|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
1469. Feb. 1. Pope Paul licences Thomas Sutton, prior of Poghley in dioc. of Salisbury to hold a benefice. Rome. O. xi. 639. H. v. p. ii. 168. |
Dispensatio Papalis. An. 8. E. 4. Ex Autogr. Paulus Episcopus, Servus Servorum Dei, Dilecto Filio, Thomae Sutton, Priori Prioratûs de Poghley, Ordinis Sancti Augustini, Saresbiriensis Dioecesis, Salutem & Apostolicam Benedictionem. Religionis Zelus, Vitae ac Morum honestas, aliaque laudabilia Probitatis & Virtutum Merita, super quibus apud Nos fidedigno commendaris Testimonio, Nos inducunt ut te specialibus Favoribus & Gratiis prosequamur. Hinc est quòd Nos, Volentes Te, Qui, ut asseris, Prioratum de Poghley, Ordinis Sancti Augustini, Saresbiriensis Dioecesis (cujus Fructus, Redditus, & Proventus Quinquaginta Librarum Sterlingorum, secundùm communem Extimationem, Valorem Annuum non excedunt) obtines, Praemissorum Meritorum tuorum intuitu Favore prosequi gratioso, Ipsiusque Prioratûs Qualitates, etiam si ad illum consueverit quis per Electionem assumi, eique Cura immineat Animarum, & a quocunque Monasterio seu alio Regulari Loco dependeat, praesentibus pro expressis habentes, tuis in hac parte Supplicationibus inclinati, Tecum, Ut unà cum dicto Prioratu quodcunque aliud Beneficium Ecclesiasticum Curatum, per Clericos Seculares obtineri solitum, etiam si Parrochialis Ecclesia vel ejus perpetua Vicaria fuerit, si Tibi aliàs canonicè Conferatur, aut Eligaris, Praesenteris vel Assumaris ad illud, & Instituaris in eo, Recipere, & quoad vixeris Retinere, illudque simpliciter vel ex causa Permutationis, quotines tibi placuerit, Dimittere, & Loco Dimissi illud simile vel dissimile Beneficium Ecclesiasticum Curatum, per eosdem Clericos regi solitum, similiter Recipere, &, ut praefertur, Retinere liberè & licitè valeas, Quibuscunque Apostolicis, necnon, bonae memoriae, Ottonis & Ottoboni, olim in Regno Angliae Apostolicae Sedis Legatorum, ac in Provincialibus & Synodalibus Conciliis editis, generalibus vel specialibus, Constitutionibus & Ordinationibus, Statutis quoque & Consuetudinibus Monasterii vel alterius Regularis Loci, a quo forsan Prioratus ipse dependet, ac ejusdem Ordinis (quem ut etiam asseris expressè Professus existis) Juramento, Confirmatione Apostolicâ vel quavis aliâ Firmitate roboratis, caeterisque contrariis nequaquam Obstantibus, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, de specialis Dono Gratiae DISPENSAMUS; Proviso quòd Beneficium hujusmodi propterea debitis non fraudetur Obsequiis, & Animarum Cura in eo nullatenus negligatur. Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Dispensationis infringere &c. Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo octavo, Kal. Februarii, Pontificatûs nostri Anno Quinto. Rta pro D. de Luca. N. De Benzis. |
Feb. 1. Pardon of William Wynflet, bp. of Winchester. Westm. O. xi. 639. H. v. p. ii. 168. |
Pro Episcopo Wyntoniensi de Pardonatione. An. 8. E. 4. Pat. 8. E. 4. p. 3. m. 16. Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, intuitu laudabilium Meritorum Reverendi in Christo Patris Willielmi Wynflet Episcopi Wyntoniensis manifestorum, quem quidem Episcopum erga Nos semper invenimus Gratum & Fidedignum, ex Assensu & Advisamento Concilii nostri eundem Episcopum Reptamus, Declaramus, & Acceptamus verum & fidelem Ligeum nostrum, ac ipsum Episcopum recipimus in Gratiae nostrae Favorem specialem,
Nolentes quòd idem Episcopus, Haeredes, vel Executores sui, Ratione sive praetextu alicujus Criminis, Mesprisionis, Offensae, Materiae, Rei, vel Causae, ante praesentem Diem fieri praetensorum, sibi impositorum, aut ratione Praemissorum qualitercumque imponendorum, Per Nos, vel Haeredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites, aut alios Ballivos seu Ministros nostros, vel Haeredum nostrorum quorumcumque, futuris temporibus, occasionetur, impetatur, ad Respondendum evocetur, respondere teneatur, molestetur, perturbetur in aliquo, seu gravetur, occasionentur, impetantur, ad Respondendum evocentur, Respondere teneantur, molestentur, perturbentur in aliquo, seu graventur: Et insuper (Tranquillitati & Quieti ipsius Episcopi pleniùs providere volentes) ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Episcopo, quocumque Nomine censeatur, omnes Proditiones, Murdra, Insurrectiones, Rebelliones, Conspirationes, Confoederationes, Congregationes, Coadunationes, Riotas, Routas, Conventicula illicita, Insidiationes falsas, Alligantias, Felonias, Transgressiones, Extoritiones, Mesprisiones, Concelamenta, & Cognitiones eorumdem, seu eorum alicujus, Contemptus, Impetitiones, Cambipartias, Manutenentias, Imbraciarias, & Negligentias, per ipsum Episcopum ante praesentem Diem qualitercumque facta seu perpetrata, & Sectam Pacis nostrae, ac omne id quod ad Nos versus ipsum Episcopum pertinet seu pertinere poterit occasione Praemissorum, vel alicujus eorumdem, ac etiam Utlagarias si quae in ipsum Episcopum hiis occasionibus seu earum aliqua fuerint promulgatae: Et insuper Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus, praefato Episcopo omnimodas Cognitiones per ipsum Episcopum qualitercumque factas, ac omnimodas Poenas & Punitiones quas occasionibus praedictis seu earum aliqua erga Nos incurrere deberet, necnon Forisfacturam quorumcumque Terrarum & Tenementorum, ac Bonorum, & Catallorum suorum Nobis occasionibus praedictis seu earum aliqua ante dictum praesentem Diem Forisfactorum seu Perditorum, & FIRMAM PACEM nostram ei indè Concedimus; ita tamen quòd stet Recto in Curia nostra, si quis versus eum Loqui voluerit, de Praemissis vel aliquo Praemissorum: Et ulterius Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Episcopo omnimodos Fines adjudicatos sive adjudicandos occasionibus praedictis aut alicujus earumdem, ac omnimoda Debita & Compota Nobis per ipsum Episcopum ratione eorumdem Finium seu alicujus eorum debita & pertinentia; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, Restrictione, Re, vel Materiâ quacumque, non obstante. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Februarii. Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |
Feb. 7. Grant to George abp. of York of the manor of Penley and messuages and lands in Helpesthorpe, Suaynburn, Thetyngdon, Ivyngho, Pichelsthorn, and Aston in co. Bucks, forfeited by sir Robert Whitingham. Westm. O. xi. 640. H. v. p. ii. 168. |
Pro Archiepiscopo Eborum. An. 8. E. 4. Ibid. m. 7. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Bona & laudabilia Obsequia, quae Venerabilis Pater Georgius Archiepiscopus Eborum Consanguineus noster Nobis ante haec tempora impendit, indiesque impendere non desistit, meritò contemplantes, De Gratiâ nostrâ speciali, & ex certâ Scientiâ & mero Motu nostris, Dedimus & Concessimus, ac, per Praesentes, Damus & Concedimus eidem Archiepiscopo Manerium de Penley, aliàs dictum Pendeley, seu quocumque alio Nomine censeatur, cum Pertinentiis in Comitatibus Hertf. & Bukinghamiae, unà cum omnibus Terris, Tenementis, Pratis, Pasturis, Calusuris, Warennis, Boscis, Redditibus, Reversionibus, & Servitiis, ac aliis Proficuis & Commoditatibus quibuscumque eidem Manerio qualitercumque pertinentibus sive spectantibus, Ac etiam Octo Mesuagia, Septem Virgatas Terrae, Decem Acras Prati, & Viginti Solidatas Redditûs, cum Pertinentiis in Helpesthope, Suaynburn, Thetyngdon, Ivyngho, Pichelesthorn, & Aston in Comitatu Bukynghamiae, Quae, inter alia, per Forisfacturam Roberti Whitingham Militis, ac Auctoritate cujusdam Actûs in Parliamento nostro apud Westmonasterium, Quarto Die Novembris, Anno Regni nostri primo edito tento, ad manus nostras devenerunt, Habenda & Tenenda praedicta, Manerium, Mesuagia, Terras, Prata, Pasturas,
& Redditus, cum Pertinentiis, ac caetera Praemissa, a Quarto Die Martii, Anno Regni nostri Primo, praefato Archiepiscopo, Haeredibus & Assignatis suis imperpetuum, de Nobis & Haeredibus nostris per Servitium Quartae Partis unius Feodi Militis, & Redditum unius Rosae Rubiae tantum, Nobis ad Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae annuatim Reddendum si petatur, absque aliquo alio Servitio Nobis aut Haeredibus nostris indè Reddendo seu faciendo: Et insuper, de uberiori gratia nostra, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, praefato Archiepiscopo omnia & omnimoda Exitus, Firmas, Reversiones, & Proficua, de dicto Manerio de Penley cum Pertinentiis ac caeteris Praemissis cum eorum Pertinentiis, a praedicto Quarto Die Martii hucusque provenientia, crescentia, & percepta: Et ulterius, ex mero Motu & Scientia nostris praedictis, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus eidem Archiepiscopo omnimoda Debita, Compota, Praestita, & Arreragia Firmarum & Compotorum, ac omnimodas Actiones & Demandas, quas Nos solus, vel Nos conjunctim cum alia Persona vel Personis, habemus seu habere poterimus versus ipsum Archiepiscopum, pro aliquibus hujusmodi Debitis, Compotis, Praestitis, & Arreragiis, ante Datam Praesentium Nobis debitis; eo quòd expressa mentio de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos praefato Archiepiscopo factis, aut de vero Valore annuo dicti Manerii cum Pertinentiis, in praesentibus minimè facta existit; aut aliquo alio Statuto, Actu, Provisione, seu Ordinatione, in contrarium factis editis seu ordinatis, aut aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, in aliquo non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Februarii. Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |
Feb. 22. Commission to Richard earl of Warwick, captain of Calais, John lord Wenlok, and others, to hold inquisition as to the lands in Calais, Colne, &c., and as to the boundaries of the pale. Westm. O. xi. 641. H. v. p. ii. 169. |
De Inquirendo, super Terris in Partibus Picardiae. An. 8. E. 4. Franc. 8. E. 4. m. 1. Rex, carissimo Consanguineo suo Ricardo Comiti Warrewici & Sarum Capitaneo Villae nostrae Calesii ac, Dilectis & Fidelibus suis, Johanni Wenlok Domino de Wenlok Militi, & Galiardo Dureford Domino de Duras Militi, Willielmo Raufson Armigero Majori Villae praedictae, ac, Dilectis sibi, Johanni Thrysk Thesaurario ejusdem Villae Calesii, Ricardo Whitehill, & Adriano Whitehill Contrarotulatori dictae Villae Calesii, Otewelo Worseley Armigero, Ricardo Rounhede Aldermanno, Thomae Thwaytes Burgensi ejusdem Villae, Willielmo Rosse Johanni Batte Receptori Generali Dominii de Guysnes, Willielmo Burtost, Henrico Chambre, & Johanni Bowdon, Salutem. Sciatis quòd, Quia certis notabilibus de Causis, Nos specialiter moventibus, super omnibus & singulis Terris, Tenementis, Pratis, Pascuis, Pasturis, Communibus, Mariscis, Purpresturis, & aliis Possessionibus nostris quibuscumque infra Villam nostram praedictam, & Vicinagium ejusdem, ac Insulam de Colne, necnon Dominia nostra de Sandegate, Hammes, Bannellyngham, Marque, & Oye, ac etiam Dominium & Comitatum nostrum de Guysnes, in Partibus Picardiae existentibus, ac de Redditibus & Servitiis, necnon Metis & Bundis eorumdem, per vos pleniùs certiorari volumus, De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis vestris plurimùm confidentes, Assignavimus vos, Quatuordecim, Tresdecim, Duodecim, Undecim, Decem, Novem, Octo, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos vestrûm (quorum aliquem vestrûm vos praefati Major, & Johannes Thrysk, Ricarde Whetehill, Adriane, Ricarde Rounhede, Thoma, Willielme Rosse, Johannes Batte, Willielme Burtost, & Johannes Boudon unum esse volumus) ad Inquirendum, per Sacramentum proborum & legalium Hominum de Villa, Vicinagio, Dominiis, & Locis praedictis, & quolibet eorumdem, per quos rei veritas melius sciri poterit, quàm aliis Viis, Modis, & Mediis quibus meliùs sciveritis vel poteritis, de & super omnibus & singulis Terris, Tenementis, Pratis, Pascuis, Pasturis, Redditibus, Servitiis, Communibus, Mariscis, Purpresturis, & Possessionibus praedictis, ibidem Nobis pertinentibus, seu pertinere debentibus, Et per quae Servitia de Nobis separatim tenentur,
Et Quis vel Qui ea vel aliquam inde Parcellam tenent & occupant, Quo Titulo, Qualiter, & Quo modo, Et Quantum Terrae, Tenementa, Prata, Pascuae, Pasturae, Communes, Marisci, Purpresturae, & Possessiones in Villa, & quolibet Dominio Dominiorum praedictorum, ac Locis praedictis, Separatim in se continent per Numerum Acrarum, & Quantum Valent per Annum in omnibus Exitibus ultra Reprisas, Et quomodo ac qualiter se separatim extendunt & abuttant per Metas & Bundas, Ac de & super eisdem Metis & Bundis, necnon de & super omnibus & singulis metis & Bundis Palae nostrae, in dictis Partibus Picardiae ac Artoisiae & Flandriae, tempore Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi Progenitoris nostri, inter Commissarios ejusdem Progenitoris nostri & Commissarios ipsius tunc vocantis se Regem Franciae, Concordatis & ibidem Fixis & Positis, Ac etiam de & super omnibus & singulis Terris & Tenementis in Villa, Dominiis, & Locis praedictis, a Nobis Subtractis & Concelatis, & per Quos vel Quem, Quando, Qualiter, & Quomodo, & Quantum Valent per Annum in omnibus Exitibus ultra Reprisas, Necnon de & super Certitudine omnium & singulorum Praemissorum, aut de aliis Articulis & Circumstantiis, Praemissa qualitercumque concernentibus, pleniùs Veritatem: Et ideò Vobis Mandamus, quòd ad certos &c. quos &c. (quorum &c. unum esse volumus) ad hoc provideritis, diligenter super Praemissis inquiratis, ac ea faciatis & exequamini in Forma praedicta, & Inquisitiones indè distinctè & apertè factas Nobis in Cancellariam nostram sub Slgillis vestris &c. (quorum &c. unum esse volumus) & Sigillis eorum per quos factae fuerint, sine dilatione mittatis & hoc Breve: Damus autem universis & singulis Majoribus, Ballivis, ac Officiariis, & Ministris nostris, in Villa, Dominiis, & Locis praedictis, & quolibet eorumdem, in hac parte requisitis, firmiter in Mandatis quòd venire faciant coram vobis &c. (quorum &c. unum esse volumus) tot & tales probos & legales Homines de Ballivis suis, per quos &c. & Inquiri, quàm eisdem ac omnibus aliis Fidelibus Ligeis nostris quibuscumque, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis &c. (quorum &c.) unum esse volumus in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo Tertio die Februarii. Per ipsum Regem. |
March 1. Protection for Richard Vynean, late of Treleweryn, in co. Cornwall, in the retinue of John earl of Worcester, deputy of George duke of Clarence, lieutenant of Ireland. Westm. O. xi. 642. H. v. p. ii. 169. |
De Protectione, in Comitiva Deputati Ducis Clarenciae. An. 8. E. 4. Franc. 8. E. 4. m. 3. Ricardus Vynean, nuper de Treleweryn in Comitatu Cornubiae Gentilman, seu &c. qui in Obsequio Regis, in Comitiva Carissimi Consanguinei Regis Johannis Comitis Wygorniae, Deputati Praecarissimi & Praedilecti Fratris Regis Georgii Ducis Clarentiae, Locumtenentis Terrae Regis Hiberniae, super salva Custodia Defensione ac Vitellatione Terrae praedictae moraturus, habet Literas Regis de Protectione cum Clausula Volumus. Praes. &c. Per unum Annum duraturas. Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Martii. Per Billam de Privato Sigillo. |
April 24. Licence to Walter Haliday, marshal, John Cliff, Robert Marshall, and five other minstrels, to form a fraternity or guild. Westm. O. xi. 642. H. v. p. ii. 169. |
Pro Fraternitate Ministrallorum Regis. An. 9. E. 4. Pat. 9. E. 4. p. 1. m. 17. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, ex Querelosa Insinuatione, Dilectorum Nobis, Walteri Haliday Marescalli, Johannis Cliff, Roberti Marshall, Thomae Grene, Thomae Calthorn, Willielmi Cliff, Willielmi Cristean, Et Willielmi Eynesham, Ministrallorum nostrorum accepimus qualiter nonnulli, rudes Agricolae & Artifices diversarum Misterarum Regni nostri Angliae, finxerunt se fore Ministrallos, Quorum aliqui Liberatam nostram, eis minime datam, portarent, Seipsos etiam fingentes esse Ministrallos nostros proprios. Cujus quidem Liberatae ac dictae Artis sive Occupationis Ministrallorum colore,
in diversis Partibus Regni nostri praedicti, grandes Pecuniarum Exactiones de Ligeis nostris deceptivè colligunt & recipiunt, Et licet Ipsi in Arte sive Occupatione illa minimè Intelligentes sive Experti existant, & diversis Artibus & Operationibus Diebus Ferialibus sive Profestis utuntur, & Victum suum inde sufficienter Percipiant, de Loco tamen ad Locum in Diebus Festivalibus discurrunt, & Proficua illa totaliter percipiunt, e quibus Ministralli nostri praedicti, & caeteri Ministralli nostri pro tempore existentes, in Arte sive Occupatione praedicta sufficienter Eruditi & Instructi, nullisque aliis Laboribus, Occupationibus, sive Misteris utentes, vivere deberent, Nedùm in Artis sive Occupationis illius nimiam Verecundiam, ac ipsorum Ministrallorum nostrorum, eadem Arte sive Occupatione ut praedictum est utentium, Deteriorationem multiplicem & manifestam, verùm etiam in Populi nostri in hujusmodi Agricultura sua & aliter Dampnum ut accepimus non modicum & Gravamen, Unde iidem Ministralli nostri Nobis humillimè supplicârunt ut Nos eis de Remedio congruo in hac parte ex Gratia nostra speciali providere dignaremur, Nos, Praemissa considerantes ac Supplicationi suae rationabili in ea parte favorabiliter inclinati, de Gratia nostra praedicta, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Concessimus & Licentiam dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam damus, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, praefatis, Waltero Haliday Marescallo, Johanni Cliff, Roberto Marshalle, Thomae Grene, Thomae Calthorn, Willielmo Cliff, Willielmo Cristean, Et Willielmo Eynesham, Ministrallis nostris, quòd Ipsi, ad Laudem & Honorem Dei, & ut specialiùs exorare teneantur pro salubri Statu nostro & Praecarissimae Consortis nostrae Elizabethae Reginae Angliae dùm agimus in humanis, & pro Animabus nostris cùm ab hac luce migraverimus, necnon pro Anima Carissimi Domini & Patris nostri Richardi nuper Ducis Eborum, & Animabus inclitorum Progenitorum nostrorum, & omnium Fidelium Defunctorum, tàm in Capella beatae Mariae Virginis infra Ecclesiam Cathedralem Sancti Pauli Londoniae, quàm in Libera Capella nostra Regia Sancti Anthonii in eadem Civitate nostra Londoniae, quandam FRATERNITATEM sive GILDAM perpetuam (quam, ut accepimus, Fratres & Sorores Fraternitatis Ministrallorum Regni nostri praedicti, retroactis temporibus, Inierunt, Erexerunt, & Ordinârunt) Stabilire, Continuare, & Augmentare, ac quascumque Personas, tàm Homines, quàm Mulieres, eis grato animo Adhaerentes, in FRATRES & SORORES FRATERNITATIS sive GILDAE praedictae Recipere, Admittere, & Acceptare possent & valeant, Et quòd Marescallus & Ministralli nostri praedicti per Se sint & esse debeant, Jure & Nomine UNUM CORPUS & UNA COMMUNITAS PERPETUA, ac Habiles & Capaces in Lege, Habeantque Successionem perpetuam, Et quòd tàm Ministralli nostri praedicti, qui nunc sunt, quàm caeteri Ministralli nostri & Haeredum nostrorum qui exnunc erunt imperpetuum, ad eorum libitum Nominare possint, Eligere, Ordinare, & successivè Constituere de Seipsis UNUM MARESCALLUM habilem & idoneum, pro Termino Vitae suae in Officio illo permansurum, ac etiam quolibet Anno DUOS CUSTODES ad Fraternitatem sive Gildam praedictam Regendum & Gubernandum, Et, ulteriùs, Volumus & per Praesentes Concedimus, pro Supportatione & Augmentatione Fraternitatis sive Gildae praedictae, quòd nullus Ministrallus Regni nostri praedicti, quamvis in hujusmodi Arte sive Occupatione sufficienter Eruditus existat, eadem Arte sive Occupatione infra Regnum nostrum praedictum de caetero, nisi de Fraternitate sive Gilda praedicta sit & ad eandem Admissus fuerit & cum caeteris Confratribus ejusdem contribuerit, aliquo modo utatur, nec eam palàm seu publicè excerceat (ita tamen quòd nullus praedictorum Ministrallorum, sic ut praedicitur admittendorum, solvat pro hujusmodi Ingressu sive Admissione ultra Tres Solidos & Quatuor Denarios) &, si secus fecerit, seu quoquo modo contravenerit, per praefatos Marescallum & Ministrallos nostros & Haeredum nostrorum praedictorum, pro tempore existentes, juxta eorum Discretiones Amerciatur, Et quòd praedicti Marescallus & Ministralli nostri, ac Custodes, & Successores sui, Congregationes & Communicationes licitas & honestas de Seipsis, ac Statuta & Ordinationes licita pro salubri Gubernatione & Commodo Fraternitatis sive Gildae praedictae, quotiens & quando opus fuerit, licitè & impunè Incipere, Facere, & Ordinare valeant.
Et, si aliquis hujusmodi Ministrallorum nostrorum vel Haeredum nostrorum praedictorum Decesserit vel Obierit, seu ob Demerita vel Offensas sua, aut aliâ Causâ quacumque, a Servitio nostro praedicto Exoneratus, Amotus, sive Depositus fuerit, adtunc Marescallus & caeteri Ministralli nostri, & Haeredum nostrorum pro tempore existentes, alium Ministrallum idoneum & in Arte sive Occupatione illa Expertum sufficienter & Eruditum, ubicumque loco infra Regnum nostrum praedictum tàm infra Libertates quàm extra eum inveniri contigerit (Comitatu Cestriae Excepto) Vice & Loco hujusmodi sic Descendentis Exonerati, Amoti, sive Depositi, ex parte nostra Eligere, Nominare, & in unum Ministrallorum nostrorum & Haeredum nostrorum penes Nos Retinendum Habilitare, ac ad Vadia nostra, nostro Regio Assensu superinde habito, Admittere & Acceptare possint & valeant. Et, insuper, Volumus & per Praesentes Concedimus praefatis Marescallo & Ministrallis nostris, quòd Ipsi & Successores sui de caetero Potestatem habeant & Facultatem Inquirendi, omnibus viis modis & mediis rationabilibus & legitimis quibus meliùs sciverint, per totum Regnum nostrum praedictum, tàm infra Libertates quàm extra (dicto Comitatu Cestriae Excepto) de omnibus & singulis hujusmodi Personis fingentibus se fore Ministrallos, & dictam Liberatam nostram surreptivè portantibus, ac Arte sive Occupatione illâ, ut praedictum est, indebitè & minus justè utentibus, seu eandem exercentibus, aut de Fraternitate sive Gilda praedicta non existentibus, & de omnibus aliis Articulis & Circumstantiis Praemissa qualitercumque concernentibus, Ac ad omnes & singulas hujusmodi Personas, praedictam Artem & Occupationem Ministrallorum Excercentes, de tempore in tempus, quotiens necesse fuerit, tàm infra Libertates quàm extra (dicto Comitatu Cestriae ut praemittitur Excepto) Supervidendum, Scrutandum, Regendum, & Gubernandum, & earum quamlibet, ob Offensas & Defectus suos in Praemissis factos, justè & debitè Corrigendum & Puniendum, Ac quaecumque Amerciamenta, Fines, Forisfacturas, & Deperdita (si quae praetextu hujusmodi Inquisitionis Supervisûs seu Scrutinii, ratione Praemissorum, super quascumque Personas, Se ut praefertur Ministrallos fingentes, seu aliter Delinquentes, debitè & probabiliter invenerint Adjudicata, Assessa, sive Afferata) ad Usum & Proficuum Fraternitatis praedictae, pro continua & perpetua Sustentatione certarum Candelarum cerearum, vulgariter nuncupatarum Tapers, ad Sumptus ejusdem Fraternitatis in Capellis praedictis ad praesens existentium de caetero existere contingentium, Levandum, Applicandum, & Disponendum, Habenda & Occupanda, Excercenda & Gaudenda, omnia & singula praedicta Inquisitionem, Scrutinium, Supervisum, Regimen, Gubernationem, Correctionem, Punitionem, ac caetera Praemissa modis & formis supradictis, praefatis Waltero, Johanni, Roberto, Thomae Grene, Thomae Calthorn, Willielmo Cliff, Willielmo Cristean, & Willielmo Eynesham, Ministrallis nostris, & Successoribus suis Ministrallis nostris & Haeredum nostrorum praedictorum imperpetuùm, sine Occasione, Impedimento, Impetitione, Molestatione, Perturbatione, seu Calumnia Nostri, vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, aut aliorum Ballivorum seu Ministrorum nostrorum, vel Haeredum nostrorum & aliorum quorumcumque, Et hoc absque Fine vel Feodo Magno seu Parvo, in Hanaperio Cancellariae nostrae seu alibi, ad usum nostrum seu Nomine nostro, pro Praemissis faciendis aut solvendis, Eo quòd expressa mentio de vero Valore, seu Certitudine Praemissorum, sive eorum alicujus, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione in contrarium factis, editis, seu provisis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Aprilis. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c. |
May 6. Safe conduct for Charles, brother of the K. of France. Westm. O. xi. 642. H. v. p. ii. 170. |
De salvo Conductu pro Fratre Adversarii Franciae, cum 500 Personis in Comitiva sua. An. 9. E. 4. Franc. 9. E. 4. m. 13. Rex Universis & singulis Admirallis &c. Salutem. Sciatis quòd, ob certas rationabiles Causas Animum nostrum ad hoc moventes, & praesertim Contemplatione, Obtentu, ac Favore Illustrissimi
Principis Domini Ducis Burgundiae & Brabantiae &c. Sororii nostri, suscepimus in bonum, securum, & salvum Conductum nostrum Clarissimum Principem Karolum de Francia, Adversarii nostri Franciae Fratrem Germanum, in Regnum nostrum Angliae, ac alia Dominia, Jurisdictiones, & Territoria nostra quaecumque, & alibi ubicumque sibi placuerit, cum Quingentis Personis in Comitiva sua vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, Praeeminentiae, Conditionis aut Nationis fuerint) Armatis vel non Armatis, & totidem Equis ac Bonis, Rebus, Jocalibus, Auro, Argento, monetatis & non monetatis, Literis, Papiris, Libris, Cartis, Scripturis, Manticis, Fardellis, Bulgeis, Arcubus, Telis, Cordis, Gladiis, Cultellis, ac aliis Hernesiis suis quibuscumque, conjunctim vel divisim, per Mare & Aquas dulces, in Navibus sive Navigiis quibuscumque, aut per Terram, pedestrè vel equestrè, vel aliter, per Vias Publicas Semitas & Methodos, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti salvo Conductu nostro, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando, Perhendinando, Pausando, Quiescendo, & Expectando quamdiu dicto Clarissimo Principi Karolo aut suis bonum videbitur & placebit, & exinde ad quascumque Partes Exteras ubicumque sibi placuerit, una cum suis Rebus & Bonis hujusmodi quibuscumque, Transeundo, Reveniendo & Redeundo, liberè & absque Impedimento, Impetitione, Perturbatione, Molestatione, Aresto, seu Gravamine quocumque, eidem Clarissimo Principi Karolo, seu aliquibus vel alicui de Societate sua praedicta, in Corporibus vel in Bonis, per Nos aut Officiarios, Ministros, seu Subditos nostros quoscumque, Pacto, Conditione, vel Colore quocumque, directè vel indirectè, praestandis, irrogandis, vel inferrendis, aliquâ Marqua, Contromarquâ, sive Reprisaliâ, concessâ vel concedendâ, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, seu Restrictione, factis, editis, ordinatis, seu provisis, in aliquo non obstantibus; Et ideò vobis mandamus &c. Proviso semper quòd praefatus Clarissimus Princeps Karolus aut secum Comitantes se benè & honestè erga Nos & Populum nostrum habeant & gerant, absque quicquam quod in nostri Contemptum seu Praejudicium aut Populi nostri praedicti Dampnum seu Gravamen cedere valeat attemptando vel faciendo, Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum nostrarum firmatarum, absque eo quòd ipsi Praesentes Literas nostras de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, seu Gubernatoribus eorumdem primitùs demonstrent, ingrediantur, nec eorum aliquis ingrediatur quovismodo: Et, si contingat aliquem praedictorum de Comitiva praedicti Clarissimi Principis Karoli praesentem salvum Conductum nostrum Infringere, Nolumus tamen alicui, praesentem salvum Conductum nostrum minimè Infringenti, aliquod Dampnum seu Praejudicium generari, set Illi vel Illis sic Infringenti vel Infringentibus: Proviso etiam quòd praedictus Karolus aut aliquis secum Comitans Aliquos seu aliquem, Auctoritate alicujus Parliamenti nostri attinctos, aut Nobis Proditores seu Rebelles, aut Proditorem seu Rebellem existentes, in Regnum, Dominia, Jurisdictiones, seu Territoria nostra praedicta, vigore, virtute, seu Auctoritate praesentis salvi Conductûs nostri, secum non conducat nec coloret quoque modo. In cujus &c. per Novem Menses proximò futuros duraturas. Teste Rege apud Westmonasterium, Sexto Die Maii. Per ipsum Regem. |
May 12. Power for Thomas bp. of Rochester, keeper of the privy seal, sir John Wenlock, chief butler, lieutenant of Calais, and five others, to treat with the governors of le Mesne Hanzœ. Westm. O. xi. 645. H. v. p. ii. 171. |
De Tractando & Communicando cum Societate Hanzae. An. 9. E. 4. Franc. 9. E. 4. m. 13. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Illa Consuetudo rectè Regnantium, ille Mos justè Principantium semper fuit, bonum commune Subditorum quibuscumque Privatis praeferre Commodis, talibusque Rempublicam munire Praesidiis per quae posset a Bellorum & Guerrarum Dispendiis secura & quieta persistere, ac sub Tranquillitate Pacis votivaque Felicitate laetari; quod tunc satis utiliter creditur promereri, cum Christianissimi Principes, & alii Seculi Potentes, in vera Amicitia & Amoris Foedere unâ Mentis consonantiâ conveniunt, ac in indissolubili modo copulantur. Hinc est quòd Nos, De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, nostrorum Fidelium & Dilectorum, Reverendi in Christo Patris Thomae Episcopi Roffensis Custodis Privati
Sigilli nostri, Johannis Wenlok Militis Capitalis Pincernae Angliae Locumtenentis Calesii, Johannis Scott Militis Contrarotulatoris Hospitii nostri, Magistri Willielmi Hattecliff Secretarii nostri, Thomae Vaghan Armigeri pro Corpore nostro Thesaurarii Camerae nostrae, Magistri Johannis Russel Decretorum Doctoris Secundarii in Officio Privati Sigilli nostri Archidiaconi Berks, & Magistri Henrici Sharp Legum Doctoris Prothonotarii Cancellariae nostrae, plenariè confidentes, Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios generales & speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Constituimus, Deputamus, & Ordinamus; Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorum (quorum praefatum Episcopum Johannem Wenlok seu Johannem Scott unum esse volumus) plenam & liberam Potestatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subjectis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Spectabilibus & Egregiis Viris, Gubernatoribus Patriarum & Civitatum Hanzae Teutonicae, alias vocatis le Mesne Hanzae, seu eorum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem in ea parte Potestatem habentibus, Ac etiam cum quibuscumque Universitatibus, Societatibus, Principibus, Dominis, Gubernatoribus, & Rectoribus Terrarum, Patriarum, Civitatum, Oppidorum, Villarum, & Dominiorum quorumlibet Regni seu Terrae Alemanniae, aut cum ipsorum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis sufficientem Potestatem habentibus, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi de & super perpetua & reali Pace atque Concordia, tàm per Mare quàm per Terram, necnon Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus quibuscumque, inter Nos, & Successores, Regna, Terras, Dominia nostra, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes & Adhaerentes nostros quoscunque ex Parte una, & praefatos Egregios & Spectabiles Viros Gubernatores Patriarum & Civitatum Hansae praedictae, ac etiam inter Universitates, Societates, Principes, Dominos, Gubernatores, & Rectores Terrarum, Civitatum, Oppidorum, Villarum, & Dominiorum quorumlibet dictorum Regni seu Terrae Alemanniae, Terras, Civitates, Oppida, Villas, Castra, Patrias, & Dominia sua, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex Parte altera, Contrahendis, Ineundis, & Firmandis, Necnon Pacem & Concordiam, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, viis & modis omnibus quibus expedire videbitur, Vallandi & Roborandi, Et nichilominus, si eisdem Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris expediens visum fuerit, cum praefatis Spectabilibus & Egregiis Viris ac Universitatibus, Societatibus, Principibus, & Dominis Gubernatoribus & Rectoribus, ac eorum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis sufficientem Potestatem habentibus, de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis ac Mercandisarum Intercursu, tàm per Mare quàm per Terram, inter Nos & Ipsos, ac Regna, Terras, Civitates, Villas, Oppida, Castra, Patrias, & Dominia tàm nostra quàm sua quaecumque, ac Nostros & Suos Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes praedictos, capiendis & firmandis, Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & finaliter Concludendi, sub Modis, Formâ & Conditionibus de quibus inter dictos nostros Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, Deputatos & Nuncios, & praefatos Spectabiles & Egregios Viros, ac etiam Universitates, Societates, Principes, Dominos, Gubernatores & Rectores praedictos, seu eorum Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, poterit concordari, Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, seu circa ea aut eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae Qualitas & Natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, ac etiam si talia forent quae de se Mandatum quantumcumque exigant speciale; Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, Pro-
curatores, Deputatos, & Nuncios nostros, in forma praedicta, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c. |
Aug. 17. Richard earl of Warwick is appointed chief justice of South Wales. Westm. O. xi. 647. H. v. p. ii. 171. |
Pro Comite Warrewici & Sarum. An. 9. E. 4. Pat. 9. E. 4. p. 1. m. 3. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, & ex certa Scientia & mero Motu nostris, Constituimus & Ordinavimus carissimum Consanguineum nostrum Richardum Comitem Warrewici & Sarum Capitalem Justiciarium nostrum Suthwalliae, & Officium Capitalis Justiciarii nostri Suthwalliae eidem Comiti per Praesentes Damus & Concedimus; Dantes & Concedentes eidem Comiti Potestatem & Auctoritatem Faciendi, Excercendi, & Exequendi in Suthwallia praedicta omnia & singula, quae ad Officium Capitalis Justiciarii ibidem pertinent seu pertinere debent, adeò plenè & integrè prout aliquis Justiciarius Suthwalliae seu Partium illarum ante haec tempora in eisdem legittimè habuit, excercuit, aut occupavit, seu excercere, habere, aut occupare debuit, Ac etiam Constituimus ipsum Comitem Camerarium nostrum Suthwalliae, & Officium Camerarii nostri Suthwalliae eidem Comiti Damus & Concedimus, Et insuper Constituimus ipsum Comitem Senescallum Comotorum nostrorum de Cautremawre, ac Forestarium Forestae nostrae de Glincoth in Suthwallia, necnon Constabularium Castri nostri de Kermerdyn in Suthwallia, ac Officia Senescalli Forestarii & Constabularii praedictorum eidem Comiti similiter Damus & Concedimus per Praesentes, Quae quidem Officia Willielmus Herbert nuper Comes Pembrochiae nuper habuit & occupavit, & quae per Mortem praedicti nuper Comitis ad Manus nostras devenerunt seu devenire debuerunt, Habenda, Occupanda, & Excercenda Officia praedicta, & eorum quodlibet, praefati Comiti Warrewici a tempore Mortis praedicti nuper Comitis, per Se, vel sufficientem Deputatum suum, vel sufficientes Deputatos suos, pro Termino Vitae suae, Percipiendo & recipiendo de Nobis & Haeredibus nostris, pro Officiis praedictis, & eorum quolibet, Vadia, Feoda, Regarda, Reventiones, Proficua, & Emolumenta, eisdem Officiis, & eorum cuilibet ab antiquo debita & consueta; eo quod expressa mentio de vero Valore annuo Officiorum praedictorum, seu caeterorum Praemissorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus per Nos eidem Comiti Warrewici ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis seu provisis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Augusti. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c. |
Aug. 17. The same earl is also appointed constable of Cardigan Castle, and steward of the courts in Carmarthen and Cardigan. Westm. O. xi. 647. H. v. p. ii. 171. |
Pro eodem Comite. An. 9. E. 4. Ibid. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, de Gratiâ nostrâ speciali, Constituimus & Ordinavimus carissimum Consanguineum nostrum Richardum Comitem Warrewici & Sarum Constabularium Castri nostri de Cardigan, ac Senescallum Wallicarum Curiarum & Commotorum in Comitatibus de Kermerdyn & Cardigan in Suthwallia, ac Officia Constabularii Castri praedicti ac Senescalciae Curiarum & Commotorum praedictorum eidem Comiti per Praesentes Damus & Concedimus, Quae quidem Officia Willielmus nuper Comes Pembrochiae nuper habuit & occupavit, & quae per sive post Mortem ejusdem Willielmi ad Manus nostras devenerunt aut devenire debuerunt, Habenda, Occupanda, & Excercenda dicta Officia praefato Comiti Warrewici a tempore Mortis praedicti nuper Comitis Pembrochiae, per Se, vel sufficientem Deputatum suum, vel sufficientes Deputatos suos, pro Termino Vitae suae,
Percipiendo & recipiendo de Nobis & Haeredibus talia Vadia, Feoda, Regarda, Commoditates, & Proficua, qualia dictus Willielmus nuper Comes in eisdem nuper habuit seu percepit, Eo quod expressa mentio de vero Valore annuo Officiorum praedictorum, seu caeterorum Praemissorum, aut de aliis Donis seu Concessionibus, per Nos eidem Comiti Warrewici ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis seu provisis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Augusti. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c. |
Sept. 18. Letters of safe conduct for John lord of Cregny and Canaplas, chamberlain, and Martin Steenberch, dean of Brussels, secretary to the duke of Burgundy, and also for William bp. of Tournay, and sir Peter de Vasques, chamberlain of the same duke. Westm. O. xi. 648. H.v. p.ii. 171. |
De Salvis Gardis pro Ambassiatoribus Burgundiae. An. 9. E. 4. Franc. 9. E. 4. m. 14. Rex, per Literas suas Patentes, per Sex Menses duraturas, suscepit in Protectionem, Tuitionem, Defensionem ac salvam Gardiam suas speciales, Johannem Dominum de Crequy & de Canaplas Consiliarium & Camerarium Carissimi Fratris nostri Ducis Burgundiae, & Magistrum Martinum Steenberch Decanum de Brouxelles Secretarium Cirograferumque, ac Ambassiatores praefati Fratris nostri, & eorum utrumque conjunctim vel divisim, in Regnum suum Angliae, ac alia Dominia & Territoria sua quaecumque, in quacumque Navi sive Navibus sibi placuerit, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua vel infra, cujuscumque Statûs, Nationis, sive Conditionis fuerint (Rebellibus nostris omninò exceptis) tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces, equestrè vel pedestrè, cum Rebus, Bonis, & Hernesiis suis quibuscumque, totiens quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salva Gardia nostra, Veniendo, ibidem Nocte Dieque Morando & Perhendinando, & exindè ad propria Transeundo, Reveniendo, liberè & absque impedimento, impetitione, seu gravamine, aliqua Marqua, Contromarqua, sive Reprisalia, concessâ vel concedendâ, non obstante, &c, Proviso semper quòd praedicti, Dominus de Crequy, & Magister Martimus, ac secum Commitantes, se benè & honestè erga Regem & Populum suum habeant & gerant, absque aliquo, quod in Regis Contemptum aut Populi sui praedicti Dampnum cedere valeat, fac endo vel attemptando. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Septembris. Per Breve de Privato Sigillo, & de Dat. &c. Rex, &c. ut supra usque ibi, speciales, & tunc sic, Reverendum in Christo Patrem Williemum Turnacensem Episcopum, & Petrum de Vasques Militem ac Consiliarium & Camerarium carissimi Fratris nostri Ducis Burgundiae, ac Ambassiatores ejusdem Fratris nostri, & eorum utrumque, conjunctim vel divisim, in Regnum Regis Angliae, ac alia Dominia & Territoria sua quaecumque, in quacumque Navi seu Navibus sibi placuerit, cum Quinquaginta Personis in Comitiva sua vel infra, &c. ut supra mutatis mutandis. Teste ut supra. Per Breve, &c. |
Oct. 27. Oath of fealty taken by Henry Percy, son of Henry Percy, late earl of Northumberland, and his release from the Tower of London. Westm. O. xi. 648. H. v. p. ii. 172. |
De Fidelitate Henrici Percy capta. An. 9. E. 4. Claus. 9. E. 4. m. 13. d. Memorandum quòd, Vicesimo septimo Die Octobris, Anno Regni Regis Edwardi Quarti Nono, Henricus Percy, Filius Henrici Percy nuper Comitis Northumbriae, coram praefato Domino Rege, infra Palatium suum Westmonasteriense, personaliter constitutus, Sacramentum praestitit corporale in forma sequenti, Soveraigne Lorde, I Herry Percy becom youre Subgette and Liegeman, And Promyt to God and Youe that hereafter I Feyth and Trouth shall bere to You as to my Soveraigne Liege Lorde, and to youre Heires Kynges of Englond, of Lyfe and Lymme and of Erthely Wor-
shippe, for to Lyve and Dye ayenst all Erthely People, And to Youe and to youre Commaundementes I shall be Obeisaunt, As God Me Help And His Hole Evangelistes, Praesentibus, Venerabili Patre Thoma Cardinali & Archiepiscopo Cantuariensi, Richardo Duce Gloucestriae, Ac, Venerabilibus Patribus, Roberto Bathoniensi & Wellensi Cancellario, Et Willielmo Eliensi Thesaurario, Episcopis: Ac, Carissimis Consanguineis Regis, Willielmo Arundellae, Henrico Essexiae, Et Edmundo Kantiae, Comitibus: Necnon, Dilectis & Fidelibus Regis, Willielmo Domino Hastynges Camerario, Waltero Domino Ferrers, Johanne Duddeley, Et Johanne Dynham, Baronibus: Ac, Dilectis Regis, Johanne Bukyngham, Johanne Howard Thesaurario Hospitii Regis, Et Thoma Borough, Militibus; Et aliis. Et super hoc praefatus Dominus Rex adtunc & ibidem Oretenus, in Praesentia supradictorum Dominorum, exoneravit dictum Johannem Dominum Duddeley, Constabularium Turris Regis Londoniae, de ulteriori Custodia Corporis supradicti Henrici Percy. |
Nov. 16. John duke of Norfolk, John duke of Suffolk, and Antony earl of Ryvers are ordered to raise men in Norfolk and Suffolk for the defence of the kingdom against the rebels. Westm. O. xi. 649. H. v. p. ii. 172. |
De Arraiando, contra Ducem Clarentiae & alios, pro Deliberatione Henrici Sexti, Arma moventes. An. 9. E. 4. Pat. 9. E. 4. p. 2. m. 18. dor. Rex, carissimis Consanguineis suis, Johanni Duci Norffolciae, Johanni Duci Suffolciae, & Anthonio Comiti de Ryvers, Salutem. Sciatis quòd, pro Salvatione & Defensione Regni nostri Angliae, ac secura Tuitione Personae nostrae, necnon pro Suppeditatione Rebellium & Inimicorum nostrorum, assignavimus vos, ac vobis conjunctim & divisim plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, ad omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros Comitatûs Norffolciae, ad Laborandum potentes, juxta Gradus suos, benè & defensibiliter, Arraiandum, Ac ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem, in aliquo Loco sive aliquibus Locis, juxta Discressiones vestras, de tempore in tempus, Capiendum & Supervidendum, Ita quòd ipsi in Arraiatione hujusmodi continuè parati existant, Et ad eosdem Ligeos & Subditos nostros, super Praemunitione vobis faciendâ, omni festinatione ad Praesentiam nostram Conducendum, & eos in Conductione illa Regendum & Gubernandum; Et ideò vobis & cuilibet vestrûm, districtiùs quo possimus, Injungimus & Mandamus quòd statim, visis praesentibus, vos ipsos armari & arraiari, ac omnes & singulos Homines Comitatûs praedicti Defensibiles, & ad Laborandum potentes, coram vobis venire, & eos juxta Gradus & Facultates suos arraiari & armari, ac eos sic Arraiatos & Armatos in Arraiatione hujusmodi teneri faciatis, Et etiam Signa vocata Bekens ac Wardas & Vigilias in Locis, infra eundem Comitatum consuetis vel magis convenientibus, per quae Gentes Comitatûs praedicti de Adventu Rebellium & Inimicorum nostrorum praedictorum poterunt praemuniri, poni, Et Homines praedictos, in forma praedicta Arraiatos & Armatos, Nobis, ut praemittitur, in Resistentiam eorumdem Rebellium & Inimicorum nostrorum duci faciatis; Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque Comitatûs praedicti, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Obedientes in omnibus diligenter. In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto Die Novembris. Per ipsum Regem. Consimiles Literae diriguntur eisdem Ducibus & Comiti, sub eadem Data, pro Comitatu Suffolciae. |
Nov. 18. Admission and oath of John Langstrother as prior of the hospital of S. John of Jerusalem in England. Westm. O. xi. 650. H. v. p. ii. 172. |
De Fidelitate Prioris Sancti Johannis Jerusalem in Anglia facta. An. 9. E. 4. Claus. 9. E. 4. m. 13. d. Memorandum quòd, Decimo octavo Die Novembris, Anno Regni Regis Edwardi Quarti Nono, Milo Skayff, Marmaducus Lomeley, Confratres Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia & Praeceptores, Frater Robertus Baily Supprior ejusdem Hospitalis, Johannes Grene & Thomas Erlyche, Fratres & Capellani ejusdem Hospitalis, Nomine omnium Religiosorum Fratrum & Praeceptorum dicti Hospitalis, praesentârunt praefato Domino Regi, in quadam Camera sua infra Palatium suum apud Westmonasterium tunc existenti, Fratrem Johannem Langstrother Confratrem suum, Ballivum Aquilae, & Reverendi Magni Magistri Rodi Senescallum, Priorem suum Hospitalis praedicti, quem ipsi & omnes Confratres ejusdem Hospitalis, post Mortem Roberti Botill, ultimi Prioris ibidem, unanimiter elegerunt in Priorem dicti Hospitalis; supplicando eidem Domino Regi quòd ipse, juxta antiquas & laudabiles Consuetudines in Religione sua habitas, praefatum Johannem sic Priorem Electum admittere, & ipsum Priorem ea omnia & singula quae ad ipsum Hospitale pertinent administrare, & indè disponere permittere dignaretur: Super quo idem Dominus Rex praefatum Johannem Langstrother in Priorem dicti Hospitalis in formâ praedictâ admisit, Idemque Prior, in praesentiâ quamplurimorum Dominorum Spiritualium & Temporalium, de Concilio ipsius Domini Regis, tunc ibidem existentium, fecit eidem Domino Regi Fidelitatem in formâ sequenti, I shall be Feythfull and True, and Feyth and Trowthe shall bere to the King oure Soveraigne Lord, and to his Heyres Kynges of Englond, of Lyf and Lymme, and of erthely Worship, for to Lyve and Dye ayens all People, And diligently I shall be Intendaunt unto the Kynges Nedes and Besoignes after my Witte and Power, And the Kynges Counsill I shall kepe and layne, and to Hym and to his Commaundementz, in that that to me atteyneth and belongeth, I shall be Obeysaunt, As God Helpe Me And His Seyntez. Sub Protestatione tamen quod hujusmodi Fidelitas, sic per ipsum facta, non cedat in praejudicium dicti Prioris vel Successorum suorum in futurum. Vacatur istud Irrotulamentum Fidelitatis infrascriptum Fratris Johannis Langstrother Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, eo quòd Dominus H. Sextus Rex Angliae decimo sexto Die Novembris, Anno Regni sui Quadragesimo nono, & Readeptionis suae Regiae Potestatis Anno Primo, virtute Brevis ejusdem Domini Regis de Privato Sigillo, mandavit dilecto Clerico suo Custodi Rotulorum Cancellariae praedicti Domini Regis, quòd ipse Irrotulamentum praedictae Fidelitatis cancellaret & clarè evacuaret, & praedictum Breve suum Warantum esse deberet; ideò praedictum Irrotulamentum Cancellatur & Dampnatur. |