Feb. 24. Treaty of peace and mercantile intercourse between the K. of England and the archduke of Austria, duke of Burgundy. London. O. xii. 578. H. v. p. iv. 82. |
Tractatus Pacis & Intercursus Burgundiae. An. 11. H. 7. Ex Autogr. Omnibus et singulis, praesentes Literas visuris, audituris, & inspecturis, Philippus de Bourgundia Dominus de Benves Locumtenens, Gubernator & Capitaneus Generalis Artesiae & Admirallus, Paulus de Baeust Dominus de Formezeclae Praesidens Flandriae, Robertus de Melun Dominus de Rouny, Daniel de Praet Dominus de Merwede Camerarius & superior Ballivus Flandriae, Johannes de Cortenetto, Thomas Portenariae Consiliarius, & Florentius Hanwel Secretarius ordinarius, Ambassiatores, Procuratores, Legati & Nuncii Illustrissimi Domini Arghiducis Austriae, Ducis Bourgundiae, Brabantiae, Comitis Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zelandiae, Salutem. Notum Facimus quòd, Cùm potiora Mortalibus Dona a Superis tradi nequeant quàm Bona Pacis, & longo Rerum usu ac ratione semper
cognitum sit Pacem esse summum illud Praeceptum Numinis quod Humano Generi conducere queat, satisque compertum sit quot Calamitates & Aerumpnae passim a Bello exoriuntur, quot verò Commoda Pax certa & stabilis undique contulerit, Idcirco, Nos quantum Fructus & Utilitatis Terrarum ac Patriarum dicti Domini Archiducis Austriae Incolis & Subditis, necnon etiam Regni Angliae, ex Pace & Amicitia ante haec inter ipsos Principes praedictos initis & contractis, accreverit plenè cognoscentes, Nos pro dicto Illustrissimo Principe nostro Domino Archiduce antedicto suisque Haeredibus & Successoribus, atque eis & eorum Nomine, Auctoritate Nobis ab eodem Archiduce Principe nostro, per suas Literas Patentes commissâ (quarum Tenor inferiùs sequetur) cum Reverendo in Christo Patre & Domino Domino Richardo Dunolmensi Episcopo Custode Privati Sigilli Illustrissimi Regis Angliae, Domino Johanne Welles Vicecomite de Welles, Johanne Kendall Priore Domûs Sancti Johannis Jherusalem in Anglia, Wilhelmo Warham Legum Doctore Magistro ac Custode Rotulorum Cancellariae dicti Domini Regis, Cristoforo Worswike Archidiacono Richemont, & Johanne Risley Milite, Ambassiatoribus, Procuratoribus & Commissariis ad Infrascripta, per ipsius Illustrissimi Domini Regis Angliae Litteras Patentes deputatis (quarum etiam Tenor inferiùs sequetur) Convenimus, Contraximus & Conclusimus, & per Praesentes Convenimus, Contrahimus & Concludimus omnes & singulos Pacis, Amicitiarum, Mercium Intercursûs, & Mercatorum Communicationis sequentes Articulos, Inprimis, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, ab hac Die sit bona, sincera, vera, integra, perfecta & firma Amicitia, Liga, Confoederatio, Pax & Unio per Terram, Mare & Aquas dulces, futuris temporibus perpetuò duraturae, inter dictos Dominos Regem & Archiducem, eorumque Haeredes & Successores, Regna, Patrias, Dominia, Terras, Vassallos & Subditos quoscunque praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscumque Gradûs seu Conditionis existant, etiam si Archiepiscopali Ducali vel minori Dignitate Statu aut Gradu praefulgeant; ita quòd praedicti Vassalli & Subditi hincinde ubique locorum sibi invicem favere, seseque mutuis Officiis prosequi, & honestâ Affectione pertractare teneantur, possintque tàm per Terram quàm per Mare & Aquas dulces ad dicta Regna, Patrias, Dominia & Terras, Civitates, Oppida, Villas munitas aut non munitas, firmatas aut non firmatas, Portus & Districtus quoscunque & eorum quodlibet hincinde tutè, liberè & securè Accedere, Intrare, & in eisdem quamdiu voluerint Commorari & Conversari, ac ibidem Victualia & alia eis necessaria quaecunque sine quacunque contradictione Emere & Vendere, necnon ab eisdem Regnis, Patriis, Terris, Civitatibus, Oppidis, Villis, Portubus & Districtibus, & eorum quolibet, totiens quotiens eis libuerit, ad Partes proprias vel alienas quascumque, cum suis aut conductis aut accommodatis Navigiis, Plaustris vel Armaturis, Mercimoniis, Sercinolis, Bonis & Rebus quibuscumque, ire, recedere ac reverti, quemadmodum propriis in Patriis, haec omnia eis facere liceret, & sicut proprii Subditi Locorum & Patriarum illarum facere possint; ita quòd nullo Salvo Conductu aut Licentiâ generali vel speciali indigeant, nec in aliquo Locorum praedictorum salvum Conductum vel Licentiam petere teneantur. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd neuter dictorum Principum, nullusque Haeredum aut Successorum suorum, contra alium, ejusve Haeredes aut Successores, quicquam aget, faciet, tractabit vel attemptabit quocunque in Loco, sive in Terra sive in Mari, Portubus & Aquis dulcibus Occasione quacunque, nullumque praestabit Auxilium, Consilium, Favorem vel Assensum, quod per alium vel alios quoscunque aliquid fiat, agatur, tractetur vel attentetur in Injuriam, Praejudicium vel Damnum alterius, ejusve Haeredum aut Successorum, sed quibuscunque, sic, ut praemittitur, contra alium, infra Regna, Patrias, Dominia, aut Terras suas praedictas, aliquid Agentibus, Tractantibus, vel Attemptantibus, expressè & cum effectu contradicet, renitetur, obstabit & Impedimentum realiter praestabit. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd Neutra, immò nulla, Partium praedictarum praestabit Auxilium, Consilium vel Favorem notoriis Hostibus vel Inimicis alterius Partis, tàm per Terram quàm per Mare vel Aquas dulces infestare vel invadere volentibus, sed bonâ fide se mutuis Auxiliis militaribus Gentium Armatorum (Expensis tamen Opem Interpellantis) quotiens opus fuerit adjuvabit; in quorum Auxiliorum praestatione, quoad Numerum attinet Arma-
torum, habenda erit facultatis Ratio illius Partis quae de ferenda Ope rogabitur seu interpellabitur, ut, scilicet, ad non plus teneatur quàm tunc commodè facere poterit, considerata Temporis & Locorum oportunitate ac Statu Rerum suarum. Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd Neutra Partium praedictarum Rebellem vel Rebelles, Profugum vel Profugos alterius Partis, in ejus Regna, Patrias, Dominia, Terras, Portus, aut Districtus, aut eorum aliquem recipiet, nec eis aut eorum alicui in eisdem eorumve aliquo aut alio quocunque in loco, etiam extra eorum Regna, Patrias, Dominia, Terras, Portus, aut Districtus Auxilium, Consilium, Favorem, Hospitium, Gentes Armorum, Naves, Pecunias vel Victualia praestabit aut ministrabit, nec ab alio aut aliis quibuscumque in ejus Regna, Patrias, Dominia, Terras, Portus aut Districtus recipi, nec eis aut eorum alicui in eisdem Auxilium, Consilium, Favorem, Hospitium, Gentes Armorum, Naves, Pecunias vel Victualia dari, praestari, ministrari aut concedi permittet, sed expressè & cum effectu contradicet, obstabit & Impedimentum realiter praestabit. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, si altera Partium praedictarum aliquem vel aliquos, suum vel suos fuisse & esse Rebellem vel Rebelles, Profugum vel Profugos, & in sua Regna, Patrias, Dominia, Terras, Portus vel Districtus, aut eorum aliquem Receptum esse vel Receptos, aut ibidem latitare aut se tenere, per Literas suas alteri significaverit & declaraverit, tunc Pars illa, quae hujusmodi Literas receperit, vel cui taliter significatum aut declaratum fuerit, hujusmodi Rebellem vel Rebelles, Profugum vel Profugos, infra Mensem a Die Significationis praedictae proximò & continuè numerandum, tenebitur dicto Rebelli vel Rebellibus, Profugo vel Profugis, praecipere & mandare, vel praecipi & mandari facere, ut extra sua Regna, Dominia, Patrias & Terras, & eorum quodlibet, recedat & exeat, Recedant & exeant: Et, si infra Quindecim Dies a Die hujusmodi Praecepti non recesserit & exiêrit, Recesserunt & exiêrunt, tenebitur illum vel illos illico Proscribere & Bannire sub Poenâ Capitali, & talem Proscriptionem sive Bannum Contempnentem vel Contempnentes eadem Poenâ effectualiter puniet seu puniri faciet, Item, praefati Oratores, Commissarii, Procuratores & Legati dicti Domini Archiducis, & pro eodem Archiduce & ejus Nomine, Haeredumque & Successorum suorum, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus & Legatis dicti Illustrissimi Regis Angliae, & pro eodem Domino Rege & ejus Nomine ejusque Haeredum & Successorum, stipulantibus palàm & expressè Promiserunt, quòd nullus Rebellis praefati Illustrissimi Regis Angliae ejusve Haeredum aut Successorum, in aliqua Castra, Oppida, Villas, Portus, Districtus, vel alia Loca, quae Illustrissima Domina Margareta Illustrissimi Domini Ducis Caroli Defuncti Relicta aliave Persona, cujuscunque Statûs aut Dignitatis existat, infra Patrias, Dominia & Terras dicti Domini Archiducis, Jure, Dotalitio vel alio Titulo quocunque habet, tenet aut possidet, aut inposterùm habere aut possidere continget, aut in eorum aliquid de caetero recipietur, nec per Eam aut per aliam Personam quamcumque recipi permittetur aut tollerabitur, nec alicui hujusmodi Rebelli in Locis praedictis aut aliis quibuscunque in Navibus, Gentibus Armorum, Pecuniis, Victualibus, aut alio quocunque modo Consilium, Auxilium, vel Favorem per ipsam Dominam Margaretam, aut aliam quamcunque Personam, de caetero dari aut praestari permittet aut tollerabit; sed Eam & aliam quamcunque Personam hoc facere, palàm & expressè prohibebit & impediet: Et, si contra hujusmodi Conventionem dicta Domina Margareta aut alia Persona quaecunque praefato Domino Archiduci Subdita aliquid attemptaverit vel attemptari fecerit, quòd tunc praefatus Dominus Archidux tàm dictam Dominam Margaretam quàm alios sic Attemptantes, omnibus & singulis, quae Jure Dotis aut alio Titulo quocunque in Castris, Oppidis, Villis, & aliis Locis praedictis se habere, tenere aut possidere praetendet aut praetendent, & posteaquàm eam aut eas aliquid contra hujusmodi Conventionem attemptâsse constiterit, realiter & cum effectu perpetuò Privabit & privari faciet. Et Commissarii, Procuratores & Deputati Illustrissimi Regis Angliae, pro eodem Domino Rege & ejus Nomine, ac Haeredum & Successorum suorum, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus & Legatis Illustrissimi Domini Archiducis, pro eodem Domino Archiduce & ejus Nomine, necnon Haeredum & Successorum suorum stipulantibus, palàm & expressè Promiserunt quòd nullus Rebellis praefati Illustrissimi Domini Archiducis, ejusve Haeredum aut Successorum in aliqua Castra, Oppida, Villas, Portus, Districtus, vel alia Loca, quae Subditi praelibati Domini Regis, cujus-
cumque Statûs aut Dignitatis fuerit, infra Regna, Patrias, aut Dominia sua, quocunque Titulo tenent, habent aut possident, aut inposterùm tenere, habere, aut possidere continget, aut in eorum aliquid, de caetero recipietur, nec per eos aut eorum aliquem recipi permittetur aut tollerabitur, nec aliàs hujusmodi Rebelli in Navibus, Gentibus Armorum, Pecuniis, Victualibus, aut alio quocunque modo Consilium, Auxilium vel Favorem per ipsos Subditos ac eorum aliquem dari ac praestari permittet ac tollerabit; sed ipsos & singulos quosque facere palàm & expressè prohibebit & impediet: Et, si contra hujusmodi Conventionem Subditi Illustrissimi Domini Regis Angliae, aut eorum aliquis, aliquid attemptaverit vel attemptari fecerit, quòd tunc praefatus Dominus Rex omnes & singulos sic attemptantes omnibus & singulis, quae quocunque Titulo in Castris, Oppidis, Villis & aliis Locis praedictis se habere, tenere aut possidere praetendat aut praetendant, postea quàm illum illosve ipsius Subditis contra hujusmodi Conventionem attemptâsse constiterit, realiter & cum effectu perpetuò privabit & privari faciet. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd dictus Illustrissimus Dominus Rex Angliae, suique Haeredes & Successores in quibuscunque Confoederationibus & Amicitiis, cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate aut alia qualibet Personâ deinceps contrahendis, dictum Dominum Archiducem, suosque Haeredes & Successores Reservabunt & Comprehendent si Reservari & Comprehendi voluerint: Et, pari modo, idem Serenissimus Dominus Archidux, ejusque Haeredes & Successores, in quibuscunque suis Confoederationibus & Amicitiis, cum quovis Principe, Universitate, Communitatate, Societate aut aliâ qualibet Personâ deinceps contrahendis, praefatum Illustrissimum Regem Angliae, ejusque Haeredes & Successores Reservabunt & Comprehendent si Reservari & Comprehendi voluerint. Item, quòd in praesenti Tractatu Pacis & Amicitiarum comprehendantur Alligati, Amici & Confoederati utriusque Partis; illi, videlicet, quiin Literis Confirmatoriis hujus praesentis Tractatûs per ipsos Principes denominabuntur, si comprehendi voluerint. Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, si, durantibus Pace & Amicitiis praefatis, aliquid contra vires & effectus earumdem, per Terram, Mare & Aquas dulces, per aliquem ipsorum Principum eorumve Haeredum & Successorum, vel eorumdem Vassallos, Subditos aut Alligatos, aut eorum Alligatorum Haeredes seu Successores, in hiis Amicitiis comprehensos, Subditos vel Vasallos fuerit attemptatum, actum & gestum, nichilominus haec Pax & Amicitia in suis Viribus & Effectu permanebunt, & pro ipsis Attemptatis solummodo punientur ipsi Attemptantes & Dampnificantes, & non alii. Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd omnes Mercatores tàm Regni Angliae, Dominii Hiberniae, Villae & Marchiarum Calisii, quàm etiam Mercatores Terrarum & Patriarum Brabantiae, Flandriae, Hannoniae, Hollandiae, Zeelandiae, Villae & Terrae Mecliniae, & aliarum Patriarum & Dominiorum Domini Archiducis praedicti, tàm Mercatores Lanarum, Coriorum, Victualium, quàm aliarum Merchandisarum quarumcumque, necnon eorum Factores, Familiares, Negotiorum Gestores, & Ministri, poterunt deinceps, per Terram pedestres aut equestres, aut alio modo quocunque, armati vel non armati (dummodò Armati simul Incedentes Quadragenarium Numerum non excedant) cum suis Bonis & Mercandisis securè & liberè Ire & venire, invicemque Communicare & Mercari, Emere & Vendere ac Commercium facere & habere, tàm de Mercandisis Lanarum, Coriorum. Victualium, Armorum, Equorum, Jocalium, quàm aliis quibuscunque, ipsaque Ducere & Reducere, sive Duci & Reduci facere, ad eorum libitum & voluntatem, de Calesiis & March is ejusdem ac aliis quibuscumque Partibus Regni Angliae & Dominii Hiberniae, in Brabantiam, Flandriam, Hannoniam, Hollandiam, Zeelandiam & Meccliniam, ac alia Dominia praefati Domini Archiducis; Et, è contra, de Brabantia, Flandria, Hannonia, Hollandia, Zeelandia, & Mecclinia, ac aliis Dominiis, praefati Domini Archiducis ad Villam & Marchias Calesii & alias quascumque Partes Regni Angliae & Dominii Hiberniae, absque aliquo Impedimento aut Prohibitione quacunque in contrarium, & absque eo quod propter ea aliquam Poenam sive Multam incurrant, seu quòd per Dominos Patriarum, Terrarum & Dominiorum praedictorum hincinde, aut eorum Officiarios & Justiciarios possint inde redargui, accusari, puniri, vel mulctari; Statutis & Ordinationibus Locorum in omnibus semper salvis.
Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd omnes Mercatores Regni Angliae, Dominii Hiberniae, Villae & March' Calesii, tàm Mercatores Lanarum, Coriorum, Victualium, Armorum, Equorum, Jocalium, quàm aliarum Mercansiarum quarumcumque, necnon eorum Factores, Familiares, Negotiorum Gestores, & Ministri, Nautae, Magistri Navium & Marinarii, poterunt Navigare, Ire, Transire & Redire per Mare & Aquas dulces Eundo & Redeundo Conversari Esse & Morari securè & liberè in Patriis, Terris & Dominiis praefati Domini Archiducis, & etiam in Portubus & Littoribus Patriarum, Terrarum & Dominiorum praedictorum, per ipsum Dominum Archiducem autorisatis; in Villis (videlicet) ubi Custumarii & alii Officiarii Archiducales sunt ordinati ad Vacandum & Attendendum pro & super Introitu & Exitu Navium, Mercatorum & Mercansiarum, & non alibi nec in aliis Locis, cum eorum Bonis, Mercansiis & Navibus praedictis quibuscumque, & cum Mercatoribus Patriarum, Terrarum & Dominiorum praefati Domini Archiducis, seu eorum Factoribus, Familiaribus, & Negotiorum Gestoribus & Ministris, necnon cum omnibus aliis Mercatoribus cujuscumque Nationis existant, & eorum Factoribus, Familiaribus, Negotiorum Gestoribus & Ministris, de quibuscunque Mercansiis tàm Victualium quàm aliis liberè Mercari, Emere, Habere & Vendere, ac Mercansias facere poterunt, quae ad & in praedictos Portus & Littora Patriarum, Terrarum & Dominiorum praefati Domini Archiducis, tàm eorum propria Bona quàm aliena, Ducere vel Duci facere, & ab ipsis Portubus seu Littoribus quotienscumque, quandocunque & quocunque voluerint securè Recedere & Redire, cum eorum Bonis, Mercansiis & Navibus praedictis quibuscunque: Et, pari modo, Mercatores Patriarum, Terrarum & Dominiorum praefati Domini Archiducis tàm Lanarum, Coriorum, Victualium, & aliarum Mercansiarum quarumcumque, necnon Factores, Familiares, Negotiorum Gestores, & Ministri, Nautae, Magistri Navium & Marinarii poterunt de caetero securè & liberè Navigare, Ire, Transire & Redire per Mare & Aquas dulces, & Eundo & Redeundo Conversari esse in dictis Regno Angliae, Dominio Hiberniae & Villae & Marchiarum Calesii, & etiam in Portubus & Littoribus ipsorum per praefatum Regem Angliae auctorisatis; in Villis (videlicet) ubi Custumarii & alii Officiarii Regales sunt ordinati ad Vacandum & Attendendum pro & super Introitu & Exitu Navium, Mercatorum & Mercansiarum, & non alibi, cum eorum Bonis, Mercansiis & Navibus praedictis quibuscunque, & cum Mercatoribus Angliae, Hiberniae & Calisii, ac Marchiarum, seu eorum Factoribus, Familiaribus, Negotiorum Gestoribus & Ministris, de quibuscunque Mercansiis tàm Victualium quàm aliis liberè Mercari, Emere & Vendere, & Mercandisam facere poterunt, quae ad & in praedictos Portus Angliae, Hiberniae & Calesii, tàm eorum Bona propria quàm etiam aliena, Ducere vel Duci facere, & ab ipsis Portubus seu Littoribus quotienscumque, quandocunque & quocunque voluerint liberè & securè Recedere & Redire cum eorum Bonis, Mercansiis & Navibus, absque eo quod ipsi proptereà per Dominos Regnorum, Dominiorum, Patriarum & Terrarum praedictarum, seu eorum Officiarios quovis pacto redargui vel aliquâ Poenâ mulctari possint, seu quod per eosdem ipsis Mercatoribus aliquid Damnum, Praejudicium vel Impedimentum fieri aut inferri possit per Viam facti, occasione Guerrae vel Depraedationum aut Attemptatorum factorum vel fiendorum, vel alio modo ex Causâ quacunque; Solvendo tamen, quantum attinet ad Mercatores utriusque Partis Partium praedictarum, pro Rebus, Bonis & Mercansiis suis, Jura & Theolonia quae ante Quinquaginta Annos proximò elapsos statuta, soluta & consueta fuerunt, & non alia: & nichilominus poterunt utriusque Partis Principes in Dominiis suis, quoad Subditos suos, talia Jura & Theolonia quae voluerunt de novo instituere: Poterunt etiam, non obstantibus praedictis, Causâ Necessitatis Victualium, & aliâ justâ & rationabili Causâ, Prohibere & Defendere, nè tale Genus Victualium quod eis magis videbitur expedire a Dominiis extrahatur. Item, Conclusum, Concordatum & Conventum est quòd Mercatores utriusque Partium praedictarum, & eorum Factores, Familiares, Negotiorum Gestores & Ministri, necnon Magistri Navium, Marinarii & Nautae poterunt licitè Ducere, Portare & Habere cum illis & super illos in eorum Navibus Arma Invasiva & Defensiva, cujuscunque generis fuerint, ad Se, eorum Corpora, Bona, Mercandisas & Naves salvò & securè contra quoscunque Servandum & Defendendum, tàm Eundo & Redeundo per Mare & Aquas dulces, quam Morando in aliquo Portu Partium praedictarum, ac, cùm applicuerunt, quo-
tienscunque, ubicunque & quacunque de causa id contigerit, eorum Gladios, Dagarios, Lanceas & Cultellos, secum usque ad Terram & per Terram ad eorum Hospitia liberè & impunè deferre & portare; Proviso tamen quòd in eorumdem Hospitiis Gladios & Lanceas deponent & relinquent, quousque ad eorum Naves redirent. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd Mercatores utriusque Partis Partium praedictarum, ac eorum Factores, Familiares, Negotiorum Gestores, & Ministri, Nautae, Magistri Navium & Marinarii tutè & securè morabuntur in Regnis, Dominiis, Patriis & Terris Principum praedictorum & eorum utriusque, necnon in eorum Portubus & Littoribus, cum eorum Bonis, Navibus, Mercansiis quibuscunque, absque eo quod ipsi vel eorum aliquis ullum Damnum, Injuriam vel Praejudicium aliquid aliis Mercatoribus cujuscunque alterius Nationis aut eorum Factoribus, Negotiorum Gestoribus, Ministris, Nautis, Magistris Navium & Marinariis faciant aut fieri procurent, & quòd Mercatores aliarum Patriarum & Nationum, eorum Factores, Negotiorum Gestores, Ministri, Nautae, Magistri Navium & Marinarii, Mercatoribus & Subditis alicujus Principis Principum pradictorum nullum Dampnum, Injuriam vel Praejudicium aliquod in Locis praedictis inferant aut inferri procurent. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd Piscatores utriusque Partis Partium praedictarum (cujuscunque conditionis existant) poterunt ubique Ire, Navigare per Mare, securè Piscari absque aliquo Impedimento Licentiâ seu salvo Conductu: Et, si contingat aliquos ex Piscatoribus unius Partis per Fortunam, Tempestatem Maris, Vim Hostium, aut alio modo compelli intrare aliquem Portum vel Districtum alterius Partis, ibidem pacificè & amicabiliter Recipientur & Tractabuntur (Solvendo in Locis ubi applicabunt Jura & Theolonia praedicta) & ab illis Portubus & Locis poterunt liberè Recedere & Redire, cum eorum Navibus & Bonis, sine Impedimento vel Contradictione quacunque; dummodò tamen per ipsos Piscatores non committatur Fraus neque Dolus, seu per eos aliis Dampnum minimè fiat. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd in nullis Portubus aut Littoribus Partium praedictarum aut eorum alterius Piratae aut alii, sine Autoritate suorum Principum Guerram super Mare facientes, sive Nationis Partium praedictarum aut alterius Nationis cujuscunque fuerunt, aliqno modo Receptabuntur, neque ipsis aut eorum alicui ibidem seu alibi in Regnis, Patriis, Dominiis, & Terris Principum praedictorum in Pecunia, Armis, Instrumentis Bellicis, Victualibus, aut aliâ Re quacumque, aliquo pacto, Auxilium praestabitur, nec Favor, quovis quaesito colore, praebebitur sub Poena Resertionis & Restitutionis omnium Dampnorum, Expensarum & Interesse Subditis praedictis, aut eorum alicui per hujusmodi Piratas aut violentos Depraedatores illatorum & fiendorum, tàm per ipsos Piratas si deprehendantur & Solvendo sint, quam etiam per eorum Receptatores, Factores & Auxiliantes: Qui quidem Piratae & Depraedatores eorumque Fautores & Auxiliatores ad haec praecisè & summariâ Cognitione cogentur, tàm in Personis quàm Bonis, per Locorum seu Districtuum Officiarium ubi talia contigerint; de quibus Dampnis, Expensis, & Interesse, si aliàs probare non poterunt, stabitur Fidei & Juramento Dampnificatorum: Et si contingat hujusmodi Piratas, Depraedatores, eorum Factores & Auxiliantes super hujusmodi Piratica, Depraedatione, Favore, vel Auxilio, ut praemittitur, convinci, quòd tunc hujusmodi Piratae, Depraedatores, eorum Fautores, Auxiliatores, Dampna, Expensas, Interesse, Partibus sic Dampnificatis Resarcient & Restituent; & si hujusmodi Resertionem & Restitutionem infra Quatuor Dies, proximò & immediatè sequentes Diem in quo de hujusmodi Piraticâ, Depraedatione, Favore vel Auxilio convicti fuerunt, cum effectu facere Recusaverint, tunc hujusmodi Piratae, Depraedatores, Fautores & Auxiliatores ad Restitutionem Dupli Dampnorum, Expensarum & Interesse sic Dampnificatis faciendam per Locorum & Districtuum Officiarios compellantur & cogantur. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, si per aliquos Piratas aut alios, ut praemittitur, Guerrae operam dantes, aliqua Bona Mercatorum vel Subditorum unius vel alterius Partium praedictarum super Mare Capiantur, & in aliquem Portum unius vel alterius earumdem Partium adducantur, non poterunt Bona, sic Capta & Depraedata, ibidem per ipsos Piratas vel alios quoscunque Poni ad Terram Vendi vel Alienari: Et si nichilominus ad Terram Ponantur ibidemve Vendantur vel Alienentur, de ipsis Bonis seu eorum vero Valore, cum Dampnis & Interesse
per Depraedatos in ea parte sustentis & habitis, de quibus Valore Dampnis & Interesse, constito tamen prius de ipsa Depraedatione, liquebit per eorum juratam Assertionem, si aliàs probari non poterit, per Officiarios Locorum Restitutio fiet ipsis Dampnificatis & Depraedatis; ad quas Restitutiones fiendas habebunt Officiarii Locorum & alii, quos Principes ipsi in Oppidis & Portubus suis deputare voluerint, Commissiones speciales in tali Casu Requisitas, & hunc Articulum de verbo in verbum in Se plenè continentes: Quibus mediantibus praedicti Officiarii Restitutionem hujusmodi facere tenebuntur, sub Poena ab eis Recuperandi verum & justum Valorem omnium Spoliationum & Oblatorum hujusmodi, unà cum praedictis Dampnis & Interesse sic Dampnificatis: Fient insuper Edicto Publico Prohibitiones Poenales in Portubus & Littoribus utriusque Partis Partium praedictarum, nè quisquam, cujuscunque Nationis aut Conditionis existat, talia Bona, per Piratas aut alios, ut praemittitur, Guerrae operam dantes capta & depraedata, & ad Terram posita vel infra Portum inventa, Emere vel quovis alio titulo Recipere praesumat, in Praejudicium vel Detrimentum Dampnificatorum seu aliorum quorumcumque Interesse in iis habentium, & quòd Officiarii Locorum, quotiens Casus acciderit, sub Poena recuperandi ab eis Bona & Mercimonia hujusmodi capta & adducta, Portum aliquem Partium praedictarum, pro Dampnis & Interesse, statim ipsam Navem, Magistrum & Marinarios ejusdem, necnon Bona & Mercimonia quaecumque in eadem Navi Reperta sub tuto Aresto & Salvâ Custodiâ ponant, Servanda ad Utilitatem Dampnificatorum & eorum quorum intererit, iidemque Locorum Officiarii procedent ad Correctionem Piratarum & Delinquentium in Navi Repertorum secundùm Casuum exigantiam. Item, ad finem ut Captiones Navium Personarum & Bonorum unius Partis super alteram de caetero cessent, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, quandocunque aliqua Navis alicujus Indigenae unius vel alterius Partis Partium praedictarum exitura est ab aliquo Portu sive Districtu Principum praedictorum, seu eorum alterius, Majores & Gubernatores Civitatis, Oppidi sive Villae, quibus Portus sive Districtus hujusmodi adjacens est, quibuscunq; Nominibus, Officiis aut Appellationibus iidem Gubernatores censeantur, capiant sufficientes Securitates de & pro Dominiis, Possessoribus, Proprietariis, Magistris, Bursariis & Vitellariis Navis hujusmodi, ad Duplum Valoris Navis Apparatûs & Victualium ejusdem, quòd Magister ejusdem Navis Capitanei, Marinarii & omnes in eadem Navi existentes, cujuscunque Statûs aut Conditionis existant, servabunt Pacem erga quoscunque Subditos Principum praedictorum, & quod nullam eis Injuriam sive Violentiam in Terra, Mari, Fluminibus, aut Portu aliquo facere vel inferri praesumant: quòd si hujusmodi Securitatem praestare noluerint, non permittent immò impedient expressè ipsos Mercatores & Gubernatores Navium hujusmodi quoquo modo exire, nisi Proprietarii sive Bursarii ejusdem Navis Regalem vel Archiducalem respectivè Licentiam suo sub Sigillo eisdem exhibuerit, quòd licitè cum sua Nave sine ulla Cautione poterit; In quo Casu, si ipsi sic per Principem suum Licentiati Subditos alterius Principis spoliaverint aut dampnificaverint, & solvendo non fuerint, tunc per eundem Principem sic Licentiati plena Satisfactio fiat Partibus sic Dampnificatis: quotiens autem Securitatem praemissam Majores & Gubernatores Civitatum, Villarum & Oppidorum unius Partis aut alterius exigerint, dabunt Literas autenticas, sub eorum Communi Sigillo, Proprietariis, Possessoribus, Magistris seu Bursariis illius Navis ita assecuratae, testificantes ipsius Securitatis praestationem, ad finem ut, ipsarum Literarum vigore, Navis hujusmodi alios, ad quos forsitan applicabit Portus, absque novâ Securitatis praestatione liberè exire valeat. Item, quia Naves Mare frequentantes tenentur altera alteri succurrere de Victualibus & aliis ad Navem Necessariis, quòd tamen facere tenentur nisi pro justo Pretio, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd de caetero tenebuntur illi, qui Victualia aut alia necessaria ab aliqua Nave Receperint, Pretium ipsorum aut inpraesentiarùm aut postmodùm ubi ad Littus applicuerint persolvere. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, si aliqua Navis, per aliquem non Subditum Principibus praedictis, Capta fuerit in Portu aliquo aut Francisiis alicujus Principum praedictorum, tenebitur ille Princeps, in cujus Portu aut Francisiis Navis illa Capta fuerit, unà cum altero Principe, pro Restitutione dictae Navis Prosequi, Sumptibus tamen & Expensis Partis Dampnificatae.
Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd nullum praebebitur Impedimentum, per unam Partem vel alteram, Venientibus de Partibus Orientalibus, neutri Parti Inimicis, cum Vasis vel Navibus quibuscunque, oneratis Victualibus, Mercansiis vel aliis Bonis, versus Regna, Patrias, Dominia aut Terras unius vel alterius Principum praedictorum. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, quotienscunque contigerit quòd aliquae Naves, qualescunque fuerint sive unius vel alterius Partium praedictarum, per Tempestatem Maris, Vim Hostium, vel aliam Causam compellentur in aliquem Portum unius Partis vel alterius applicare vel intrare, Naves illius Partis, quibus talia contigerint, cum Mercatoribus & Nautis seu Marinariis, aut aliis Personis quibuscunque non probabiliter suspectis, in ipsis existentibus, in alterius Partis Portubus secure erunt & Recipientur, & ab ipsis Portubus poterunt liberè Recedere, cum eorum Bonis & Mercansiis, sine Contradictione & Impedimento; proviso quòd Bona & Mercandisae, quae in ipsis Navibus erunt, nisi urgente necessitate, non ponerentur ad Terram, nec in alias Naves, sine Licentia Officiariorum Principis illius Partis ubi talia contingent vel aliorum ad hoc Potestatem habentium, Reponentur. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd Nautae Magistri Navium & Marinarii Subditi praefatorum Principum, post Adventum ipsorum ad Portus unius vel alterius eorumdem Principum, poterunt liberè imponere & ligare eorum Naves, tàm Oneratas & non Oneratas, quàm ad Guerram dispositas, dummodò non fecerint Piraticam, in eisdem Portubus & Littoribus, eodem modo quo poterunt ipsius Principis Subditi proprii. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd Subditi unius Principum praedictorum, sive Mercatores fuerint sive Nautae, Magister Navium aut Marinarii, non adducent vel adduci facient, per Mare fraudulosè vel quocunque colore, aliqua Bona seu Mercandisas Inimicorum alterius eorumdem Principum: Et, si secus egerint & per Subditos alterius Principis Guerrae licitè Operam dantes, super haec interrogati fuerint, tenebuntur facere veram planam ac Justam Confessionem & Declarationem, cui in ea parte pro tunc stabitur, iidemque Interrogantes ulterius Scrutinium in ea parte non facient; Sed si posteà eundem Interrogatum falsò respondisse constiterit, tunc idem interrogatus interroganti, quem per falsam Responsionem defraudavit, tantum de suo erogare tenebitur, quantum Merces Inimicorum per eum vectas & ut praemittitur celatas valuisse constabit. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, quotienscunque contigerit aliquam Navem unius Partium praedictarum, Bonis & Mercandisis oneratam, per Fortunam, Tempestatem Maris vel alio Modo quocunque Perire prope Portus Limites aut Costeras, vel in Portubus, Limitibus aut Costeris alterius Partis, licet in ipsa Nave non remaneat Vir, Mulier, Puer, Catus, Canis vel Gallus vivens, Bona tamen & Mercandisae qualiacumque, quae ad Terram applicabunt vel aliter salvari aut recuperari contiscata nec pro Confiscatis reputabuntur, sed per Officiarios Locorum, in quibus is Casus accideret, Salvae & Securae Custodiae committentur, sub eadem sic Remansura per unum Annum & Diem tunc proximò & immediatè sequentes, infra quem Terminum, si quisquam supervenerit, & se Rerum ac Bonorum ipsorum verum Proprietarium fuisse constiterit, Res & Bona ipsa sine difficultate vel dilatione aliqua eidem plenè Restituentur; solvendo tamen His, quorum operà & diligentiâ Res & Bona ipsa recuperata salvata & custodita fuerint, rationabiles Expensas, & Custodibus Salarium competens prout Ratio & aequitas postulabunt. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quod Mercatores, qui Subditi fuerint alicujus Principum praedictorum, poterunt tenere & habere in Villis & Oppidis alterius Principis Domos & Habitationes pro ipsis & rebus suis in eisdem recipiendis servandis & exponendis, ibidemque eisdem Privilegiis Libertatibus & Francisiis utentur & gaudebunt quibus ibidem usi & gavisi fuerint ante Quinquaginta Annos ultimò & immediatè praecedentes, adeoque benignè & amicabiliter tractabuntur in eisdem sicut aliae Nationes ipsas Patrias & Villas frequentantes. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd Officiarii Principum praedictorum & eorum utriusque, ad Scrutandas Mercandisas, per Terram, Mare vel Aquas dulces vectas vel vehendas, ordinati, in Visitando Mercandisas vel Naves nil Dampnificabunt
de Bonis seu Mercibus Subditorum unius vel alterius Principum praedictorum, sed ea benè & honestè tractabunt & visitabunt absque Violentia, Frangendo Pugonibus vel aliis Instrumentis quibuscunque Barellos, Saccos, Cistas, Sarcinulas seu alias Paccaturas quascunque, & temerè Contravenientes teneantur Poena Incarcerationis per unum Mensem una Partis Laesae: qui verò ex nulla rationabili aut probabili Causa hujusmodi Barellos, Saccos, Cistas, Sarcinulas ac alias Paccaturas fregerit, aperuerit aut dissolverit, ad hujusmodi Barellos, Saccos, Cistas, Sarcinulas & Paccaturas Resarciendum, Reparandum & Repaccandum, suis super Rebus & Expensis, teneatur; Scrutatores autem hujusmodi, in exequendo sua Officia in Patriis Partium praedictarum, nullas Exactiones super ipsos, quorum Bona seu Merces scrutantur, facient, nec eosdem cogent ad Venditionem suarum aut alicujus Partis pro aliquo Pretio, per ipsos Scrutatores contra Voluntatem Venditorum statuto. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, quotienscunque Mercatores & Subditi Illustrissimi Regis Angliae, pro Solutione habendâ, suos conveniunt Debitores in Terris, Patriis & Dominiis dicti Domini Archiducis, coram Judicibus & Legislatoribus ad hoc ordinatis & deputatis, alligabunt Debitores suos suspectos fore de Fuga, & hac de causa petent ut statim Debitores sui Judicium subire cogantur; tunc hujusmodi Judices & Legislatores, sic requisiti, Probationes dictorum Angliae Subditorum, si quas obtulerint, ad probandum hujusmodi Suspitionem Fugae, sine aliquibus morâ & difficultate, eas admittent, &, si nullas habuerint, tùm ipsorum Angliae Subditorum Juramento quoad praedictam Fugae suspitionem stabitur, praestitâ per eos Primitùs Idoneâ Cautione de Solvendo Expensas & interesse his quos sic ad Judicium trahi petent, casu quo ex eventu se Litem injustè movere constiterit; &, hoc facto, Debitores ponentur, absque aliis Monitionibus, statim sub Aresto, donec sufficientes Cautiones de Judicio sisti & Judicato solvendo Praestiterint; Privilegiis, quoad effectum praesentis Articuli, sub quacunque verborum serie, Civiatibus, Castris, Oppidis, Villis, Burgis in contrarium concessis vel postea concedendis, Usu aut Consuetudine quibuscunque non obstantibus; quibus tamen Debitoribus, sic arrestatis, sub Aresto manentibus, si petent, dabitur Terminus Octo Dierum ad probandum se de Fuga suspectos non esse, & hoc Probato cessabit Arestum, sed nichilominus propter hujusmodi Dilationem Octo Dierum Processus super Debito principali nullatenus retardabitur. Et similis in Regno Angliae ministrabitur Justitia Mercatoribus & Subditis Patriarum Terrarum & Dominiorum praefati Domini Archiducis, adversus eorum Debitores (in tribus Curiis, videlicet, in Curia Cancellariae, Constabularii, & Magni Concilii) etiam super omnibus Obligationibus factis ultra Mare, & in Moneta Flandriae etiam quarum Solutio destinata est ad aliquem locum Patriarum, Terrarum & Dominiorum dicti Archiducis, dummodò Dies Solutionis sit praeterita; non obstantibus quibuscunque Ordinationibus vel Consuetudinibus Civitatum Opidorum seu Locorum Angliae in contrarium; in quibus quidem Curiis tenebuntur Angliae Debitores peremptoriè procedere, absque eo quod ipsas seu earum alteram possint declinare. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, quotienscunque contigerit Subditos Domini Regis Angliae a Subditis ejusdem Domini Archiducis, vel Subditos ejusdem Domini Archiducis a Subditis praefati Domini Regis Angliae, quoquomodo Laedi vel Damnificari, non debent propter ea per Literas Represaliarum, Marcae, vel Contramarcae, aut alia Mandata quaecunque, debitis Admonitionibus & Summonitionibus non praecedentibus, qui Damna non tulerint, ad Petitionem Dampnificatorum, vel alio modo, in Personis vel Bonis Arrestari, aut quovismodo Impetiri aut Molestari, nec Guerra ob id fieri vel moveri debet, sed per Principes unius vel alterius Partis Attemptata ipsa debitè Reparabuntur & in priorem Statum Reponentur, hujusmodique Literae Reprisaliarum Marcae & Contramarcae & similia Mandata quaecunque (nisi praedictis Admonitionibus quoad ipsas Partes, & Summonitionibus quoad Principes praecedentibus & legittimè factis) Deinceps omnino cessent, & si aliter concedantur pro nullis habeantur. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd omnes & singulae Literae Reprisaliarum aut de Marqua vel Contramarqua, ex Cancellaria vel alia Curia Principum praedictorum aut eorumdem Praedecessorum, ad cujuscunque Prosequutionem vel ob Causam quamcunque, ante concessae aut emissae, in Suspenso tenebuntur, nec poterit earum
aliqua fieri Executio, nisi super earum Merita, habitâ Cognitione in Dietâ ad hoc per ipsos Principes specialiter deputandâ, aliter fuerit ordinatum: Et pari modo omnes & singulae Depraedationes & Violentae Captiones supra Mare, hincinde ante Diem Octobris Decimam tertiam ultimò praeteritam Factae, similiter tenebuntur in Suspenso, nec poterit super eisdem aut eorum aliquo Actio intentari aut admitti, nec Literae Reprisaliarum dari, nisi super eorum Merita habitâ congnitione in dictâ Dietâ ad hoc per dictos Principes specialiter deputandâ aliter fuerit ordinatum. Item, Conclusum, Conventum & Concordatum est quòd, Auctoritate dicti Domini Archiducis, sufficienter provideatur, sive per Mandatum ejusdem faciendum, aut aliâ Viâ validâ & effectuali, Capitaneo Castri de Slusa quòd, quotienscumque contigerit Mercatores vel Subditos Regis Angliae, per ignorantiam aut alio modo non fraudulento aut malitioso, Intrare Portam ipsius Castri de Slusa, quòd sic Intrantes tàm in Personis Bonis & Rebus honestè & cum omni decentia tractet, absque eo quod quicquam de eis propterea exigat. Item, Poterunt Mercatores & Subditi Regis Angliae deinceps quascunque Massas Auri vel Argenti, vocatas Billonam, extra Patrias Illustrissimi Domini Archiducis, per eos seu eorum Deputatos vel Factores emptas vel aliter acquisitas seu imposterùm emendas vel acquirendas, licenter & impunè per quaecunque Loca Patriarum Domini Archiducis ducere seu duci facere, & ab eisdem Locis & Patriis in Regnum Angliae totiens quotiens voluerint conducere & transportare poterunt & valebunt; Proviso quòd dicti Anglici seu eorum Factores hujusmodi Billoniam, per Se aut Factores suos emptam seu ut praemittitur acquisitam, unà cum Certificatione autentica Villae vel Oppidi ubi ipsam Billoniam emerunt vel aliter acquisierunt, & de Emptione seu Acquisitione ipsius Billoniae & quantitatis ejusdem, Principali Officiario dicti Domini Archiducis, vel in ejus Absentia suas Vices genentibus, proximae Villae post Introitum suum in Patrias Domini Archiducis exhibeant & ostendant, super qua Ostensione ipsi ostendentes Testimoniale seu Certificatorium, Manu dicti Officiarii, vel ipso absente suas Vices Gerentis signatum, vel ipsius Sigillo sigillatum, ab eo, cui talis Ostensio fiet, Recipient & habebunt, nichil penitùs pro dicto Testimoniali & aliâ quâcunque Causâ solvendo praeter unum Solidum Grossorum Flandriae: Et, casu quo Mercatores & Subditi Regis Angliae hujusmodi Billoniam, per Se vel suos Factores emptam, seu ut praemittitur acquisitam, Educere voluerit, & in Exitu a Testimoniale seu Certificatorium praedictum non exhibuerit, tunc Poenam illam incurrit quam incurrerint extrahentes Billoniam infra Patrias Domini Archiducis emptam; & idem licebit Subditis ipsius Domini Archiducis in Anglia. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd omnes Mercatores & Subditi dictorum Principum vero publico legali & non privato Pondere, in Patriis & Terris illis ab antiquo usitato & consueto, sine quocunque dolo fraude & machinatione, aut Duorum Digitorum ad hujusmodi Pondera Fraudulentâ appositione, de caetero utantur: Et, si aliqui Mercatores & Subditi dictorum Principum contrarium facere praesumpserint, Princeps, cujus Subditus hoc facere temptaverit, Subdito alterius Principis, qui se per hujusmodi pondus dampnificatum probaverit, expeditam Justitiam faciet, & Partem sic Dampnificantem ad plenam & perfectam Resertionem & Restitutionem omnium Dampnorum Expensarum & interesse sine dilatione quacunque compellet. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, ad Sedandum & Componendum Lites, Discordias & Querelas inter Mercatores Stapulae Calesiae & Subditos Domini Archiducis Stapulam concernentes, in Villa Calesiae, Decima Secunda Die Maii proximò futura, Convenient Deputati Mercatorum utriusque Partis; &, Casu quo per ipsos hujusmodi Lites, Discordiae & Querelae sedari & componi non possunt, fiet Relatio Principibus praedictis, qui aliter pro hujusmodi Litibus, Discordiis & Querelis sedandis, prout Ratio & Aequitas dictaverit, providebunt. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd, si, durantibus Pace & Amicitiis praedictis aliquid contra Vires & Effectus earumdem, per Terram, Mare, Aquas dulces, per aliquem ipsorum Principum eorumve Haeredum aut Successorum, vel eorumdem Vassallos, Subditos aut Obligatos, aut eorum Alligatorum Haeredes aut Successores in his Amicitiis comprehensorum Subditos vel Vassallos, fuerit attemptatum, actum & gestum, Nichilominus haec Pax &
Amicitia in suis viribus & effectu permanebunt, & pro ipsis Attemptatis solummodo punientur ipsi Attemptantes & Dampnificantes & non alii. Item, ad securiorem & firmiorem tàm Amicitiarum quàm Mercium Intercursûs Observantiam, Praefatus Dominus Rex, per suas Litteras, Madatum dabit speciale Reverendissimo in Christo Patri Domino Johanni Cardinali Cantuariensi Archiepiscopo & Apostolicae Sedis Legato, Reverendis in Christo Patribus, Domino Richardo Dunolmensi Episcopo Custodi Privati Sigilli, Domino Thomae Wintonensi Episcopo, Johanni Dinham Domino de Dyemham Thesaurario Angliae, Thomae Domino Marchioni Dorsetiae, Johanni Vere Comiti Oxon. Magno Camerario ac Admirallo, Ethmondo Comiti Suffolciae, Thomae Comiti Arundellae, Thomae Comiti de Derbey, Georgio Comiti Salopiae, Johanni Welles Vice Comiti, Egidio Dabne Domino de Dabne, Johanni Priori Domûs Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, necnon Majoribus Ballivis Civitatum ac Oppidorum de Londonia, Eboracen. Bristol. Winton. Cantuar. Rofen, Zouthampton, Zantwic, Doeure, Linnen, Derthmouth, Plimmouth, Hulk, Winchilsae, Boston, Yermouth, & Barwike, quod se Obligabunt & quilibet eorum se Obligabit in forma sequenti, Omnibus Christi Fidelibus, praesentes Literas Inspecturis, Visuris vel Audituris, Johannes Cardinal Archiepiscopus Cantuariensis, Richardus Dunelmensis Episcopus, Thomas Wintonensis Episcopus, Johannes Dinham, Thomas Marchio Dorsetiae, Johannes Vere Comes Oxoniae, Ethmondus Comes Suffolciae, Thomas Comes Arundellae, Thomas Comes Derbey, Georgius Comes Salopiae, Johannes Welles Vice-Comes, Egidius Dabene, Johannes Prior Domûs Sancti Johannis Jherusalem in Anglia, necnon Majores Ballivi Villarum sive Oppidorum de London. Eborac. Bristaul. Winton. Cantuaria, Rofen. Zouthampton, Zantwic, Doeure, Lumen. Derthmout, Plimmouth, Hulk, Winchilse, Boston, Yermout, Barwic, Salutem in Domino Sempiternam. Cùm, inter Illustrissimum Principem Henricum, Dei gratiâ, Angliae Franciaeque Regem, & Dominum Hiberniae, ex una, & Serenissimum Principem Philippum, eâdem gratiâ, Austriae ARCHIDUCEM, Burgundiae DUCEM, &c. ex altera Partibus, quaedam Amicitiarum, Intelligentiarum & Mercium Intercursûs, Mercatorumque Communicationes, ac alia etiam, eosdem Principes & Subditorum suorum Regnorum Patriarumque utilitatemque concernentia, Tractatus & Foedera, de Data vicesimo quarto Die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Quinto, Londoniae Inita, Conventa, Conclusa & finaliter Determinata fuere. Quae quidem Tractatus Amicitiarum & Mercium Intercursûs vidimus & intelleximus, ac pro hic insertis haberi volumus. Noveritis Nos praefatos, Johannem Cardinalem Archiepiscopum, Richardum Dunolmensem Episcopum, Thomam Wintonen. Episcopum, Johannem Dinham, Johannem Vere Comitem, Ethmondum Suffolciae, Thomam Arondel, Thomam Derbey, Georgium Salopiae, Comites, Johannem, Egidium, Johannem, Majores, Ballivos Villarum sive Oppidorum praedictorum, ad Requestam & Mandatum praefati Domini Regis, ac, ad suarum Literarum Nobis in ea parte directarum & deliberatarum, quas hic pro Insertis haberi volumus, contemplationem, Bonâ Fide Promisisse, ac Nos & quemlibet nostrûm Haeredes & Successores nostros, praefato Illustrissimo Principi Philippo Archiduci Austriae, Duci Burgundiae, &c. ejusque Haeredibus & Successoribus, sub Ipoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum Praesentium & futurorum, Obligâsse, sic quod per Praesentes Promittimus & Obligamus, quòd effectualiter Procurabimus, Instabimus ac quantum in Nobis erit Efficiemus quòd idem Dominus Rex ejusque Haeredes & Successores, omnia & singula praedicta tàm Amicitiarum quàm Mercium Intercursûs, omniaque & singula in eisdem contenta & specificata, benè plenè & fideliter Tenebunt, Observabunt & Perimplebunt, ac per suos Subditos & Vassallos, quatenus eos concernunt ac in posterùm concernent, benè & fideliter Facient Teneri & Observari & Adimpleri, in Contravenientes Justitiam ministrabunt seu ministrari facient. In cujus rei Testimonium &c. Et pari modo, Illustrissimus Dominus Archidux, per suas Literas Mandatum dabit speciale Reverendo in Christo Patri Domino Henrico de Berghes Episcopo Cameracensi, Karolo de Croy Principi de Chimaco, Engelberte Comiti de Nasou, Philippo de Cleves Domino de Ravestain, Philippo de Burgundia Domino de Beures, Johanni Domino de Berghes, Johanni Domino Egmondae Gubernatori Hollandiae, Willielmo de Croy
Domino de Chierne, Antonio Rollin Domino de Aymerce, Balduino de Cannorum Domino de Molenbais, Francisco de Busleid Domino Praeposito Leodiensi & Sancti Donatiani, ac Johanni de Tuiteville Domino Capitaneo de Brages, necnon Burgo-Magistris Villarum sive Oppidorum de Gand, Brugis, Ypre, Dunkerke, Neuport, Anvers, Berghes, Dordrect, Delft, Leid, Amsterdame, Middelburch, Ziernze, Vere, Malines, & Briele, quòd se Obligabunt & quilibet eorum se Obligabit, secundùm vim, formam & effectum Obligationis praedictae, mutatis tamen in ea parte mutandis, Quas quidem omnes & singulas Obligationes, modo & formâ praemissis conceptas, Decimâ quintâ Die Maii, proximè futuro, idem Illustrissimus Rex Angliae, in Ecclesiâ beatae Mariae Virginis Calesii, Deputato vel Deputatis dicti Domini Archiducis tradet & deliberabit, aut tradi & deliberari faciet, Et, pari modo & formâ praemissis conceptas, Decimâ quintâ Die Maii praedicta, in Ecclesiâ praedictâ, Deputato vel Deputatis ejusdem Domini Regis tradet & deliberabit, aut tradi & deliberari faciet. Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd Serenissimus Princeps Rex Angliae omnia & singula tàm Amicitiarum quàm Mercium Intercursûs Capitula, sic inter Eum, ejus Haeredes & Successores, ut praemittitur, inita & contracta, per suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillatas, ac Manu propriâ subscriptas, Ratificabit & Confirmabit, & ea sic sigillata, subscripta, ratificata & confirmata, Decimâ quintâ Die Mensis Maii proximè futurâ post Datam Praesentium, in Ecclesia beatae Mariae Virginis in Villa Calesii, Deputato dicti Domini Archiducis tradet aut deliberabit, aut tradi & deliberari faciet: Et, simili modo, Illustrissimus Dominus Archidux omnia & singula tàm Amicitarum quàm Mercium Intercursûs Capitula, sic inter Eum, ejus Haeredes & Successores & Serenissimum Principem Regem Angliae praedictum, ipsiusque Haeredes & Successores, ut praemittitur, inita & contracta, per suas Literas Patentes, suo Magno Sigillo sigillatas, & Manu propriâ subscriptas Ratificatas & Confirmatas, Decimâ quintâ die Mensis Maii proximè futurâ post Datam Praesentium, in Ecclesia beatae Mariae Virginis in Villa Calesii, Deputato vel Deputatis dicti Serenistimi Principis Regis Angliae tradet & deliberabit, aut tradi & deliberari faciet. Sequuntur Tenores Commissionum, de quibus supra fit mentio, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem. Sciatis quòd Nos, De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendi in Christo Patris Richardi Dunelmensis Episcopi Custodis Privati Sigilli nostri, Johannis Vicecomitis Welles, & Johannis Kendale Prioris Domûs Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, necnon, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Wilhelmi Warham Legum Doctoris Magistri Custodis Rotulorum Cancellariae nostrae, Christofori Ursewike Archidiaconi Richemondiae, & Johannis Risley Militis, quamplurimùm confidentes, Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Factores, Attornatos & Deputatos Assignamus, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes, Dantes & Concedentes eisdem plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, & pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Vassallis, Amicis, Alligatis, Faventibus & Adhaerentibus nostris quibuscunque, cum Nobili Viro Philippo Domino de Beures Locumtenente, Gubernatore & Capitaneo Generali Artesiae & Admirallo, ac, Dilectis Nobis, Domino Paulo de Baeust, Domino de Formezeele Praesidente Flandriae, Roberto de Melun Domino de Rouny Camerario, Domino Daniele Domino de Praet de Merwede Camerario & Superiori Ballivo Flandriae, Johanne de Corteville, & Thoma Portimari, Consiliariis, & Magistro Florentio Hanwell Secretario Ordinanciarum, Ambassiatoribus, Procuratoribus, Legatis & Nunciis Illustrissimi Principis Praecarissimi Consanguinei nostri Philippi Archiducis Austriae, Burgundiae, &c. sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro habentibus, tàm de & super vera, firma & reali Pace, Amicitia atque Concordia, ac etiam Ligis, Amicitiis, Confoederationibus, Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Foederibus, Affinitatibus, & Intelligentiis, quàm de & super quibuscunque Commerciis Excercitioque Commerciorum ac
mutuo & amicabili Intercursu Mercandisarum, Inter Nos, Haeredes & Successores nostros, atque Regna, Terras, Dominia, Patrias & Loca nostra quaecunque, & dictum Illustrissimum Principem Consanguineum nostrum, Haeredes & Successores suos, atque Regna, Terras, Dominia, Patrias & Loca sua quaecunque, Subditos, Vassallos, Confoederatos, Amicos, Alligatos, Faventes, & Adhaerentes nostros & suos quoscunque, ineundis, capiendis, paciscendis, conveniendis, celebrandis, componendis, concordandis, concludendis & habendis, Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerrae Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis, Injuriis, Gravaminibus, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus & Connexis, quae inter Nos & praefatum Consanguineum nostrum, ac Regna, Loca, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos, Amicos, Faventes & Adhaerentes nostros & suos praedictos, hincinde pendere dinoscantur, Communicandi, Tractandi, Conveniendi & Concordandi, atque ea omnia & singula Componendi, Paciscendi, Appunctuandi ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi, prout eis expediens visum fuerit & oportunum, Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis, & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercunque concernentibus, quae cum praefatis Commissariis, Oratoribus, Procuratoribus, Legatis, Deputatis & Nunciis praedicti Consanguinei nostri Appunctuata, Promissa, Concordata & Conclusa fuerint, Literas validas & efficaces pro Parte nostra Tradendi & Deliberandi, Literasque alias consimilis vigoris & effectûs ex alterâ Parte Petendi, Exigendi & Recipiendi, Et generaliter omnia, Praemissa & Praemissorum singula qualitercunq; concernentia, Faciendi, Excercendi & Expediendi, ita & eodem modo sicut nos ipsi faceremus & facere possemus si in Persona nostra interessemus, etiam si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale; Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Factores, Attornatos & Deputatos nostros Appunctuata, Promissa, Concodata, Conventa & Conclusa fuerint, in hac parte, Nos Rata, Grata & Firma habituros & observaturos, & superindè Literas nostras Patentes confirmatorias & approbatorias, in forma debita & autentica, prout opus fuerit, Daturos. In cujus Rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Februarii, Anno Regni undecimo. Phelippe, par la Grace de Dieu, ARCHIDUC d'Austriche, DUC de Bourgeingne, de Lothier, de Brabant, de Stiere, de Carinte, de Carniole, de Lembourth, de Lucembourg, & de Gheldre, CONTE de Habsbourgh, de Flandres, de Tirol, d'Artois, de Bourgoingne, PALATIN & de Hynau, LANTGRAVE d'Elsace, MARQUES de Burgaw & du Seint Empire, de Holland, de Zeeland, de Farette, de Liburg, de Namur & de Zutphen CONTE, SEIGNEUR de Frise sour la Marce de Portenaierb, de Salins & de Malines, a tous ceulx qui ces presentes Lettres veront, Salut. Comme Nous aions n'agueres envoye devers Treshault, Tresexcellent & Trespuissent Prince Treshonnore Seigneur & Cousin le Roy d'Angleterre aucuns noz Ambassadeurs, pour le Fait de l'Entretenement des Aliances d'entre nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre d'une Part, & Nous d'autre, & aussi de l'Entrecours de Marchandise d'entre les Subgetz de nostre dit Cousin & les nostres, & pour la Restitution de certaines Prinses faites par les Sugetz de nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre sur les nostres au prejudice des dites Aliances & Entrecours, Les quelles nos Ambassadeurs a leur Retour Nous aient Raporte que certaine Journee avoit este advisee estre tenue devers nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre au Lieu de Londre en dedens certains briefs Jours, & que y envoierons noz Ambassadeurs Notables pour plus avant Parler & Traicter des dites Matiers, Par quoy soit besoing deputer a ce aucuns Grans & Notables Personnaiges a Nous feables, Savoir faisons que Nous, Confians entirement & a plain es Sens, Prudence, Vertuz, Souffisance, Preudonne & bonne Diligence de, noz Amez & Feaulx, le Seigneur de Beures nôtre Cousin Lieutenant Gouvernour & Capitaine General d'Artois & Admiral de la Mer, Mestre Paule de Baeust Seigneur de Formezeeti nostre President de Flandrie, Robert de Melin Seigneur de Rouny no-
stre Chambellun, le Seigneur de Merwede ossi nostre Chambellen & Souverain Bailli de Flandres, Jehan de Courteville nostre Escuier Trenchant, Messire Thomas Portimari, tous nos Conselliers, & Maistre Florent Hauwel nostre Secretaire en Ordonnances, Iceulx, les Six, Cinq ou Quatre d'eulx (dont nostre dit Cousin le Seigneur de Beures soit l'un) avons Fait, Commis & Ordonne, Faisons, Commettons & Ordonnons, par ces Presentes, noz Ambassadeurs & Procureurs, Aus quelz, aux Six, Cinq, ou Quatre d'eulx qui mieulx vacquer y porront (dont nostre dit Cousin de Beures soit l'un comme dit est) avons Donne & Donnons par ces dites Presentes plain Povoir, Auctorite & Mandement especial, de, pour, & ou Non de Nous, eulx Transporter vers nostre dit Cousin le Roy d'Angleterre, Et illec, avec Luy, ces Gens, ou Commis, Traictier, Commaingnier, Besongner & Concluire, tant sour le Fait de l'Entretenement des dites Aliances, Intelligences & Entrecours, d'entre Icellui nostre dit Cousin le Roy, ses dites Royalme, Paiis & Subgetz, & Nous & les nostres, come sur la Reparation & Appaisements des Differens Questiones & Entrefaites qui peuent estre avenues d'un Coste & d'autre, & sur toutes autres Choses qui en peuent ou poroient dependre, Et faire, au sur plus, toutes & singuliers les choses que bons & loyaulx Ambassadeurs peuent & deibient fere, & que Nous meismes ferions ou fere porrions se un nostre Personne presens y estions, quant ores elles Requerroient Mandement plus especial; Promettans, de bonne Foy & en Parolle de Prince, avoir & tenir Agreeable Ferme & Estable a tous jours tout ce que par noz Ambassadeurs dessus nommes, les Six, Cinq ou Quatre d'eulx sera Fait, Communique, Traicte, & Conclu es Choses dessusdites & celles qui en dependent, sans jamais faire, ou aler ne souffrir estre fee ou allee au contrere en maniere quelconque, & sur ce faire expedier nos Lettrez Patentes de Confirmacion, se bessoing est, toutes les foix que Requis en serons. En Tesmoing de ce, Nous avons fait mettre le Seel de mon Tresredoubte Seigneur & Pere, & de Nous a ces Presentes. Donne en nostre Ville de Bruxelles, le xiv Jour de Decembre, l'An de Grace Mille, Quatrecens, Quatrevins & quinze. In quorum omnium & singulorum Praemissorum Testimonium Fidem & Approbationem Nos, Ambassiatores praedicti Illustrissimi Archiducis superius nominati, praesentes Literas Sigillis ac Signis nostris manualibus sigillavimus & subsignavimus. Dat. Londinum, vicesimo quarto Die Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo quinto. Phe. De Bourge. P. De Baeust. Robert De Meleun. Daniel De Braet. J. De Courteville. Thomas Portmar. Haubbeel. |