|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
1490. Jan. 20. Treaty of peace and mercantile intercourse between England and John K. of Denmark. Copenhagen. O. xii. 381. H. v. p. iv. 6. |
Literae Conventionum Regis Daciae. An. 5. H. 7. Bibl. Cotton. Nero. B. 5. Sol. 80. &c. Johannes, Dei gratiâ, Daciae, Norvegiae, Sclavorum, Gothorumque, Rex, Electus in Regem Sueciae, Dux Slescuicensis, ac Holsatiae, Stormariae, Dithmerciae Dux, Comes in Oldenbourgh & Delmenhorst, universis & singulis, praesentibus & futuris, Literas nostras praesentes visuris seu audituris, Salutem & continuum incrementum in omnium Salvatore. Cùm, inter caeteras nostrae Solicitudinis Curas, more aliorum Principum Christi Fidelium, quibus pro Salute & Commodo Regnorum & Subditorum nostrorum indies premimur & urgemur, nullam Domino gratiorem aestimamus quàm ad hoc Viribus nostris omnibus niti & conari, ut cum singulis Christianis Principibus, Pacis & Concordiae Foedera inire volentibus, ad Charitativam Unionem & Concordiam redeamus, Odiis, Injuriis, ac Simultatibus omnibus omissis, scientes Regna, Terras, & Urbes meliùs Tranquillitate & Concordiâ dirigi atque defendi quàm Armis, Regna quoque maxima Discordiâ destitui, Concordiâ verò & Pace crescere Vidimus & extendi, illum autem, qui, secundùm Apostolum, non Dissensionis Deus sed Pacis, eos singulari Amore, Protectione, Felicitatis Aeternae Remuneratione prosequi confidimus, qui Conditiones Unanimitatis & Concordiae non detractant, Hinc est quòd Nos Johannes, Dei gratiâ, Rex praememoratus, de unanimi Consilio & Consensu Dilectorum Consiliariorum nostrorum & aliorum Procerum & Nobilium Regni nostri Daciae, cum Oratoribus Illustrissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae Fratris nostri Charissimi, Jacobo Hutton Legum Doctore, Thoma Clarentio Armorum Rege, Thoma Carter, & Johanne Beliz, Mercatoribus de Linna, de Pace Reformanda & perpetua Concordia inter Regna nostra firmanda per nostros Consiliarios supradictos Tractatum fecimus & annuimus,
Qui quidem nostri Consiliarii & Oratores, cum praenominati Regis Angliae Fratris nostri Charissimi Oratoribus speciali Mandato & plenissimâ Potestate fulcitis, de qua per Literas ejusdem Regis Angliae Nos certiores reddiderunt, constituti in Civitate nostra Haffnen. Pacem perpetuam & inviolabilem Amicitiam firmam & Concordiam, inter Nos Haeredes & Successores nostros, Fautores, Amicos, & Consanguineos, & Illustrissimum Principem Henricum Regem Angliae & Franciae Fratrem nostrum Charissimum, suosque Haeredes, Successores, Fautores, Amicos, & Consanguineos, perpetuis futuris temporibus esse & fore Conclusimus per hunc modum qui sequitur. Inprimis, Appunctuatum, Conventum, Concordatum est, & Conclusum, inter Nos & dicti Regis Angliae Fratris nostri Charissimi Oratores praedictos, quòd bona & sincera, firma & perfecta sit, & inviolabilis, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces ac ubivis Locorum, habeatur & observetur Pax, Liga, Amicitia, Guerrarum Abstinentia, Unio, & Confoederatio, inter Nos & Illustrissimum Principem Henricum, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regem, nostrosque Haeredes Consanguineos & Successores, Homines, Vassallos, & quoscumque praesentes & futuros, qui sub hac Confoederatione & Pace stare & comprehendi velint (de quâ quidem suâ Voluntate, per Literas suas autenticas & speciales, Nos & Principem Regem Angliae praememoratum certificare teneantur, infra Festum Sancti Michaelis a Datâ Praesentium proximò futurum) inperpetuùm duratura. Item, omnes Gentes utriusque Regni, Dominii, sive Potestatis nostrûm Regum praedictorum, cujuscumque Statûs fuerint vicissim, per Mare, Flumina, Aquas dulces & salsas, quoscumq; Navigare, Portus, Terras, Regna, & Dominia Intrare, ac in omnibus & omnimodis Portubus, Civitatibus, Oppidis, & Villis Regnorum, Terrarum, & Dominiorum nostrorum liberè Conversari Exire & Redire, ac cum quibuscumque Hominibus, cujuscumque Statûs, Nationis, Ritûs, seu Conditionis fuerint, Mercandizare poterint toties quoties eis libuerit & placuerit; solutis Custumis & Theoloniis de suis Mercanciis debitis & requisitis. Item, Appunctuatum est, inter Nos & dicti Regis Angliae Oratores, quòd omnes ac singuli Mercatores & Subditi Domini Regis Angliae in Regnis nostris Daciae, Norwegiae, Terrisque Dominiis quibuscumque, ac, vice versâ, Mercatores & Subditi nostri aliique Legii in Regnis, Terris, & Dominiis Regis Angliae & Franciae, singulis & omnibus Privilegiis, Libertatibus, & liberis Consuetudinibus uti plenè debeant & gaudere, prout ante haec tempora rationabiliter usi sunt & gavisi, absque praedictorum Regnorum sive Terrarum Detrimento seu Jacturâ, Item, Ordinatum est per Nos quòd Mercatores, & Homines Legii, Piscatores, & quicumque alii Regis Angliae & Franciae Subditi liberè possint, temporibus futuris, imperpetuum, ad Insulam Tyle (id est, Islandiae) cum eorum Navibus, Bonis, & Mercandisis, Victualibus & aliis Rebus quibuscumque, Emendi, Vendendi, Piscandi, sive Mercandizandi causâ, Navigare, Accedere, & Intrare, ibique Morari, & more Mercatorio Conversari, & ab eadem Redire & liberè Revenire, totiens quotiens eis placuerit, absque Prohibitione, Molestatione, vel Impedimento nostro, Haeredumve nostrorum & Successorum in Reges Daciae & Norwegiae, vel Officialium nostrorum quorumcumque; Solvendo tamen in Illâ Insulâ seu Portubus ejusdem, in quibus eos appellere contigerit, Jura & Theolonia debita & consueta; Proviso semper quòd, lapso Septennio post Datam Praesentium immediatè currente, licentiam novam a Nobis & Successoribus nostris Regibus Daciae & Noruegiae petant & obtineant; ut sic, de Septennio in Septennium, Mercatores & omnes praedicti Nos & Successores nostros Reges Daciae & Noruegiae, in impetratione novae Licentiae, inperpetuùm recognoscant. Item, Concordatum est quòd Mercatores & Homines Ligii Regis Angliae, &c. liberè possint & valeant, perpetuis temporibus in futurum, ad Insulam Scandiae, Selandiae, & Draghor, & alia Loca quaecumque consueta in Regno Daciae, tàm per Terram quàm per Mare, Accedere, & Intrare, ibique quoad justa Negotia quietè Conversari & Morari, Baleria & alios Pisces cujuscumque Generis recentes Emere, seu alias justè Perquirere & Salsare, ac suum in Usum quocumque eis placuerit Convertere; Solvendo inde Jura & Theolonia debita in hac parte. Item, Ordinatum est quòd, si per Tempestatem aut evidens Maris Periculum seu aliam justam Causam Mercatores Regni Angliae sive Naucleri, super Mare cum suis Rebus & Mercandisis Navigantes, agente Tempestate compulsi, talem Cursum confecerint quod
per Mare Balthicum, hoc est per Belts, Navigaverint, dummodò Theolonia & Consuetudines Officialibus nostris, in Castro Nyborgh ad hoc ordinatis, bonam & sufficientem de Theolonio recepto Securitatem Liberantibus, fideliter persolverint, quod de Consuetudine solvere tenerentur si per Mare communiter appellatum Oresiundh, infra Potestatem & Jurisdictionem Regni nostri Daciae, Navigâssent, tunc eo ipso ab omni Damno & Jactura, in Rebus & Personis, ac etiam ab omni Culpa & offensa Regis Daciae Excusantur, non obstante Lege seu Consuetudine in Regno Daciae in contrarium editâ seu observatâ qualicumque; super qua quidem Tempestate, seu alia Necessitate, ut praedicitur incumbente, Juramento Magistri Navis sive Duorum Nauclerorum ejusdem credatur & plena Fides debeat adhiberi; Proviso semper quòd sic Navigantes Bona Inimicorum nostrorum Regum Daciae Navibus suis nullomodo deferant. Item, Concordatum est, ad finem ut Rapinae, Bella, & Mercatorum seu Hominum Captiones, Bonorum Depraedationes unius Partis super alteram de caetero cessent, quòd, quandocumque aliqua Navis Subditorum unius vel alterius Nostrûm praedictorum exitura est ab aliquo Portu Statione sive Oppido Regnorum & Dominiorum praedictorum, Majores Officiales & Gubernatores Civitatum, Oppidorum, Stationum, sive Portuum capiant sufficientem Securitatem de & pro Dominis, Proprietariis & Exercitoribus Navis seu Navium hujusmodi, ad Duplum Valorum singularum Navium, quòd Marenarii sive Naucleri & omnes in ea vel in eis existentes, cujuscumque Conditionis existant, servabunt Pacem adinvicem erga quoscumque Subditos aut Incolas Regnorum nostrorum praedictorum, absque eo quod ullam Subditi unius Regis Subjectis alterius Injuriam seu Violentiam in Terra vel in Mari, Fluminibus vel in Portubus aliquo modo inferre praesumant: Et, si Domini Proprietarii sive Exercitores praedicti unius vel alterius Nostrûm hujusmodi Securitatem praestare noluerint, tum Majores Officiales seu Gubernatores in Locis praedictis non permittent Navem seu hujusmodi quoquo modo exire, nisi Possessor Magister sive Bursarius Navis sive Navium hujusmodi Regiam Licentiam suo sub Sigillo eis ostenderit, quòd licitè cum sua Navi vel Navibus, nullâ praestitâ hujusmodi Cautione, exire poterit; Quo Casu si ipsi, sic per alterum Nostrûm praedictorum licentiati, Subditos alterius spoliaverint, aut Damnum seu Injuriam fecerint, vel aliter injuriosè tractaverint, si Solvendo non fuerint, per ipsum Regem sic Licentiantem plena Satisfactio fiet aliis, sicut praefertur, Damnificatis; Quotiens autem Securitatem praemissam Majores sive Officiales Oppidorum & Portuum unius vel alterius exigerint, Dabunt Literas authenticas, sub eorum Communi Sigillo, Possessoribus Magistris sive Bursariis illarum Navium Securatarum, Testificantes ipsam Securitatem praestitam, ad finem & effectum ut ipsarum Literarum vigore Naves hujusmodi alios Portus, ad quos forsitan applicuerint, liberè exire valeant. Item, Concordatum est & Conclusum quòd Mercatores & alii Legii Homines Regis Angliae, cujuscumque conditionis existant, Regna Daciae & Norwegiae & alia Dominia sub Parte nostra existentia intrantes, in suis Personis Bonis Mercantiis & aliis Rebus quibuscumque, Veniendo & Redeundo, Stando & Conversando, Emendo & Vendendo, Piscando, ac etiam Mercandizando, habeantur & sint ita Liberi & Quieti Privilegiati & Immunes sicut aliqui alii Mercatores seu Homines Extranei, quascumque seu qualiacumque Libertates seu Privilegia de Gratia Usu vel Consuetudine infra Regna vel Dominia praedicta habentes vel obtinentes, cujuscumque fuerint Statûs, Conditionis, Linguae seu Nationis, absque Molestatione, Exactione, Onere seu Impedimento aliquali: Et etiam quòd ipsi Mercatores & Legii Regis Angliae possint & valeant omnes Terras, Loca & Tenementa sua, cum omnibus Aedificiis ac Pertinentiis suis, vel Loca consimilia in Civitatibus Burgensi in Norwegia, Lundensi & Lanerkrome in Scania, & Dragor in Selandia, & Loysa in Suecia, seu in aliquo alio Loco infra Regna & Dominia nostra ante haec tempora perquisita & imposterùm perquirenda, liberè habere & tenere sibi Haeredibus & Assignatis in perpetuum: & quòd hujusmodi Terras & Tenementa, cum omnibus suis pertinentiis, Reparare, Sustentare, & Manutenere Sumptibus eorum propriis & Expensis, ac pro sua voluntate Reaedificare, cum plenissima Potestate Utendi & Fruendi ad libitum suae voluntatis, absque alicujus novae Praestationis vel alterius cujuscumque Oneris Impositione; necnon hujusmodi Terras & Tenementa Dare Vendere & Assignare, cuicumque vel quomodocumque eis placuerit, liberè & pacificè; Ju-
re tamen nostro Regio semper salvo debito & consueto. Item, Concordatum est quòd Mercatores Regni Angliae, in Civitate Burgensi vel aliis Locis infra Regna Daciae & Norwegiae commorantes, quibus de Jure vel Consuetudine, Gratiâ, Usu, Privilegio, Jure Collegii sive Societatis, congregari & uniri libuerit, Personas certas sufficientes & idoneas in Gubernatores sive Oldermannos, inter Se ad eorum libitum, Eligere & Obtinere valeant; Ita quòd Gubernatores hujusmodi sive Oldermanni, in Locis praedictis per Mercatores legitimè Electi, Partem habeant & Auctoritatem Statuta Condendi, omnesque & singulos Mercatores Anglicos & alios quoscumque de Anglia, ad Partes praedictas de caetero venientes & declinantes, per Se & Sufficientes Loca sua tenentes, Regendi & Gubernandi, ac eis & eorum cuilibet in suis Causis & Querelis, inter eos ibidem motis & movendis, plenam & celerem Justitiam Faciendi de omnibus & singulis Quaestionibus, Contentionibus, Querelis, Injuriis, & Criminibus inter Se & contra Se motis vel movendis, ac in talibus Delinquentes Castigandi & Puniendi, ac secundùm Juris & Justitiae ordinem in melius Reformandi, nisi talia forent quae meritò per Regiam Magestatem forent Corrigenda, sine Impedimento aut Prohibitione nostra seu Officialium & Ministrorum nostrorum quorumcumque. Insuper, si aliquis Mercator Legius seu Nauclerus vel Nauta Regni Angliae vel Dominiorum ejusdem Dictis Assertionibus vel Sententiis Gubernatorum hujusmodi pro tempore existentium obtemperare noluerit, nec in Locis praedictis obedire, Ille, tanquam contumax, Privilegio & Gratiâ, Mercatoribus & Legiis Domini Regis Angliae ibidem concessis, amplius non gaudebit: Caeterùm cum plurimi, nequam Seductores & Pacis Aemuli, contra innocentiam Mercatorum & Legiorum Hominum Regis Angliae Querelas Criminosas solent fingere minus justè, de quibus Mercatores praedicti & alii Anglici dispendiosè fatigati in Regnis & Dominiis Daciae & Norwegiae solebant contra bonos Mores Gravamina atque Damna recipere & sustentare, Hinc est quòd Nos, Johannes, Dei gratiâ, &c. Rex praememoratus, Providimus, de Gratiâ & Benignitate speciali, quemadmodum Tenore praesentis Confoederationis Ordinamus & Providemus, quòd omnes & singuli Mercatores & Subditi Regis Angliae, ad Regna nostra sive Potestatem declinantes, quamdiu in eisdem Resideant, quoad omnia ipsorum justa Negotia, habeantur & sub Protectione speciali sint nostrae Regiae Magestatis. Insuper, eadem Gratiâ & Benignitate Concedimus quòd, in Causis & Querelis, motis seu movendis, infra Potestatem & Jurisdictionem nostram, adversus Mercatores & Subditos Regis Angliae, ubi agitur de Contractu vel quasi, qui vel quod praetenditur Initus sive Factus Initum sive Factum extra Regna & Potestatem nostram, ipsi Mercatores Regis Angliae & Subditi alicui Personae Instantiae seu etiam Judicis Officio infra Dominia & Potestates praedicta nullatenus Respondere compellatur, seu aliquo modo teneatur, nisi Contractus hujusmodi sive Delictum contra ipsa Regna, Dominia, sive Potestatem Regnorum nostrorum, aut Subditos fuerit immediatè factum & perpetratum. Item, Concordatum est quòd, si aliquis Mercator vel Legius Regis Angliae in aliquo Loco infra Regna & Potestatem Daciae & Noruegiae Diem suum clauserit Extremum, tum proximus ejus Haeres seu Exequutor, quem Moriens ille nominaverit, sive ab Intestato Consanguineus proximus, habeant Administrationem liberam & Bonorum ipsius sic Discedentis Dispensationem; proviso semper quòd, propter Absentiam hujusmodi Executorum Testimentariorum sive Consanguineorum, ab Intestato succedentium, Praepositi, Gubernatores, sive Aldermanni, pro tempore existentes in Locis praedictis, liberè nanciscantur & habeant Custodiam & Conservationem Bonorum hujusmodi ad usum Ministrorum praedictorum, cùm venerint in formâ debitâ Deliberationem eorundem petituri, sine Impedimento & Prohibitione cujuscumque; Jure Regio semper salvo. Item, Concordatum est quòd Mercatores & Legii Regis Angliae, ad Dominia & Potestatem Regnorum nostrorum Daciae & Noruegiae venientes, Pannos vel alia Mercimonia sua Compacta vel Cordulis Ligata Disligare & liberè Aperire, Vendere, & Permutare valeant, absque Praesentiâ Officialium & Ministrorum nostrorum quorumcumque; ita quòd propterea aliquam Culpam non contrahant, aut Poenam incurrant, seu quòd per Officiales & Ministros nostros possint inde Redargui, Accusari, vel Puniri. Item, Concordatum est quòd Mercatores de Anglia, ad Regnum nostrum Daciae & Insulas ejusdem futuris tem-
poribus venientes, in Civitatibus, Oppidis, sive Villis, per Nos assignatis (videlicet) Civitate Haffnensi, Malmogensi, Landzkrone, possint & valeant suos Negotiatores & Fautores ordinare & deputare, qui possint Commodum & Utilitatem aliorum Mercatorum de Anglia, in Locis praedictis non Existentium, procurare, Pannos Integros vel Medios vel cum Divisione Ulnae Vendere & liberè Permutare, dummodò per Annum integrum vel amplius in Loco sic designato demorantur, & faciant Civitatibus praedictis more aliorum Mercatorum, Item, Concordatum est & Conclusum quòd Mercatores & omnes Legii Homines Regni Angliae, ad Regna & Dominia nostra declinantes, has habeant de caetero Libertates in Locis praedictis; quod (videlicet) ipsi aut ipsorum Bona infra eadem Regna & Potestatem existentia, pro aliquo Debito de quo Principales Debitores aut Fidejussores non extiterint, nec pro aliquâ Transgressione factâ seu faciendâ per alios quàm per Seipsos, non Arestentur vel aliqualiter Molestentur; &, si contingit Mercatores vel Subditos aliquos Regni Angliae seu eorum Bona quaecumque pro Debitis & Delitis propriis ad Instantiam alterius Conquerentis, vel aliàs quocumque, Gravari vel Distringi, tunc, sufficienti Cautione praestitâ de Stando Juri per Mercatores sic Gravatos, in Causis quare Bonorum suorum Arestationes fieri contingent, ipsi Mercantias suas & Bona sic Arestata liberè consequantur, ac pro suo libito Habere & Distribuere valeant. Item, Concordatum est, ad finem & effectum quòd in Rebus & Negotiis agendis & explicandis privatae Affectiones de caetero cessent, ut & Mercatores & Gentes Regis Angliae indifferentiùs & favorabiliùs in Regnis & Dominiis Daciae & Noruegiae receptentur & tractentur temporibus futuris, inperpetuum curabimus providere, & per Praesentes providemus in Civitate Bergensi in Regno Noruegiae, necnon in Insulâ Islandiae, unum vel plures Praefectum sive Praefectos Officiales ad Levandum & Colligendum Theolonia & Consuetudines in Civitate & Insulâ praedictis, providum vel providos & circumspectos Viros, Origine Dacos vel Noricos, non alium vel alios alterius Nationis seu Originis cujuscumque. Item, Concordatum est quòd, si Mercatores Regni Angliae vel Subditi horum Trium Regnorum Daciae, Noruegiae, & Angliae Naufragium, quod absit, in Regnis vel Dominiis alterius Nostrûm patiantur, liceat eis Naves suas fractas vel collisas, necnon Res, Merces, & Bona sua quaecumque, liberè ac pacificè, per Se vel per alios, Reficere, Colligere, & Habere; Ballivus autem seu Ballivi & alii Officiales qui fuerit pro tempore vel fuerint, ubi & quando hoc evenire in alterutro Regno contigerit, Naufragos illos, cum Navibus suis confractis Mercibus & Bonis suis omnibus, ab Inquietantium Incursibus pro Viribus suis Protegant & Defendant, ac etiam ad Res, Merces, Bona, & Naves Colligendas & Salvandas Succursum impendant & Juvamen, absque eo quòd aliquid Juris, praetextu alicujus Damnatae Consuetudinis, in Rebus tàm luctuosis Vendicare possint aut valeant, nè ex alienâ Calamitate Compendium sectentur; exceptâ justâ Mercede pro Quantitate Laboris, Item, Concordatum est, inter Nos praememoratos Reges, quòd neuter nostrûm aut Subditorum nostrorum Inimicis alterius Auxilium quovis modo praestabit vel Favorem. Item, Concordatum est quòd, in Portubus sive Littoribus Regnorum nostrorum Daciae, Noruegiae, & Angliae, nulli Piratae aut alii Guerras super Mare facientes, cujuscumque Nationis fuerint, aliquo modo Receptabuntur, nec eis ibidem seu alibi in Dominiis Regnorum praedictorum, in Pecunia, Armis, Instrumentis Bellicis, Victualibus, aut aliâ Re quacumque, contra Subditos alterius Regni, aliquo Pacto, Auxilium praestabitur, nec Favor, quovis quaesito colore, praebebitur, ad Damnificandum Mercatores seu alios Subditos quoscumque Regnorum praedictorum, in Personis vel iu Rebus, sub Poenâ Recuperandi ab ipsis Auxilium seu Opem facientibus, & Venditoribus illorum Armorum & Instrumentorum aut Victualium seu aliarum Rerum quarumcumque, Duplum Valorum earumdem, & sub Poenâ Indignationis Regiae Magestatis: Et, si contingat Bona unius vel alterius Nostrûm seu Subditorum, per Piratas hujusmodi in Terra vel in Mari Spoliata, Capta, vel Depraedat, in aliquâ Civitate, Villâ, Oppido, vel Portu alterius Regnorum ad Terram applicari vel ibidem Venalia exponi, quòd tunc Judices vel Gubernatores illorum Locorum & Portuum, pro tempore existentes, hoc conscito, confestim tenebuntur Manus apponere ad praedicta Bona, & ea sic Sequestrare, ac salva Custodire ad Mercatorum & Dominorum verorum Usum, seu eorum quibus Restitutiones earundem de Jure &
Aequitate fieri debeant, dolo & fraude omninò in hac parte cessantibus, probatis secundùm Legem Maritimam legitimè probandis. Item, Concordatum est quòd, si futuris temporibus unus Nostrûm praedictorum Regum alterius Auxilio vel Succursu indigeat, & de hujusmodi Auxilio habendo alium debitè requisierit, Pars Requisita hujusmodi Auxilium vel Succursum Parti Requirenti facere teneatur, si propter Occurrentia sibi vel Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis suis Pericula aut aliam Causam rationabilem haec facere poterit, cessantibus dolo & fraude quibuscumque, Requirentis tamen rationabilibus Expensis & Sumptibus, prout inter Nos seu Deputatos aut Consiliarios poterit concordari; proviso semper quòd Requisitio hujusmodi fiet per Sex Menses antequam Executioni demandetur. Item, Concordatum est quòd, si alterius Nostrûm Gentes in Succursum venerint alteri nostrûm, & in ejus Regno seu Dominio Castra, Civitates, aut Terras adquisierint, Bona Immobilia illi Regi cedant in cujus Regno aut Dominiis fuerint adquisita, Bona verò Mobilia in Regno ipso aut Dominiis Conquisita, insuper tàm Bona Mobilia quàm Immobilia in Locis non ad Nos seu ad Regem Angliae Fratrem nostrum Charissimum pertinentibus adquisita, dividantur secundùm Capita Populorum existentium in Conflictu; Exceptis Bonis captis hostiliter super Mare, quorum Pars Tertia Regi qui fecerat Expensas applicabitur. Item, Concordatum est quòd nullus Nostrûm debet inferre nec inferri Consentiet nec Procurabit ullo tempore alteri, Legiis, Subditis, sive Hominibus suis quibuscumque Damnum aliquid in Personis sive Rebus; & praesertim quòd unus permittat Subditos suos, ad Vadia vel Stipendia sua propria vel alterius, transire in Obsequium vel Auxilium contra alium, Regna, Terras, Possessiones, & Dominia nostrorum qualiacumque. Item, Concordatum est quòd, si aliquis nostrûm Diffidaverit aliquos propter alterum, Treugas cum Diffidatis non capiat alius, nisi Rex alter & Regna Terrae & Dominia sua sub Treugis hujusmodi Comprehendantur. Item, Concordatum est quòd, si temporibus futuris, quod absit, contigerit aliquid contra praesentes Alligantias, per Subditum aut Subditos alicujus nostrûm Regum praedictorum Haeredumve nostrorum, contra alterius Subditum vel Subditos, per Incursiones, Invasiones, Depraedationes Personarum, Navium, seu Rerum Captiones seu Detentiones, vel quovis alio modo, attentare vel quomodolibet injuriare, quòd ille Rex, cujus Subditi tale quod attentaverint vel injurias fecerint, & Haeredes sui pro tempore existentes, teneantur & quilibet eorum suo tempore teneatur, Justitiâ mediante, ad Statum debitum Attentata hujusmodi Reducere, ac Delinquentes debitè Corrigere & Punire, cum omni celeritate postquam super Reformatione & Punitione hujusmodi faciendis, Probatis Probandis, debitè fuerint requisiti, vel eorum aliquis inde fuerit requisitus, fraude, dolo, dilatione, malitiâ cessantibus quibuscumque; proviso semper quòd praesentes Alligantiae pro tanto non sentiantur seu habeantur in aliquo Fractae, Irritae, sive Dissolutae, sed semper in suo Robore permaneant & Virtute. Item, Concordatum est quòd, si Inimicus alicujus Nostrûm ad alterum vel Regna, Terras, seu Dominia ipsius confugerit; ipsum sic Confugientem in Regna, Terras, seu Dominia sua quaecumque non Receptabit, nec in eisdem Stare seu Morari ultra Dimidium Annum a Tempore Notitiae aliquatenus permittet; sed eundem ab eisdem, infra idem tempus praememoratum, Expellet & Amovebit. Item, Concordatum est quòd, tàm propter Bonum Pacis quàm mutuae Dilectionis Amicitiam, inter Nos & Illustrissimum Regem Angliae Fratrem nostrum Charissimum, nostrosque Haeredes & Successores nostros, aeternaliter fovendam & continuandam, omnes & singuli unius vel alterius Nostrûm Subditi, in Captivitate alterius Nostrûm sive Subditorum nostrorum ubicumque degentes sive existentes, per praesentem Confoederationis & Intelligentiae Contractum habeantur & sint liberè Levati & Immunes; ita quòd, nullâ praestitâ Exactione seu Redemptione solutâ, Dimitti debeant, & penitùs sine omni Gravamine ulteriori misericorditer Relaxari. Et, Insuper, super Spoliationibus, Depraedationibus, Homicidiis, Damnis, Rapinis, aut Injuriis quibuscumque, ante haec tempora, inter Nos, Praedecessores nostros, Vassallos, Homines, aut Subditos, Vivos vel Defunctos, qualitercumque, a Principio Mundi usque ad hunc Diem, commissis aut perpetratis, nulla super eisdem deinceps suscitetur vel moveatur Lis, Accusatio, Actio, Querela, Persecutio in Jure vel extra Jus, Discordia, seu Controversia
Juris vel Facti qualitercumq; sed Nos praenominati, nostriq; Vassalli, Homines Legii, sic injuriati sive Damnificati, ab eisdem omninò Recedimus & Recedent, quemadmodùm per Praesentes Recedimus & Recedunt, Remittimus & Remittunt; salvo Jure tàm Nobis quàm nostris Haeredibus, Successoribus, & Subditis quibuscumque Petendi Debita, facta ratione Conventionum & Contractuum & etiam Juris Ordine Consequendi. Item, Concordatum est quòd, per Praemissa omnia & singula, Praesentibus descripta & contenta, Literis, Privilegiis, Libertatibus, & Concessionibus sive Indultis, ante Datam Praesentium, per Illustrissimos Daciae & Noruegiae Reges Mercatoribus & Hominibus Angliae datis & concessis, Praejudicium nullum generetur; sed quòd omnibus illis & singulis Veteribus Libertatibus, Privilegiis, & Indultis, cum praesentibus Appunctuatis, Conventis, Concordatis, & Conclusis, in suis Causis agendis, prout eis ad Utilitatem eorum meliùs & pertinentiùs videri poterint, habere valeant inperpetuùm uti & frui eisdem. Item, Concordatum est quòd, si aliquis Subditorum, cujusvis dictorum Regnorum Daciae, Norwegiae, & Angliae, hujus amicabilis Compositionis sive Conventionis vel alicujus ejus Partis Violator repertus fuerit, quòd tunc talis per ipsum Principem vel suos Officiales compellatur Parti damnificatae Bona ablata Restituere, & pro Damno illato Parti Injùriatae unà cum Interesse Satisfacere, necnon ulteriùs sic in Corpore & Bonis puniatur ut ipsius Poena metus sit multorum hujusmodi Foedera violare volentium. Item, Concordatum est quòd, si praedicta Connotata & Conclusa aut aliquid Praemissorum in Detrimentum notabile sive Jacturam nostrûm sive Successorum nostrorum Haeredum Regnorum aut Subditorum nostrorum temporibus futuris vergat, seu in aliquo Praemissorum Dubium generaretur, tunc utrique nostrûm praefatorum, in Regnis & Dominiis suis, ad Usum & Utilitatem rationabilem nostrorum Regnorum ac Subditorum Interpretandi, Intelligendi, & etiam in melius Commutandi plena sit Facultas; Proviso semper quòd, per hujusmodi Intellectum, Interpretationem, sive Commutationem, Pax & Confoederatio, in Praesentibus complexa, nullo modo violetur. Haec enim omnia Puncta suprascripta, per Consiliarios nostros praenominatos Annotata & Conclusa, pro Pacis & Unionis efficacia pleniori, Nos, Johannes, Dei gratiâ, praenominatorum Regnorum Rex, &c. Promittimus, Verbo Veritatis & Regio, per Nos nostrosque Successores & Legios Homines inviolabiliter observari. In cujus efficax Testimonium & Evidentiam firmiorem praesentes Literas nostras Sigilli nostri appensione duximus roborandas. Datum in Castro nostro Haffnen. Die beatorum Fabiani & Sebastiani Martyrum, Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, Anno verò Regni nostri Septimo. |
Feb. 15. Commission of Anne duchess of Brittany to Philip de Montauban, lord of Sens, her chancellor, William Guillemet, lord of Bothleiz, her maitre d'hôtel, and four others, to treat with the K. of England. Rennes. O. xii. 387. H. v. p. iv. 8. |
Commissio Annae Ducissae Britanniae ad Tractandum cum Ambassiatoribus Regis. An. 5. H. 7. Ex Autogr. Anne, par la Grace de Dieu, Duchesse de Bretaigne, Contesse de Montfort, de Richemond, d'Estampes, & de Vertus, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Comme par avant ces heures, bonnes, vroyes, loyalles, & perpetuelle Paix & finalle Concorde, Amytiez, Confederations, Alliances, bonnes Intelligences, Entrecours de Marchandie, Secours, Aydes, & Promesses, aient este faiz, accordez, parlez, concluz, promis, & jurez, entre Tres Hault, Tres Puissant, & Tres Excellent Prince, mon Tres Honnore Seigneur, Cousin, & Pere le Roy d'Angleterre, ses Royaumes, Terres, Seigneuries, Paiis, Lieux, Vassaulx, Subgects, Alliez, & Adherez, & Nous, noz Duche, Paiis, Terres, Seigneuries, Vassaulx, Subgects, Alliez, & Adherez, Cognoissantz la grande & parfaicte Amour, que mon dit Seigneur & Per a à Nous, & la Declaration qu'il a faicte, tant par l'envoy du grant & beau Secours qu'il Nous a fait pour Mettre & Expulser hors nostre Paiis & Duchie noz Ennemis & Adversaires qui y estoient, que autrement, dont avons este grandement Relevee, Considerantz mesmes le grant Bien, Utilite, & Seurte qui est avenu & peut
ensuir a Nous, noz ditz Paiis & Subgects au Moien de l'entretenement des dites bonnes Amitiez, Confederations, & Alliances, Desirans de tout nostre Cueur icelles de nostre part Garder & Entretenir, & declarer & acertenner mon dit Seigneur & Cousin le Roy de nostre Voulloir & Intention touchant ce, aussi de l'Estat & Disposition de noz Matieres & Affaires, comme mon bon Seigneur & Pere, Savoir faisons que Nous, A plain confians & bien acertennez des Sens, Honneur, Loyaute, bonne Conduicte, & Dilligence de nostre chier bien ame feal Conseillier & Chambellan Philippes de Montauban Chivalier Seigneur de Sens nostre Chancellier, & de noz bien amez & feaulx, Guillaume Guillemet Seigneur de Botbleiz nostre Maistre d'Ostel, Jehan de Chamballon Chevalier Seigneur de la Ricardye nostre Cappitaine de Guerrande, noz Chambellans, Jehan de Plouer Seigneur de Trevenaline nostre Escuier d'Escuerie, Maistre Pierres Cojalu nostre Senneschal de Guingamp, & Maistres Jehan Gibon Procureur de la Chambre de noz Comptes, noz Conseilliers, Iceulx avons Commis, Depputez, & Instituez, & par ces Presentes Commettons, Depputons, & Instituons noz Ambassadeurs, Commissaires, & Procureurs, pour aller & se transporter devers mon dit Seigneur, Cousin, & Pere le Roy d'Angleterre, Et Luy exposer & faire remonstrance d'aucunes choses touchans noz Matieres & Affaires, Et pour le bien & entretenement des dites bonnes Amyties & Alliances d'entre mon dit Seigneur Cousin & Pere le Roy &c. & Nous, En leur donnant & donnons par ces dits Presentes & a Troys d'eulx Povoir de tant sur icelles vroyes & loyalles fermes & perpetuelles Paix, Amitiez, & Concorde, que de Treues, Abstinence de Guerre, Alliances, Amitiez, Affinitez, Intelligences, Confederations, & Entrecours de Marchandie entre Nous, noz Duchie, Terres, Seigneuries, Paiis, Subgects, Vassaulx, Confederez, & Alliez, & mon dit Seigneur Cousin & Pere le Roy, ses Royaumes, Terres, Seigneuries, Subgects, Vassaulx, Confederez, & Alliez, ses Adherez, & les nostres Communiquer, Traicter, Accorder, Convenir, Composer, & Appoincter, & a plain & entierment Determiner, & finablement Conclure avec mon dit Seigneur & Pere, ou ceulx qu'il luy plaira quant a ce commettre & depputer, & icelles Innover & Proroger a Temps ou en Perpetuel, Aussi sur les Aydes & Secours, qui seront prestees & baillees de l'un de Nous a l'autre, Convenir, & Composer, Et de Nous Obliger au Remboursement & Paiement des Fraiz & Mises, qui par mon dit Seigneur & Pere le Roy ont este & seront exposees, a l'occasion de certain Numbre de Gens de Guerre qu'il a envoiez & envoyera a nostre Secours & Aide, & pour le dites Remboursement & Paiement qu'il a fait & fera obliger & engaiger, en lieu de Gaige & Ypothecque, noz Villes, Chasteaulx, & autres Lieux quelzconques de nostre Paiis & Duchie, a mon dit Seigneur & Pere le Roy, & celles qui luy seront Promises, Accordees, & Assignees, Luy bailler & faire delivrer, Et que Nous ne Contracterons Mariaige ou Esposailles avec quelque Roy, Prince, ou autre quelconque, Et que ne prandrons, ne ferons Pais, Treues, Alliances, Confederations, ou Amitiez avec aucun Roy, Prince, ou Communite, sans le Sceu & Consentement de mon dit Seigneur & Pere le Roy, Et se des Choses contenues es dites Amities, Alliances, Confederations, & Promesses, faictes & jurees entre mon dit Seigneur & Pere le Roy & Nous, comme dit est, aucune Difficulte se trouvoit, & Besoing feust, de Nouveau y Besongner en Communicquer, Accorder, y Augmenter, Diminuer, Determiner, & Conclure avec mon dit Seigneur Cousin & Pere, ou ses Commis & Depputez, en la plus vallable forme qu'estre deura & verront l'avoir a faire, Et sur les dittes Choses & chascune, & autres quelzconques Deppendences d'icelles Conclure, ainsi qu'ilz congnoistront estre expedient & convenable pour le Bien de nous & nostre dites Paiis, Aussi de & sur les dites Appoinctemens & Conclusions, & toutes & chascunes autres Choses quelzconques qui par noz diz Ambassadeurs, Commissaires, Procureurs, & Depputez seront Appoinctees, Accordees, & Conclutez avec mon dit Seigneur & Pere le Roy, ou ses ditz Commis & Depputez, en bailler Lettres vallables & efficaces, & de Jurer en nostre Ame de les Tenir & Observer de nostre Part de Point en Point, Et d'en Demander, Prandre, & Recevoir lessemblables de mon dit Seigneur
& Pere le Roy, ou de ses diz Commis & Depputez, Et generalment de faire toutes & chascunes les choses environ ce requises, partinentes & necessaires, comme Nous mesmes ferions, ou faire pourrions, se presens & personnelment y estions, ja soit que les Choses feussent telles que de soy ilz requissent Mandement plus especial, Aus quels noz diz Ambassadeurs, Commissaires, Procureurs, Commis, & Depputez, & a Trois d'eulx de ce faire avons Donne & Donnons, par ces dites Presentes, plain Povoir, Auctorite, Commission, & Mandement especial; Promettans & Promettons en Parolle de Prince, & sur l'Obligation de tous & chascuns noz Biens meubles & immeubles, presens & a venir, avoir Ferme, Estable, & Agreable tout ce que par noz diz Ambassadeurs, Commissaires, Procureurs, Commis, & Depputez, ou Trois d'eulx, comme dit est, sera Fait, Accorde, & Conclut es Choses & chascunes dessusdittes, leurs Sequelles, Appendences, Emergences, & Deppendences quelzconques, & en bailler nos Lettres Ratifficatoires en forme deue & vallable. En Tesmoing de ce nous avons signe ces Presentes de nostre Main, & fait seeller de nostre Seel. Donne en nostre Ville de Rennes, le Quinzeiesme Jour de Fevrier, l'An Mille, Quatre Cens, Quatre Vingtz, & Neuff. Anne. Par la Duchesse de son Commandement. G. De Foretz. Sub Sigillo praefatae Ducissae de cerâ rubr â pendente a Cauda Per gamenae. |
Feb. 27. Power for Richard bp. of Exeter, keeper of the privy seal, Thomas earl of Ormond, and William prior of Christchurch, Canterbury, to treat with Charles K. of France concerning his differences with the duchess of Brittany, and for a perpetual peace with him. Westm. O. xii. 449. H. v. p. iv. 32. |
De Potestate Concludendi cum Consanguineo Franciae. An. 5. H. 7. Franc. 5. H. 7. m. 36. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm Pace nil sit utilius vel Agendis vel Conservandis Imperiis, eaque sola Res Humanas Divinis conciliet, sine qua nec Principes nec eorum Subditi nec Urbes nec ipse demùm Mundus diu subsistere poterit, Hinc est quòd Nos, De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Venerabilis in Christo Patris Ricardi Episcopi Exoniensis Custodis Privati Sigilli nostri, Thomae Comitis de Ormond & Domini de Rocheford, & Willielmi Prioris Ecelesiae Christi Cantuariensis, quamplurimùm confidentes, Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes, Dantes & Concedentes eisdem, & Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Carolo Frauciae Consanguineo nostro Carissimo, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, de & super omnibus & singulis Conventionibus, Pactionibus, Concordiis, Alligantiis, Amicitiis, Affinitatibus, Confoederationibus, & Intelligentiis quibuscumque, habitis sive habendis, firmatis sive firmandis, ipsum Praecarissimum Consanguineum nostrum, & Illustrissimam Principem Annam Britanniae Ducissam Consanguineam nostram Carissimam qualitercumque concernentibus concernereve valentibus, Ac etiam de & super vera, firma, reali, & perpetua Pace atque Concordia, ac de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Intelligentiis, & Confoederationibus, imperpetuùm vel ad certa Tempora duraturis, quàm de & super mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum, inter Nos ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra atque sua, Subditos, Alligatos, Vasallos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, hincinde ineundis, percutiendis, capiendis, componendis, & habendis, Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque praedictos hincinde pendere dinoscuntur, Tractandi, Communicandi, Conveniendi, Concordandi, Componendi, Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi, Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in tali Loco sive talibus Locis prout eis meliùs visum fuerit Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & sin-
gulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibus Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum, Necnon de & super certa Pecuniarum Summa Statuenda, & Nobis, per ipsum Praecarissimum nostrum Consanguineum, Loco & Tempore per ipsos concordandis, praefigendis, & limitandis, solvenda, Tractandi, Communicandi, Conveniendi, Concordandi, & Paciscendi, Cautionesque, Promissa, Obligationes, & Securitates quascumque, pro Solutione & Contentatione hujusmodi Summarum, Nobis & Assignatis nostris solvendarum, Petendi, Stipulandi & Exigendi pariter & Recipiendi, Locaque & Tempora pro Solutione hujusmodi Summarum, prout eisdem Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, Legatis, & Nunciis meliùs visum fuerit, Statuendi, Praefigendi, & Limitandi, Praemissaque omnia & singula Appunctuandi, Concludendi, Determinandi, Finiendi, Firmandi, & Assecurandi, Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Appunctuatis & Conclusis, caeterisque Praemissa qualitercumque concernentibus, quae cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatatis, Legatis, & Nunciis antedictis Appunctuata, Concordata, Conventa, Determinata, Finita, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Liberandi, Literasque alias, consimilis effectûs & vigoris, ex altera Parte Petendi, Exigendi, & Recipiendi, Juramentumque in Animam nostram, si opus fuerit, Praestandi, Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula & ea qualitercumque concernentia Faciendi, Exercendi, & Exequendi, ita & eodem modo sicut Nos faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale; Promittentes &c. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Februarii. |
March 21. John Moton is appointed captain of the ville of Conkornewe [Conquarneau] in Brittany. Westm. O. xii. 450. H. v. p. iv. 33. |
De Capitaneo Villae in Britannia constituto. An. 5. H. 7. Franc. 5. H. 7. m. 40. Rex Dilecto & Fideli suo Johanni Moton, Salutem. Sciatis quòd Nos, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, ac de Fidelitate providaque Circumspectione vestris pleniùs confidentes, Constituimus vos Capitaneum Villae nostrae de Conkornewe in Britannia, Ac vobis, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus Villam praedictam, ad Opus nostrum, pro Nobis & Nomine nostro, Custodiendi & Custodiri faciendi, necnon Statuta & Ordinationes, pro sana Gubernatione & salva Custodia Villae praedictae necessaria & oportuna, Faciendi & Constituendi, & omnes Ligeos & Subditos nostros ac alios, infra Villam praedictam in Retinentia vestra existentes vel ad eandem accedentes & ibidem commorantes, quos vobis in hiis quae ad Villae praedictae pertinent Salvationem seu debitam Justitiae in eandem Administrationem Contrarios & Rebelles inveneritis, juxta eorum Demerita, prout de Jure & secundùm sanam Discretionem vestram rationabiliter visum fuerit, Castigandi & Puniendi, Castigarive & Puniri faciendi, Crimina & Facta quaecumque infra Villam eandem seu Limites ejusdem commissa seu committenda Puniendi & debitè Castigandi, omnesque Causas Criminales Civiles & Mixtas infra ipsam Villam ejusve Limites Examinandi, Corrigendi, & Determinandi, caeteraque omnia & singula Officium Capitanei Villae praedictae concernentia Exercendi & Exequendi, Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis ac ea faciatis & exequamini in forma praedictâ: Damus insuper universis & singulis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris ac aliis quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Assistentes, Obedientes, & Auxiliantes in omnibus, prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Martii. Per ipsum Regem. |
April 12. Power for Giles lord d'Aubeney, lieutenant of Calais, Robert Willoughby, lord Broke, steward of the household, and four others, to treat with Anne duchess of Brittany for the payment of the sums due to the K. Canterbury. O. xii. 451. H. v. p. iv. 33. |
De Appunctuando cum Anna Ducissa Britanniae. An. 5. H. 7. Ibid. m. 35. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Egedii d'Aubency Domini d'Aubeney Locumtenentis Villae & Castri nostrorum Calesii, Roberti Willughby Domini de Broke Militis Hospitii nostri Senescalli, Thomae Lovell, & Richardi Guldeford, pro Corpore nostro Militum, Magistri Henrici Aynesworth in Officio Privati Sigilli nostri Secundarii, & Magistri Johannis Baldiswell Clerici Concilii nostri, Legum Doctorum, Consiliariorum nostrorum, pleniùs confidentes, Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, & Deputatos Fecimus, Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Facimus, Constituimus, Deputamus, & Ordinamus, Dantes & Concedentes eisdem, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale cum Serenissima Principe Consanguinea nostra Anna Britanniae Ducissa, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Deputatis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab ea ad hoc habentibus, Communicandi, Tractandi, Concordandi, Conveniendi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & Concludendi tàm de & super vera, firma, & perpetua & reali Pace at que Concordia, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, Intelligentiis, Alligantiis, & Confoederationibus quibuscumque, ac Intercursu Mercandisarum & Mercium inter Nos ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra, ac dictam Ducissam, Ducatum, Terras, Dominia, Patrias, & Loca sua, Subditos, Vasallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes suos & nostros quoscumque ineundis, celebrandis, componendis, inducendis, capiendis, innovandis, prorogandis ad Tempus vel Imperpetuum & habendis, superque mutuis Auxiliis ab una Partium alteri praestandis Conveniendi & Componendi, Nosque ad hujusmodi Auxilia sibi praestanda Obligandi, Ac insuper ab eadem Ducissa Cautiones, Securitates, Promissa, & Obligationes quascumque pro Resolutione Expensarum, ante hac factarum, per Nos in hujusmodi Auxiliis expositarum, & post hac faciendarum & exponendarum, ac Villas, Castella, Opida, & alia Loca quaecumque, loco Pignoris & Ipothecae in ea parte per dictam Ducissam Nobis aut Assignatis nostris Tradenda & Liberanda, Petendi, Stipulandi, Exigendi pariter & Recipiendi, Et de non Contrahendo Matrimonium aut Sponsalia cum aliqua Rege vel Principe, aut aliquo alio quocumque, nec de ineundo seu faciendo Pacem, Treugas, Ligas, Confoederationes, seu Amicitias cum aliquo Rege vel Principe aut Comunitate absque nostris Consensu & Assensu, dictam Ducissam virtute Juramenti suisque Literis, Manu propriâ atque Sigillo munitis, & aliis Cautionibus quibuscumque, Obligandi, & Obligationes hujusmodi in ea parte similiter Recipiendi, Necnon Nos de non Contrahendo Pacem, Ligas, Treuas, Confoederationes, seu Amicitias cum aliquo Rege, Principe, vel Comunitate, absque dictae Ducissae Consensu & Assensu, Obligandi, Ac etiam, si necesse fuerit, ad Assignandum, Deputandum, & Capiendum, unam aliam Dietam in tali Loco sive talibus Locis, & inibi ad Communicandum, Tractandum, Appunctuandum, & finaliter de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibus Concludendum, prout eis expediens visum fuerit & oportunum, Praemissaque omnia & singula Firmandi, Appunctuandi, Assecurandi, & Concludendi, Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Conclusa qualitercumque concernentibus quae cum praefata Ducissa, seu ejus Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Deputatis praedictis Appunctuata, Concordata, & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Liberandi, Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi, Exigendi, & Recipiendi, Generaliter omnia Praemissa eaque qualitercumque concernentia Faciendi, Exercendi, & Expediendi, ita & eodem modo prout Nos ipsi faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra
interessemus, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale; Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Oratores, & Deputatos nostros, Quinque, Quatuor, vel Tres eorum Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint in hac Parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos. In cujus &c. Teste Rege apud Cantnar. duodecimo Die Aprilis. Per ipsum Regem. |
May 1. Treaty of mercantile intercourse between England and Florence. Sheen. O. xii. 389. H. v. p. iv. 9. |
Appunctuamenta Intercursus Florenciae. An. 5. H. 7. Ex Autogr. In Dei Nomine Amen. Per praesens Publicum Instrumentum Cuntis appareat evidenter, quòd Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, Indictione octavâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Innocentii, Divinâ Providentiâ, Papae octavi Anno sexto, Mensis Maii Die Primo, in Domo Habitationis Venerabilis Viri Magistri Willielmi Nyk Archidiaconi Wellensis infra Parochiam Fidis Virginis, Civitatis Londoniae, meique Notarii subscripti praesentia personaliter constitui, providi & circumspecti Viri, Johannes Cutt, Nicholaus Haryot, Radulphus Birde, Agorius Adys, Nicholaus Waryng, Willielmus Strode, Henricus Cantelowe, Willielmus Haryot, & Thomas Grafton Cives & Mercatores dictae Civitatis Londoniae, quasdam Indenturas in se continentes certa Pacta, Conventa, & Contractus inter Venerabiles Viros, Magistros, Johannem Batisivett Legum Doctorem, & Radulphum Austrich Civem & Aldermannum Civitatis praedictae, Procuratores, Deputatos, & Commissarios Excellentissimi & Metuendissimi Domini nostri Henrici Septimi, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, pro Se & Subditis suis ex Parte una, &, Spectabiles Viros, Thomasium Folchi de Portmaris, Christopherum Johannis, Antonium de Spinis Cives Florentinos, Procuratores, Sindicos, Actores, & Nuncios speciales Magnificorum & Excelsorum Dominorum, Priorum Libertatis, & Vexilliferi Justitiae, Populi Florentini, pro Se & dicto Populo Civitateque Florentiae ex Parte alterâ, de & super certis Juribus & Libertatibus, Subditis dicti Regis Angliae, in Dominio dictae Civitatis Florentiae, & quacunque Parte ejusdem, concessis, habendis, exercendis, utendis, & observandis, eisdem & per eosdem, Sigillis dictorum Commissariorum, in cera Rubia, michi satis notis, sigillatas, unà cum Nominibus eorundem, in Fine Indenturarum praedictarum, suis propriis Manibus descriptis, ut pleniùs & de Facto apparuit in eisdem, exhibuerunt, & praesentârunt, & me Notarium subscriptum cum instantiâ requisiêrunt, quatinus Indenturas hujusmodi diligenter Inspicerem, & eas fideliter Copiarem, seu facerem Copiari, ac veras ipsarum Copias Publicarem atque Transmitterem, in Publicamque Transumpti formam Redigerem seu Reduci facere curarem, & tanta Fides hujusmodi Transumpto, sicuti dictis Originalibus, adhibeatur ubilibet in Agendis, differentes ad Partes Transmarinas, longinquas, & valdè remotas, sefore transituros, nec quòd audebant ipsa Originalia deferri facere ad Partes praedictas, propter ipsorum Deperditionem, quae per Viarum Discrimina, & alia Pericula, in hac parte, verisimiliter posset evenire:
Quarum Indentur arum Originalium verus Tenor sequitur, & est talis. Haec Indentura, Facta Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, Mensis Aprilis Decimo quinto Die, Testatur quòd, propter Incrementum & Ampliationem Mercaturae & Intercursûs Mercatorum in Partibus & Dominio Florentiae, Pactum, Conventum, & Contractum est, inter Nos Johannem Baldisivell Legum Doctorem Clericum Concilii, & Radulphum Austriche Civem & Aldermannum Civitatis Londoniae, Procuratores, Deputatos, & Commissarios Excellentissimi & Metuendissimi Domini nostri Henrici Septimi, Dei gratiâ, Regis Augliae & Franciae, pro Se & Subditis suis ex Parte unâ, & Spectabiles Viros, Thomasium Folchi de Portmaris, Christopherum Joannis, Antonium de Spinis, Cives Florentinos, Procuratores, Sindicos, Actores, & Nuncios speciales Magnificorum & Excelsorum Virorum, Priorum Libertatis, & Vexilliferi Justitiae, Populi Florentini, pro Se & dicto Populo, Communitateque Florentiae, ex Parte alterâ, de & super certis Juribus & Libertatibus, Subditis dicti Regis Angliae, in Dominio dictae Civitatis Florentiae, & ejusdem quacunque Parte concessis, habendis, exercendis, utendis, & observandis, eisdem & per eosdem, modo & formâ infrascriptis, Inprimis, Pactum, Conventum, & Contractum est inter Nos Procuratores & Commissarios supradictos, Nominibus quibus supra, quòd omnes & singuli Subditi Regis Angliae praesentes & futuri, Masculi & Faeminae, Clerici & Laici, cujuscumque Statûs, Gradûs, vel Conditionis existunt, ab hac Die, Decimâ quintâ Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo, usque ad Diem Decimum quintum ejusdem Mensis Aprilis, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Sexto, venire poterunt liberè, securè, & absque omnimoda Perturbatione, per modum Reprisaliarum, aut alio modo quocunque, tàm ex Anglia & aliis Locis quibuscunque, sub Ditione vel Obedientiâ dicti Regis Angliae existentibus, quàm ex omnibus aliis & singulis Locis, & Mundi partibus, sub Ditione vel Obedientia dicti Regis minimè constitutis, Dominiis, vel Dominio de Florentia, Amicis vel Inimicis, ad & in Civitates Florentiae, & ipsarum Portus, & Alveos maritimos eorundem, omniaque alia & singula Loca, sub Ditione, Districtione, vel Obedientiâ dictorum Dominiorum vel Dominii de Florentia existentia, vel futura, Munita vel non Munita, in Mari, Terra, vel Aquis dulcibus collocata, per Terram, Mare, vel Aquas dulces, per se vel per alios, suo Nomine, Pedestres, Equestres, Bigis, Quadrigis, Navibus, & aliis Vasibus marinis, aut aquaticis quibuscunque, aliterve quomodo voluerint, & cum Bonis, Rebus, & Mercandisis propriis, vel ad eos, aut eorum aliquem aliquo Jure pertinentibus, sive sint Bona, Res, vel Mercandisae, Nata, Producta, Inventa, aut Fabricata, in vel ex Angliâ, vel alio Loco, existente sub Ditione vel Obedientiâ Regis Angliae, vel in & ex quocunque alio Loco, vel Parte Mundi, sub dicti Regis Ditione vel Obedientiâ minimè constituto, Dominiis vel Dominio de Florentia, Amico vel Inimico, & cum eisdem Bonis, Rebus, & Mercandisis suis, vel ad eos aliquo Jurepertinentibus, in dictis Civitatibus, & alio quocunque Loco, sub dictis Dominiis vel Dominio de Florentia, simili modo Morari, Stare potuerunt, & Conversari, & in eisdem, eorumque quolibet, cum omnibus & singulis Florentinis, & aliis cujuscunque Nationis, Contractus Emptionis & Venditionis, & alios quoscunque Contractus, nominatos & innominatos, bonae Fidei, & stricti Juris, in Scriptis & absque Scriptis, de & super omnibus & singulis Rebus & Mercandisis, licitis videlicet, Die Praesentium non Prohibitis, jure Facere, Concludere, & Consummare poterunt indistinctè, quae tamen sint Prohibita, extra dictum Dominium Empta vel Vendita per eosdem, vel per eorum aliquem, ab eis vel eorum aliquo, per dictum Dominium & quamlibet ejus Partem, in & ad quemcunque Mundi Locum Vehi & Transferri, liberè & absque aliquâ contradictione poterunt; insuper ab eisdem Locis & eorum quolibet, perque eosdem & eorum quemlibet, ad & in omnia alia & singula Regna, Terras, Provincias, Dominia, Villas, Oppida, & Partes quascunque Mundi, sub Ditione vel Obedientia Dominiorum vel Dominii de Flo-
rentia, minimè constituta, Florentinis Amica vel Inimica, cum dictis Bonis, Rebus, & Mercandisis suis, vel ad eos aliquo Jure pertinentibus, proficisci, recedere & abire, quotiens & quando voluerint, liberè & absque impedimento quocunque. Item, specialiter Pactum, Conventum, & Tractatum est, inter Nos Deputatos, Commissarios, & Procuratores supradictos, Nominibus quibus supra, quòd, durante tempore supradicto, dicti Domini vel Dominium de Florentia, non Recipient vel Admittent in aliquem Locum, sub eis dictove Dominio existentem, vel futurum, aliquas Lanas natas in vel ex aliquo Loco, sub Ditione vel Obedientiâ Regis Angliae existente, vel futuro, nisi tales tantumodo, quas dicti Reges Angliae Subditi, vel sub ejus Obedientia constituti, in Navibus Anglicis, id est aliquorum vel alicujus Regis Angliae Subditorum vel Subditi propriis, ad dictum Dominium Florentiae, vel aliquam Partem ejusdem, apportabunt vel apportari facient, aliove Vase marino quocunque; si Naufragio, vel aliquo Casu probabili in Itinere contingente, opportuerint eorundem aliquem ita facere in hac parte, dictique Subditi Regis Angliae Jurabunt vehere & traducere, vehi vel traduci facere, ad dictam Civitatem Pisarum, omnibus & singulis Annis, Lanas sufficientes Usui & Occupationi dicti Dominii Civitatis Florentiae, aliarumque Partium & Locorum Italiae, Venetorum Dominio duntaxat excepto; quatenus scilicet antiquitùs Lanae hujusmodi ad dictas Partes Italiae, Annis communibus consueverunt vehi & traduci, nisi in hac parte fuerint rationabiliter impediti: Cujus Impedimenti Examinatio, Discussio, atque Reformatio debet ad Regem Angliae specialiter & solumodo reservari; quas Lanas, & earum quamlibet Partem, dicti Subditi Regis Angliae, postquam ad aliquam Partem Dominii Florentiae supradictae applicuerint cum eisdem, quamprimùm commodè poterint, in Civitate Pisarum reponent, & collocabunt: In quâ Civitate, Praecinctu, Portubus, & Alveis maritimis eidem adjacentibus, dicti Subditi Regis Angliae, & eorum quilibet, Morari, Habitare, & Domicilium habere potuerunt, liberè, securè, & absque omnimoda Inquietatione, simul & seperatim unâ, vel pluribus Domibus propriis, Conductis vel quovis alio Titulo perquisitis, aut perquirendis, in quacunque Parte dictae Civitatis voluerint Domus, Domum, vel Praedia hujusmodi perquirere, vel habere; & omnes & singulas Res & Mercandisas Lanarum, & alias, ex quacunque Parte Mundi illuc afferre, & abinde extrahere, & transferre poterunt, in & ad quemcumque Locum & quamcunque Partem Mundi voluerint, singulisque Libertatibus, Privilegiis, Favoribus, & Gratiis, utentur & gaudebunt, quibus Cives & Incolae ejusdem Civitatis, vel etiam Civitatis Florentiae ibidem utuntur & gaudent, utentur vel gavisuri sunt; Et si, in una aliqua Domo, omnes vel aliqui Subditorum dicti Regis Angliae simul morari voluerint, dicti Domini vel Dominium de Florentia ita simul habitare volentibus solum liberum congruum & sufficiens dabunt & appropriabunt eisdem; In quo, & super quod, sibi Domum & Habitationem suam, prout eis placuerint, Aedificare poterunt quandocunque. Item, specialiter Pactum, Conventum, & Contractum est, inter Nos Procuratores & Commissarios supradictos, Nominibus quibus supra, quòd omnes & singuli Subditi Regis Angliae supradicti praesentes & futuri, in omnibus & singulis Locis, sub Ditione vel Obedientia Dominorum vel Dominii de Florentia constitutis, vel futuris, erunt Exonerati & Immunes ab omnibus Muneribus Personalibus, Praemonialibus, vel Mixtis, Praestationibus, Exactionibus, Tributis, Theoloneis, Gabellis, Vectigalibus, & aliis quibuscunque Impositionibus & Contributionibus, praesentibus & futuris, & praesertim ab illis, quae ratione Mercaturae suae exigi vel deberi possent ab eisdem, quae nec ab eis, nec etiam ab illis, illove, qui cum eis, vel eorum aliquo contrahunt, ubicunque fuerint, exigi vel deberi poterunt quovismodo, Exsisis, Gabellis, vel Daciis, Vini, Frumenti, & aliorum Victualium, aliter quàm pro Usu Navium eorumdem Emendorum, duntaxat exceptis; quas Exsisas, Gabellas, & Dacias dicti Subditi Regis Angliae in dicta Civitate Pisarum solvent & dabunt, eodem modo quo Scolares Studentes in eadem Civitate solverunt, & non alio, in aliis verò Locis solvant qui in eisdem Locis inhabitant, exceptis etiam Theoloneis, Gabellis & Vectigalibus, in ipsâ Civitate Florentiae statutis & usitatis, de quibus dicti Subditi Regis Angliae petunt Moderationem sibi fieri: Et quia Procuratores Dominorum Florentiae non habent Auctoritatem, ut aiunt, illud Concedendi, Concordatum est quòd deputabuntur alii Commissarii ex Parte Regis Angliae supradicti, qui habebunt Auctoritatem pleniùs in hac parte Concludendi.
Item, Pactum, Conventum, & Tractatum est quòd licebit dictis Subditis Regni Angliae, in dicta Civitate Pisarum, habere & facere unum integrum Corpus, ut sint invicem Corporati, habeantque unum vel plures Magistrum vel Magistros, Sindictum vel Sindictos, Actorem vel Actores, Cistam vel Cistas communes, per modum Electionis, vel alterius Provisionis cujuscunque, cum quo vel quibus Magistro vel Magistris, facere & habere poterunt Statuta, Ordinationes, Provisiones, & Consuetudines, de & super omnibus & singulis Causis, Controversiis, & Litibus Pecuniariis, eos vel eorum aliquem, Bona, Res, & Mercandisas eorum, invicem concernentibus, dictique Domini vel Dominium Civitatis Florentiae, suis Sumptibus & Labore, dabunt, tradent, & appropriabunt, vel dari, tradi, & appropriari facient Locum, Fundum, & Superficiem, sive Domum constructam, congruam, honestam, sufficientem & condecentem, Honori, Necessitati, & Usui dicti Corporis Subditorum Regis Angliae, & Corporatorum eorundem; in quo tàm dictus Magister vel Magistri, quàm Corporati praedicti, Convenient liberè & absque omni contradictione, pro Tractandis, Audiendis, Discutiendis, & Determinandis Causis, Querelis, Negotiis, & Deliberationibus, dictum Corpus, vel aliquem ejusdem, pro tempore concernentibus. Item, Pactum, Conventum, & Contractum est, quòd Subditi, &c. in omnibus Causis & Litibus Pecuniariis, inter Duos dictorum Subditorum, vel plures movendis, aut futuris, tàm Agendo quàm Defendendo, sint & erunt sub Jurisdictione & Potestate dictorum Magistri vel Magistrorum, & ab omni alterius Jurisdictione penitùs & indeclinabiter Exempti; in Causis verò Pecuniariis & Litibus Civilibus inter unum vel plures dictorum Subditorum, & aliquem vel aliquos non Subditos Regi Angliae supradicto, Potestas Civitatis Pisarum, conjunctim cum dictis Magistris vel Magistro, tàm Agendo quàm Defendendo, habebunt plenam & omnimodam Jurisdictionem, in eos & eorum quemlibet, ad Cognoscendum, Sententiandum, Exequendum super eis, & eorum singulis Bonis & Rebus eorundem, in Criminalibus Causis, pro quibus, aliquis dictorum Subditorum veniet Corpore puniendus, omnes & singuli dictorum Subditorum Regis Angliae erunt sub Jurisdictione & Imperio Potestatis Civitatis Pisarum supradicti, qui simili modo eos & eorum quemlibet pro hujusmodi Criminibus Cohercebit, sicut Civem Civitatis Pisarum, si idem vel simile comisisset, cohercere poterit, & deberet. Item, Pactum, Conventum, & Tractatum est, quòd dicti Domini vel Dominium de Florentia, omnibus Modis & Mediis quibus poterunt, curabunt & procurabunt, absque omni dolo & fraude, quòd dicti Subditi Regis Angliae comprehendantur & contineantur in omnibus & singulis Pactis & Conventionibus, super Exereitio & Intercursu Mercaturae inter Florentinos & alios cujuscunque Nationis Homines, factis vel faciendis, contractis vel contrahendis, & ut eisdem gaudeant & utantur, pro meliori Bono suo quotiens & quando voluerint. Item, Pactum, Conventum, & Contractum est, quòd dicti Domini & Dominium de Florentia, absque omni difficultate, concedent & dabunt dictis Subditis Regis Angliae, ad dictum Dominium confluentibus, omnia alia Privilegia, Libertates, & Commoda, quae dicti Subditi petent & desiderabunt ab eisdem; dictorum Dominiorum & Dominii Juribus & Honore semper salvis. Item, Pactum, Conventum, & Contractum est, quòd Majestas Regis Angliae Prohibebit omnes & singulos sibi non Subditos, cujuscunque Nationis extiterint, extrahere vel asportare per se vel per alios, aliquas Lanas, qualescunque fuerint, ex aliquo Loco Subdito Majestati suae, ad aliquem alium Locum non Subditum post Festum Sancti Michaelis proximò futurum; Venetis duntaxat exceptis, quibus licebit, in unoquoque Viagio, per eos ad Partes Angliae facto, cum Galeis suis extrahere & asportare in eisdem Galeis Sexcentos Saccos, & non plures, de Lanis Anglicis, pro Usu & Occupatione Civitatis Venetiarum, & Dominii ejusdem, & non alio modo; Proviso semper quòd si Subditi Regis Angliae vel noluerint vel non potuerint, ut superius Ordinatum est, Lanas hujusmodi Educere & Asportare ad dictas Partes Italiae, vel etiam quandocunque videbitur Regi Angliae minimè expedire, & per Subditos suos, juxta formam praemissam, Educantur & Asportentur, tunc poterunt dictae Lanae per non Subditos, & Subditos dicti Regis Angliae, ad quaecunque Partes & Loca Transferri, Vehi, & Aspotari, tali modo quo ante praesentem Contractum per eos Traduci & Asportari consueverimus, haec praesenti Conventione in aliquo non obstante. Item, quòd dictae Lanae, quas dicti Subditi Regis Angliae ad dictum Do-
minium Florentiae Traducunt & Traduci facient, erunt Lanae minimè Reprobatae, benè & fideliter Sarcinatae & Purgatae, sicut in retroactis temporibus, quibus illuc Traductae fuerunt, esse consueverunt; easdemque Lanas dicti Subditi Regis Angliae bono & rationabili Pretio Vendent & Distribuent, juxta Annorum & Temporis ubertatem. Quae omnia & singula, sic, ut praefertur, Pacta, Conventa, & Contracta, Nos, dicti Procuratores, Commissarii, & Deputati dictorum Dominorum & Dominii de Florentia, Promittimus per dictos Dominos & Dominium de Florentia Teneri & firmiter Observari, ac per eosdem & idem Dominium Litteris suis Patentibus Confirmari & Ratificari circa Festum Sancti Michaelis proximò futurum: Quae Literae Confirmatoriae & Ratificatoriae mittentur & tradentur dicto Regi Angliae, vel Deputato suo citra Diem Sancti Michaelis supradicti. In quorum omnium & singulorum Fidem Nomina nostra subscripsimus, & Sigilla nostra Praesentibus apposuimus. Dat. in Manerio de Shene, Anno, Die, & Mense supradictis. Acta sunt haec omnia & singula prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Die, Mense, & Loco supradictis, Praesentibus tunc ibidem, Discretis Viris, Domino Johanne Johanson Capellano, Et Johanne Goldesmyth Eborum & Londoniae Dioecesuum, Ac aliis quampluribus Testibus ad Praemissa vocatis & specialiter rogatis. Et Ego Robertus Charlement Clericus Wigorniensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolicâ Notarius, quia Originales Indenturas praefatas, quas vidi inspexique & perlegi, omni vitio & sinistra suspitione carentes, cum Praesentibus Copiatis factâ Collatione diligenti, in Praesentia Testium inferius nominatorum, in omnibus Convenire & Concordare reperi & inveni, nil addito vel mutato, quod Facti substantiam diminuet, vel vitiet Intellectum, ideò dictas Indenturas Originales, quatenus possum de Jure & debeo, Publicavi & Transumpsi, ac aliunde occupatus, per alium Scribi & Copiari, atque in hanc Publicam Transumpti formam Redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis Signavi, & hic me subscripsi Manu propriâ, in Fidem & Testimonium omnium Praemissorum. |
May 22. Commission of Maximilian K. of the Romans to Ladron de Ghevara, his chamberlain, and Jacques de Gondebault, secretary of war, as ambassadors to the K. "Wilme." O. xii. 393. H. v. p. iv. 10. |
Maximiliani Romanorum Regis Commissio ad Tractandum cum Rege. An. 5. H. 7. Ex Autogr. Maximilian, par la grace de Dieu, Roy des Romains, tous jours Auguste, Archeduc d'Autriche, Duc de Bourgoingne, de Lothraine, de Brabant, de Lembourg, de Luxembourg, & de Gheldres, Conte de Flandres, de Thirel, d'Artois, de Bourgoingne, Palatin de Haynau, de Hollande, de Zellande, de Namur, de Zuytphen, & de Malines, Marquis de Sainct Empire, Seigneur de Frise & de Salines, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Comme par la tressinguliere & tresparfaicte Bienveullance Amour & Affection, que Nous avons a Treshault & Trespuissant Prince nostre Treschier & Tresame Frere le Roy d'Angleterre, saichans & bien acertenez qu'il ne l'a pas moindre envers Nous, ainsi que tresamplement il a dit declaire & afferme pour verite a noz Ambassadeurs derrenierement envoiez devers Lui, & aussi le Nous a escript & fait dire per plusieurs foiz, Nous ayons delibere prendre avec nostre dit Frere plusgrandes Intelligences, Confederacions, & Alliances, & soit besoign pour icelles Traicter Commettre aucuns Notable Personaiges a Nous seurs & feables, Savoir faisons que Nous, A plain confians de Scens, Loyaultez, Preudommyes, & Souffisances de noz Amez & Feaulx Messire Ladron de Ghevara Chevalier nostre Conseillier & Chambellan, & Maistre Jacques de Gondebault nostre Secretaire en Ordonnance & de noz Guerres, A iceulx, pour ces Causes & autres ad ce Nous mouvans, avons par bon Advis & Deliberation Donne & Donnons par ces dictes Presentes signees de nostre Main, Auctorite, Faculte & plaine Puissance de Traicter, Faire & Conclurre pour, & ou Nom de Nous, avec nostre dit Frere le Roy de Angleterre,
toutes les Intelligences, Confederacions, & Alliances, qui seront avisees estre Bonnes & Prouffitables pour le Bien & Honneur de nostre dit Frere & de Nous, noz Paiis & Subgectz; Promettans, en Parolle de Roy, Ratiffier & avoir Ferme, Agreable, & Estable tout ce que en ceste Partie sera Traicte, Fait, & Conclu par les diz Messire Ladron, & Maistre Jacques, comme Se Fait, Traicte, & Conclud l'avons en Personne, quant ores se seroient Choses qui requissent Mandement plus especial. En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes. Donne en nostre Ville de Wilme, le xxij Jour de May, l'An de Grace Mille, CCCC. XC. & du Regne de nous Roy le Cinquiesme. Max. Par le Roy. Numan. |
June 12. The K., desiring to place a garrison in Nantes for its defence against the French, promises to evacuate the town in six days after being so requested by the duchess of Brittany. Similar promise to do so in three months after the request. Similar agreement with the marshal de Rieux. Westm. O. xii. 452. H. v. p. iv. 33. |
Super Custodia & Dimissione Civitatis Nanetensis. An. 5. H. 7. Franc. 5. H. 7. m. 34. Rex Universis &c. ad quos &c. Salutem. Cùm Nobilis Britanniae Ducatus, ad cujus Opem Excercitum jam paulo ante illuc traduci fecimus, Gallorum viribus innumeris Calamitatibus crebrò lacescitur, Cumque non mediocrem Expeditionem ad Nanetensis Civitatis Confinia per Gallorum Principem, ipsam Dominiaque eidem adjacentia Captivare suaeque Ditioni redigere seu saltem crudeliter Infestare omni Arte, Hastutiâ, totisque Viribus nitentem, novissimè Transmissam fuisse intellexerimus, Sciatis quòd Nos, ipsorum Gallorum Calliditatibus obviare, Serenissimamque Principem Consanguineam nostram Carissimam Britanniae Ducissam ejusque Patrias & Subditos suosque Amicos tutare & defendere, & maximè talibus Modis & in Locis quibus ipsis Gallis magis nocere eidemque Ducissae atque suis Subditis melius prodesse valeamus, omni Conatu cupientes, quodque in ipsa Nanetensi Civitate, quae inter omnia ipsius Britanniae Opida pro Infestandis Inimicis & pro ipsa Patria Britanniae Conservanda, sicuti Nobis intelligi datur, maximè est propitia, certum nostrorum Subditorum Numerum propediem imponi concupiscimus, ipsamque Consanguineam nostram de Mente nostra in hac parte certiorem planè reddere volentes, Promittimus, sub Honore nostro & in Verbo Regio, atque per Praesentes Manu nostrâ propriâ signatas & Magno nostro Sigillo sigillatas, etiam Juramento super Sacrosancta Dei Evangelia Manu nostrâ tacta Nos firmiter Obligamus quòd, quandocumque ipse, qui Custodiam dictae Civitatis & Castri ejusdem habuerit, Nos aut ipsos Subditos nostros, sic in illa Civitate Nanetensi quovis pacto existentes, requisierit, ut ipsam Civitatem exeant, ipsamque Civitatem in ipsius Manibus habere permittant, quòd omnes iidem Subditi nostri, in ipsa Civitate existentes, infra Sex Dies hujusmodi Requisitionem immediatè sequentes, ipsam Civitatem, omni absque dilatione, colore, difficultate, aut contradictione quacumque, realiter exibunt, eamque in ipsius Custodis manibus liberè & pacificè haberi permittent, & pro eorum viribus juvabunt. In quorum omnium &c. Teste. Rex universis, &c. usque ibi, Promittimus, & tunc sic, sub Honore nostro & in Verbo Regio, atque per Praesentes Manu nostrâ propriâ signatas & Magno Sigillo nostro sigillatas, Nos firmiter Obligamus quòd quandocumque &c. ut supra usque ibi, habere permittant, & tunc sic, quòd omnes iidem Subditi nostri, in ipsa Civitate existentes, infra Tres Menses hujusmodi Requisitionem immediatè sequentes, &c. ut supra. Consimile Appunctuamentum cum Marescallo de Rieux. Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo Die Junii. |
June 19. Power to Richard bp. of Exeter, Thomas earl of Ormond, John lord Audeley, William prior of Christchurch, Canterbury, William Huse, chief justice, and three others, to treat with France concerning Brittany and for peace. Westm. O. xii. 453. H. v. p. iv. 33. |
De Tractando & Comunicando cum Rege Franciae. An. 5. H. 7. Franc. 5. H. 7. m. 31. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm Nos, non minus Luctu quàm Moerore, prae oculis habentes quo in Discrimine Barbaras per Nationes, Orthodoxorum Sanguinem crebrò sitientes, Christiana Religio inpraesentiarùm premitur atque laceratur, quae ad divam olim Felicitatem votivamque Prosperitatem & sanctiùs & celeriès reduci nequeat quàm ipsius Religionis Principes, saltem Potentiores, Pacis Amicitiaeque Foedere copulentur, De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Venerabilis in Christo Patris Ricardi Episcopi Exoniensis Custodis Privati Sigilli nostri, Thomae Comitis de Ormond & Domini de Rocheford, Johannis Audeley Domini de Audeley Militis, Willielmi Prioris Ecclesiae Christi Cantuariensis, Willielmi Huse Capitalis Justiciarii nostri Angliae, Johannis Gunthorp Decani Ecclesiae Cathedralis Wellensis, Johanis Donne Militis pro Corpore nostro, & Willielmi Roos Villae nostrae Calesii Vitellarii, quamplurimùm confidentes, Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes, Dantes & Concedentes eisdem, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Carolo Franciae Consanguineo nostro Carissimo, seu ejus Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, Legatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, de & super omnibus & singulis Conventionibus, Pactionibus, Concordiis, Alligantiis, Amicitiis, Affinitatibus, Confoederationibus, & Intelligentiis quibuscumque, habitis sive habendis, firmatis sive firmandis, ipsum Praecarissimum Consanguineum nostrum, & Illustrissimam Principem Annam Britanniae Ducissam Consanguineam nostram Carissimam qualitercumque concernentibus concernereve valentibus, Ac etiam de & super vera, firma, reali, & perpetua Pace atque Concordia, ac de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Intelligentiis, & Confoederationibus, imperpetuùm vel ad Terminum Vitae nostrae & dicti Consanguinei nostri vel ad certa Tempora duraturis, quàm de & super mutuo & amicabili Intercursu Mercium & Mercandisarum, inter Nos & dictum Consanguineum nostrum, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca nostra atque sua, Subditos, Alligatos, Vassallos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, hincinde ineundis, percutiendis, capiendis, componendis, & habendis, Ac etiam de & super mutuis Auxiliis hincinde praestandis, Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptis, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, ac Connexis, quae inter Nos & praedictum Consanguineum nostrum ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, & Adhaerentes nostros & suos quoscumque praedictos hincinde pendere dinoscuntur, Tractandi, Comunicandi, Conveniendi, Concordandi, Componendi, Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi, Ac etiam, si necesse fuerit, unam aliam Dietam in tali Loco vel talibus Locis prout eis meliùs visum fuerit Deputandi, Limitandi, atque Statuendi, & inibi de & super omnibus & singulis Praemissis & ab eis qualitercumque dependentibus Comunicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum, Necnon de & super certa Pecuniarum Summa Statuenda, & Nobis, per ipsum Praecarissimum nostrum Consanguineum, Loco & Tempore per ipsos concordandis, praefigendis, & limitandis, solvenda, Comunicandi, Tractandi, Conveniendi, Concordandi, & Paciscendi, Cautionesque, Promissa, Obligationes, & Securitates quascumque, pro Solutione & Contentatione hujusmodi Summarum, Nobis & Assignatis nostris solvendarum, Petendi, Stipulandi & Exigendi pariter & Recipiendi,
Locaque & Tempora pro Solutione hujusmodi Summarum, prout eisdem Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, Legatis, & Nunciis meliùs visum fuerit, Statuendi, Praefigendi, & Limitandi, Praemissaque omnia & singula Appunctuandi, Concludendi, Determinandi, Finiendi, Firmandi, & Affecurandi, Necnon de & super Appunctuatis & Conclusis hujusmodi eaque qualitercumque concernentibus Literas validas & efficaces Conficiendi, & eidem Consanguineo nostro ejusve Commissariis eas Deliberandi, Atque, ad omnium eorum & singulorum Praemissorum sic conclusorum Observantiam, Nos Haeredes & Successores nostros, per easdem Literas, modo & formâ quibus eis meliùs videbitur, Astringendi & Obligandi, Literasque alias, consimilis effectûs & vigoris, seu saltem efficaces, pro Parte dicti Consanguinei nostri, Petendi, Exigendi, & Recipiendi, Juramentumque in Animam nostram, si opus fuerit, Praestandi, & ab eodem Consanguineo nostro consimile Juramentum Requirendi & Exigendi, Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula & ea qualitercumque concernentia Faciendi & Expediendi, ita & eodem modo sicut Nos faceremus & facere possemus si in propria Persona nostra interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale; Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, Legatos, & Nuncios nostros, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum praefatum Episcopum unum esse volumus) Appunctuata, Promissa, Concordata, & Conclusa fuerint, in hac Parte, Nos Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono Die Junii. Per ipsum Regem. |
July 12. Safe conduct for the abp. of Sens, lord Desquerdes, marshal of France, president of the parliament of Paris, Robert minister general of the order of the Holy Trinity, and four other French ambassadors. Westm. O. xii. 454. H. v. p. iv. 34. |
De Salvo Conductu pro Ambassiatoribus Franciae. An. 5. H. 7. Franc. 5. H. 7. m. 34. Rex universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Senescallis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac de Avisamento & Assensu Concilii nostri, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales Reverendissimum in Christo Patrem Archiepiscopum Senensem, ac Spectabilissimum virum Dominum Desquerdes Militem Marescallum Franciae Dominum Primum Praesidentem Parliamenti Parisiensis, Dilectumque Nobis in Christo Robertum Generalem Ministrum Ordinis Sanctae Trinitatis, necnon, Nobiles & Circumspectos Viros, Dominum Ballivum de Senlis, Dominum Ballivum de Gysors, Dominum de Byerre, & Magistrum Johannem Daufay, Oratores, Procuratores, Nuncios, Legatos, & Deputatos Illustrissimi Principis Carissimi Consanguinei nostri Karoli Franciae, Ita quòd liceat eis in hoc Regnum nostrum Angliae, Villam & Marchias Calesii, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, cum Centum & Viginti Personis in Comitiva sua, & eorum cujuslibet, vel infra, & totidem Equis, ac Bonis, Jocalibus, Auro & Argento monetato & non monetato, Bogeis, Manticis, Fardellis, & aliis Rebus & Hernesiis suis licitis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, aut aliis Equitaturis, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, venire, ibidem Nocte Dieque morari, stare, ire, manere, sojornare, conversare, perhendinare, & exspectare, & exinde ad Partes proprias seu alias Partes quascumque transire & redire, liberè, & absque Impedimento, Perturbatione, Aresto, seu Gravamine quocumque nostri, aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; Et ideò &c. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Julii. Per ipsum Regem. |
July 16. Sir Giles Dawebeney is appointed commander of the army against France. Westm. O. xii. 455. H. v. p. iv. 34. |
Super Viagio Franciae, de Intendendo. An. 5. H. 7. Franc. 5. H. 7. m. 33. Rex, Dilecto & Fideli suo Egidio Dawebeney Militi, Salutem. Sciatis quòd, Cùm Nos, ad Defensionem Regni nostri Angliae, ac in Resistentiam Inimicorum nostrorum Franciae, quandam Armatam in Comitiva vestra, omni festinatione possibili, ad Partes Exteras Transmittere curavimus, De Fidelitate, Diligentiâ, Industriâ, providaque Circumspectione vestris pleniùs confidentes, Assignavimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Assignamus, Constituimus, & Ordinamus vos Capitaneum & Gubernatorem omnium & singulorum Capitaneorum, Hominum ad Arma, Armatorum, Sagittariorum, & aliorum quorumcumque in Armata praedicta Retentorum & Retinendorum, Dantes & Concedentes vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum speciale omnes & singulos hujusmodi Capitaneos, Homines ad Arma, Armatos, Sagittarios, & alios quoscumque de Armata praedicta congregata Regendi, Ducendi, & Gubernandi, Ac etiam Ordinationes, Leges, & Statuta pro salvo Regimine & sana Gubernatione Armatae praedictae Ordinandi, Statuendi, & Stabiliendi, & superinde Proclamationes faciendi, Ac quoscumque, contra formam hujusmodi Ordinationum, Legum, Statutorum, & Proclamationum eorumdem Delinquentes, Castigandi, Compescendi, Puniendi, & Prisonis Committendi, Necnon quascumque Causas Criminales, tâm Vitae & Membrorum ac de Morte Hominis & Mahemio, quâm omnes alias Causas, Contractus, & Querelas, omnium & singulorum in Armata praedicta Retentorum & Retinendorum, in eadem factas & perpetratas, Audiendi & Terminandi & Justitiam Faciendi, ac Delinquentes in eisdem juxta eorum Demerita Castigandi, Puniendi, & Incarcerandi, & Incarceratos qui deliberandi fuerint Deliberandi, Poenasque Mortis & Membrorum quotiens opus fuerit Infligendi, Caeteraque omnia & singula, quae pro bono Regimine & Gubernatione Armatae praedictae juxta sanam Discretionem vestram visa fuerint facienda, Faciendi, Excercendi, & Perimplendi; Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ: Damus autem universis & singulis Dominis, Capitaneis, & eorum Locatenentibus, Majoribus, Ballivis, ac aliis quibuscumque quorum interest in hac parte, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, Obedientes, & Auxiliantes in omnibus, prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Julii. Per ipsum Regem. |
July 16. Robert Wyllughby, lord de Broke, is appointed commander of the fleet. Westm. O. xii. 455. H. v. p. iv. 35. |
Super Viagio Franciae, de Potestate commissa. An. 5. H. 7. Ibid. Rex, Dilecto & Fideli suo Roberto Wyllughby Domino de Broke Militi, Salutem. Sciatis quòd, Cùm Nos, ad Defensionem Regni nostri Angliae, ac in Resistentiam Inimicorum nostrorum Franciae, quandam Armatam in Comitivâ vestrâ, cum quadam Classe Navium, omni festinatione possibili, ad Mare & alias Partes Exteras transmittere decrevimus, De Fidelitate, Diligentiâ, Industriâ, providaque Circumspectione vestris pleniùs confidentes, Assignavimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium, Assignamus, Constituimus, & Ordinamus vos Capitaneum & Gubernatorem omnium & singulorum Capitaneorum Hominum ad Arma, Armatorum, Sagittariorum, & aliorum quorumcumque in Armata praedicta Retentorum & Retinendorum, necnon Navium praedictarum, Dantes & Concedentes vobis plenam Tenore Praesentium Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum speciale omnes & singulos hujusmodi Capitaneos, Homines ad Arma, Armatos, Sagittarios,
& alios quoscumque de Armata praedicta, Navesque praedictas, necnon alias Naves & Naviculas Guerrinas, quot necessariae fuerint, cujuscumque Portagii fuerint, durante praesenti Viagio nostro, quotiens necesse fuerit Congregandi, Ac Magistros & Marinarios, pro eisdem Navibus & Naviculis necessarios, ubicumque inveniri poterunt, Eligendi & Capiendi, & in eisdem Ponendi, Et ad hujusmodi Capitaneos, Homines ad Arma, Armatos, Sagittarios, Magistros, & Marinarios, & alios praedictos tàm per Terram quàm per Mare Ducendi, Regendi, & Gubernandi, Ac etiam Ordinationes, Leges, & Statuta pro salvo Regimine & secura Gubernatione Armatae praedictae Ordinandi, Statuendi, & superinde Proclamationes Faciendi, Ac quoscumque, contra formam hujusmodi Ordinationis, Legum, Statutorum, & Proclamationum eorumdem Delinquentes, Castigandi, Compescendi, Puniendi, & Prisonis Committendi, Necnon quascumque Causas Criminales, tàm Vitae & Membrorum ac de Morte Hominis & Mahemio, quàm omnes alias Causas, Contractus & Querelas omnium & singulorum in Armata praedicta Retentorum & Retinendorum, in eadem factas & perpetratas, Audiendi & Terminandi & Justitiam faciendi, ac Delinquentes in eisdem juxta eorum Demerita Castigandi, Puniendi, & Incarcerandi, & Incarceratos qui deliberandi fuerint Deliberandi, Poenasque Mortis & Membrorum quotiens opus fuerit Infligendi Caeteraque omnia & singula, quae pro bono Regimine & Gubernatione Armatae praedictae, juxta sanam Discretionem vestram, visa fuerint facienda, Faciendi, Excercendi, & Perimplendi; Et ideò &c. Damus autem &c. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Julii. Per ipsum Regem. |
July 26. Philip de Montauban, lord of Vannes, chancellor of Brittany, and two other ambassadors of the duchess of Brittany, declare that the K. has fulfilled his part of the treaty, dated Feb. 10, 1488, and promise that the money due to the K. shall be paid, and that Morlaix shall be delivered to him as a pledge. London. O. xii. 456. H. v. p. iv. 35. |
Super Expensis, pro Defensione Ducissae & Ducatus Britanniae, de Cautionibus & Impignorationibus faciendis. An. 5. H. 7. Ibid. m. 12. Universis & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Nos Philippus de Montauban Miles Dominus de Vens & de Gonneville Britanniae Cancellarius, Gullermus Guillemot Dominus de Bothelitz, Magister Petrus Cojalu Senescallus de Guingamp, Serenissimae Principis & Dominae nostrae Supremae Ducissae Britanniae Oratores & Deputati, Salutem. Noveritis quòd, Cùm jam nuper (scilicet, Decimâ Die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo octavo) inter alias specialiter Communicatum & Concordatum sit, Inter Ricardum Eggecombe Militem nuper Hospitii Illustrissimi Regis Angliae & Franciae, ac Domini Hiberniae Contrarotulatorem, & Magistrum Henricum Aynesworth Legum Doctorem in Officio Privati Sigilli dicti Illustrissimi Domini Regis Secundarium, suos veros adtunc & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, & Oratores, ex unâ Parte, & dictum Philippum de Montauban Britanniae Cancellarium, ac Guillermum Guegneu Archidiaconum Pamtheuriae & Electum Ecclesiae Nanetensis, & Rollandum Goujou dictae Illustrissimae Principis & Dominae nostrae Supremae Commissarios & Procuratores, ex altera Parte, similiter sufficienter Deputatos, Quòd dictus Illustrissimus Rex Angliae, pro Succursu & Defensione dictae Dominae nostrae & Patriae suae Britanniae, mitteret in Partes ejusdem Britanniae, Pecuniis per dictum Regem exponendis, Sex Millia Armatorum, ad Serviendum dictae Dominae Ducissae & Patriae ejusdem, qui descenderent in Britanniam Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo octavo circa Medium Mensis Februarii aut Finem ejusdem Mensis, vel quamcitò commodè poterit, & ibidem morarentur usque ad Festum Omnium Sanctorum tunc proximò sequens, ad Defensionem Patriae supradictae, ut in Indenturis desuper confectis, posteaque per utrumque Principem Regem & Ducissam supradictos confirmatis, pleniùs continetur, Nos, dicti Oratores, Commissarii, Procuratores, Deputati, & Ambassiatores Serenissimae Principis & Dominae nostrae Ducissae antedictae, Vice, Nomine, & Auctoritate ejusdem & pro ea, fatemur & recognoscimus quòd dictus Illustrissimus Rex Angliae benè, perfectè, integrè, & honorificè omnia & singula, in
dicta Conventione contenta, quatenus ipsum attingunt, fecit, observavit, & perimplevit, & propterea Nos, Oratores & Commissarii dictae Dominae nostrae Ducissae antedicti, Auctoritate, Vice, & Nomine ejusdem atque pro ipsa, dicto Regi Promittimus & Pollicemur, & dictam Dominam nostram Supremam Ducissam Haeredes & Successores suos, virtute commissionis Nobis in ea Parte Datae (cujus Tenor inferius sequitur) Astringimus & Obligamus quòd dicta Domina nostra Ducissa, ejus Haeredes aut Successores, Restituent & Resolvent, cùm primùm commodè poterint, dicto Domino Regi aut Successoribus suis omnes & singulas Pecuniarum Summas, quas ipse circa Expeditionem sive Armatam praedictam & Custodiam Villae & Castri de Coulzucan & cujuscumque alterius Loci, eidem Domino Regi Loco Pignoris aut Ypotecae traditi aut tradendi, antehac quovis pacto erogavit & exposuit, & posthac exponet sive erogabit, Praetereà Nos, antedicti Oratores & Commissarii, Promittimus, &, pro majori & firmiori Securitate Resolutionis Expensarum praedictarum, dictam Ducissam ejus Haeredes & Successores Obligamus & Astringimus, quòd Castellum & Villa de Moileix, statim & sine dilatione, tradentur & deliberabuntur dicto Illustrissimo Regi Angliae aut Assignatis suis, Loco Pignoris & Ypotecae, cum omnibus suis Juribus, Obventionibus, & Commoditatibus quibuscumque, sic quòd ea liberè & quietè retineat, absque molestia, impedimento, vel contradictione dictae Dominae Ducissae vel Haeredum aut Successorum suorum, donec integrè & plenariè sibi fuerit Solutum aut Satisfactum de & super omnibus & singulis praedictis Pecuniarum Summis (dictis tamen Obventionibus & Juribus, de dictis Locis per Regem perceptis, in Sortem principalem computandis) salvis Conditionibus in dictis Indenturis contentis & sine ipsarum derogatione, Proviso quòd dictus Rex ad alia Loca, nunc per Gallos in Ducatu Britanniae occupata, cùm imposterùm eadem evinci, aut per Ducissam ejusve Successores quovis modo Recuperari contigerit, Recursum habere poterit & eadem Loco Pignoris tenere, prout in dictis Conventionibus pleniùs continetur. Item, cùm dictus Illustrissimus Angliae Rex plurimas Pecunias & Sumptus, praeter & ultra eos quos circa dictam Armatam sive Expeditionem ad dictae Ducissae ejusque Ducatûs Defensionem fecerit & exposuerit, videns ipsam Ducissam ejusque Ducatum & Subditos su orum Inimicorum Viribus & Crudelitate in maximo Perditionis Periculo constitutos, ad eorum Defensionem sua ex Benignitate atque Magnificentia facere decreverit, Nos Oratores antedicti, ipsius Ducissae Nomine, Pollicemur & promittimus atque ipsam Ducissam ejus Haeredes & Successores Auctoritate quâ supra firmiter Obligamus quòd ipsa Ducissa, ejusque Haeredes & Successores, Resolvet seu Resolvent, Resolvive faciet aut facient, ipsi Regi Angliae, suisve Haeredibus & Successoribus, omnes & omnimodas Pecuniarum Summas & Expensas, quas idem Rex pro ipsius Ducissae ejusq; Ducatûs Defensione ante haec tempora exposuerit & erogaverit, sive posthac exponet & erogabit, & quòd dicta Loca de Concarneau & Morleix, unà cum suis Castellis & Juribus, atque omnia alia Loca, quae eidem Regi, Nomine Pignoris & Ypotecae, per ipsam Ducissam posthac tradi contigerit, in Manibus & sub Ditione ipsius Regis quietè remaneant quousque de dictis suis Pecuniis & Expensis, ut praemittitur, erogatis & erogandis, expositis & exponendis, per ipsam Ducissam vel ejus Successores, aliosve ejus aut eorum Nomine, fuerit eidem Regi Angliae integrè & plenariè Satisfactum & Persolutum; Sequitur Tenor Commissionis, Anne, par la grace de Dieu, Duchesse de Bretaigne, Contesse de Montfort, de Richemont, d'Estampes, & de Vertus, a tous ceulx, qui ces Presentes Lettres verront, Salut. Comme, par avant ces heures, bonnes vrayes loyalles & perpetuelle Paix &c. prout supra, Donne en nostre Ville de Reimes, le Quinze Jour de Feburier, l'An Mille, Quatrecentz, Quatrevingez & Neuff. Et sic signatur, Anne. Par la Duchesse de son Commandement. J. De Forest. Sigillatutq; Sigillo Dominae nostrae Supremae Ducissae antedictae. Quae Omnia Et Singula in istis contenta Promittimus, & dictam Dominam nostram ejus Haeredes & Successores ad Observantiam eorumdem inviolabiliter Astringimus & Obligamus, & in
Animam ejusdem Juramus, & omnia & singula Nos Oratores & Commissarii Ducissae supranominati Promittimus, per ipsam Dominam Ducissam, suosque Successores, in omnibus & per omnia, teneri & inviolabiliter observari, praesentemque Scripturam per Literas ejusdem Dominae nostrae, sub Magno Sigillo sigillandas, Ratificari & Confirmari, ipsasque Literas Ratificatorias citra Festum Nativitatis Domini proximum dicto Illustrissimo Regi Angliae Tradi & Deliberari. In quorum omnium & singulorum Testimonium & Fidem Sigilla nostra Praesentibus apposuimus. Datum Londoniis, Die Vicesimâ sextâ Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo. |
July 26. The above-named ambassadors promise that the duchess of Brittany will pay to the K. 6,000 crowns a-year, if he allows her to receive the rents of Morlaix during his occupation of it. London. O. xii. 458. H. v. p. iv. 36. |
Modificationes Tractatus supradicti. An. 5. H. 7. Ibid. m. 14. Omnibus & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Nos, Phelippus de Montauban Miles Dominus de Sens & de Grenoville Britanniae Cancellarius, Guillermus Guillemett Dominus de Bothelitz, Petrus Cojalu Senneschalus de Guingamp, Serenissimae Principis & Dominae nostrae Suppremae Ducissae Britanniae Oratores & Deputati, Salutem. Noveritis quòd, Cùm Illustrissimus & Invictissimus Princeps Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, ac Dominus Hiberniae, ex Gratia speciali & certis considerationibus, concesserit quòd in Villa & Dominio de Morleix, sibi loco Pignoris & Ypotecae, unà cum Fructibus, Redditibus, & Obventionibus, pro Resolutione Expensarum, per eundem Regem, pro Defensione Dominae nostrae Ducissae antedictae & Patriae ejusdem expositarum & exponendarum, obligatis, liceat dictae Dominae nostrae Ducissae, ejus Haeredibus & Successoribus, Petere, Exigere, Recipere, & Retinere Fructus, Redditus, Custumas, Gabellas, & alias quascumque Exactiones ordinarias & extraordinarias, & Jurisdictionem per se aut alios excercere, ac pro eisdem petendis, exigendis, & recipiendis, ac Jurisdictione excercenda Instituere, Ordinare, & Deputare Collectores, Exactores, & Receptores, ac Judices & alios Officiarios & Ministros Justitiae in eisdem, certam Summam annuatim eidem Regi & suis Successoribus solvendo, subque certis aliis Conditionibus & Limitationibus appositis quae infra sequuntur, ut in Literis dictae Concessionis, Sigillo dicti Illustissimi Principis sigillatis, pleniùs continetur, Nos, Oratores, Commissarii, & Ambassiatores dictae Dominae Ducissae antedicti, Auctoritate Commissionis nostrae (quae infra sequitur) dictam Concessionem, cum suis Conditionibus, multiplici Actione Gratiarum, acceptantes, Vice & Nomine dictae Dominae nostrae, Promittimus, & per Praesentes Concedimus, & Eandem & Successores suos Obligamus, quòd dicta Domina nostra, ejus Haeredes & Successores, Solvent, in dicta Villa de Morleix, annuatim dicto Illustrissimo Regi Angliae, ejus Haeredibus & Successoribus, aut sufficienter in ea parte ab ipsis Deputatis, pro Fructibus, Redditibus, Custumis, Gabellis, Excercitio Jurisdictionis, Exactionibus, & aliis Emolumentis supradictis, quamdiu Villam & Dominium de Morleix supradicta in Manibus Illustrissimi Regis Angliae ejusdem Haeredum aut Successorum suorum sic loco Pignoris aut Ypotecae fore contigerit, Summam Sex Milium Coronarum Auri, aut in Monetata currente ad dictae Summae Valorem, ad Quatuor Anni Terminos, per aequales Portiones; scilicet, Ad Festum Natalis Domini proximum, Mille & Quingentas Coronas Auni, Ad Festum Paschae proximò sequens, Mille & Quingentas Coronas Auri, Ad Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò sequens, Mille & Quingentas Coronas Auri, Ad Festum Sancti Michaelis Archangeli extunc proximò sequens, Mille & Quingentas Coronas Auri, Et sio, de Anno in Annum, & de Termino in Terminum, quamdiu dictam Villam & Dominium de Morleix, loco Pignoris & Ypotecae, in Manibus dicti Regis Angliae aut Successorum suorum fore contingerit: Et, si post lapsum alicujus Terminorum praedictorum dictam Dominam nostram Ducissam ejus Haeredes aut Successores a retro fore contigerit, in Parte Solutionis aut in toto, per Spatium Duorum Mensium, Nos, Nomine & Vice dictae Dominae nostrae, Promittimus & Eandem & Successores suos Obligamus & Astringimus quòd extunc liceat dicto Illustrissimo Regi Angliae & Successoribus suis Reintrare, & Fructus, Redditus, Obventiones, Custumas, Gabellas, &
alias Exactiones quascumque in dicta Villa & Dominio de Morleix Petere, Exigere, Recipere, & Colligere, ac Jurisdictionem in eisdem Excercere, & Officiarios in eisdem Locis, pro omnibus & singulis supradictis excercendis, Instituere, Ordinare, & Deputare, & dictam Dominam nostram Ducissam Britanniae, ejus Haeredes & Successores a Praemissis & singulis Praemissorum penitùs Excludere & Amovere; supradictâ Concessione, a praedicto Illustrissimo Rege Angliae factâ, minimè obstante. Item, Nos antedicti Oratores & Commissarii Volumus, & Voluntatem Dominae nostrae Ducissae in ea parte Declaramus, & Eandem Obligamus quòd dicta Summa Sex Milium Coronarum Auri, sic annuatim soluta Regi Angliae & Successoribus suis, computari debet in partem Solutionis Expensarum, quae per dictum Regem Angliae fient & factae sunt circa Custodiam, Tuitionem, & Defensionem dictorum Locorum, & aliarum Expensarum quas fecit & exposuit, & quas faciet & exponet circa Succursum Ducissae & Patriae ejusdem praestitum & praestandum. Item, Nos Oratores & Commissarii antedicti Promittimus & Concedimus ae dictam Dominam nostram & ejus Successores Obligamus quod Capitanei, & eorum Locatenentes, Custodes Castri, Turrium, & Portarum in dicta Villa de Morleix, ac caeteri omnes Officiarii ad salvam Custodiam & Defensionem dictae Villae & Castri necessarii, per dictum Illustrissimum Regem Angliae & Successores suos, durantibus Pignore & Ypoteca supradictis, Ordinentur, Instituantur, Eligantur, & Deputentur in eisdem, Concessione dicti Illustrissimi Regis Angliae in aliquo non obstante. Item, Nos Oratores & Commissarii antedicti, Auctoritate & Vice dictae Dominae nostrae, Promittimus & Concedimus & Eandem ac Successores ejusdem per Praesentes Obligamus, quòd Capitanei & eorum Locatenentes, per dictum Regem Angliae & Successores suos in dictis Villa & Castello de Morleix instituendi & ordinandi, percipiant liberè & sine impedimento omnia & singula Emolumenta & Obventiones, quae de Jure aut antiqua Consuetudine dictae Villae de Morleix Capitaneis & eorum Locatenentibus debentur, neque de talibus Emolumentis, sic pro eisdem perceptis, Compotum dictae Dominae Ducissae aut ejus Officiariis reddere tenebuntur, neque in Summam Principalem dicto Regi Angliae debitam aliquatenus computabuntur. Sequitur Tenor Commissionis, Anne, par la Grace de Dieu, Duchesse de Bretaigne, Contesse de Montfort, de Richemont, d'Estampes, & de Vertus, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Comme, par avant ces heures, bonnes vrayes loyalles & perpetuell Paix, & finalle Concorde, Amitiez, Confederations, Alliances, bonnes Intelligences, Entrecours du Marchandie, Secours, Aydes, & Promesses, ayent este faiz, accordez, parlez, concludez, promis, & jurez entre Treshault, Trespuissant, & Tresexcellent Prince mon Treshonore Seigneur Cosin & Pere le Roy d'Engleterre, sez Royaumes, Terres, Seigneuries, Paiis, Lieux, Vassaulx, Subgetz, Alliez, & Adherez, & Nous, noz Duchie, Paiis, Terres, Seigneuries, Vassaulx, Subgetz, &c. prout supra, Donne en nostre Ville de Reimes, le Quinziesme Jour de Feburier, l'An Mille, Quatrecentz, Quatrevingtz & neuf. Et sic signatur, Anne. Par la Duchesse de son Commandement, J. De Forestz. Sigillaturque Sigillo Dominae nostrae Suppremae Ducissae antedictae. Quae Omnia Et Singula in istis contenta Promittimus, & dictam Dominam nostram ejus Haeredes & Successores ab Observantiam eorumdem inviolabiliter Astringimus & Obligamus, & in Animam ejusdem Juramus, & omnia & singula Nos Oratores & Commissarii Ducissae supranominati Promittimus per ipsam Dominam nostram Ducissam suosque Successores in omnibus & per omnia Teneri & inviolabiliter Observari, praesentemque Scripturam per Literas Patentes ejusdem Dominae nostrae, suo Magno Sigillo sigillandas, Ratificari & Confirmari, ipsasque Literas Confirmatorias citra Festum Nativitatis Domini proximum dicto Illustrissimo Regi Angliae Tradi & Liberari, In quorum omnium Testimonium & Fidem Sigilla nostra Praesentibus apposuimus. Datum Londoniis, die xxvj Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo. |
July 26. Obligation of the ambassadors of Anne duchess of Brittany for the repayment of the expenses of the expedition sent by the K. London. O. xii. 394. H. v. p. iv. 11. |
Appunctuamenta cum Anna Britanniae Ducissa. An. 5. H. 7. Ex Autogr. Universis & singulis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Nos Philippus de Montauban Miles Dominus de Sens & de Gonneville Britanniae Cancellarius, Guillermus Guillemeet Dominus de Botbelitz, Magister Petrus Coialu Sennescallus de Guingamp, Serenissimae Principis & Dominae nostrae Supremae Ducissae Britanniae Oratores & Depputati, Salutem. Noveritis quòd, Cùm jam nuper (scilicet) Decimâ Die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo Octavo, inter alia, specialiter Communicatum & Concordatum sit inter Ricardum Eggecombe Militem nuper Hospitii Illustrissimi Regis Angliae & Franciae, ac Domini Hiberniae Contrarotulatorem, & Magistrum Henricum Aynesworth Legum Doctorem in Officio Privati Sigilli dicti Illustrissimi Domini Regis Secundarium, suos veros adtunc & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, & Oratores ex unâ Parte, & dictum Philipum de Montauban Britanniae Cancellarium, ac Guillermum Gueguen Archidiaconum Pantheuriae & Electum Ecclesiae Nanetencis, & Rollandum Goujou, dictae Illustrissimae Principis & Dominae nostrae Supremae Commissarios & Procuratores ex altera Parte similiter sufficienter Deputatos, quòd dictus Illustrissimus Rex Angliae; pro Sucursu & Deffensione dictae Dominae nostrae & Patriae suae Britaniae, mitteret in partes ejusdem Britaniae, Peccuniis per dictum Regem exponendis, Sex Millia Armatorum ad Serviendum dictae Dominae Ducissae & Patriae ejusdem, qui Descenderent in Britaniam Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo octavo, circa Medium Mensis Februarii aut Finem ejusdem Mensis, vel quamcitò commodè poterit, & ibidem morarentur usque ad Festum Omnium Sanctorum proximò sequens, ad Deffensionem Patriae supradictae, ut in Indenturis desuper confectis, posteaque per utrumque Principem Regem & Ducissam supradictos confirmatis, pleniùs continetur, Nos dicti Oratores, Commissarii, Procuratores, Deputati, & Ambassiatores Serenissimae Principis & Dominae nostrae Ducissae antedictae, Vice, Nomine, & Auctoritate ejusdem & pro eâ, Fatemur & Recognoscimus quòd dictus Illustrissimus Rex Angliae benè, perfectè, integrè, & honorificè omnia & singula, in dicta Conventione contenta, quatenus ipsum attingunt, fecit, observavit, & perimplevit, Et propterea Nos, Oratores & Commissarii dictae Dominae nostrae Ducissae antedicti, Auctoritate, Vice, & Nomine ejusdem atque pro ipsâ, dicto Regi Promittimus & Pollicemur, & dictam Dominam nostram Supremam Ducissam Haeredes & Successores suos, virtute Commissionis Nobis in ea parte datae (cujus Tenor inferiùs sequitur) Astringimus & Obligamus, quòd dicta Domina nostra Ducissa ejus Haeredes aut Successores Restituent & Resolvent, cùm primum comodè poterint, dicto Domino Regi Haeredibus aut Successoribus suis omnes & singulas Pecuniarum Summas, quas ipse circa Expeditionem sive Armatam praedictam & Custodiam Villae & Castri de Coulvicean & cujuscunque alterius Loci eidem Domino Regi loco Pignoris aut Ypothecae traditi aut tradendi antehac quovis Pacto erogavit & exposuit, & posthac exponet sive erogabit. Praeterea Nos, antedicti Oratores & Commissarii, promittimus & pro majori & firmiori Securitate Resolutionis Expensarum praedictarum dictam Ducissam ejus Haeredes & Successores Obliga-
mus & Astringimus, quòd Castellum & Villa de Morleix statim & sine dilatione Tradentur & Deliberabuntur dicto Illustrissimo Regi Angliae aut Assignatis suis, loco Pignoris & Ypothecae, cum omnibus suis Juribus, Obventionibus, & Commoditatibus quibuscumque, sic quod ea liberè & quietè Retineat, absque Molestia, Impedimento, vel Contradictione dictae Dominae Ducissae vel Haeredum aut Successorum suorum, donec integrè & plenariè sibi fuerit Solutum aut Satisfactum de & super omnibus & singulis praedictis Peccuniarum Summis; dictis tamen Obventionibus & Juribus de dictis Locis, per Regem perceptis, in Sortem principalem computandis; salvis Conditionibus in dictis Indenturis contentis & sine ipsarum Derogatione; Proviso quòd dictus Rex ad alia Loca, nunc per Gallos in Ducatu Britaniae occupata, cum imposterum eadem Evinci, aut per Ducissam ejusve Successores quovis modo Recuperari contigerit, Recursum habere poterit, & eadem loco Pignoris tenere, prout in dictis Conventionibus pleniùs continetur. Item, cùm dictus Illustrissimus Angliae Rex plurimas Peccunias & Sumptus, praeter & ultra eos quos circa dictam Armatam sive Expeditionem, ad dictae Ducissae ejusque Ducatûs Deffensionem, fecerit & exposuerit, videns ipsam Ducissam ejusque Ducatum & Subdictos suorum Inimicorum Viribus & Crudelitate in maximo Perditionis Periculo constitutos, ad eorum Deffensionem sua ex Benignitate atque Magnificentia facere decreverit, Nos, Oratores antedicti, ipsius Ducissae Nomine Pollicemur & Promittimus, atque ipsam Ducissam ejus Haeredes & Successores Auctoritate quâ supra firmiter Obligamus, quòd ipsa Ducissa, ejusque Haeredes & Successores, Resolvet seu Resolvent Resolvive faciet aut facient ipsi Regi Angliae suisve Haeredibus & Successoribus omnes & omnimodas Peccuniarum Summas & Expensas, quas idem Rex pro ipsius Ducissae ejusque Ducatûs Deffensione ante haec tempora exposuerit & erogaverit, sive posthac exponet & erogabit, Et quòd dicta Loca de Comarecau & Morlax, unà cum suis Castellis & Juribus, atque omnia alia Loca, quae eidem Regi, nomine Pignoris & Ypothecae, per ipsam Ducissam posthac tradi contigerit, in Manibus & Subdictione ipsius Regis quietè Remaneant, quousque de dictis suis Peccuniis & Expensis, ut praemittitur, erogatis & erogandis expositis & exponendis, per ipsam Ducissam vel ejus Successores aliosve ejus aut eorum Nomine fuerit eidem Regi Angliae integrè & plenariè Satisfactum & Persolutum. Sequitur Tenor Commissionis. Anne, par la Grace de Dieu, Duchesse de Bretaigne, Contesse de Montfort, de Richemond, d'Estampes, & de Vertus, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Comme par avant ces heures, bonnes, vroyes, loyalles, & perpetuelle Paix & finalle Concorde, Amytiez, Confederations, Alliances, bonnes Intelligences, Entrecours de Marchandie, Secours, Aydes, & Promesses, aient este faiz, accordez, parlez, concluz, promis, & jurez, entre Tres Hault, Tres Puissant, & Tres Excellent Prince, mon Tres Honnore Seigneur, Cousin, & Pere le Roy d'Angleterre, ses Royaumes, Terres, Seigneuries, Paiis, Lieux, Vassaulx, Subgects, Alliez, & Adherez, & Nous, noz Duche, Paiis, Terres, Seigneuries, Vassaulx, Subgects, Alliez, & Adherez, Cognoissantz la grande & parfaicte Amour, que mon dit Seigneur & Per a à Nous, & la Declaration qu'il a faicte, tant par l'envoy du grant & beau Secours qu'il Nous a fait pour Mettre & Expulser hors nostre Paiis & Duchie noz Ennemis & Adversaires qui y estoient, que autrement, dont avons este grandement Relevee, Considerantz mesmes le grant Bien, Utilite, & Seurte qui est avenu & peut ensuir a Nous, noz ditz Paiis & Subgects au Moien de l'entretenement des dites bonnes Amitiez, Confederations, & Alliances, Desirans de tout nostre Cueur icelles de nostre part Garder & Entretenir, & declerer & acertenner mon dit Seigneur & Cousin le Roy de nostre Voulloir & Intention touchant ce, aussi de l'Estat & Disposition de noz Matieres & Affaires, comme mon bon Seigneur & Pere, Savoir faisons que Nous, A plain confians & bien acertennez des Sens, Honneur, Loyaute, bonne Conduicte, & Dilligence de nostre chier bien ame feal Conseillier & Chambellan Philippes de Montauban Chiva-
lier Seigneur de Sens nostre Chancellier, & de noz bien amez & feaulx, Guillaume Guillemet Seigneur de Botbellitz nostre Maistre d'Ostel, Jehan de Champballon Chevalier Seigneur de la Ricardye nostre Cappitaine de Guerrande, noz Chambellans, Jehan de Plouer Seigneur de Trevenaline nostre Escuier d'Escuerie, Maistre Pierres Cojalu nostre Senneschal de Guingamp, & Maistres Jehan Gibon Procureur de la Chambre de noz Comptes, noz Conseilliers, Iceulx avons Commis, Depputez, & Instituez, & par ces Presentes Commettons, Depputons, & Instituons noz Ambassadeurs, Commissaires, & Procureurs, pour aller & se transporter devers mon dit Seigneur, Cousin, & Pere le Roy d'Angleterre, Et Luy exposer & faire remonstrance d'aucunes choses touchans noz Matieres & Affaires, Et pour le bien & entretenement des dites bonnes Amyties & Alliances d'entre mon dit Seigneur Cousin & Pere le Roy &c. & Nous, En leur donnant & donnons par ces dits Presentes & a Troys d'eulx Povoir de tant sur icelles vroyes & loyalles fermes & perpetuelles Paix, Amitiez, & Concorde, que de Treues, Abstinence de Guerre, Alliances, Amitiez, Affinitez, Intelligences, Confederations, & Entrecours de Marchandies, entre Nous, noz Duchie, Terres, Seigneuries, Pais, Subgects, Vassaulx, Confederez, & Alliez, & mon dit Seigneur Cousin & Pere le Roy, ses Royaumes, Terres, Seigneuries, Paiis, Lieux, Subgects, Vassaulx, Confederez, & Alliez, ses Adherez, & les nostres Communiquer, Traicter, Accorder, Convenir, Composer, & Appoincter, & a plain & entierement Determiner, & finablement Conclure avec mon dit Seigneur & Pere, ou ceulx qu'il luy plaira quant a ce commettre & depputer, & icelles Innover & Proroger a Temps ou en Perpetuel, Aussi sur les Aydes & Secours, qui seront prestees & baillees de l'un de Nous a l'autre, Convenir & Composer, Et de Nous Obliger au Remboursement & Paiement des Fraiz & Mises, qui par mon dit Seigneur & Pere le Roy ont este & seront exposees, a l'occasion de certain Numbre de Gens de Guerre qu'il a envoiez & envoyera a nostre Secours & Aide, & pour les dites Remboursement & Paiement qu'il a fait & fera obliger & engaiger, en lieu de Gaige & Ypothecque, noz Villes, Chasteaulx, & autres Lieux quelzconques de nostre Paiis & Duchie, a mon dit Seigneur & Pere le Roy, & celles qui luy seront Promises, Accordees, & Assignees, Luy bailler & faire delivrer, Et que Nous ne Contracterons Mariage ou Espousailles avecque quelque Roy, Prince, ou autre quelconque, Et que ne prandrons, ne ferons Pais, Treues, Alliances, Confederations, ou Amitiez avecque aucun Roy, Prince, ne Communite, sans le Sceu & Consentement de mon dit Seigneur & Pere le Roy, Et se des Choses contenues es dites Amities, Alliances, Confederations, & Promesses, faictes & jurees entre mon dit Seigneur & Pere le Roy & Nous, comme dit est, aucune Difficulte se trouvoit, & Besoing feust, de Nouveau y Besongner en Communiquer, Accorder, & Augmenter, Diminuer, Determiner, & Conclure avec mon dit Seigneur Cousin & Pere, ou ses Commis & Depputez, en la plus vallable forme qu'estre deura & verront l'avoir a faire, Et sur les dites Choses & chascune, & autres quelzconques Deppendences d'icelles Conclure, ainsi qu'ilz congnoistront estre expedient & convenable pour le Bien de nous & nostre dites Paiis. Aussi de & sur les dites Appointementz & Conclusions, & toutes & chascunes autres Choses quelzconques qui par nos dites Ambassadeurs, Commissaires, Procureurs, & Depputez seront Appoinctees, Accordees, & Conclutez avec mon dit Seigneur & Pere le Roy, ou ses dites Commis & Depputez, en bailler Lettres vallables & efficaces, Et de Jurer en nostre Ame de les Tenir & Observer de nostre Part de Point en Point, Et d'en Demander, Prandre, & Recevoir les semblables de mon dit Seigneur & Pere le Roy, ou de ses diz Commis & Depputez, Et generallement de faire toutes & chascunes les choses environ & requises, partinentes & necessaires, comme Nous mesmes ferions, ou faire pourrions, se presens & personallement y estions, ja soit que les Choses feussent telles que de soy ilz requissent Mandement plus especial, Aus quels noz diz Ambassadeurs, Commissaires, Procureurs, Commis, & Depputez, & a Trois d'eulx de ce faire avons Donne & Donnons, par ces dites Presentes, plain Povoir, Auctorite, Commission, & Mandement especial; Promettans & Promettons en Parolle de Prince, & sur l'Obligation de tous
& chascuns noz Biens meubles & immeubles, presens & a venir, avoir Ferme, Estable, & Agreable tout ce que par noz diz Ambassadeurs, Commissaires, Procureurs, Commis, & Depputez, ou Trois d'eulx, comme dit est, sera Fait, Accorde, & Concludes en Choses & chascune dessusdittes, leurs Sequelles, Appendences, Emergences, & Deppendences quelzconques, & en bailler nos Lettres Ratifficatoires en forme deue & vallable. En Tesmoing de ce nous avons signe ces Presentes de nostre Main, & fait seeller de nostre Seel. Donne en nostre Ville de Rennes, le Quinze Jour de Fevrier, l'An Mille, Quatre Cens, Quatre Vingtz, & Neuff. Et sic signatur, Anne. Par la Duchesse de son Commandement. G. De Forest. Sigillaturque Sigillo Dominae nostrae Supremae Ducissae antedictae. Quae Omnia Et Singula, in istis contenta, Promittimus, & dictam Dominam nostram ejus Haeredes & Successores ad Observantiam eorumdem inviolabiliter Astringimus & Obligamus, & in Animam ejusdem, & omnia & singula Nos, Oratores & Commissarii Ducissae supranominati, Promittimus per ipsam Dominam nostram Ducissam suosque Successores in omnibus & per omnia Teneri & inviolabiliter Observari, praesentemque Scripturam per Litteras Patentes ejusdem Dominae nostrae suo Magno Sigillo sigillandas Ratifficari & Confirmari, ipsasque Litteras Ratifficatorias citra Festum Nativitatis Domini proximum dicto Illustrissimo Regi Angliae tradi & liberari. In quorum omnium & singulorum Testimonium & Fidem Sigilla nostra Praesentibus apposuimus. Datum Londoniis, Die vicesimâ sextâ Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo. Ph. De Montauban Chancellar. Guille Guillemet. P. Coralu. Sub Tribus Sigillis cereis, rubei Coloris, pendentibus a Caudis Pergamenae. |