|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
|
HENRY VI. |
|
(Restored.) |
|
SUB HENRICO SEXTO, Potestate Regia READEPTA. |
Oct. 9. Writs to the several sheriffs for the election of coroners. Westm. O. xi. 661. H. v. p. ii. 176. |
De Coronatoribus Eligendis. An. 49. H. 6. Et Readeptionis Regiae Potestatis A. 1. Claus. 49. H. 4. m. 20. Henricus, Dei gratiâ Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Vicecomiti Oxoniae, Salutem. Quia nullus Coronator in Comitatu tuo de Mandato nostro ad praesens Electus est, Tibi Praecipimus quòd in pleno Comitatu tuo, de assensu ejusdem Comitatûs, Eligi facias tot Coronatores quot in eodem Comitatu esse debent & solebant, Qui, praestitis Sacramentis prout moris est, extunc ea faciant & conservent quae ad Officia Coronatorum pertinent in Comitatu praedicto, Et tales eos Eligi facias, qui melius sciant & possint Officiis suis intendere; & Nomina eorum Nobis scire facias. Teste meipso apud Westmonasterium, nono Die Octobris, Anno ab Inchoatione Regni nostri Quadragesimo nono, & Readeptionis nostrae Regiae Potestatis Anno primo. Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus Comitatuum subscriptorum, sub eadem Data, Somers. Wiltes. Essex. Wygorn. Kant. Cantebr. Hunt. Northumbr. Cumbr. Northampton. Westmerland. Eborum. Dors.
Midd. Gloucestr. Hereford. Salop. Warr. Leyc. Staff. Rotel. Lincoln. Natyngh. Derb. Surr. Sussex. Devon. Cornub. Berk. Bed. Norff. Suthampton. Hertf. Buk. Suff. |
Oct. 9. Writs for the election of verderers at Southbere, the New Forest, Buckholt, and 17 other forests. Westm., various dates. O. x. 662. H. v. p. ii. 177. |
De Viridariis Eligendis. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Ibid. Rex Vicecomiti Suthamptoniae, Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de SOUTHBERE in Comitatu tuo de Mandato nostro ad praesens Electus est, Tibi Praecipimus quòd in Forestâ illâ, de Assensu ejusdem Comitatûs, Eligi facias tot Viridarios quot in eadem Foresta ab antiquo esse debent & solebant, Qui, praestitis Sacramentis prout moris est, exnunc ea faciant & conservent quae ad Officia Viridariorum pertinent in Foresta praedicta, Et tales eos Eligi facias qui melius sciant & possint Officiis illis intendere; & Nomina eorum Nobis scire facias. Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Octobris. Rex eidem Salutem. Quia nullus Viridarius in NOVA FORESTA nostra, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex eidem, Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de BUKHOLT, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Wiltesiae, Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de SAVERNAK, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex eidem Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de CLARYNGDON, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex eidem Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de GROVELEY, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex eidem Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de MYLCHET, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Suthampt. Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de WESTBERE, &c. ut supra. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Octobris. Rex eidem Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de CHUTE, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Oxoniae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de SHOTTORE & STOWODE, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Buks, Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de BERNEWODE, &c. ut supra. Teste ut supra.
Rex Vicecomiti Somersetiae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de SELWEDE, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Essexiae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de WALTHAM, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Suthamptoniae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de WOLMERE & ALISHOLT, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Wiltesiae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de CHUTE, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Northamptoniae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de ROKYNGHAM, &c. ut supra. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Novembris. Rex Vicecomiti Northamptoniae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de WHETILWODE, &c. ut supra. Teste ut supra. Rex Vicecomiti Somersetiae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra & HAYES de PETHERTON, &c. ut supra. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Novembris. Rex Vicecomiti Northamptoniae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de SAUSCEY, &c. ut supra. Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Octobris. Rex Vicecomiti Gloucestriae Salutem. Quia nullus Viridarius in Foresta nostra de DENE, &c. ut supra. Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Decembris. |
Oct. 9. Sir Richard Illyngworth, John Clerk, Brian Rouclyf, and John Durem are appointed barons of the Exchequer. Westm. O. xi. 663. H. v. p. ii. 177. |
De Baronibus de Scaccario constitutis. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 18. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de avisamento Concilii nostri, Constituimus Dilectum & Fidelem nostrum Ricardum Illyngworth Militem Capitalem Baronem de Scaccario nostro, quamdiu nobis placuerit; percipiendo in Officio illo Feodum consuetum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Octobris. Consimiles Literas Regis Patentes habent Barones subscripti, sub eadem Data; videlicet, Johannes Clerk Secundus Baro de Scaccario. Brianus Rouclyf Tertius Baro de Scaccario. Johannes Durem Unus Baronum de Scaccario. |
[Oct. 9.] Thomas Billyng, sir Richard Byngham, and four others, are appointed justices of pleas. O. xi. 663. H. v. p. ii. 177. |
De Justiciariis ad Placita coram Rege tenenda constitutis. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Ibid. Rex Dilecto & Fideli suo Thomae Billyng, Salutem. Quia Volumus quòd sitis Capitalis Justiciarius noster ad Placita coram Nobis tenenda, quamdiu Nobis placuerit, percipiendo in Officio illo Feodum consuetum, Vobis Mandamus quòd Officio illi intendatis. Teste ut supra.
An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Ibid. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de avisamento Concilii nostri, Constituimus Dilectum & Fidelem nostrum Ricardum Byngham Militem unum Justiciariorum nostrorum ad Placita coram Nobis tenenda quamdiu Nobis placuerit, percipiendo in Officio illo Feodum consuetum. In cujus &c. Teste ut supra. Consimiles Literas Regis Patentes habent Justiciarii subscripti, sub eadem Data; viz. Willielmus Laken unus Justiciariorum Regis ad Placita coram Rege tenenda. Ricardus Neel unus Justiciariorum Regis ad Placita coram Rege tenenda. Willielmus Yelverton Miles unus Justiciariorum Regis ad Placita coram Rege tenenda. Ricardus Byngham Miles, unus Justiciariorum Regis ad Placita coram Rege tenenda. |
[Oct. 9.] Sir Robert Danby, sir Walter Moyle, and four others, are appointed justices of the bench. O. xi. 664. H. v. p. ii. 177. |
De Justiciariis de Banco constitutis. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Ibid. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de avisamento Concilii nostri, Constituimus Dilectum & Fidelem nostrum Robertum Danby Militem Capitalem Justiciarium nostrum de Banco quamdiu nobis placuerit, Percipiendo in Officio illo Feodum consuetum. In cujus &c. Teste ut supra. Consimiles Literas Regis Patentes habent Justiciarii subscripti, sub eadem Datâ; videlicet, Walterus Moyle Miles unus Justiciariorum Regis de Banco. Johannes Nedeham Miles, unus Justiciariorum Regis de Banco. Ricardus Chokke Miles unus Justiciariorum Regis de Banco. Thomas Litleton unus Justiciariorum Regis de Banco. Thomas Younge unus Justiciariorum Regis de Banco. |
Oct. 20. Fealty of John Langstrother as prior of the order of S. John of Jerusalem in England. London. O. xi. 664. H. v. p. ii. 177. |
Super Fidelitate Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia facta. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Claus. 49. H. 6. m. 16. d. Memorandum quòd, Vicesimo Die Octobris, Anno ab Inchoatione Regni Regis Henrici Sexti Quadragesimo nono, & Readeptionis suae Regiae Potestatis Anno Primo, Milo Skayff & Marmaducus Lomley, Confratres & Praeceptores Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Frater Robertus Bayly Supprior ejusdem Hospitalis, Nomine omnium Religiosorum Fratrum & Praeceptorum dicti Hospitalis, praesentârunt praefato Domino Regi, adtunc existenti in quadam Camera inferiori infra Palatium Venerabilis Patris Thomae Episcopi Londoniae apud Londoniam, Fratrem Johannem Langstrother eorum Confratrem Priorem suum Hospitalis praedicti, Quem ipsi & omnes Confratres ejusdem Hospitalis, post Mortem Roberti Botill ultimi Prioris ibidem, unanimiter in Priorem dicti Hospitalis elegerunt, Supplicantes eidem Domino Regi quòd ipsum Fratrem Johannem in Priorem dicti Hospitalis admittere, & ea quae ad dictum Hospitale pertinent administrare, & indè disponere, permittere dignaretur, Asserueruntque iidem Praesentantes aliquem Priorem ipsius Hospitalis Fidelitatem dicto Domino Regi, aut suis Progenitoribus, aut alicui Progenitorum suorum, nunquam fecisse quousque quidam Frater Leonardus de Tybertis de Monte Leonis, nuper Prior ejusdem Hospitalis, fecit Fidelitatem Domino E. Tertio nuper Regi Angliae Progenitori Do-
mini Regis nunc, pro eo quod idem Frater Leonardus fuit Alienigena, sub Protestatione quòd hujusmodi Fidelitas, sic per ipsum facta, non cederet in praejudicium Hospitalis praedicti, Factis Praesentatione & Assertione praedictis idem Dominus Rex nunc praefatum Johannem Langstrother in Priorem dicti Hospitalis adtunc & ibidem admisit, Et super hoc, ad Praeceptum dicti Domini Regis, idem Johannes Langstrother in Camera praedicta fecit Fidelitatem eidem Domino Regi nunc, sub Protestatione quòd Fidelitas illa non cederet in praejudicium ipsius Prioris, aut alicujus Successorum suorum, aut ipsius Hospitalis quoquo modo in futurum. |
Oct. 20. John Langstrother, prior of S. John of Jerusalem in England, is appointed treasurer of the Exchequer. Westm. O. xi. 665. H. v. p. ii. 178. |
Pro dicto Priore, Thesaurario constituto. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 18. Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus Dilecto Nobis in Christo Johanni Langstrother Priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia Officium Thesaurarii Scaccarii nostri, Habendum & Occupandum dictum Officium quamdiu Nobis placuerit adeò amplo modo, prout Walterus Hungerford Miles, nuper Thesaurarius Scaccarii praedicti, aut aliquis alius idem Officium ante haec tempora habuit. In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes. Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo die Octobris, Anno ab Inchoatione Regni nostri Quadragesimo nono, & Readeptionis nostrae Regiae Potestatis Anno primo. Per ipsum Regem Ore tenus. Et Mandatum est Baronibus de Scaccario & Camerariis Regis, quòd eidem Priori, tanquam Thesaurario, in hiis quae ad Officium illud pertinent Intendentes sint & Respondentes. Teste ut supra. |
Oct. 22. John marquis of Montagne is appointed warden of the east marches towards Scotland. Westm. O. xi. 665. H. v. p. ii. 178. |
Pro Johanne Marchione de Montague. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Scot. 49. H. 6. m. 3. Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fidelitate, Discretione providâ, & Circumspectione carissimi Consanguinei nostri Johannis Marchionis de Montague pleniùs confidentes, De avisamento Concilii nostri Assignavimus & Constituimus eundem Consanguineum nostrum Custodem & Commissarium nostrum Generalem Marchiarum Regni nostri Angliae versus Partes Scotiae (videlicet) in Partibus de la Eestmarch, & in Domino nostro Scotiae; Dantes & Concedentes praefato Consanguineo nostro Potestatem & Mandatum speciale Faciendi & Excercendi omnia & singula, quae ad Officium hujusmodi Custodiae & Commissioratûs nostri pertinent ibidem, & prout ante haec tempora in hac parte rationabiliter fieri & excerceri consuevit: Assignavimus etiam praefatum Consanguineum nostrum ad Inquirendum de omnibus & singulis Personis, qui Couvinas cum Inimicis nostris, in Nostri ac Regni nostri Praejudicium, qualitercumque & quocumque Colore fecerunt & exnunc facere praesument, ac Secreta Consilia nostra & Regni nostri Angliae Revelârunt & exnunc Revelare praesumpserint, Et ad hujusmodi Personas & alios Proditores nostros quoscumque in hac parte debitè, juxta eorum Demerita, Castigandum & Puniendum, Necnon Querelas Placita & Debata praenotata Audiendum & Discutiendum, & debito Fine Terminandum, secundum Legem & Consuetudinem Partium & Dominiorum praedictorum, Ac etiam ad Vigiles & alios ad Explorandum, Et Nos ac Fideles nostros, pro Defensione nostrâ & Regni nostri contra Hostiles Intercursus Inimicorum nostrorum Scotiae, si quos ad Mala aliqua Nobis seu Regno nostro facienda venire contigerit, Praemuniendum, Sumptibus Ligeorum nostrorum Partium earumdem, de Assensu & Voluntate suâ, prout antea ibidem rationabiliter fieri consuevit, Ordinandum & Praefigendum, Et ad omnes Homines Defensibiles, infra Aetates Sexdecim & Sexaginta Annoru m existentes, in Comitatu Nor-
thumbriae thumbriae, ac omnibus aliis Comitatibus, Locis, & Marchiis infra Libertates & extra, in quibus Henricus Percy Chivaler, quondam Custos Marchiarum praedictarum, hujusmodi Homines, tempore quo idem Custos extiterat, arraiari secit, per dictum Consanguineum nostrum seu Deputatum suum Arra andum, Et ad omnes Homines ad Arma, Armatos, Hobellarios & Sagittarios (videlicet quemlibet eorum juxta Statûs sui exigentiam & Facultates suas) Armis competentibus muniri, & in Millenis, Centenis & Vintenis poni, & eos, sic arraiatos, armatos, & munitos, in Arraiatione hujusmodi Teneri faciendum, Ita quòd omnes Homines ad Arma, Hobellarii, & Sagittarii prompti sint & parati ad proficiscendum in Defensionem Marchiarum & Regni nostri praedictorum, quotiens ex Hostium incursibus Periculum aliquod eveniat, & super hoc per dictum Consanguineum nostrum, seu Deputatum suum, ex Parte nostrâ & Nomine nostro, fuerint praemuniti, Et ad omnes hujusmodi Homines ad Arma, Armatos, Hobellarios & Sagittarios ad Se in formâ praedictâ arraiandos, & in Defensionem Marchiarum praedictarum ac Regni nostri & Fidelium nostrorum, quotiens & quando indiguerit, & prout pro Salvatione & Defensione Marchiarum & Regni nostrorum praedictorum ac Fidelium nostrorum ibidem meliùs videbitur expedire, Congregare & Unire, in Defensionem eorumdem Marchiarum & Regni ac Ligeorum nostrorum Proficisci & Duci & Morari, per Incarcerationem Corporum suorum, ac Captionem Terrarum & Tenementorum suorum in Manum nostram, ac aliis viis, modis, & mediis quibus melius pro Salvatione & Defensione Marchiarum Regni & Fidelium nostrorum praedictorum in hac parte expedire viderit, Distringi & Compelli faciendum: Assignavimusque praefatum Consanguineum nostrum, ac suos Deputatos in hac parte, eique & eis, Tenore Praesentium, plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus Guerrarum Abstinentias, inter Nos, & Ligeos, ac Subditos nostros, & Jacobum Regem Scotorum ac ejus Ligeos & Subditos, cum praefato Jacobo, seu ejus Deputatis, Commissariis, & Nunciis sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, a Septimana in Septimanam, a Duabus Septimanis in Duas Septimanas, a Tribus Septimanis in Tres Septimanas, a Mense sive Mensibus, in Mensem sive Menses, pro Nobis & Nomine nostro, juxta providam Discretionem suam, Capiendum, Ineundum, Appunctuandum & Concludendum, Assignavimus etiam dictum Consanguineum nostrum & ei Commisimus Vices nostras ac Mandatum & Potestatem generalem, ad omnes & singulas Personas, quae ad Fidem & Ligeantiam nostras se committere venire & morari voluerint, tàm illas (videlicet) quae ab eisdem Fide & Ligeantiâ nostris recesserunt, quàm alias Personas quascumque, ad easdem Fidem & Ligeantiam venire & morari volentes, ad Fidem & Ligeantiam nostras viis & modis omnibus licitis & honestis, prout sibi videbitur ad Honorem nostrum fore expediens, Recipiendum, & eisdem Personis & earum cuilibet Cartas de Pardonatione Vitae & Membrorum, in quocumque Casu, Nomine nostro, Literas Promittendi, & Nos eis & eorum cuilibet hujusmodi Cartas ad Certificationem dicti Consanguinei nostri sub Magno Sigillo nostro fieri faciemus, Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid idem Consanguineus noster, seu ejus Deputatus, Nomine nostro, in formâ praedictâ, fecerit in Praemissis: Dantes insuper & Concedentes eidem Consanguineo nostro plenam Potestatem ad aliquas idoneas & sufficientes Personas, ad Praemissa omnia & singula, tàm in Absentiâ suâ a Partibus praedictis, quàm in Praesentiâ suâ in eisdem, facienda, excercenda, & exequenda Loco suo, sub Sigillo suo Constituendum & Deputandum. In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes, quamdiu Nobis placuerit duraturas. Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Octobris, Anno ab Inchoatione Regni nostri Quadragesimo nono, & Readeptionis nostrae Regiae Potestatis Anno primo. Per ipsum Regem Ore tenus. |
Nov. 13. Commission of Lewis K. of France to Lewis de Harecourt, patriarch of Jerusalem, bp. of Bayeux, Taugny du Chastel, viscount of la Belliere, and four others, to treat with Henry VI. Moultiz liz Tours. O. xi. 667. H. v. p. ii. 179. |
Potestas Ambassiatorum. Franciae super Alligantia appunctuanda. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Ex Autogr. Loys, par la Grace de Dieu, Roy de France, a tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Comme, par l'advis & deliberation de plusieurs Prinees & Seigneurs de nôtre Sang & Lignage & autres de nôtre Grant Conseil, & pour plusers grandes & raisonnables Causes & Considerations a ce Nous mouvans, Nous ayons Ordonne envoyer presentement Grande & Notable Ambaxade devers Treshault & Puissante Prince nôtre Treschier & Tresame Cousin le Roy d'Angleterre Henry sixisme, pour Parler, Traitter, Appointter, & Conclurre de pluseurs Grans Matieres touchans & Concernans le Bien Prouffit & Utilite de nostre Royaume & du Royaume d'Angleterre, & des Subjectz & Habitans en iceulx, Par quoy soit Besoing, pour le Bien des dites Matieres, Donner toute planiere Puissance a noz Ambaxadeurs a ce qu'ilz puissent donner Conclusion qui soit ferme & estable es dites Matieres, Savoir Faisons Que Nous, Confians a plain des grans Sens, Loyaute, Vaillance, Conduicte, Diligence, & grande Experience de nôtre Chier & Feal Cousin Loys de Harecourt Patriarche de Jerusalem Evesque de Baieux, de, noz Amez & Feaulx Conseilliers, Taugny du Chastel Viconte de la Belliere Gouvernour de Rouxillon & de Sardaigne, Guillaume de Menypeny Seigneur de Congressant, & Yves Seigneur du Fou tous Chivalierrs, noz Chambellans, Maistres, Nicholle Michel Docteur en Theologie Penitancier & Chanoine des Eglises de Baieux & de Constances, Guillaume de Cerisay Greffier de nôtre Court de Parlement, Lesquelz Nous avons Commis & Ordonnez pour faire la dit Ambaxade devers nôtre dit Cousin le Roy d'Angleterre, A iceulx noz Ambaxadeurs, & aux Cinq, Quatre, ou Trois d'eulx en l'absence des autres, avons, de nôtre plaine Puissance & Auctorite Roial, Donne & Donnons plain Povoir, Auctorite, & Mandement especial, de Communiquer, Parler, & Traicter, avec nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre, les Princes & Seigneurs de son Sang, les Gens de son Conseil de son Parlement & des Estatz du dit Royaume d'Angleterre, telz que par nôtre dit Cousin le Roy d'Angleterre seront Ordonnes & Commis, de & sur toutes les Matieres, dont ilz ont charge de par Nous, & d'oyr toutes les Ouvertures qui leur seront ou pourront estre faittes de par nôtre dit Cousin le Roy d'Angleterre & ses dites Gens ou Commis, tant sur les dites Matieres dont ilz ont charge de Nous, comme sur toutes autres Matieres queles qu'elles soient, dont leur sera ou pourra estre fait Overture depar nôtre dit Cousin le Roy d'Angleterre, Et sur toutes icelles Matieres, dont sera ou pourra estre fait Ouveerture d'une Part & d'autre, Traitter, Appointter, Promettre, Accorder, & Conclurre tout ce qu'ilz verront estre necessaire, licite, utille, & convenable pour le Bien, Prouffit, & Utilite de Nous & de nôtre dit Cousin le Roy d'Angleterre, & pour l'Augmentation des dites deux Royaumes de France & d'Angleterre, en telle maniere & soubz telle forme de Parolles, Promesses, & Obligations que bon leur semblera & qu'ilz verront estre a faire pour le mieulx, Et de ce bailler Une ou Pluseurs Lettres a nôtre dit Cousin, & autres telz Princes Seigneurs, ou autres Grans Personnages du dit Royaume d'Angleterre qu'ilz adviseront; Promettans, de bonne Foy, en Parolle de Roy, & sur nôtre Honneur, avoir & tenir Ferme, Estable, & Agreable tout ce que par nos dites Ambaxadeurs, ou les Cinque, Quatre, ou Trois d'eulx eu l'absence des autres comme dit est, sera fait Traitte, Appoincte, Besongne, & Conclud, touchant toutes les Ouvertures qui seront faittes d'une Part & d'autre, & les Matieres es quelles sera Besongne par nos dites Ambaxadeurs, & les Ratiffierons & de ce baillerons noz Lettres Patentes en Forme vallable & auctentique toutesfoiz que Requis en serons. En Tesmoing de ce Nous avons signe ces Presentes de nôtre Main, & a icelles fait mettre nôtre Seel. Donne aux Moultiz liz Tours, le xiij Jour de Novembre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Soixante Dix, & de nôtre Regne le Dixisme. Loys. Par le Roy. Bourre. Sub Sigillo Magno suo cerae albae pendente a Cauda Pergamenae. |
Nov. 20. Safe conduct for Robert Lauder, William Roger, and Alexander Preston, clerk of Scotland. Westm. O. xi. 668. H. v. p. ii. 179. |
De Conductu. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Scot. 49. H. 6. m. 2. Henricus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, infra Libertates & extra, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & ad Instantiam Praecarissimi Consanguinei nostri Ricardi Comitis Warrewici & Sarum, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Robertum Lauder Armigerum, Willielmum Roger Armigerum, & Alexandrum Preston Clericum, de Regno Scotiae, in Regnum nostrum Angliae cum Sexdecim Personis in Comitiva sua vel infra (cujuscumque Gradûs seu Conditionis fuerint) cum Equis, Manticis, Fardellis, Bougeis, Caskettis, Papiris, Literis, Instructionibus, Jocalibus, Auro Argento monetato & non monetato, ac aliis Rebus & Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Sojornando, Perhendinando, & Negotia diversa Expediendo, & exinde ad Partes suas proprias seu alibi ad libitum suum Transeundo & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Aresto seu Gravamine quocumque, aliquâ Marquâ, Contramarquâ sive Reprisaliâ concessâ vel concedendâ, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Restrictione, seu Provisione, in contrarium factis, editis, ordinatis seu provisis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ vel Materiâ quacumque, non obstantibus: Et ideò vobis Mandamus &c. prout in similibus de Conductu Literis. Teste meipso apud Westm. Vicesimo Die Novembris, Anno ab Inchoatione Regni nostri Quadragesimo nono, & Readeptionis nostrae regiae Potestatis Anno Primo. |
Dec. 10. Warrant to William Towne, the K.'s almoner, to take possession of the goods of felons and suicides, and to levy deodands. Westm. O. xi. 668. H. v. p. ii. 178. |
De Bonis Felonum de Se, & Deodandis Levandis. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 16. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Quamvis dolenter referimus Regni nostri diversae Personae, suarum Animarum Salutis immemores, Divino Timore postposito, Instigationi consentientes Diabolicae, Sese tùm Suspensione tùm Ferro tùm Submersione & aliis modis frequenter voluntariè Interficiant, Quarum Bona & Catalla, de Jure Coronae nostrae, Eleemosinae nostrae meritò pertinere deberent, sicut ad eandem pertinere noscuntur Bona & Catalla eorum qui Subditos nostros, contra Voluntates eorumdem, per Infortunium miserabiliter Interfecerint, seu Interfici causaverint, velut Equi, Carectae, Bigae, Naves, Cimbae, & hiis similia, quae communiter vocantur Deodanda, Suggestione tamen cautelosa quorumdam Subditorum nostrorum hujusmodi Bona & Catalla ab Eleemosina nostra praedicta nequiter distrahunter, & ad eandem, ut dicitur, nullatenus applicantur, Nos, Praemissa considerantes, de Gratia nostra speciali, concessimus, quantum in Nobis est, Dilecto Clerico nostro Willielmo Towne Eleemosinario nostro, in Augmentationem Elemosinae nostrae, omnia Bona & Catalla praedicta per Mortem Personarum, sese ut praemittitur Interficientium, Forisfacta, unà cum omnimodis Deodandis, quae Bona & Catalla & Deodanda ubicumque infra Regnum nostrum Angliae Nobis modo pertinent, seu in futurum pertinere debeant, ab Initio Regni nostri hucusque, & pro tempore quo ipse Eleemosinarius existat, Assignantes insuper ipsum Eleemosinarium nostrum ad Inquirendum, de tempore in tempus, quotiens necesse fuerit, de hujusmodi Bonis & Catallis ac Deodandis praedictis, & eadem Seisiendum, Capiendum, & Levandum per Se sive Deputatum suum seu Deputatos suos sufficientes, ubicumque infra Regnum nostrum praedictum fuerint inventa, tàm infra Libertates quàm extra, Et ad ipsa, sic Levata & Collecta, per Se, ubi melius sibi videbitur pro Nobis, in Eleemosina Distribuendum,
Mandantes & Praecipientes universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Coronatoribus, Escaetoribus, Constabulariis, ac omnibus aliis Officiariis & Ministris nostris, tàm infra Libertates quàm extra, & eorum cuilibet, Tenore Praesentium, quòd praefato Eleemosinario nostro, ac Deputatis suis praedictis, in Executione Praemissorum, Supportantes sint, Intendentes, Confortantes, Auxiliantes, & Defendentes, sub Periculo quod incumbit; Aliquo Statuto, Resumptione, Auctoritate Parliamenti vel Concilii nostri a nobis indè factis aut faciendis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, in contrarium habitis, factis, seu perpetratis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo Die Decembris. Per ipsum Regem Ore tenus. |
Dec. 11. Grant of the manors of Wodestoke, Hangburgh, Wotton, and Stonesfield to George abp. of York, at a rent of 117l. 16s. 6d. Westm. O. xi. 669. H. v. p. ii. 179. |
Pro Archiepiscopo Eborum. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus Carissimo Consanguineo nostro Georgio Archiepiscopo Eborum Maneria nostra de Wodestoke, Hangburgh, Wotton, & Stonesfeld, cum omnibus Membris & Hamlettis suis ac aliis Proficuis & omnibus eorum Pertinentiis, necnon Hundredum de Wotton cum omnibus suis Pertinentiis, Ac etiam Concessimus eidem Consanguineo nostro omnia Catalla Felonum & Fugitivorum Dampnatorum & Utlagatorum in praedictis Maneriis & Hundredo, cum omnibus suis Pertinentiis in Comitatu Oxoniae, Habenda & Tenenda Maneria & Hundreda praedicta, cum omnibus & singulis superiùs specificatis, praefato Consanguineo nostro ad Terminum Vitae suae, Reddendo inde Nobis Annuatim, durante Vitâ suâ, Centum Viginti & Septem Libras, Sexdecim Solidos, & Sex Denarios ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, Et Volumus & Concedimus praefato Consanguineo nostro quòd Ipse Annuatim, de tempore in tempus, ad Scaccarium nostrum, coram Baronibus ejusdem Scaccarii pro tempore existentibus, admittatur ad Computandum ibidem Nobis, per Sacramentum suum vel Attornati, de omnibus & singulis Reparationibus Maneriorum praedictorum ac Domorum & Clausurarum inde, ac Domorum & Clausurarum Parci de Wodestoke, ac Clausurarum Pratorum infra eundem Parcum, & Molendini de Wodestoke, ac de omnibus Custubus, Misis, & Expensis in ea parte, ac circa facturam Foeni in Pratis illis crescentis, ac Cariationem ejusdem Foeni pro Feris in Parco illo Pascendis, per ipsum Consanguineum nostrum apponendis sive fiendis, Et quòd idem Consanguineus noster, per Sacramentum suum aut hujusmodi Attornati sui, de tempore in tempus, ad idem Scaccarium nostrum, de omnibus & singulis Vadiis, Feodis, & Annuitatibus, Per Nos sive aliquem Progenitorum nostrorum ante haec tempora, De dictis Maneriis aut caeteris Praemissis seu aliqua Parcella eorum aut Exitibus sive Proficuis inde Percipiendis, Concessis, ac etiam Stipendiis Capellanorum dicti Manerii de Wodestoke, & Centum Solidis per Annum solvendis Annuatim Locumtenenti sive Senescallo dictorum Maneriorum & Hundredi, & Sex Denariis per Diem solvendis Duobus Parcariis Parci de Wodestoke praedicti, ac de Duobus Denariis per Diem solvendis Janitori Parci praedicti, necnon omnimodis hujusmodi Reparationibus, Misis, Custubus, & Expensis sic apponendis sive fiendis, habeat Allocationem & Exonerationem, in Solutione Firmae praedictae, erga Nos & Haeredes nostros, Et quòd idem Consanguineus noster, de tempore in tempus, habeat tot & talia Brevia & Literas, tàm sub Magno quàm Privato Sigillis nostris, quot & qualia praefato Consanguineo nostro necessaria fuerint in hac parte, absque aliquo indè Nobis solvendo; Eo quòd expressa mentio de vero valore annuo Praemissorum seu eorum alicujus, aut de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos ante haec tempora eidem Consanguineo nostro factis, in praesentibus facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, sive Restrictione, ante haec tempora factis, editis, seu provisis, in contrarium non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Undecimo die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c. |
Dec. 20. Exemplification of the appointment of John Langstrother as prior of the order of S. John of Jerusalem in England. Westm. O. xi. 670. H. v. p. ii. 180. |
De Priore Sancti Johannis Jerusalem, de Exemplificatione. An. 49. H. 4. & Readeptionis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 16. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Inspeximus Irrotulamentum cujusdam Memorandi de Fidelitate, per Fratrem Johannem Langstrother Priorem Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia Edwardo Quarto nuper de Facto Regi Angliae nuper factâ, & in Rotulis Cancellariae nostrae irrotulati, unà cum Cancellatione & clara Evacuatione praedicti Memorandi, in Rotulis illis inserti, similiter factis, in haec verba. Memorandum quòd, Decimo octavo Die Novembris, Anno Regni Regis Edwardi Quarti Nono, Milo Skayff, Marmaducus Lomeley, Confratres Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia & Praeceptores, Frater Robertus Baily Supprior ejusdem Hospitalis, Johannes Grene & Thomas Erlyche, Fratres & Capellani ejusdem Hospitalis Nomine omnium Religiosorum Fratrum & Praeceptorum dicti Hospitalis, praesentârunt praefato Domino Regi, in quadam Camera sua infra Palatium suum apud Westmonasterium tunc existenti, Fratrem Johannem Langstrother Confratrem suum, Ballivum Aquilae & Reverendi Magni Magistri Rodi Senescallum, Priorem suum Hospitalis praedicti, quem ipsi & omnes Confratres ejusdem Hospitalis, post Mortem Roberti Botill ultimi Prioris ibidem, unanimiter elegerunt in Priorem dicti Hospitalis; Supplicando eidem Domino Regi quòd Ipse, juxta antiquas & laudabiles Consuetudines in Religione sua habitas, praefatum Johannem sic Priorem Electum admittere, & ipsum Priorem ea omnia & singula quae ad ipsum Hospitale pertinent Administrare, & indè Disponere permittere dignaretur: Super quo idem Dominus Rex praefatum Johannem Langstrother in Priorem dicti Hospitalis in formâ praedictâ Admisit: Idemque Prior, in Praesentia quamplurimorum Dominorum Spiritualium & Temporalium, de Concilio ipsius Domini Regis, tunc ibidem existentium, fecit eidem Domino Regi Fidelitatem in formâ sequenti, I shall be feithful and true, and Feyth and Trouth shall bere, to the King oure Soveraine Lord, and to his Heyres Kinges of Englond, of Lyf and Lymme and of Erthly Worship, for to Lyve and Dye ayens all People, And diligently I shall be Intendaunt unto the Kyng's Nedes and Besoignes after my Witte and Power, And the King's Counsell I shall Keepe and Layne, And to Hym and to His Commaundments, in that that to me atteyneth and belongeth, I shall be Obesaunt, As God Helpe Me And His Seyntz. Sub Protestatione tamen quod hujusmodi Fidelitas, sic per ipsum facta, non cedat in Praejudicum dicti Prioris vel Successorum suorum in futurum. Vacatur istud Irrotulamentum Fidelitatis infrascriptae Fratris Johannis Langstrother Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, eo quod Dominus Henricus Sextus Rex Angliae, Decimo Sexto Die Novembris, Anno ab Inchoatione Regni sui Quadragesimo nono, & Readeptionis Regiae suae Potestatis Anno Primo, Virtute Brevis ejusdem Domini Regis de Privato Sigillo, Mandavit dilecto Clerico suo Custodi Rotulorum Cancellariae praedicti Domini Regis quòd ipse Irrotulamentum praedictae Fidelitatis cancellaret & clarè evacuaret, & praedictum Breve suum Warrantum esse deberet; ideò praedictum Irrotulamentum cancellatur & dampnatur. Inspeximus etiam Irrotulamentum cujusdam alterius Memorandi de Fidelitate per praefatum Priorem Nobis similiter facta, & in Rotulis Cancellariae nostrae similiter irrotulati, in haec verba, Memorandum quòd, Vicesimo Die Octobris, Anno ab Inchoatione Regni Regis Henrici Sexti Quadragesimo nono, & Readeptionis suae Regiae Potestatis Anno Primo, Milo Skayff, Marmaducus Lomley, Confratres & Praeceptores Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, Frater Robertus Bayly Supprior ejusdem Hospitalis, Nomine omnium Religiosorum Fratrum & Praeceptorum dicti Hospitalis, praesentârunt praefato Domino Regi, adtunc existenti in quadam Camera inferiori infra Palatium Venerabilis Patris Thomae Episcopi Londoniae apud Londoniam, Fratrem Johannem Langstrother eorum Confratrem Priorem suum Hospitalis praedicti, quem ipsi & omnes Confratres ejusdem Hospitalis, post Mortem Roberti Botill ultimi
Prioris ibidem, Unanimiter in Priorem dicti Hospitalis elegerunt; Supplicantes eidem Domino Regi quòd ipsum Fratrem Johannem in Priorem dicti Hospitalis Admittere, & ea quae ad dictum Hospitale pertinent Administrare, & inde Disponere permittere dignaretur, Asserueruntque iidem Praesentantes aliquem Priorem ipsius Hospitalis Fidelitatem dicto Domino Regi aut suis Progenitoribus aut alicui Progenitorum suorum nunquam fecisse, quousque quidam Frater Leonardus de Iybertys de Monte Leonis, nuper Prior ejusdem Hospitalis, Fidelitatem Domino Edwardo Tertio, nuper Regi Angliae Progenitori Domini Regis nunc, pro eo quod idem Frater Leonardus fuit Alienigena, sub Protestatione quòd hujusmodi Fidelitas sic per ipsum facta non cederet in praejudicium Hospitalis praedicti, Factis praesentatione & Assertione praedictis idem Dominus Rex nunc praefatum Johannem Langstrother in Priorem dicti Hospitalis adtunc & ibidem Admisit, Et super hoc, ad Praeceptum dicti Domini Regis, idem Johannes Langstrother in Camera praedicta fecit Fidelitatem eidem Domino Regi nunc, sub Protestatione quòd Fidelitas ipsa non cederet in praejudicium ipsis Prioris, aut alicujus Successorum suorum, aut ipsius Hospitalis quoquomodo in futurum. Nos autem, Tenores Irrotulamentorum, Memorandorum, Cancellationis, & Evacuationis praedictorum, ad Requisitionem praedicti Prioris, duximus EXEMPLIFICANDOS per Praesentes. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xx Die Decembris. |
Dec. 20. The K. promises to grant redress within a year to Sancio de Uribari and other Spanish merchants, for ships taken by his subjects, if their complaints are true, and the K. of Castile will make similar restitution to English merchants. Westm. O. xi. 671. H. v. p. ii. 180. |
De Querimonia Mercatorum Ispaniae, super Navibus Spoliatis. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Franc. 49. H. 6. m. 7. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Gravem Querimoniam Sancii de Vribari, Ynigo Martini, Dominici de Amesqueta, Stephani de Ribadeo, Didaci de Soto, Johannis Periz, Petri Yivanes de Samarraque, Yniti de Jaurrigm & Petri Alfonsi, Mercatorum de Ispannia, recepimus, Continentem qualiter Ipsi nuper diversas Naves & Caravellas de Ispannia, nonnullis Bonis & Mercandisis non modici Valoris, Videlicet, Praedicti Sancius & Ynigo Martini quandam Navem, vocatam le Madeleyn, Portagii Centum Doliorum, Ferro & aliis Mercandisis ipsorum Sancii & Ynico, ut dicunt, ad Valentiam Quingentarum Sexaginta & Quinque Librarum Sterlingorum, Ac praefatus Dominicus quandam Caravellam vocatam le Marie, Portagii Septuaginta Doliorum, Vinis & Ferro ipsius Dominici, ut asserit, ad Valentiam Trescentarum & Quinquaginta Librarum, Necnon praefatus Stephanus quandam Caravellam, vocatam le James, Portagii Quadraginta Doliorum, Vinis ipsius Stephani, ut dicit, ad Valentiam Ducentarum & Quinquaginta Librarum, Praefatusque Didacus quandam Navem, vocatam le Marie, Portagii Centum & Viginti Doliorum, diversis Bonis & Mercandisis ipsius Didaci, ut dicit, ad Valentiam Trescentarum Librarum, Ac etiam praedictus Johannes Periz quandam Caravellam, Portagii Centum & Decem Doliorum, diversis Bonis & Mercimoniis ipsius Johannis, ut asserit, ad Valentiam Trescentarum & Quaterviginti Librarum, Necnon praefati Petrus Yvanes & Ynigo quandam Caravellam, vocatam le Saint John Baptiste, Portagii Centum & Decem Doliorum, Lanis, Ferro & Incensis ipsorum Petri & Ynigo, ut dicunt, ad Valentiam Duorum Milium & Quingentarum Librarum, Ac praedictus Petrus Alfonsi quandam Caravellam, vocatam le Marie, Portagii Centum & Viginti Doliorum, diversis Bonis & Mercandisis ipsius Petri Alfonsi, ut dicit, ad Valentiam Quadringentarum & Quinquaginta Librarum, Onustrârunt & Carcârunt, Navesque & Caravellas praedictas, sic Onustas & Carcatas, usque varios Portus hujus Regni nostri (videlicet) Sandewici, Dertemuth, Suthampton, & Fowy, sub spe & confidentia Pacis & Amicitiae, nuper de avisamento & assensu Dominorum Concilii nostri inter Regna Dominia & Territoria nostra ac Illustrissimi Principis Henrici Regis Ca-
stellae & Legionis Consanguinei nostri carissimi firmatarum & initarum, adduxerunt, Ipsisque Mercatoribus & Navibus & Caravellis, in portubus praedictis sub hujusmodi Pacis velamine Perhendinantibus, supervenerunt, ut asserunt, quidam Subditi nostri, Spiritu Nequioris Concilii seducti, modo Guerrino Armati, ac Naves Caravellas Vina Ferrum Lanas & alia Bona & Mercandisas praedicta Vi & Armis Ceperunt, & spoliârunt, ac libitum suae voluntatis inde fecerunt & disposuerunt, in ipsorum Mercatorum Dispendium gravissimum, ac contra formam Pacis & Amicitiae praedictarum, Unde Nobis humilimè & instanter supplicârunt ut Sibi de Restitutione debita in hac parte, prout justum fuerit, providere gratiosiùs dignaremur; Quia verò cujuscumque Principis interest omnibus & singulis, & suis & aliis, maximè hiis quos sibi in Amicitia conjunxerit, Justitiam ministrari, hinc est quòd Nos, Mercatoribus praedictis & eorum cuilibet Justiciae complementum fieri cupientes in hac parte, desiderantesque Pacem & Amicitiam praedictas inviolatas observari, De Gratia nostra speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, Promisimus & Concessimus, ac per praesentes Promittimus & Concedimus, quòd, si Praemissa vera sint, veritatemque in se continere, infra unum Annum proximò post Datam Praesentium, per Mercatores praedictos, aut eorum Factores & Attornatos, vel aliter per Inquisitiones, ac alia Modos, Vias, & Media legitima sufficienter probata fuerint, seu, probatione sufficienti hujusmodi, propter Difficultatem, ex facto Spoliantium causatam, forsitan non Reparata, per Sacramenta Dampnificatorum praedictorum (salva Nobis Taxatione competenti) super hoc constiterit coram Nobis & dicto Concilio nostro aut Cancellario nostro Angliae pro tempore existenti, tunc Nos praefatis Mercatoribus & eorum cuilibet omnia & singula Naves, Vasa, Bona, & Mercandisas sua, aut Valorem eorumdem, secundùm Taxationem supradictam, infra dictum Annum plenariè Restituemus aut Restitui faciemus; Ita tamen quòd praefatus Consanguineus noster Ligeis & Subditis nostris, Penes Ipsum Consanguineum nostrum pro Spoliationibus Injuriis & Offensis, eisdem Ligeis & Subditis nostris per Subditos ipsius Consanguinei nostri, citra Primum Diem Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo Nono, factis & illatis, Conquerentibus & Prosequentibus, Consimiles faciat Restitutiones praebeat & Favores. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Decembris. Per ipsum Regem & Concilium in Parliamento. |
Dec. 20. Depositions of the above-mentioned merchants before George abp. of York, chancellor of England. O. xi. 672. H. v. p. ii. 181. |
Processus super Querimonia praetacta. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Memorandum quòd, Vicesimo Die Mensis Decembris, Anno ab Inchoatione Regni Metuendissimi Domini nostri Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae Sexti Quadragesimo Nono, & Readeptionis suae regiae potestatis Anno Primo, Egregius Vir Dominus Johannes de Lucena, Doctor & Orator Serenissimi Principis Ispaniae Regis Siciliae, coram Reverendissimo in Christo Patre ac Domino Domino G. Eborum Archiepiscopo Cancellario Angliae personaliter comparuit, Et ipsum Dominum Cancellarium instanter rogavit quatinus certos Mercatores & Magistros Navium de Ispania, ac nonnullos Testes, Quos producebat super Verificatione suae Querimoniae, pro certis Navibus Bonis & Mercandisis, ab ipsis, ut asserunt, Vi & Armis Captis & Spoliatis, Restituendis juxta formam cujusdam Concessionis sive Promissionis per dictum Dominum nostrum Regem factae, ut in Litteris Patentibus ipsius Domini Regis inde confectis pleniùs apparet, Examinare vellet, aut Examinationem illam alicui probo Viro committere placeret: Et tunc incontinenti praefatus Dominus Cancellarius, quia occupatum circa majora se dixit, tamen cuilibet Justitiae complementum fieri cupiens, praedictam Examinationem Magnifico Domino Priori Sancti Johannis Jerusalem in Anglia Thesaurario Angliae, & Magistro Henrico Sharp Legum Doctori in Cancellaria Domini Regis Clerico & Prothonotario Apostolico, ac Magistro Baldewino Hyde ejusdem Domini Regis & Parliamenti Clerico, commisit:
Et, post hoc, Die Lunae xxiv Die Mensis & Anni praedictorum, in Domibus Sancti Johannis praedicti, coram eisdem, Thesaurario, Prothonotario, & Parliamenti Clerico, personaliter Comparuerunt Santius de Uribarri & Inigo Martini Mercatores de Bilbao, Dominicus de Amesqueta Mercator & Magister de Loquitio, Stephanus de Ribadeo Mercator de Sancto Sebastiano, Didacus de Soto Mercator de la Curinna, Johannes Peris Mercator de Bermeo, Petrus de Yuanes de Samaripa, & Ynitus de Jauregin Mercatores de Bilbao, & Petrus Alfonsi Mercator de la Curinna, omnes contenti in praefata Concessione sive Promissione praedicti Domini nostri Regis; Et praedicti Sancius & Inigo Praesentaverunt in Testem quendam Ochea de Venchata, Et praefatus Dominicus de Amesqueta Praesentavit in Testem quendam Petrum Martini Mercatorem Ispanni, Et praefatus Stephanus de Ribadeo Praesentavit in Testem quendam Martinum de Escaraeta Mercatorem Ispanni, Et Didacus de Soto Praesentavit in Testes quosdam Vastum de Ponte & Alfonsum de la Marina, Item, etiam praefatus Johannes Peris Praesentavit in Testes praedictos Vastum & Alfonsum de la Marina ac quendam Ochaam de la Ariaga Ispanos; A quibus omnibus supradictis praefati, Thesaurarius, Prothonotarius, & Parliamenti Clericus, receperunt solempniter Juramenta super Evangelia, quod veritatem dicent super Spoliatione dictorum Bonorum & Navium, omni Interesse Odio vel Amore postpositis; Qui Jurârunt in forma sequenti, Praedictus Sancius de Uribarri Magister Navis Magdalenae in Resolutione Juramenti praestiti dixit quòd Ipse, scilicet xxij Die Mensis Septembris proximò elapsi, cùm ipse veniret cum praedicta sua Nave versus Portum Londoniae, Carricatâ Nonaginta & Septem Tonellis de Ferro Valoris Quatuor Librarum cum Dimidia de Sterlinis pro quolibet Tonello, & Quadraginta & Duabus Balis de Licaliciis Valoris Decem Solidorum pro qualibet Bala, ac Navis sua praedicta cum Apparatu Valoris Centum & Septem Librarum & Decem Solidorum: & cùm veniret cum dicta Nave, ut dicitur, prope Sandewicum, in Mari Invaserunt eum & Navem praedictam quidam Petrus Batt & Troylus, qui sic nominantur, in una Nave Armatâ, & acceperunt Illum & Navem & Mercandisas omnes praedictas. Item, dixit iste Sancius quòd Ipse habebat secum sua Nave quendam Epirotham qui dicitur Lodeman, vocatum Martinum Peris, Habitatorem in Villa de Hel in les Downes; & quòd illi Spoliatores conduxerunt praedictam Navem & Mercandisas ad Sandewicum. Item, juravit quòd praedictus Ynigo Martini est Consocius & Mercator dictarum Mercandisarum; & quòd cùm irent iste Magister Navis & Socii, cum Litteris Regis, ad Petendum dictam Caravellam & Bona sua, in dicta Villa de Sandewico, a certis Armigeris fuerunt Spoliati & Percussi Gladio quasi ad Mortem, & Spoliati Uno Equo Valoris Decem Coronarum, & Duabus Libris in Argento. Praedictus Inigo Martini Mercator virtute Juramenti praefati dixit hoc totum a praefato Sancio praedictum fuisse & esse verum, qui idem interfuit omnia & singula praesens, & Ipse personaliter fuit similiter Spoliatus ab omnibus illis Mercandisis a supradictis ut dictum est. Praedictus Ochoa de Venchaca, Testis Juratus, virtute Juramenti dixit quòd Ipse fuit praesens quando praedicta Navis dictorum Sancii & Ynigo fuit Onerata & Carricata, in Villa de Berbao, Ferris; & quod erant Nonaginta & Septem Tonelli; & similiter praesens fuit xxij Die Septembris proximò praeteriti, quando fuit Capta, cum omnibus illis Bonis supradictis, prope Sandewicum, a quibusdam Petro Batte & Troylo, & portaverunt ea omnia ad Sandewicum. Item, ait quòd postea, cùm iret dictus Magister Navis & alii Socii ad Sandewicum, cum Litteris Regis, ad Petendum praedicta Bona, quòd fuerint in dicta Villa a certis Armigeris Spoliati Uno Equo bono Haquinea nescit cujus Valoris, & in Pecuniis Duabus Libris, & fuerunt Ligati & Percussi, & quòd iste Testis fuit quasi ad Mortem Percussus in in Capite, prout ostendit ibi coram Nobis Cicatrices nondum curatas. Praedictus Dominicus de Amesqueta, Mercator & Magister Navis nominatae Sanctae Mariae, in virtute Juramenti praestiti, dixit, quòd cùm Ipse veniret cum Nave Suâ, Carricatâ Vinis Sexaginta & Sex Tonellorum Valoris Quinque Librarum pro Tonello quolibet, & Ferri Sex Tonellis cum Dimidia, Valoris Quatuor Librarum cum Dimidia pro quolibet Tonello, & Navis cum Apparatu Valoris Centum Librarum; & cum veniret versus Londoniam quadam Die xiij Octobris proximò praeteriti istius Anni
in les Downes prope Sandwicum, quòd Habitatores de Sandewico, Armati in quadam Caravella, quae dicebatur esse Majoris illius Villae de Sandewico, Invaserunt illum Dominicum ac Navem, & omnia Bona & Mercandisas praefatas per Vim Arripuerunt & Spoliaverunt, ac Portaverunt ad Sandwicum. Et Praedictus Petrus Martini, Testis praesentatus a praefato Dominico, in virtute Juramenti praestiti, dixit quòd iste Testis fuit praesens quando dictus Dominicus fuit Spoliatus ab illis de Sandewico, & quòd Scit quia vidit omnia illa Vina & Ferrum, & quod credit esse illius Valoris ut praefertur. PRAEFATUS Stephanus de Rabadeo, Mercator Villae Sancti Sebastiani, & Magister Caravellae vocatae le James, in virtute Juramenti praestiti, dixit quòd cum Ipse veniret cum sua Caravella, Onerata Quadraginta Tonellis de Vino de Burdeos Valoris Quinque Librarum pro quolibet Tonellorum, & Unum Barilium de Aromatibus valoris Duarum Librarum parum plus vel minus, & Navis cum Apparatu Septuaginta Librarum; & cùm quadam Die, Prima Novembris proximò praeteriti istius Anni, securè intraret Portum de Dertmought, Habitatores illius Villae (inter quos Locum tenens Majoris illius Villae erat) In vaserunt illum Stephanum, & Spoliaverunt eum Nave & Bonis supradictis; &, cùm Ipse iret cum Litteris Domini de Warewick ad Procurandum sua Bona, voluerunt eum Occidere Habitatores dictae Villae de Dertmought, & Percusserunt eum, & Spoliaverunt Equo Valoris Duarum Librarum cum Dimidia, & Unâ Librâ in Pecuniis. Praedictus Martinus de Calcaraeta, Testis praesentatus per dictum Stephanum, in virtute Juramenti praestiti, dixit quòd iste Testis suit praesens quando praedictus Stephanus Caricavit dictam Caravellam Vinis de Burdeos, & similiter fuit semper praesens quando intravit Portum de Dertmought, & fuit Capta Navis & Bona praedicta per Habitatores & Majorem illius Villae ut supradictum. PRAEFATUS Didacus de Soto, Mercator & Magister Navis nominatae le Marie de la Curuna, dixit, in virtute Juramenti &c. quòd cùm ipse veniret cum Navâ suâ nominatâ le Marie, Carigata Vinis, Fructibus, & Siricis, ac aliis diversis Mercandisis ac Hernesiis Marinorum, quorum Bonorum & Mercandisarum erant sua usque ad Valorem Octuaginta Librarum, & de omnibus aliis Mercandisis quae erant cujusdam Januensis Nomine Johannis Spynula, pertinebat ad dictum Didacum, Magistrum Navis, de Fractu & Jure Navis, Centum & Decem Librarum & ultra, ac Navis cum Apparatu & Armis Centum & Decem Librarum valoris & ultra; & cùm veniret, cum dicta Nave sua, quadam Nona Die Novembris proximò praeteriti istius Anni, & intraret in Insula de Wyght, quidam de Dartamia & de Fowe (nescit illorum Nomina) Invaserunt illum cum Quinque Navibus, & Spoliaverunt illum dicta Nave & Bonis omnibus ut praefertur. Praedictus Vascus de Ponte, Testis praesentatus a praedicto Didaco, in virtute Juramenti, dixit quòd iste Testis erat in dicta Nave quando praedictus Didacus Magister fuit Spoliatus ab illis Quinque Navibus, & portaverunt illam Navem & Bona omnia ad Hamptoniam, & inde versus Dertmought. PETRUS ALFONSUS de la Marinia, Testis praesentatus per dictum Didacum de Soto, in virtute Juramenti, dixit quòd etiam Ipse erat praesens quando dictus Didacus, Magister Navis le Marie nominatae, fuit Spoliatus ab illis Quinque Navibus de Dertmought. Praedictus Johannes Peris de la Rauri, Magister & Mercator Villae de Bermeo, in virtute Juramenti per eum praestiti, dixit quòd de Mense Novembris proximò praeteriti, in Die Sancti Martini, veniendo cum Caravellâ suâ vocatâ Sanctum Jacobum, oneratâ Vinis & Fructibus cujusdam Bartholomaei Careti Januensis Mercatoris, praeter Quindecim Tonellos cum Dimidio Vini ejusdem Johannis Peris, Valoris Quinquaginta & Septem Librarum, & ejusdem Johannis Peris etiam Quatuor Tonellos cum Dimidio de Uvâ Passâ Valoris Decem & Octo Librarum, & Viginti Quinque Miliaria Pomarangiorum Valoris Quinque Librarum, & de Fractu & Jure Navis debebat habere a praefato Mercatore Januensi Summam Centum & Septem Librarum, & de Caravella Juravit quod potuit habere pro ea Centum & Quadraginta Libras, & Aparamenta & Arma Marinariorum Quinquaginta & Trium Librarum; & cùm veniret, cùm praedictâ suâ Caravella & Bonis, versus Hamptoniam, quasi ante ad Duo Miliaria, invaserunt eum Quinque Caravellae Armatae, quae dicebantur esse de Dertmought & de Plymmought & Fowe, & Compulsus dedit Proram ad
Terram, & ibidem fuit Captus & Expoliatus praedictâ suâ Caravellâ & Bonis omnibus. Praedictus Vascus de Ponte, Testis juratus, virtute Juramenti, dixit quòd iste Testis erat in Villâ de Hamptoniâ, & vidit quando dictus Johannes Peris veniebat cum suâ Caravellâ ut praefertur, & Invaserunt & Spoliaverunt eum Quinque Caravellae quae dicebantur de Dertmought, Fowe, & Plymmought; sed iste Testis nescit quot Tonella Vinorum erant, sed viderit quòd de illâ Caravellâ extrahebant Spoliatores Vina & Fructus. Praedictus Alfonsus de la Marinia, Testis juratus, virtute Juramenti, dixit similiter quòd erat iste Testis in Hamptonià quando praedictus Johannes Peris fuit Spoliatus ab illis Quinque Caravellis; sed nescit quot Tonella Vinorum, nec de aliis Rebus. Praedictus Ochaa de Ariaga, Testis juratus, virtute Juramenti, dixit quòd iste Testis erat praesens quando praedictus Johannes Peris Oneravit dictam Caravellam in Sant Lucas de Baromedâ, & quòd est verum ut dictum est a praefato Johanne Peris; & similiter dixit quòd fuit praesens quando fuit Spoliatus a praedictis Quinque Caravellis, quae dicebantur esse de Dertmoutht, Fowe, & Plymmouth; Item, dixit quòd ipse vidit quod praedictus Johannes Peris potuit habere pro suâ Caravellâ Centum & Quadraginta Libras. Item, scit quòd de Fractu & Jure Navis debebat habere Centum & Septem Libras. Praedictus Petrus Yvanes de Samaripâ, Magister & Mercator Villae de Bilbao, Virtute Juramenti per eum praestiti, dixit quòd, cùm ipse veniret in duodecimo Die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo nono, cum suâ Caravellâ, vocatâ le Sant Johannes Baptista, Oneratâ de Lanis Quatuor Centas & Quadraginta Saccas Valoris Quatuor Librarum pro qualibet Sacca, & de Ferro Septuaginta Tonella Valoris Quatuor Librarum cum Dimidia pro quolibet Tonello, & Triginta & Sex Arrolios sive Pecias de Murfacâ Valoris Unius Librae cum Dimidia pro qualibet Pecia, & etiam Unam Pipam de Incenso Valoris Decem Librarum: Item, de Caseis quatuor Saccos Valoris Sex Librarum, Spolium Marinariorum & Mercatorum Quadraginta Librarum Valoris, Item, quandam Crateram de Argento Valoris Duarum Librarum; Item, Caravellam tempore illo Valoris Centum & Quinquaginta Librarum; &, cum veniret ab Ispanniâ cum praefatis Caravellâ & Bonis versus Flandriam, invaserunt eum Tres Caravellae Armatae de Fowe in Gradone in Costâ Bretoniâ, & Spoliaverunt eum & Ceperunt praefatam Caravellam & Bona omnia praedicta, & Portaverunt eum ad Villam de Fowe. Praedictus Ynitus de Jauregni Mercator Villae de Bilbao, virtute Juramenti, dixit quòd iste Mercator & alii Socii de Ispanniâ Mercatores Ferctârunt dictam Caravellam praedicti Petri Yvanes, & quod imposuerant in eâ in Villâ de Bilbao Septuaginta Tonella Ferri quae valebant benè in Flandriaco eo tempore Quatuor Libras cum Dimidia pro quolibet Tonello, & de Lanis Caricaverunt in Villis de Laredo & Bilbao & Sant Andres Quadringintas & Quadraginta Saccas de Lanâ in quâlibet Saccâ unum Quintale cum Dimidio & unum Quartum, quae multum benè valebant in Flandriâ eo tempore Quatuor Libras pro qualibet Saccâ: Item, Carricaverunt Triginta & Sex Arollios sive Pecias de Marfacâ, de quo fiunt Sacci valoris Unius Librae cum Dimidia pro quolibet Arrollio sive Pecia; Item, Carricaverunt Unam Pipam Incensi Valoris de Octo usque ad Decem Libras: Item, de Caseis Quatuor Saccos, quos portabant ad propinandum Amicis, Valoris Sex Librarum, & omnibus Bonis supradictis sic Caricatis Navigando versus Flandriam, invaserunt eos Tres Caravellae Armatae de Fowe in Costâ Britanniâ in Gradone, & Spoliaverunt Illos Navem suam & omnia praedicta Bona (scilicet, Ferrum, Lanam & Marcandisas omnes ut praefertur) & projecerunt eos ad Terram, & portaverunt Navem suam & Bona dicti Spoliatores secum ad Villam de Fowe; & circa Valorem Navis & aliarum Rerum, pertinentium ad praedictum Magistrum & Marinarios, dixit quòd scit, ut dixit, uuòd dicta Navis fuit Spoliata & Capta, & quod erat nova & optima Caravella Tonellorum Centum & Decem quafi; sed nescit verum Valorem. Praedictus Petrus Alfonsi, Magister & Mercator Villae de la Curunia virtute Juramenti dixit quòd cùm in Die Sancti Martini, de Mense Novembris proximò praeteriti, ipse veniret & intraret in Portu de Dertmought, & esset super Anchoram cum suâ Caravellâ nominatâ le
Sanctâ Mariâ, Oneratâ Vinis Romanis & Bastardis & aliis quorumdam Mercatorum de Hamptoniâ, Nomine Johannis Halchex Custumerii & Raphaelis Lumbard, & iste Petrus Alfonsi deberet habere de Fractu & de Jure Navis Centum & Viginti Libras, & ipse habebat de suis propriis Viginti & quatuor Tonella Vinorum Valoris Qnatuor Librarum pro quolibet Tonello, Spolium Magistri & Marinariorum Septuaginta Librarum, & Caravellam suam Centum & Octoginta Librarum; &, cùm esset, ut praefertur, in dicto Portu, Habitatores illius Villae de Dertmought & cum eis Locum tenens Majoris venerunt ad eum, dicentes quod volebant cum dicto Magistro Bibere pro Solatio; & postquam intraverunt Caravellam Ejecerunt eum inde, & Occupaverunt eam, & omnia Bona Extraxerunt, & Portaverunt ad Domus suas; &, cùm postea reverteretur, cum Litteris Domini de Warwyk, ad Petendum Navem & Bona sua, praedicti Habitatores de Dertmought Spoliaverunt eum Equo uno pro quo solvit Duas Libras, & Duabus Libris in Pecuniis, & voluerunt illum Occidere. ISTA COPIA EXAMINATUR per Magistrum Baldewinum Hyde Supremae Parliamenti Curiae Clericum, & concordat cum Originali. Et ego Johannes Reg' Clericus Oxoniensis Dioecesis, praesens fui quando praedictus Baldewinus Hyde Clericus Parliamenti &c. Tradidit hanc Scripturam supradictis Mercatoribus Ispanniae, tanquam Correctam & Authenticam prout dixit, suâ propriâ Manu scripsisse hoc dixit die sexto Januarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo primo in praedictâ Civitate Lundoniarum; praesentibus, Roderico de la Poenam, & Didaco de Salamanet, & Alfonso de Lucenâ, Testibus Rogatis, & ideo Rogatu praedictorum Mercatorum & hanc Fidem feci Manu propriâ & Signo meo consueto tali in Testimonium Veritatis. J. V. Dors. Petitio Johannis de Lucenâ Oratoris Regis Hispanniae, facta coram Concilio Regis pro Restitutione Bonorum, per Piratas Anglicos de Subditis dicti Regis Hispanniae Depraedatorum. |
Dec. 21. Commission to John marquis of Montague to raise troops in the north. Westm. O. xi. 676. H. vi. p. ii. 182. |
De Monstro sive Monstratione capiendo. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 12. dors. Rex, Praecarissimo Consanguineo suo Johanni Marchioni de Montague, Salutem. Sciatis quòd, tàm in Resistentiam Adversariorum & Inimicorum nostrorum Exterorum, Regnum nostrum Angliae in Partibus Borialibus ut accepimus invadere nitentium, quàm in Repressionem diversorum Rebellium nostrorum, Insurrectiones & Rebelliones, in Partibus illis, contra Magestatem nostram Regiam, nedùm in Destructionem nostrae Personae Regiae ac Eidelium Ligeorum & Subditorum nostrorum, set etiam in Subversionem Politici Regiminis Regni nostri praedicti falsò & malitiosè Suscitare proponentium, Assignavimus vos, ac vobis (de cujus Fidelitate & Probitate plenam fiduciam optinemus) Damus & Committimus plenam Potestatem & Auctoritatem ad omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros ultra Trentam (videlicet) Comitatibus Notynghamiae, Eborum, Northumbriae, Cumbriae, & Westmerlandiae, Defensibiles & ad Laborandum Potentes, quotiens & quando opus & necesse videritis, Convocandum, Suscitandum, & Congregandum, Et eos juxta Gradus & Facultates suos benè & defensibiliter Armari & Arraiari faciendum, Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem, in Loco vel Locis, ubi meliùs id fieri, juxta sanam Discretionem vestram, videritis, de tempore in tempus, Capiendum & Supervidendum; Ita quòd ipsi, in Arraiatione hujusmodi, ad Proficiscendum vobiscum ex Causâ praedictâ, continuè parati existant, Et ad eosdem Ligeos & Subditos nostros, quotiens & quando opus fuerit, cum eâ celeritate quâ poteritis, per Partes praedictas, ad Procedendum contra praefatos Adversarios, Inimicos, & Rebelles nostros, de tempore in tempus, Conducendum, Regendum, & Gubernandum, Eosdemque Adversarios, Inimicos, & Rebelles nostros, & sibi Adhaerentes, omnibus viis, modis, & mediis quibus meliùs sciveritis & poteritis, Debellandum & Expugnandum, & Suppeditandum,
Et, si Casus exigerit, praefatos Ligeos nostros, sic Armatos & Arraiatos, usque Praesentiam nostram Ducendum, & circa Personam nostram Intendendum; Et ideò vobis Mandamus quòd statim, cùm ut praedictum est Casus evenerit, vosmetipsum Armari & Arraiari, ac omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatuum praedictorum & eorum cujuslibet, Defensibiles & ad Laborandum potentes, per Proclamationes ex parte nostrâ fiendas, ac alia Media necessaria per vos in hâc parte utenda, Armari, Arraiari, & Muniri (quilibet, videlicet, juxta Gradum & Facultates suos) eosque sic Armatos & Arraiatos coram vobis venire, ac eos in Arraiatione hujusmodi quamdiu necesse fuerit Teneri faciatis, necnon omnia & singula Praemissa faciatis & exequamini in formâ praedictâ; Damus &c. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Decembris. |
Dec. 28. Commission to George duke of Clarence, Richard earl of Warwick, John earl of Oxford, and sir John le Scrop to raise troops. The sheriffs of Cambridge, Huntingdon, and four other counties are ordered to assist them. Westm., Jan. 2. O. xi. 677. H. v. p. ii. 183. |
De Arraiatione facienda. An. 49. H. 6. & Readeptiomis &c. A. 1. Pat. 49. H. 6. m. 1. d. Rex, Praecarissimis Consanguineis suis, Georgio Duci Clarenciae, Ricardo Comiti Warrewici & Sarum, & Johanni Comiti Oxoniae, ac Dilecto & Fideli suo Johanni le Scrop Militi, Salutem. Sciatis quòd, tàm in Resistentiam Adversariorum & Inimicorum nostrorum Exterorum, Regnum nostrum Angliae, ut accepimus, invadere nitentium, quàm in Repressionem diversorum Proditorum & Rebellium nostrorum, Insurrectiones, Rebelliones, & Conspirationes, in diversis Partibus ejusdem Regni nostri, contra Magestatem nostram Regiam, nedùm in Destructionem Personae nostrae Regiae & Fidelium Ligeorum & Subditorum nostrorum Regni nostri praedicti, set etiam in Subversionem Politici Regiminis ejusdem Regni nostri, falsò & malitiosè pro Viribus Suscitare proponentium, Assignavimus vos, ac vobis, conjunctim & divisim; plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus ad omnes & singulos Ligeos nostros (cujuscumque Gradûs seu Conditionis fuerint) Defensibiles & ad Laborandum Potentes, de tempore in tempus, cum vobis fore videbitur oportunum & necesse, Convocandum, Suscitandum, & Congregandum, & eos, juxta Gradus & Facultates suos, benè & defensabiliter Armari & Arraiari faciendum, & ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem, in Loco vel Locis, ubi melius id fieri, juxta sanam Discretionem vestram, videritis, de tempore in tempus, Capiendum & Supervidendum; ita quòd ipsi in Arraiatione hujusmodi, ad Proficiscendum vobiscum, ex Causâ praedictâ, continuè parati existant, Et ad eosdem Ligeos & Subditos nostros, quotiens & quando opus fuerit, cum eâ celeritate quâ poteritis, per totum Regnum nostrum praedictum, ad Procedendum contra praefatos Adversarios, Inimicos, & Rebelles nostros, de tempore in tempus, Conducendum, Regendum, & Gubernandum, Eosdemque Adversarios, Inimicos, & Rebelles nostros, & sibi Adhaerentes, omnibus viis, modis, & mediis quibus melius sciveritis & poteritis, Debellandum, Expugnandum, Capiendum, Subjugandum, & Suppeditandum, Et, si Casus exigerit, praefatos Ligeos nostros, sic Armatos & Arraiatos, usque Praesentiam nostram Ducendum, & circa Personam nostram Intendendum; Et ideò vobis Mandamus quòd statim, cùm id fieri videritis oportunum, vosmetipsos Armari & Arraiari, ac omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros, Defensibiles & ad Laborandum Potentes, per Proclamationes, per vos & vestrûm quemlibet ex parte nostrâ faciendas, & alia Media in hac parte necessaria, Armari, Arraiari, & Muniri faciatis, quemlibet, videlicet, juxta Gradum & Facultates suos, Ipsosque, sic Armatos, Arraitos, & Munitos, coram vobis venire, ac eos in Arraiatione hujusmodi quamdiu necesse fuerit Teneri, & vobiscum Transire, omniaque & singula alia Praemissa faciatis & exequamini in formâ praedictâ: Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, & Fidelibus nostris quibuscumque Regni nostri praedicti, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Praemissis omnibus & singulis, in formâ praedictâ, faciendis & exequendis, Intendentes sint, Obedientes, Consulentes, Assistentes, Faventes, Confortantes, & Auxiliantes in omnibus diligenter, quotiens & quando per vos seu aliquem vestrûm in hac
parte fuerint requisiti & rationabiliter praemuniti. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Decembris. Per ipsum Regem & Concilium. Et Mandatum est Vicecomitibus Cantebrigiae, Huntingdoniae, Norffolciae, Suffolciae, Essexiae, & Hertfordiae, & eorum cuilibet, quòd omnes & singulos Ligeos & Subditos Regis Comitatuum praedictorum, ad Laborandum Potentes, Armari & Arraiari faciant, & praefatis Duci, Comitibus, & Johanni, & eorum cuilibet, in omnibus & singulis Praemissis faciendis & exequendis, in propriis Personis suis, unà cum Ligeis & Subditis Regis praedictis, Pareant, Obediant, & Intendant, & quilibet eorum Pareat, Obediat, & Intendat, in omnibus diligenter, quotiens & quando per ipsos Ducem, Comites, & Johannem, seu eorum aliquem ex parte Regis super hoc fuerint praemuniti, seu aliquis eorum fuerit praemunitus: Et hoc, sicut Regem & Bonum Publicum Regni sui praedicti diligunt, seu aliquis eorum diligit, & Regi in hac parte respondere voluerint, sive voluerit, nullatenus omittant, sive aliquis eorum nullatenus omittat. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, secundo die Januarii. |
Dec. 29. Grant to the merchants of Cologne of the privileges enjoyed by the German merchants at the "Guyldehalla Theutonicorum," for five years. Westm. O. xi. 678. H. v. p. ii. 183. |
Pro Mercatoribus Coloniae. An. 49. H. 6. & Readeptionis &c. A. 1. Franc. 49. H. 6. m. 3. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, ex certis Causis & Considerationibus Nos specialiter moventibus, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex certâ Scientiâ nostrâ Concessimus & per Praesentes Concedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, Dilectis Nobis Mercatoribus Civitatis Coloniae in Almania, Qui habent & temporibus retroactis inter alios Mercatores de Almania habuerunt Domum in Civitate Londoniae, quae Guyldeballa Theutonicorum vulgariter nuncupatur, Quòd ipsi Mercatores praedictae Civitatis Coloniae continuè, de Decimo Die Octobris ultimò praeterito, per Quinque Annos proximò immediatè sequentes, per totum Regnum nostrum Angliae, necnon alia Loca Nobis subjecta, omnibus & singulis Privilegiis, Libertatibus, & Iiberis Consuetudinibus, quibus ipsi Mercatores praedictae Civitatis Coloniae, dictam Domum ut praemittitur habentes, Progenitorum nostrorum quondam Regum Angliae temporibus, per eorum Cartas & aliter rationabiliter usi fuerunt & gavisi, uti & gaudere possint, eaque habeant & liberè excerceant absque Impedimento, Inquietatione, Molestatione, seu Perturbatione quacumque Nostri, seu Haeredum nostrorum, Officiariorum, & Ministrorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque: Et ulterius de Gratiâ nostrâ speciali, ac ex certâ Scientiâ nostrâ, Concessimus & per Praesentes Concedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris dictis Mercatoribus Civitatis Coloniae supraedictae, quòd ipsi, eorum Factores, Attornati, & Servientes, & eorum quilibet, a praedicto Decimo Die, per tempus praedictum, quieti sint & exonerati, erga Nos & Haeredes nostros, de omnibus & omnimodis Subsidiis concessis, &, durante Termino praedicto, concedendis Nobis, tàm pro Personis suis, quàm pro omnibus & omnimodis Bonis & Mercandisis suis, in Regnum nostrum Angliae & Loca praedicta, citra finem Temporis praescripti, qer quemcumque Mercatorem praedictorum Mercatorum praedictae Civitatis Coloniae adducendis, & extra idem Regnum & Loca praedicta Educendis; Salvis Nobis & Haeredibus nostris antiquis Prisis, Juribus, Consuetudinibus, & Custumis quibuscumque, Nobis, absque Praejudicio Privilegiorum, Libertatum, & Consuetudinum praedictorum, qualitercumque debitis; Ita quòd ipsi Mercatores de praedicta Civitate Coloniae aliquem, qui de Civitate illa non existit, nec ejus Bona seu Mercimonia, in fraudem Nostri seu Haeredum nostrorum, non advocent seu submittant quoquomodo, Volumus etiam & Concedimus, per praesentes quòd nullus Mercatorum de praedicta Civitate Coloniae, aut eorum Bona seu Mercimonia, vel alicujus eorum infra Regnum & Potestatem nostram, pro aliquo Debito, de quo Fidejussor aut Principalis Debitor non extiterit, nec pro aliquâ Transgressione factâ sen fiendâ per alium quàm per ipsum, non arestentur nec graventur, arestetur nec gravetur; Et quòd nulla Exactio, Prisa, Impositio, vel Praestatio, aut aliquod aliud
Onus, super Personas eorumdem Mercatorum de praedicta Civitate Coloniae, Mercandisas seu Bona eorumdem, vel alicujus eorum, aliqualiter imponetur, seu ab ipsis aut eorum aliquo quovismodo exigetur, contra praesentem nostram Concessionem: Insuper Volumus & per Praesentes Concedimus praefatis Mercatoribus praedictae Civitatis Coloniae, quòd Cancellarius noster Angliae ac Custos Privati Sigilli nostri, pro tempore existentes, & eorum uterque, tot & talia Literas Patentes, Brevia, & alia Mandata nostra, ex Cartis praedictis & praesentibus Literis nostris, tàm sub Magno quàm Privato Sigillis nostris fienda, Tàm Collectoribus Custumarum & Subsidiorum nostrorum in quocumque Portu Regni nostri praedicti, ac Custodibus Pacis & Vicecomitibus, in quocumque Comitatu, Civitate, ac Villâ Regni nostri praedicti, pro tempore existentibus, quàm Thesaurario & Baronibus de Scaccario nostro, & omnibus aliis Officiariis, Ministris, & Ligeis nostris, & Haeredum nostrorum Dirigenda, quot & qualia praefatis Mercatoribus praedictae Civitatis Coloniae, seu eorum alicui pro executione praemissorum videbitur fore necessaria seu quomodolibet oportuna, Ac Consimilia Brevia & Waranta sub eisdem Sigillis nostris, qualia iidem Mercatores, praetextu alicujus Mandati nostri, ante haec tempora habuerunt, de tempore in tempus, durante tempore praedicto, absque dilatione fieri faciant, & praefatis Mercatoribus praedictae Civitatis Coloniae deliberari. In cujus &c. Teste meipso apud Westmonasterium, xxix die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |