|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
July 3. Warrant for the payment of 20s. a day to John Stokes, ambassador to the emperor. Westm. O. x. 594. H. v. p. i. 12. |
De Ambassiata ad Imperatorem. An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4. Tertio Die Julii, Anno Duodecimo, apud Westmonasterium, Concessum fuit quòd fiat Warrantum, sub Privato Sigillo, Thesaurario & Camerariis de Scaccario, de Solvendo, per viam Praestiti, Magistro Johanni Stokes Legum Doctori, Qui, in Ambassiata Regis, versus Fratrem suum Imperatorem, de Mandato Regio, profecturus est, Vadia consueta pro Quarterio Anni (videlicet) xx s. per Diem. |
July 6. Grant of 600 marks to Richard earl of Salisbury for his expenses during the negotiations with Scotland. Westm. O. x. 594. H. v. p. i. 12. |
Pro Comite Sarum. An. 12. H. 6. Pat. 12. H. 6. p. 2. m. 30. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Considerantes grandes Custus & Expensas, quos, carissimus & fidelis Consanguineus noster, Ricardus Comes Sarum nuper habuit & sustinuit, Intendendo duobus separalibus Diebus Treugarum, apud Gloumabaustane tentarum, cum non modico Numero Gentium in Comitiva sua, ad Conveniendum ibidem cum Commissariis Consanguinei nostri Regis Scotiae, pro Reformationibus & Reparationibus Attemptatorum, contra Treugas ex una & altera Parte Factorum, Ac etiam graves Custus & Expensas, quos praefatus Comes habuit & sustinuit, Intendendo salvae Custodiae quorumdam Obsidum dicti Consanguinei nostri Scotiae, qui nuper, per avisamentum & assensum Concilii nostri, Custodiae ipsius Comitis commissi extiterunt,
De avisamento & assensu ejusdem Concilii nostri Concessimus & Licentiam Dedimus praefato Comiti quòd ipse Summam Sexcentarum Marcarum, in manibus suis propriis, de Custumis & Subsidiis Lanarum & Pellium lanutarum suarum in Portu de Kyngeston super Hull, unâ vice, vel diversis vicibus, ad Voluntatem suam, Eskippandarum, habere possit & tenere ad usum & Proficuum sua, Absque impetitione Nostri, vel Haeredum nostrorum in futurum, Per Indenturas, inter ipsum Comitem & Custumarios ejusdem Portûs, pro tempore existentes, de tempore in tempus, faciendas, Summas Custumarum & Subsidiorum, quas praefatus Comes penes ipsum, in manibus suis propriis, in formâ praedictâ, habebit seu retinebit, Testificantes, Quousque ipse, in manibus suis propriis, Summam praedictam de Custumis & Subsidiis Lanarum & Pellium Lanutarum praedictarum habuerit vel receperit, in Recompensationem Custuum & Expensarum supradictarum; aliquâ Ordinatione vel Appunctuamento, in contrarium factis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 8. John Cornewaille, lord Faunehop, consents to the liberation of William Chivaler, of France, hostage for the duke of Orleans. Westm. O. x. 595. H. v. p. i. 12. |
De Obsidibus Ducis Aurelianensis. An. 12. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatra F. 4. Octavo Die Julii, Anno Duodecimo, apud Westmonasterium, Johannes Cornewaille Dominus de Faunehop, coram Concilio Regis evocatus, annuit Liberationi Willielmi Chivaler de Francia, ob reverentiam Thomae Rempston Chivaler Capitanei in Francia, ita quòd Actus pro eo praesens factus, quoad Comitem Angulesme, & omnes alios Obsides Ducis Aurelianensis (praedicto Willielmo excepto) stet in suo robore & effectu, Et quòd dictus Cornewaylle habeat Potestatem Arestandi omnes Obsides praedictos, ita quòd non transeant extra Regnum quousque dicto Cornewaille satisfiat de Duobus Milibus Scutorum, ac etiam de omnibus aliis Summis sibi per dictum Ducem debitis, Praesentibus Dominis, Cantuar. Eborum, Elien. Tiptot. Cancellar. Thes. Et Custode Privati Sigilli. |
July 10. Power for Robert bp. of London, Philip bp. of Lisieux, John bp. of Rochester, Bernard bp. of Dax, Edmund count de Mortaigne, Nicholas abbot of Glastonbury, and seven others, ambassadors at the council of Basle, to treat for reformation of the Church and peace with France. Westm. O. x. 595. H. v. p. i. 12. |
De Potestate Commissa Ambassiatoribus Regis ad Interessendum Concilio Basiliensi. An. 12. H. 6. Franc. 12. H. 6. m. 2. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm, juxta Decreta Constantiensis Concilii, praesens Concilium Basiliense actualiter celebretur sub Sanctissimo Patre Domino Eugenio Papa Quarto, Nos, Eidem Concilio, Nedùm ex parte ejusdem Concilio per suos Oratores, Nobis ex hac causa specialiter destinatos, verùm etiam Apostolicis, & Imperialibus, ac aliorum quamplurium Sanctae Matris Ecclesiae Patrum & Principum Secularium Literis, creberimè instigati, Ad Dei Laudem, Sanctae Matris Ecclesiae Prosperitatem optatam & Honorem, & praesertim OD Fidei Catholicae Exaltationem, Interesse cupientes, Variis & diversis Causis rationabilibus praepediti, quo minùs personaliter eidem interesse poterimus ut vellemus, Venerabiles Patres, Robertum Londoniensem, Philippum Lexoviensem, Johannem Roffensem, Et Bernardum Aquensem, Episcopos, Ac carissimum Consanguineum nostrum Edmundum Comitem Moritonii, Dilectos nobis in Christo, Nicholaum Abbatem Glastoniae, Willielmum Abbatem Ecclesiae Beatae Mariae Eborum,
Et Willielmum Priorem Norwicensem, Necnon, Dilectos & fideles nostros, Henricum Brouneflete Militem, Magistrum Thomam Brouns utriusque Juris Doctorem, Sarum Decanum, Johannem Colville Militem, Magistrum Petrum Mauricii Doctorem in Theologia, Et Magistrum Nicholaum David Archidiaconum Constanciensem & Licentiatum in utroque Jure, Nostros Ambassiatores, Oratores, veros & indubitatos Procuratores, Actores, Factores, & Nuncios speciales Constituimus, Facimus, & Deputamus per Praesentes, Dantes & Damus eis, & ipsorum Majori Parti, Potestatem & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro & pro Nobis, in eodem Concilio Interessendi, Tractandi, Communicandi, & Concludendi tàm de hiis, quae Reformationem Ecclesiae Universalis, in Capite & in Membris, quàm hiis quae Fidei Ortodoxae sulcimentum, Regúmq; ac Principum Pontificationem, concernere poterunt, Necnon de & super Pace perpetua, Guerrarúmve Abstinentia, inter Nos & Karolum Adversarium nostrum de Francia, Tractandi, Communicandi, & Appunctuandi, Consentiendi insuper, &, si opus fuerit, Dissentiendi hiis, quae, juxta Deliberationem dicti Concilii, inibi statui & ordinari continget; Promittentes & Promittimus bonâ fide Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Oratores, & Procuratores nostros, aut Majorem Partem eorumdem, Actum, Factum, seu Gestum fuerit in Praemissis, & in singulis Praemissorum, Et hoc idem, cùm de & super hiis certiorati fuerimus, quantum ad Nos & Christianum Principem attinet, Executioni debitè curabimus demandare. In cujus rei testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes Dat. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, in Palatio nostro Westmonasterii, Decimo Die Julii. Per Concilium. |
July 12. Power for Marmaduke bp. of Carlisle, sir William Euer, and Stephen Wylton to treat for peace or truce with James K. of Scotland. Westm. O. x. 596. H. v. p. i. 12. |
De Tractando cum Jacobo Rege Scotorum. An. 12. H. 6. Scot. 12. H. 6. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Deputavimus & Constituimus, Venerabilem in Christo Patrem, Marmaducum Episcopum Karliolensem, dilectos & fideles nostros, Willielmum Euer Militem, ac Magistrum Stephanum Wylton Legum Doctorem, & Duos eorum, Commissarios, Nuncios, ac Deputatos nostros speciales, Ad Tractandum & Communicandum cum, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo Rege Scotorum, ejúsve Commissariis, Nunciis, & Deputatis, de & super Finali Pace & Perpetuâ, per Indicia quaecumque congrua & honesta, quae Pacem ipsam verisimiliter inducere poterunt & conservare quoquo modo, inter Nos, Haeredes, & Successores nostros, Regna, Terras, Dominia, Ligeos, & Subditos nostros, & ipsum Consanguineum nostrum Regem Scottorum, Haeredes, & Successores suos, Regnum, Terras, Dominia, Ligeos, & Subditos suos Optinendâ & Firmandâ, Necnon ad certas Treugas, inter Nos & ipsum Consanguineum nostrum nuper initas & concordatas, ad Terminum aliquem, juxta dictorum Commissariorum, Nunciorum, & Deputatorum nostrorum discretionem, ac prout eis utile & expediens fore videbitur, Prorogandum, Seu alias Treugas novas, ipsis Treugis Prioribus similes seu dissimiles, inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis nostris, & utriusque nostrûm, sub Modis, Formâ, & Conditionibus, & ad tempus, de quibus inter dictum Consanguineum nostrum, ejusve Commissarios, Nuncios, seu Deputatos, ac praefatos Commissarios, Nuncios, & Deputatos nostros, conveniri & concordari poterit, Ineundum, Appunctuandum, Concordandum, & Concludendum, Ac Reparationem quorumcumque Attemptatorum, ex parte praefati Consanguinei nostri, ac per Homines & Subditos suos, aut alios quoscumque sibi Benevolos, contra vim, formam, & effectum Treugarum praedictarum, ante haec tempora initarum, perpetratorum, seu factorum, ac ipsorum qui sic attemptârunt Punitionem Petendum, Requirendum, & Optinendum, & ea sic fieri Faciendum & Exequendum,
Consimilemque Reparationem & Punitionem ex parte nostra, ac pro Hominibus & Subditis nostris, aut aliis nostris Benevolis, siqua in ea parte per eos, seu eorum aliquem, contra vim, formam, seu effectum dictarum Treugarum perpetrata fuerint, Offerendum, Faciendum, & ea sic fieri Faciendum & Exequendum, Cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Ac etiam ad quascumque Pecuniarum Summas, per praefatum Consanguineum nostrum Nobis debitas, praesertim ratione cujusdam Appunctuamenti, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum super ipsius Liberatione pridem facti, necnon Traditionem & Liberationem certorum Obsidum, Prout, secundùm vim, formam, & effectum dicti Appunctuamenti, nobis faciendas, idem Consanguineus noster nobis tenetur (videlicet) in Locum Obsidum jam Defunctorum, aliàs per dictum Consanguineum nostrum Nobis liberatorum, Petendum, Exigendum, Optinendum, & Recipiendum, Ac ad praefatum Consanguineum nostrum de quibuscumque Pecuniarum Summis, ab ipso Nomine nostro Recipiendis, Quietandum, & Literas Quietantiarum sufficienter indè Faciendum, Ac de & super Praemissis, & eorum quolibet, Tractandum, Transigendum, Componendum, & Concordandum, Caeteráque omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale, Promittentes, in verbo Regio, Nos Ratum, & Gratum, & Firmum habituros quicquid per dictos Commissarios, Nuncios, & Deputatos nostros, aut Duos eorumdem, Actum seu Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Duodecimo Die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
Oct. 9. Safe conduct for John de Vendosme and Blaunchet d'Estouteville, now in Calais, to go to France and return. Dogmersfield. O. x. 597. H. v. p. i. 13. |
De Salvo Conductu. An. 13. H. 6. Franc. 13. H. 6. m. 11. Rex, per Literas suas Patentes, usque secundum Diem Decembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem de Vendosme Militem, & Blaunchet d'Estouteville Armigerum, in Villa Regis Calesii praesentialiter existentes, ad quascumque Partes proprias, infra Regnum Regis Franciae, cum Tribus Servientibus suis in Comitiva sua vel infra, transeundo, Et abinde in dictam Villam Calesii, cum Auro, Argento, & Jocalibus, ac Equis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, reveniendo, Ibidem morando, & exinde versus partes proprias, absque perturbatione seu impedimento quocumque, cum Servientibus suis praedictis, redeundo; Proviso semper quòd praedicti Johannes & Blaunchet, ac Servientes sui praedicti, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, Et quicquam, quod in Regis ac fidelium Ligeorum suorum Praejudicium vel Dampnum cedere valeat, non attemptent, seu attemptari faciant, Ac quòd ipsi, existentes in aliquibus Villis, Castris, & Locis Regi obedientibus, quicquam, quod contra Tractatum Pacis finalis, inter Regna Regis Franciae & Angliae factae & conclusae, cedere valeat, per se, vel per alios, palam vel occultè, minimè dicant, scribant, vel procurent, Quodque illi nullum Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum Regis firmatarum ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis salvi Conductûs Capitaneis, Majoribus, Ballivis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent, Et quod ipsi, in dicto Regno Regis Franciae existentes, in aliquo Civitatum, Castrorum, Villarum firmatarum, vel Fortalitiorum Regis, non morentur ultra unam noctem tantùm, nisi fuerit causâ gravis infirmitatis, aut aliâ causâ evidenti & probabili. Teste Rege apud Dogmersfeld, nono die Octobris. Per Concilium. |
Nov. 6. The K. of England to Fernando brother of Edward K. of Portugal; recommends for knighthood John Roderici, called Trigeyro, esquire of the household of the K. of Portugal, who is returning from England. Westm. O. x. 598. H. v. p. i. 13. |
Ad Fernandum Infantem Portugaliae. An. 13. H. 6. Pen. Cler. Pell. Henricus, De Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Illustri & Nobili Viro, Fernando Infanti ac Fratri, Serenissimi Principis, Edwardi, Dei Gratiâ, Regis Portugaliae & Algarbii, Consanguineo nostro carissimo, Salutem & Prosperitatis continuum Incrementum. Revertitur de Regno nostro Angliae in Solum Patrium circumspectae Prudentiae Vir Johannes Roderici dictus Trigeyro, Scutifer de Domo dicti Serenissimi Principis Regis Portugaliae & Algarbii Fratris ac Consanguinei nostri praecarissimi, Qui, ut informamur, ex Parentelâ, Generis Claritate nitidâ, Ortus, Habitu MILITIAE, quae in Regno Portugaliae de AVIS nominatur, insigniri affectat. Nos igitur (Consanguinee carissime) considerantes, prout, dicto Johanne referente, didicimus, quòd vestra Nobilitas dictae Militiae Gubernator & Provisor existit, memoratum Johannem, apud nos & nostros Maturitate laudabili ac Circumspectione providâ se gerentem, quem etiam Virum probum & in agendis strenuum reputamus, apud vestram Nobilitatem Recommendatum haberi Sinceriter exoramus, Sicque, suorum Meritorum & harum nostrarum intuitu Precum, idem Johannes eadem Militiâ, cum ejus habitu ac Praebenda, vestrae Benignitatis favente sibi Gratiâ, honorari se gratuletur & insigniri, Cujus Promotio nobis accepta foret, & nostrae menti cederet ad Complacentiam singularem. Nobilitatem vestram (Consanguinee carissime) conservet Altissimus & dirigat in aeternum. Script. Dors. Sexto Die Novembris, Anno Decimo tertio, apud Westmonasterium, lecta & concordata fuit praesens Copia, Praesentibus Dominis, Ebor. Dunelm. Lincoln. Warr. Northumbr. Suff. Tiptot. Bathon. Canc. Cromwell Thes. Et Custode Privati Sigilli. |
Nov. 8. The K. of England to Edward K. of Portugal; condoles with him on his father's death and congratulates him on his accession. Westm. O. x. 598. H. v. p. i. 13. |
Ad Regem Portugaliae. An. 13. H. 6. Penes Cleric. Pell. Serenissimo & Inclitissimo Principi, Edwardo, Dei Gratiâ, Regnorum Portugaliae & Algarbii Regi, Ceptéque Domino, Fratri & Consanguineo nostro praecarissimo, Henricus, eadem Gratiâ, &c. Salutem & internae dilectionis continuum incrementum. Litteras vestrae Serenitatis, nuper nobis praesentatas, gratanter recipientes, in ipsarum serie contenta nonnulla Spiritu moesto, reliqua verò cum cordis hillaritate suscepimus. Advertentes equidem (Frater & Consanguinee praecarissime) & intelligentes, ex inspectione earundem, inclitissimae recordationis, vestri Genitoris nostrique Avunculi carissimi, dùm in humanis agebat, ex hoc Seculo transitorio & fallaci Decessum, Cujus Anima precamur in Sorte Justorum ac Quiete perpetuâ, cum omnibus Sanctis, Benedictionem accipiat, Dilectionis & Caritatis sincerissimae, quam erga Nos, Regna, Domina, Subditos, & Subjectos nostros assiduè gerebat, intimè recolentes, tanti Principis Subtractione tristati, plurimùm dolebamus. Considerantes tamen quòd conditionis humanae proprium est, ut quisque, post hujus Aerumpnas Seculi, alia Retributionis, prout suis hic meruit Gestis, Secula metiatur, memoratumque Principem Victoriosissimum summo cum Honore & felicissimè ac modo Christianissimo Obiisse, singulare Nos Gaudium rursus invasit; plenariè confidentes quòd tempora sibi, tàm Vivo, quàm Obeunti, felicia destivanerit Altissimus ad sui Nominis inclitissimi Gloriam & Honorem. Verùm (Serenissime Princeps Frater & Consanguinee praecarissime) de eo, quod vestra Serenitas Nos insuper informare decrevit, Personam (scilicet) vestram inclitissimam in Solio Paterno, Fratrum Infantum, Comitum, Procerum, & universi Populi summo cum a-
more, ad Regiae Celsitudinis Fastigia sublimatam, ac Regna vobis a Domino commissa pacificè gubernare, omni mentis applausu, pro tantâ vobis a Salvatore nostro desuper inpensâ Gratiâ, suae Majestati Altissimae Laudem damus; Eandem affectuosè precantes ut Fraternitatem vestram praecarissimam, in Pacis quiete Incolumem, cum omnis boni Successu Prosperum, dirigere & conservare dignetur; Cujus & Nos Beneplacita adimplere gaudentes Amicitiarum Foedera, inter vestros nostrosque Praedecessores a priscis inita temporibus, opitulante Altissimo, servabimus illibata. Dat. &c. octavo die Novembris, Anno &c. xiij. Dors. Octavo Die Novembris, Anno Decimo tertio, apud Westmonasterium, lecta & concordata fuit praesens Copia, Praesentibus Dominis, Ebor. Dunelm. Linc. Hunt. Warr. Northumbr. Tiptot. Bathon. Canc. Cromewell Thes. Et Custode Privati Sigilli. |
Nov. 24. Commission of James K. of Scotland to Snawdoun officer of arms to prorogue the truce with England. Edinburgh. O. x. 599. H. v. p. i. 13. |
Commissio Jacobi Regis Scotorum de Treugis Prorogandis. An. 13. H. 6. Ex Autogr. Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem. Noveritis quòd, Ad Honorem, Laudem, & Reverentiam Domini nostri Jhesu Christi, immensam Caedem & Sanguinis Christianorum effusionem, quae Guerrarum occasione eveniri poterunt, pro viribus impedire, Pacem cum omnibus, saltem Christianae Fidei Cultoribus, observare & inviolabiliter custodire, nostrosque Ligeos sub Justitia, Pace, ac perpetuâ Quiete confovere volentes, Hinc est quòd, De Fidelitate, Legalitate, Industria, Probitate, ac Discretione, dilecti Famuliaris Servitoris nostri, Officiarii Armorum Snawdoun sanè confidentes, Ipsum verum & Indubitatum Commissarium & Procuratorem nostrum generalem & specialem Deputavimus, Limitavimus, & Ordinavimus, Tenoréque Praesentium Deputamus, Limitamus, & Ordinamus, Dantes & Concedentes eidem nostro Officiario plenariam Potestatem, & Mandatum speciale & generale, Treugas & Guerrarum Abstinentias, Inter Nos, Regnum, Terras, Praedia, Possessiones, Ligeos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes nostros quoscumque, ex parte una, & Excellentissimum & Amantissimum Consanguineum nostrum Henricum Angliae Regem, Regnum, Terras, Dominia, Possessiones, Subditos, Amicos, Alligatos, Confoederatos, Faventes, & Adhaerentes suos quoscumque, ex parte altera, nuper initas, captas, & jam pendentes, Continuandi & Innovandi, Necnon ipsas Treugas & Guerrarum Abstinentias de novo Prorogandi, Faciendi, Statuendi, Ordinandi, & Ineundi, Ac, super Praemissis omnibus, cum Deputato seu Deputatis, Deputando seu Deputandis, dicti Consanguinei nostri carissimi Conveniendi, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi, Super novis Affinitatibus, inter Nos & eundem carissimum Consanguineum nostrum Contrahendis & Inducendis, Communicandi & Tractandi, Novámque Dietam ad Praemissorum complementum Limitandi & Ordinandi, Necnon Indenturas alternatim super Praemissis omnibus & singulis Firmandi, Conficiendi, & Sigillandi, Et Partem, per dictum nostrum Commissarium & Deputatum Sigillatam, dicto Consanguineo nostro carissimo, ejusve Deputato, seu Deputando, Deputatis seu Deputandis, Exhibendi, Deliberandi, & Tradendi, Et Partem, per ipsum Consanguineum nostrum carissimum Henricum Regem Angliae, seu Deputatum aut Deputandum, Deputatos seu Deputandos, similiter sigillatam, Petendi, Requirendi, Exigendi, Recipiendi, Retinendi, & Nobis Praesentandi, Insuperque nostris Subditis, super Merchias versus Angliam commorantibus, Publicandi & Notificandi, Ac Proclamationes, juxta Tenorem Treugarum, fieri faciendi,
Caeteraque alia & singula Faciendi, Gerendi, & Exercendi, quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant speciale, Promittentes, bonâ Fide & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile perpetuò habituros quicquid per dictum nostrum Deputatum & Commissarium in forma praedicta Actum, Gestúmve, Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum. In cujus rei testimonium has Litteras, sub nostro Magno Sigillo, fieri fecimus Patentes. Apud Edinburgh, Vicesimo quarto die Mensis Novembris, Anno Regni nostri Vicesimo octavo. Sub Magno Sigillo Scotiae, pendentia caudâ Pergamenae. |