Ardern Chivaler. Johannes Knyghtley. Vic. in Com. Staff. Willielmus Astley Chivaler. Willielmus Purfrey. Vic. in Com. Warr. Robertus Veer. Thomas Derby. Vic. in Com. Leycestr. Johannes Russel Chivaler. Johannes Cope. Vic. in Com. North. Rogerus Flore. Johannes Helwell. Vic. in Com. Rutland. Thomas Penyr. Johannes Hervey. Vic. in Com. Bed. Edmundus Hammeden. Johannes Olney de Weston. Vic. in Com. Buks. Rex, Dilectis & Fidelibus suis Thomae Harecourt Chivaler, Roberto James, & Vicecomiti Oxoniae, Salutem. Sciatis quòd, Cùm &c. ut supra usque ibi, Assignavimus & tunc sic, apud Wygorniam &c. ut supra. Teste ut supra. Per Concilium. Eodem modo Assignantur subscripti, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Laurentius Drewe, Recardus Wyot, Vic. in Com. Berks. Johannes Colston, Thomas Bonham, Vic. in Com. Wiltes. Thomas Beauchamp Chivaler, Willielmus Storeton, Vic. in Com. Somers. Humfredus Stafford Chivaler, Ivo Fitz Waryn Chivaler, Vic. in Com. Dors. Willielmus Boneville Chivaler, Johannes Strech, Vic. in Com. Devon. Willielmus Lamburn Chivaler, Willielmus Talbot Chivaler, Vic. in Com. Cornub. Mauricius Russel Chivaler, Thomas Brugge, Vic. in Com. Glouc. Major, Vic. in Com. Bristoll. Johannes Chaundos Chivaler, Johannes Preston, Vic. in Com. Hereford. Henricus Brune, Thomas Belne, Vic. in Com. Wygorn. Hugo Dominus de Burnell Chivaler. Johannes Burley, Vic. in Com. Salop. |
Sept. 8. The K. orders the sheriffs of Nottingham and Derby and three other counties to warn the men of their several counties to be ready to repel an expected invasion by Robert duke of Albany. Faxfleet. O. viii. 414. H. iv. p. i. 88. |
De Invasione Scotorum. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 11. Rex, Vicecomiti Notynghamiae & Derbiae, Salutem. Quia, ex relatione quorumdam Fidelium & Fide dignorum nostrorum, certitudinaliter Sumus informati quòd Robertus Dux de Albany, Gubernator praetensus Regni Scotiae, Communis Adversarius & Inimicus noster, cum non modica Multitudine & Potestate Scotorum & aliorum Inimicorum nostrorum, Regnum nostrum Angliae, ad Mala & Gravamina quae poterit Nobis & Fidelibus Ligeis nostris ejusdem, contra Formam praesentium Treugarum, inter Nos & Regnum Scotiae initarum, inferendum, Invadere se proponit, Nos, Hujusmodi Invasioni, Malis, & Gravaminibus, Annuente Domino, obviare volentes,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, sine dilatione aliquâ, in singulis locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens fuerit & necesse, ex parte nostra publicè proclamari facias, Quòd omnes & singuli Domini, Magnates, Milites, Armigeri, & Valetti, & alii Homines Defensabiles quicumque, inter Aetates Sexdecim & Sexaginta Annorum, de eadem Ballivâ tuâ, sub Fide & Ligeantiâ suis, ac sub Forisfacturâ omnium quae nobis forisfacere poterunt, Armis competentibus, juxta Status & Facultates suos, se muniant & arraient, Ita quòd prompti sint & parati, super Praemunitione duorum Dierum, ad obviandum nobis, ubicumque nos fore contigerit, infra Regnum nostrum praedictum, Et ad proficiscendum nobiscum, versus quascumque Partes adtunc destinaverimus, in Defensionem Regni nostri praedicti, contra Resistentiam Malitiae Adversarii & Inimicorum nostrorum praedictorum; & hoc, sub Forisfactura consimili, nullatenus omittas. Teste Rege apud Faxflete, viij. die Septembris. Per ipsum Regem. Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Vicecomiti Lincoln. Vic. Eborum. Vic. Lanc. sub Privato Sigillo. |
Sept. 13. Protection for Henry de S. Clair, earl of Orkney, who is going to Scotland until Christmas. Beverley. O. viii. 415. H. iv. p. i. 88. |
Pro Comite Orcadiae. An. 6. H. 4. Ibid. Rex, Universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Supplicavit nobis Henricus de Sancto Claro Comes Orcadiae de Scotia, infra Regnum nostrum Angliae existens, ut, Cùm ipse, de Licentia, assensu & voluntate nostris, versus partes Scotiae in proximo sit profecturus, Et per Scriptum suum Obligatorium, Sigillo suo signatum, Securitatem nobis fecerit quòd ipse Corpus suum, absque Fraude vel malo Ingenio, infra Castrum de Duresme, Custodiae carissimi Filii nostri Johannis, aut alibi nostrae Praesentiae, ubicumque nos infra Regnum nostrum Angliae fore contigerit, in Festo Natalis Domini proximò futuro, Reddet & Restituet, Ipseque interim in idem Regnum nostrum, penes Praesentiam nostram, & alibi, pro diversis Negotiis suis ibidem expediendis, accedere intendat, Velimus, pro Securitate sua, tàm in praesenti Transitu suo, quàm pro Regressu & Egressu suis, usque Festum praedictum securiùs providere, Nos, Supplicationi praedictae annuentes, Suscepimus &c. ut in similibus de Protectione Literis. In cujus &c. usque Festum praedictum duraturas. Teste Rege apud Beverlacum, xiij die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 13. Safe conduct for John de S. Clair, brother of the earl of Orkney. Beverley. O. viii. 415. H. iv. p. i. 89. |
Pro Fratre Comitis supradicti. An. 6. H. 4. Ibid. m. 10. Rex Universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Johannem de Sancto Claro, Fratrem Comitis Henrici Comitis Orcadiae, de Scotia, cum uno Serviente in Comitiva sua, per Castra, Villas firmatas, & alia Fortalitia quaecumque, infra Regnum Angliae morando, absque Malo, Dampno, Molestatione, vel Impedimento aliquo in Corporibus, Bonis, aut Rebus suis, Nolentes quòd ipsi, ratione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, Conventionis, seu alterius Contractûs cujuscumque, ad Sectam sive Prosecutionem nostram, aut aliquorum Ligeorum nostrorum, aut aliorum, capiantur, arestentur, imprisonentur, inquietentur, molestentur in aliquo, seu graventur, nisi tantummodo ratione Expectationis suae in Hostagio pro praedicto Comite, Concedentes sibi, & in verbo Regio Promittentes, quod, Quamcito praedictus Comes, post proximum Transitum suum in partes Scotiae, infra Castrum de Durame Cu-
stodiae carissimi Filii nostri, aut alibi, nostrae Praesentiae, sine Fraude vel Dolo, reintraverit, nobiscum more solito moraturus, aut ipsum qualitercumque mori contigerit, Praedictus Johannes sit & crit liber & quietus ab omni Actione Hostagii pro dicto Comite, Et quòd praesentes Literae nostrae sibi sint Effectûs, Valoris, & Vigoris salvi & securi Conductûs per Quadraginta Dies expost, a tempore quo sibi de Ingressu vel obitu dicti Comitis plenè constiterit, ad redeundum ad partes Scotiae cum hujusmodi Serviente suo, per Terram, vel per Mare prout sibi placuerit, absque Malo, Dampno, Molestatione, vel Imedimento aliquo, in Corporibus, Bonis, Rebus, Equis, seu Hernesiis inferendis, Ita quòd nec ratione dicti Hostagii, seu causâ Debiti, Compoti, Marquae, Reprisaliae, Conventionis, aut alterius Contractûs cujuscumque, arestentur, capiantur, imprisonentur, inquietentur, molestentur in aliquo seu graventur; Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Johannem, cum hujusmodi Serviente suo infra Regnum nostrum morando, & post Reintroitum dicti Comitis, in Forma praedicta, aut ejus Decessum, ut praemittitur, ad partes Scotiae redeundo, ut praedictum est, unà cum Equis, Bonis, & Hernesiis suis, manuteneatis, protegatis, & defendatis, Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod seu Gravamen, Et, si quid eis forisfactum aut injuriatum fuerit, id eis sine dilatione corrigi & debitè reformari faciatis, Proviso semper quòd ipsi Praesentes Literas nostra de salvo Conductu, in Ingressu vel ante Egressum cujuslibet Villarum firmatarum, Majoribus, Constabulariis, sive Custodibus earumdem demonstrent, & quòd ipsi aliqua, Nobis seu Coronae nostrae, aut dicto Regno nostro praejudicialia, sive aliquibus Ligeis nostris, non prosequantur, aut prosequi vel attemptari facere praesumant quovis modo. In cujus &c. per tempus praedictum duraturas. Teste rege apud Beverlacum, decimo tertio die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 21. Safe conduct for Archibald earl of Douglas. Bishopsthorp. O. viii. 416. H. iv. p. i. 89. |
Pro Comite de Douglas. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 11. Rex Universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Archibaldum Comitem de Douglas de Scotia, cum Quinquaginta Personis, Equitibus sive Peditibus, Armatis vel non Armatis, &c. ut in similibus de Conductu Literis. In cujus &c. usque ad Festum Omnium Sanctorum proximò futurum duraturas. Teste Rege apud Bishopthorp, vicesimo primo die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 21. Safe conduct for Archibald, eldest son of Archibald earl of Douglas, his hostage. Bishopsthorp. O. viii. 416. H. iv. p. i. 89. |
De Hostagiamento Comitis antedicti. An. 6. H. 4. Ibid. m. 10. Rex universis Admirallis, &c. quos &c. Salutem. Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Archibaldum de Douglas Primogenitum Filium Archibaldi Comitis de Douglas de Scotia, cum uno Serviente in Comitiva sua, per Castra, Villas firmatas, & alia Fortalitia quaecumque, infra Regnum nostrum Angliae morando, absque Malo, Dampno, Molestatione, vel Impedimento aliquo, in Corporibus, Bonis, aut Rebus suis, Nolentes quòd ipsi, ratione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, Conventionis, seu alterius Contractûs cujuscumque, ad Sectam sive Prosecutionem nostram, aut aliquorum Ligeorum nostrorum, aut aliorum capiantur, arestentur, imprisonentur, inquietentur, molestentur in aliquo, seu graventur, nisi tantummodo ratione Expectationis suae in Hostagio pro Comite de Douglas Patre suo, Concedentes sibi, & in verbo Regio Promittentes, quòd,
Quamcito praedictus Comes de Douglas, post proximum Transitum suum in partes Scotiae, infra Castrum de Durame, aut Nobis personaliter, ubicumque fuerimus in Regno nostro Angliae, sine Fraude vel Dolo, reintraverit, Dictus Archebaldus Filius sit & erit liber & quietus ab omni Actione Obsidionis pro dicto Comite de Douglas, & quòd praesentes Literae nostrae sibi sunt Essectûs, Valoris, & Vigoris salvi & securi Conductûs per Quadraginta Dies expost, a tempore quo sibi de Reingressu dicti Comitis plenè constiterit, ad redeundum ad partes Scotiae cum hujusmodi Serviente suo, per Terram vel per Mare, prout sibi placuerit, &c. ut in similibus de Conductu Literis, cum hac Clausula; videlieet, Proviso etiam quòd, si praefatum Comitem, antequam in Forma praedicta reintraverit, aliqualiter mori contigerit, tunc idem Archebaldus Filius remaneat & stet penes Nos, Modo & Formâ quibus continetur in quibusdam Indenturis, inter Nos & praefatum Comitem indè confectis, praesentibus Literis nostris de salvo Conductu non obstantibus. In cujus &c. per tempus praedictum in forma praedicta duraturas. Teste Rege apud Bisshopthorp, vicesimo primo die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 21. Safe conducts for sir William de Abernethy, James, son of the earl of Douglas, sir William de Borthwyk, sir William de Clare, and six other hostages for the earl. Bishopsthorp. O. viii. 417. H. iv. p. i. 89. |
De Conductubus super praefato Hostagiamento. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 11. Rex Universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Willielmum de Abernethy Militem de Scotia, cum uno Serviente in Comitiva sua, per Castra, Villas firmatas, & alia Fortalitia quaecumque, infra Regnum nostrum Angliae morando, absque Malo, Dampno, Molestatione, vel Impedimento aliquo in Corporibus, Bonis, aut Rebus suis, Nolentes quòd ipsi, ratione Marquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, Conventionis, seu alterius Contractûs cujuscumque, ad Sectam sive Prosecutionem nostram, aut aliquorum Ligeorum nostrorum, aut aliquorum, capiantur, arestentur, imprisonentur, inquietentur, molestentur in aliquo, seu graventur, nisi tantummodo ratione Expectationis suae in Hostagio pro Comite de Douglas, Concedentes sibi, & in verbo Regio Promittentes, quod, Quamcito praedictus Comes de Douglas, post proximum Transitum suum in partes Scotiae, infra Castrum de Durham, vel Nobis personaliter, ubicumque fuerimus in Regno nostro Angliae, sine Fraude vel Dolo, reintraverit, aut ipsum qualitercumque mori contigerit, Dictus Willielmus sit & erit liber & quietus ab omni Actione Hostagii pro dicto Comite de Douglas, Et quòd praesentes Literae nostrae sibi sint Effectûs, Valoris, & Vigoris salvi & securi Conductûs per Quadraginta Dies expost, a tempore quo sibi de Reingressu vel obitu dicti Comitis plenè constiterit, ad redeundum ad partes Scotiae cum hujusmodi Serviente suo, per Terram, vel per Mare, prout sibi placuerit, &c. ut in similibus de Conductu Literis. In cujus &c. per tempus praedictum duraturas. Teste Rege apud Bishopthorp, vicesimo primo die Septembris. Per ipsum Regem. Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habent subscripti, sub eadem Data; videlicet, Jacobus de Douglas Filius Archibaldi Comitis de Douglas de Scotia. Willielmus de Borthwyk Miles de Scotia. Willielmus de Sancto Claro Miles de Scotia. Willielmus de Douglas Primogenitus Filius Jacobi de Douglas Filii & Haeredis Domini de Dalkeith de Scotia. Archebaldus de Douglas Dominus de Cavers de Scotia. Simon de Glendouwyne Miles de Scotia. Johannes de Seton Miles de Scotia. Johannes de Montgomery Miles de Scotia. Johannes Herys Miles de Scotia. Per ipsum Regem. |
Sept. 16. Power for J. bp. of Down and Janic d'Artasso to treat for peace with Donald and John of the Isles. Bishopsthorp. O. viii. 418. H. iv. p. i. 89. |
De Tractando, cum Donaldo de Insulis. An. 6. H. 4. Ibid. Rex, Venerabili in Christo Patri, J. eadem gratiâ, Episcopo de Doun infra Terram nostram Hiberniae, ac, Dilecto Armigero nostro, Janico d'Artasso, Salutem. Sciatis quòd Nos (de fidelitate & circumspectione vestris pleniùs confidentes) assignavimus vos ad Conveniendum, Omnibus viis & modis, licitis & honestis, quibus meliùs, pro Honore & Commodo nostri, ac Populi Regni nostri Angliae, necnon dictae Terrae nostrae Hiberniae, juxta sanas Discretiones vestras, sciveritis seu poteritis, Cum Donaldo de Insulis Chivaler, & Johannne Fratre ejus, super finali Pace, Allegantia, & Amicitia, inter Nos, & Ligeos nostros Regni & Terrae nostrorum praedictorum, & praefatos Donoldum & Johannem, & Subditos suos omnium & singularum Insularum suarum, tàm per Terram, quàm per Mare, habendâ Tractandum, Ipsosque Donoldum & Johannem super Modo & Formâ Pacis, Alligantiae, & Amicitiae, quibus ipsi nobiscum habere, & tenere, & firmare intendunt, Audiendum, Et ad Nos de Tractatu & Auditu hujusmodi, necnon de toto Facto vestro in hac parte, cùm praesens Mandatum nostrum fueritis executi, in propria Persona nostra, ubicumque fuerimus, sub Sigillis verstris, distinctè & apertè certificandum, unà cum hoc Brevi, Ut Nos, super hiis, juxta avisamentum Concilii nostri, in hac parte, ordinare valeamus quod, pro Honore & Statu nostri, ac Regni, & Terrae nostrorum praedictorum, fore viderimus faciendum; Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ: In cujus &c. Teste Rege apud Bishopesthorp juxta Eborum, decimo sexto die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 19. Power for Ralph earl of Westmoreland, marshal of England, and warden of the west march, to treat for truce with Scotland. Bishopsthorp. O. viii. 418. H. iv. p. i. 90. |
De Tractando, cum quibuscumque Personis de Scotia. An. 6. H. 4. Ibid. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, carissimi Fratris nostri, Radulphi Comitis Westmerlandiae Marescalli Angliae, & Custodis de le Westmarche Regni nostri Angliae versus partes Scotiae, pleniùs confidentes, Fecimus, Ordinavimus, & Constituimus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus, per Praesentes, ipsum Fratrem nostrum Deputatum nostrum & Commissarium specialem, Dantes & concedentes eidem Fratri nostro plenam, Tenore Praesentium, Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale quòd ipse, tàm per seipsum, quàm per alios sufficientes Deputatos suos, quos ad hoc loco suo substituere, facere, & ordinare voluerit, convenire, tractare, & concordare possit, nomine nostro, cum quibuscumque Personis Regni Scotiae, sufficientem Potestatem & Auctoritatem pro Se & eodem Regno Scotiae habentibus vel habituris, super specialibus Treugis, & Guerrarum Abstinentiis, inter Nos, pro Nobis & dicto Regno nostro, & quibuscunque Ligeis nostris ejusdem in Marchia praedicta, & ipsas Personas, pro Se, & dicto Regno Scotiae, & quoscumque Subditos ejusdem Regni Scotiae, in dictis partibus Scotiae, eidem Marchiae adjacentibus, per Terram mutuò ineundis, & firmandis, usque Festum Paschae, proximò suturum, duraturas, Necnon ad omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Exequendum, quae circa Praemissa seu eorum expeditionem necessaria fuerint vel etiam quomodolibet oportuna; Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid, per praefatum Fratrem nostrum, aut Deputatos suos praedictos, nomine nostro, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu quolibet Praemissorum. In cujus &c. usque Festum praedictum duraturas. Teste Rege apud Bishopthorp juxta Eborum, decimo nono die Septembris. Per ipsum Regem. |
Sept. 22. The K. orders the sheriffs of Devon, &c. to summon those persons holding tenements or fees of the crown to meet him at Evesham on Oct. 10, to besiege the castle of Lampader, which is held by the rebels. Cawood. O. viii. 419. H. iv. p. i. 90. |
Super Obsidione Castri de Lampador. An. 6. H. 4. Viag. 6. H. 4. m. 10. Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem. Ex parte, carissimi Filii nostri Primogeniti, Henrici Principis Walliae, super castigatione Rebellium nostrorum Wallensium commorantis, certitudinaliter sumus informati, Quod quidam hujusmodi Rebelles nostri, in Castro nostro de Lampader existentes, Submissionem quandam, juxta Tenorem quarumdam Indenturarum, indè confectarum, eidem Filio nostro fecerunt, Et super pretiosum Corpus Dominicum, quod receperunt, ministratum eis per manus, dilecti Consanguinei nostri, Magistri Ricardi Courtenay, Cancellarii Universitatis nostrae Oxoniae, in praesentia, carissimi Consanguinei nostri Edwardi Ducis Eborum, & aliorum Magnatum & Procerum, in Comitiva ipsius Filii nostri existentium, Juramentum praestiterunt quòd, Si Nos, sive praedictus Filius noster, sive Locum tenens, seu Locum tenentes nostri, vel alterius nostrorum, inter Vicesimum quartum Diem Octobris proximò futurum, tempore Ortûs Solis, & Festum Omnium Sanctorum extunc proximò sequens, protunc in Obsidione Castri praedicti existentes, per Owynum de Glendourdy Rebellem nostrum, vel ejus Locum tenentem, ab Obsidione praedictâ non removeamur, Tunc Rebelles praedicti, virtute Juramenti illius, Castrum praedictum, in eodem statu quo tempore Submissionis praedictae extitit, Nobis, aut praedicto Filio nostro, aut hujusmodi Locum tenenti, seu Locum tenentibus nostris, vel alterius nostrorum, sursum reddent & dimittent, Et, pro majori Securitate in hac parte, diversa Hostagia Custodiae ipsius Filii nostri interim commiserunt, Nos Statum & Honorem nostrum & ipsius Filii nostri, ac commune bonum totius Regni nostri Angliae, quod per Conquestum Castri praedicti est optinendum, maximè cùm per Conquestum illum tota Rebellio Wallensium verisimile est finienda, immò contrarium ejusdem Nobis & omnibus Fidelibus nostris esset condolendum, praeservare volentes, Ad interessendum Obsidioni Castri illius, praedicto Vicesimo quarto die Octobris, unà cum praefato Filio nostro, versus Castrum praedictum, in propria Persona nostra, accedere, aut alium sufficientem Deputatum nostrum, in auxilium ejusdem Filii nostri, ibidem mittere, cum Dei adjutorio, intendimus infra Breve, Et ideò tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, omni dilatione postpositâ, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens fuerit & necesse, ex parte nostra, publicè proclamari facias, Quòd omnes & singuli Domini, Milites, Armigeri, & Valetti de eadem Balliva tua, qui aliqua Terras, seu Tenementa, Vadia, Feoda, aut Annuitates, ex Concessione Edwardi nuper Regis Angliae Avi nostri, aut Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, vel carissimi Domini & Patris nostri seu nostra habent, sub Forisfactura Terrarum, Tenementorum, Vadiorum, Feodorum, & Annuitatum praedictorum, Armis competentibus, juxta Status suos, penes Praesentiam nostram, apud Evesham se properent & festinent, Ita quòd sint ibidem, sufficienter muniti & arraiati, Decimo die Octobris proximò futuro, ad proficiscendum nobiscum, seu alio Deputato nostro hujusmodi, versus Castrum praedictum ex Causa supradicta; Et hoc, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteris, nullatenus omittas. Teste Rege apud Cawode juxta Eborum, vicesimo secundo die Septembris. Per ipsum Regem. Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Vicecomiti &c. |