|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
Oct. 4. Receipt for 10,000 crowns from Lewis K. of France for Margaret late Q. Westm. O. xii. 91. H. v. p. iii. 95. |
De Literis Acquietantiae per Margareta Regina. An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 6. Rex universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem. Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, per Manus Gerardi Canizian, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Lodowico Franciae Consanguineo nostro carissimo, Decem Millia Coronarum Auri, in Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimò praeterito Nobis solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Millium Coronarum Auri, Nobis infra Quinque Annos pro Praenobili Domina Principe Margareta Regis Regnati Filia Solvendarum, prout in Literis ejusdem Consanguinei nostri superinde confectis, pleniùs continetur; De quibus quidem Decem Millibus Coronarum Auri fatemur Nobis fideliter esse solutum, & eundem Consanguineum nostrum superinde fore Quietum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Octobris. Per ipsum Regem. |
Oct. 10. Ratification by Maximilian and Mary, duke and duchess of Austria and Burgundy, of the treaty with England dated July 12, 1478. Brussels. O. xii. 91. H. v. p. iii. 95. |
Tractatuum, duodecimo Die Mensis Julii habitorum, Ratificatio. An. 18. E. 4. Ex Autogr. Maximilianus & Maria, Dei gratiâ, Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae, Limburgiae, Lucemburgii, & Gheldriae, Duces, Flandriae, in Hapsburg, Tirolis, Arthesii, Burgundiae, Palatini, Hannoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zutphaniae, Comites, Sacrique Imperii Marchiones, Burgovii Landsgravii, Alsatiae, Frisiae, Marchiae, Sclavoniae, Portusnaonis, Salinarum, & Mechliniae Domini, universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem. Cùm, super pluribus Querelis, Querimoniis, & Gravaminibus,
Ex parte Serenissimi & Potentissimi Principis Domini Edwardi, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, Dominique Hiberniae Consanguinei nostri Praehonorandi, Nomine Mercatorum Stapulae Calesiae, & Regni sui Subditorum ex una, necnon Illustris quondam Ducis Karoli Burgundiae, &c. Soceri & Patris nostri, tàm suo quàm Mercatorum Patriarum & Dominiorum suorum ipsam Stapulam frequentantium Nominibus, pro Parte ex altera, eo tunc exortis, Per utrarumque Partium Deputatos quamplures Communicationes & Dietae, pro Bono Pacis & Utilitate Reipublicae, habitae & practicatae fuerint, nulla tamen Conclusione finali facta, sicque res permanserit usque Obitum praedicti Soceri & Patris nostri, Nos, Desiderantes Amicitias & Antiquas Confoederationes, quas Praedecessores nostri cum dicto Consanguineo nostro Rege Angliae habuerunt, Manutenere, ipsasque, si opus esset, Ampliare, ut etiam Communicatio Negotiationis & Intercursus Mercandisiae inter Subditos Regni praedicti & Patriarum nostrarum, ad ipsius Regni & Dominiorum nostrorum Utilitatem & Commoditatem, Vigere possit, Summeque affectantes dictis Querelis & Controversiis Finem imponere, Nostros Commissarios & Oratores apud eumdem nostrum Consanguineum Regem Edwardum Praehonorandum fore mittendos ordinâssemus (videlicet) Dilectos & Fideles nostros Consiliarios Magistros, Thomam de Plana Gubernatorem Cancellariae nostrae Burgundiae, & Justum Baldinum, utriusque Juris Doctores, Nomine nostro sufficienter sundatos, ut cum Oratoribus dicti Angliae Regis antedictis Querelis Finem imponerent, ipsasque debito modo tractarent, Qui quidem nostri Oratores cum dictis Regiis Oratoribus, post plurimas Consultationes Rationesque, per utrosque Deputatos & Oratores, Nominibus quibus agebant, diversis vicibus, invicem habitas & allegatas, Die Duodecimâ Mensis Julii ultimò praeteriti, in Opido nostro Insulensi, super eisdem Queremoniis, Gravaminibus, & Querelis Convenerunt, Tractârunt, Ordinârunt, Appunctuârunt, & Statuerunt quamplurima Statuta, Ordinationes, Puncta, & Articulos, in eorum Literis Patentibus, desuper per eosdem hincinde Deputatos concorditer confectis, Sigillisque eorum & Manibus propriis signatis & sigillatis, contenta, specificata, & declarata, Quarum Literarum Tenor sequitur in haec verba, Johannes Coke Legum Doctor &c. ut supra de Dat. 12 Julii 1478. ad haec verba. Notum igitur facimus quòd, praedictis consideratis, maximè quòd Statuta, Ordinationes, Puncta, & Articuli, modo praescripto tractati, conclusi, accordati, & de verbo ad verbum ut praefertur superiùs inserti, Utilitatem & Commoditatem Reipublicae nostrarum Patriarum, cujus Autores fore desideramus, permaximè concernunt, Praehonorando etiam Consanguineo nostro Regi Edwardo, Nobisque & utrarum Partium Subditis, Regno Angliae ac Patriis & Dominiis nostris, ut speramus, maximam Pacem, Unionem, & Tranquillitatem inducent, habitâque super haec maturâ Consiliariorum nostrorum Deliberatione, Accepimus, Laudavimus, Ratificavimus, & Approbavimus, Tenoreque Praesentium Literarum Accipimus, Laudamus, Ratificamus, & Approbamus Statuta, Ordinationes, Puncta, & Articulos, in dictis Literis Oratorum utrarumque Partium superius de verbo ad verbum declarata, Juravimusque & promisimus, Juramus etiam & Promittimus, in Verbo Principum, & sub Fide & Honoribus nostris, Obligationeque omnium Bonorum nostrorum mobiliium & inmobilium praesentium etiam & futurorum, omnia praedicta, in toto & in parte, fideliter & inviolabiliter, per Nos, nostrosque Haeredes & Subditos, perpetuis futuris temporibus, observare & adimplere, ac observari & adimpleri facere, realiter & cum effectu; submittentes Nos, quantum ad hoc, Cohertioni cujuscumque Principis & Domini Temporalis ac Ecclesiastici. Et, quia de hiis praesentibus uti continget in pluribus & diversis Locis, volumus quòd Coppiae aut Transumpto Praesentium Literarum, factis sub Sigillis autenticis, tanta Fides adhibeatur, sicuti praesentibus Originalibus, Ut etiam Res haec firma atque stabilis permaneat, Nos easdem Manu propriâ signavimus, & Sigilli nostri appensione duximus comuniri. Dat. in Opido nostro Bruxellensi, Die decimâ Mensis Octobris, Anno Domini M. CCCC. LXXVIII. Per Dominum Ducem & Dominam Duxissam. Goupebeke. Sub Sigillo Magno Ducum Cerae rubrae pendente a Canda Pergamenae. |
Oct. 10. Richard Beauchamp, bp. of Salisbury, and his successors bishops of Salisbury, are appointed chancellors of the order of the garter. Westm. O. xii. 93. H. v. p. iii. 95. |
Pro Episcopo Sarum. An. 18. E. 4. Pat. 15. E. 4. p. 3. m. 18. Edward par la grace de Dieu, Roy d'Angleterre & de France & Seigneur Dirlande, a tous ceulx, qui ces presentes verront ou orront, Salut. Come, entre les Offices de nostre Ordre de la Gartiere, il n'y ait nul Office de Chauncellier par les primers Estatuz d'icelluy Ordre, le quel Office est bien licite & necessarie au dite Ordre, Volons & Ordonons que, pur l'Exaltation & Bien du dite Ordre, en icelluy aura ung Officier nome CHAUNCELLIER. Et, pur tant que l'Office est Grande & de grande Charge, & requiert avoir ung Notable Personne, volons que nul ne soit en icelluy Office s'il n'est en Dignitee Ecclestastique come Evesque, Considerans en oultre que la Chapell de Saint George, en nostre Chastell Royall de Wyndesore, ou la dite Ordre est Foundee, est Assise & Establie dedens le Diocise de Salusbury, Et Nous, Aians regart aux Vertux Prudence & Diligence de Reverent Pere en Dieu nostre Chier & bien Ame Cousin Richart Beauchamp, a present Evesque du dite Diocise de Salusbury, qui pour l'Amour de Nous & l'Onneur du dite Ordre s'employe, de jour en jour, de vaquier & entendre a l'Avancement & bonne Perfection de la Belle Oevure, par Nous commences au dit Chastell de Wyndesore, sur la Largeur dessusdite Chapell, Avons icelluy Reverent Pere en Dieu Ordonne & Estable, Ordonnons & Establissons, pour le Terme de sa Vie, Chauncellier de la dite nostre Ordre de la Gartiere, &, apres sa Vie, Volons & Ordonons que ses Successurs Evesques de Salusbury, a tous jours, aient & occupent le dit Office de Chauncellier, tout ainsi que cest nostre Concession, par l'advis des Confrees Chivalers du dite Ordre, soit mis en Execution, sans prejudice le l'Evesque de Winchestre en ce que, touchant la dite Ordre, par les Primiers Estatuts, Lui en doit apparteinir, Et ausi Volons & Ordonnons que le desus dit Chauncellier, & ses Successeurs Evesques du dit Salusbury, auront en garde le Grant Seal de la dessusdite nostre Ordre de la Gartiere, Du quel Seal ilz ne purront Seelere nulles Lettres, se non par la forme & maniere come il est ordonne par les Estatuz du dite Ordre, ou par Commaundement especiall de Nous & de nous Successeurs Soverains du dite Ordre. En Tesmoigne de quele Chose cestes nostre Lettres avemons fait faire Patentes. Tesmoign. Nous mesmes a Westm. le x Jour d'Octobre. Per Breve de Privato Sigillo. |
Oct. 14. The treasurer and chamberlain of the Exchequer are ordered to deliver 80l. to the prothonotary another Spanish ambassador, and 20l. to the messenger who brought news of the birth of a prince. Westm. O. xii. 93. H. v. p. iii. 96. |
Pro Ambaxiatoribus Hispaniae. An. 18. E. 4. Infra Pell. Bag. E. 4. Bund. 1. N. 38. Edward, by the Grace of God, King of England and of Fraunce, and Lord of Irland, to the Tresourer and Chamberlaine of our Eschequier Greting. We Wol and Charge you that, incontinent upon the sight of thies oure Letters, ye Delivere unto the Prothonotarie de Lucena and the Knight his Felaw, Ambassadours of Spaygne, nowe beyng here, the Somme of lxxxl. in Redy Money, by wey of Rewarde, betwixt theim equally to be devyded, And also xxl. more, to be Delivered, by way of Reward, to the Messanger of Spaigne, which broght us Letters of the Birth of the Yonge Prince there, And theis our Letters shal be your Warrant sufficient at alle tymes in this behalf. Yeven under our Pryve Seall atte oure Paloys of Westminster, the fourteenth Daye of October, the eighteenth Yere of oure Reigne. Horwod. |
Oct. 22. Licences to Robert Alcok and Thomas Alcok to trade with Iceland. Westm. O. xii. 94. H. v. p. iii. 96. |
Super Mercandisis, ad Partes Daciae traducendis, Licentia Regis. An. 18. E. 4. Franc. 15. E. 4. m. 6. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Licet in Statuto, in Parliamento apud Westmonasterium, Anno Regni Henrici Sexti, nuper de Facto & non de Jure Regis Angliae, octavo, tento, edito, Prohibitum sit & Stabilitum, Ne quis Ligeorum & Subditorum nostrorum, propriae Temeritatis ausu aliqua Regna, Terras, Dominia, Districtus, Territoria, Jurisdictiones, & Loca carissimi Consanguinei nostri Regis Daciae, Norwegiae, Sweciae, Causâ habendi vel optinendi Pisces, aut alia quaecumque Bona & Mercandisas, praeterquam ad Stapulam suam de Norberne, adire ingredi seu intrare praesumat, sub Poena Forisfacturae omnium Bonorum suorum mobilium & Imprisonamenti Personae suae ad Voluntatem nostram, Prout in Statuto praedicto pleniùs continetur, Nos tamen, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, ac per Praesentes Concedimus & Licentiam Damus Roberto Alcok, quòd ipse, per Se, aut Factores, sive Attornatos suos, in quocumque Portu sive in quibuscumque Portubus Regni nostri Angliae, quandam Navem Regni nostri Angliae, Portagii Ducentorum & Quadraginta Doliorum, vel infra, quibuscumque Bonis & Mercandisis (Stapulae nostrae Calesii non pertinentibus) tàm de Bonis suis propriis quàm alienis, Nomine suo proprio, aut Factorum sive Attornatorum suorum, Carcare, & eandem Navem sic Carcatam, unà cum Magistro & Marinariis pro Gubernatione ejusdem Navis competentibus, versus & usque quascumque Partes Islandiae, totiens quotiens eis placuerit, durante praesenti Licentia nostra, Traducere & Cariare; & Terram illam Intrare & Ingredi, & Bona & Mercandisas praedicta inibi Vendere, aliaque Bona Pisces & Mercandisas quaecumque ibidem Emere, & Navem illam cum eisdem Recarcare, & eam sic Recarcatam in dictum Regnum nostrum Angliae Reducere valeat licitè & impunè, absque impedimento seu impetitione Nostri aut Officiariorum nostrorum quorumcumque; Statuto praedicto, aut aliquo alito Statuo, Actu, sive Restrictione, in contrarium factis, editis, seu provisis, non obstantibus; Proviso semper quòd Nobis de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis in hac parte debitis, fideliter respondeatur ut est justum. In cujus &c. per unum Annum duraturas. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Octobris. Rex, &c. ut supra usque ibi, Concedimus, & tunc sic, & Licentiam Damus Thomae Alcok quòd ipse, &c. ut supra usque ibi, ibidem quandam Navem, & tunc sic, Regni nostri Angliae, Portagii Ducentorum & Quadraginta Doliorum vel infra &c. ut supra. Teste ut supra. |
Nov. 3. Restitution of the temporalities to Peter Courtenay, elected bp. of Exeter on the death of John Bothe. Westm. O. xii. 94. H. v. p. iii. 96. |
De Restitutione Temporalium Exon. An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 20. Rex Escaetori suo in Comitatu Devoniae, Salutem. Cùm Dominus Summus Pontifex, Exoniensi Ecclesiâ, per Mortem, bonae memoriae, Johannis Bothe nuper Episcopi ibidem vacante, de Persona sincerè Nobis Dilecti Magistri Petri Courtenay, nunc Episcopi Exoniensis, Auctoritate Apostolicâ duxerit Providendum, ipsum eidem Ecclesiae Praeficiendo in Episcopum & Pastorem, prout per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat, Nos, Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè, Eidem Electo (cujus Fidelitatem cepimus) Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus; Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione,
Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet. Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Novembris. Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet, Escaetori Regis in Com. Sutht. Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex. Escaetori Regis in Com. Midd. Escaetori Regis in Com. Cornub. Et Mandatum est Militibus, &c. |
Dec. 14. Grant to Antony earl of Ryvers of the honours of Sweyneston, Brighteston, Thorney, and Wellowe. O. xii. 95. H. v. p. iii. 96. |
De Injuriis per nuper Ducem Clarenciae perpetratis. An. 18. E. 4. Ibid. m. 11. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Inclitae memoriae nostrae reducentes de grandibus Injuriis, Gravaminibusque Offensis, non solùm Carissimo Consanguineo nostro Antonio Comiti Ryvers, verùm etiam Nobilibus Parentibus suis, per Georgium Ducem Clarenciae indignè perpetratis, & quòd idem Dux, Die quo obiit & anteà, voluit & intendebat quòd praedictus Comes omninò Recompensaretur, Nos Praemissa considerantes, Salutemque Animae intimè scitientes, De Gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Dedimus & Concessimus praefato Comiti Maneria nostra de Sweyneston, Brighteston, Thorney, & Wellowe, cum omnibus suis Membris & Pertinentiis quibuscumque, Feodis Militum & Advocationibus Ecclesiarum, in Insula Vecta dictis Maneriis & eorum cuilibet pertinentibus sive spectantibus, Escaetis, Maritagiis, Wardis, & Releviis Nobis & Haeredibus nostris omninò Exceptis & Reservatis, Habenda & Tenenda Maneria praedicta ac caetera Praemissa, cum suis Pertinentiis (exceptis praeexceptis) praefato Comiti & Assignatis suis, a Festo Paschae ultimò jam praeterito, usque ad Finem & Terminum Sex Annorum extunc proximò sequentium & plenariè complendorum; Proviso quòd ad Finem Termini praedicti Nobis respondeat de toto eo, quod indè recipiet ultra Summam Mille Marcarum, Concessimus etiam eidem Comiti omnia Exitus, Reventiones, & Proficua Maneriorum praedictorum, ac caeterorum Praemissorum, cum suis Pertinentiis, provenientia a praedicto Festo Paschae, absque aliquo alio, Nobis vel Haeredibus nostris, pro Maneriis praedictis, seu caeteris Praemissis, aut eorum aliquo, reddendo seu solvendo, aut Compoto indè faciendo; eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo Maneriorum praedictorum, seu caeterorum Praemissorum, aut alicujus eorum, seu de aliis Donis aut Concessionibus eidem Comiti per nos ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, sive Ordinatione, in contrarium factis, editis, sive ordinatis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Decembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Dec. 18. The K. confirms two articles of a treaty of peace with the late duke of Burgundy. Westm. O. xii. 95. H. v. p. iii. 97. |
De Articulis, cum nuper Duce Burgundiae Appunctuatis, Ducibus modernis Confirmatis. An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 5. Rex universis & singulis, praesentes Literas nostras visuris vel audituris, Salutem. Ad Universitatis vestrae notitiam deducimus & deduci volumus, per Praesentes, quòd, Cùm, inter caetera, quae in nonnullis Literis Amicitiarum, Ligarum, & Confoederationum, Ante ultimam Profectionem nostram in Gallias, inter Nos pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis nostris praesentibus & futuris, ex Parte una, ac, bonae memoriae, Karolum nuper Ducem Burgundiae, Brabantiae, &c. Comitem Flandriae, Hanoniae, Holandiae, Selandiae, &c. Defunctum, pro Se, suis Hae-
redibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis praesentibus & futuris, ex altera Parte, confectis, expeditis, & Sigillatis, Concordata & Conclusa fuerunt Duo Capitula subscripta, quae per easdem Literas solenniter & in Verbo Regio Promisimus observare, Quorum Capitulorum Tenor sequitur & est talis, Inprimis, Voluerunt, Consenserunt, & Convenerunt praedicti Principes, Voluntque, Consentiunt, & Conveniunt, quòd ab hac Die in Sempiternum sit bona, sincera, vera, integra, perfecta, firma, sancta, & perpetua Pax & Amicitia, Liga, Confoederatio, & Unio, per Terram, Mare, & dulces Aquas, omni Aevo atque Tempore duratura, inter eos, eorumque Haeredes, Successores, Regna, Patrias, Dominia, Vassallos, & Subditos quoscumque praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos quàm Seculares, cujuscumque Gradûs & Conditionis existant. Item, quòd omnes utriusque Principis Vasalli & Subditi, ubivis Locorum, sibi invicem faveant, seseque mutuis Officiis prosequantur & honestâ Affectione pertractent, possintque tutè & liberè hincinde ad Portus, Dominia, & Districtus quoscumque ipsorum Principum citra & ultra Mare accedere, in eisque commorari quamdiu volent, & securè abire quotiens duxerint abeundum, cum suis aut conductis vel commodatis Navigiis, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercimoniis, Sarcinulis, Bonis, & Rebus quibuscumque, absque impedimento tàm in Terra quàm in Mari & Aquis dulcibus, quemadmodùm propriis in Patriis haec omnia ipsis licerent, ita quòd alio nullo Salvo Conductu generali aut speciali indigeant; salvis tamen semper Regionum Urbium ac Locorum Legibus, Statutis, & Consuetudinibus, quibus nichil quoad caetera per Praemissa censetur Derogatum. Nos igitur Rex praefatus, volentes praefata hujusmodi Confoederationum Capitula firmiter & inviolabiliter observari, ea pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis nostris praesentibus & futuris, Illustrissimis & Potentissimis Principibus Dominis Maximiliano & Mariae, Austriae, Burgundiae, Brabantiae, &c. Ducibus, Flandriae, Hanoniae, Hollandiae, Zelandiae, &c. Comitibus, tanquam Haeredibus & Successoribus praefati Karoli, Tenore Praesentium, Confirmamus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Decembris. Per ipsum Regem. |
Dec. 18. Power for sir Thomas Mongomery, K.G., John Cook, secondary in the office of the privy seal, and Hugh Bryce, master of the Mint, to treat with the duchess of Burgundy for the equalisation of money and the redress of injuries. Westm. O. xii. 96. H. v. p. iii. 97. |
De Tractando super Aequalitate Monetarum. An. 18. E. 4. Ibid. m. 3. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm inter ea, Quae nuper per Nostros & Illustrissimorum Principum Dominorum Maximiliani & Mariae Austriae, Burgundiae, &c. Ducum Consanguineorum nostrorum Carissimorum Oratores, pro prospero & felici Intercursu Mercandisarum inter Subditos hincinde excercendo, Tractata, Communicata, Concordata, & Conclusa fuerunt, Articuli ipsi, qui Factum Exaltationis Monetarum in Patriis eorumdem Consanguineorum nostrorum concernebant, tamquam Diffusiores & majori difficultati subnixi, ad quandam Dietam, Duodecimo Die Mensis Januarii proximò futuro, inter Oratores nostros atque suos, in Villa Macaliniae, aut in alio Loco ubi Carissima Soror nostra Margareta Ducissa Burgundiae tunc Residere dinosceretur, tenendam, Respectuati sunt, ad Finem ut omnes & singulae Monetae hujusmodi ad Aequalitatem & Proportionabilem Aestimationem & Valorem reducerentur, Nos igitur, Volentes Reductionem hujusmodi debitum sortiri effectum, nec valentes bono modo Incomoda, quae per exaltationem hujusmodi Nobis & Regno nostro pervenerunt, diutius sustinere, De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, Praedilectorum Consiliariorum nostrorum, Thomae Mongomery pro Corpore nostro ac Ordinis nostri Garterii Militis, Magistri Johannis Cook Legum Doctoris Secundarii in Officio Privati Sigilli nostri, ac Hugonis Bryce Aldermanni Civitatis nostrae Londoniae Magistri Monetae nostrae, plenissimè confidentes, Eosdem, Thomam, Johannem, & Hugonem, Facimus, Ordinamus, Deputamus, & Constituimus nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
per Praesentes, Damus & Concedimus eisdem & Duobus eorum Potestatem generalem & Mandatum speciale se Transportandi ad dictam Villam Macaliniae, aut alium Locum in quo praefatam Sororem nostram ad dictum Duodecimum Diem Residere contigerit, ac ibidem cum ipsis Consanguineis nostris, Deputatisve aut Deputandis ab eisdem, ad hoc sufficientem Potestatem habentibus, de & super Facto Monetarum praedictarum, & earum Exaltationibus Reformandis, & ad Statum debitum Reducendis, necnon de & super Reformatione Attemptorum, citra Mortem Ducis Karoli, in Praejudicium Intercursûs Mercandisarum, hincinde commissorum Tractandi, Comunicandi, Concordandi pariter & Concludendi, Unamque seu plures Literam aut Literas, per modum Capitulorum seu Articulorum, aut aliter, prout visum fuerit, desuper Conficiendi, Sigillandi, & Expediendi, Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna; Promittentes, in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos, Thomam, Johannem, & Hugonem, Commissarios nostros, aut Duos eorum, in forma praemissa, Actum, Gestum, seu Conclusum fuerit in hac parte, nostrasque Literas Ratificatorias & Confirmatorias, formâ debitâ & autenticâ, desuper daturos. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo Die Decembris. Per ipsum Regem. |