|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
1460. Jan. 13. Edmund Bolton is appointed parker at Raskell, in co. York, forfeited by the earl of Salisbury. Similar letters for John Joskyn and three others of the K.'s household. Westm. O. xi. 437. H. v. p. ii. 90. |
Pro Edmundo Bolton. An. 38. H. 6. Ibid. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, De gratia nostra speciali, ac consideratione boni & gratuiti Servitii, quod Dilectus Servitor noster Edmundus Bolton de Hospitio nostro Nobis peranteà impendit, & impendet in futurum, & specialiter fidelis & diligentis Attendentiae ac grandium Onerum & Laborum quae praedictus Edmundus Nobis, tempore quo Nos nuper, in propria Persona nostra Regia, in Repressionem Magnae Rebellionis contra Magestatem nostram Regiam, jam tardè subortae & suscitatae, Laboravimus, exhibuit & sustinuit, Dedimus & Concessimus eidem Edmundo Officium Parcarii de Raskell in Comitatu Eborum, Nobis Forisfactum, & in Manibus nostris, ratione Rebellionis per Richardum nuper Comitem Sarum nuper factae, ac vigore cujusdam Actûs, in Parliamento nostro, apud Civitatem nostram Coventriae, Vicesimo Die Novembris ultimò praeterito tento, versus ipsum nuper Comitem & alios editi, existens, Habendum & Occupandum Officium praedictum per Se vel per sufficientem Deputatum suum pro Termino Vitae suae, cum Feodis, Vadiis, Proficuis, & Commoditatibus eidem Officio ab antiquo debitis & consuetis; eo quòd expressa mentio de vero Valore Feodorum, Vadiorum, Proficuorum, & Commoditatum praedictorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus, per Nos eidem Edmundo peranteà factis, hic facta non existit, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio Die Januarii. Per ipsum Regem & de Data praedicta &c.
Consimiles Literas habent Johannes Joskyn, Serviens Pistrinae Hospitii Regis. Thomas Bateman, unus Clericorum Viridis Panni Hospitii Regis. Johannes Newton de Hospitio Regis. Johannes Colville de Hospitio Regis. Dat. ut supra. |
Jan. 20. Humfrey Audeley, son of the late sir James de Audeley, is appointed constable of the castle and keeper of the park at Snodell. Westm. O. xi. 438. H. v. p. ii. 90. |
Pro Humfrido Audeley Armigero. An. 38. H. 6. Ibid. m. 6. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, De Gratia nostra speciali, ac pro bono Servitio quod, dilectus Armiger, Humfridus Audeley, Filius Dilecti & Fidelis nostri Jacobi de Audeley Militis Defuncti, Nobis, in attendendo circa Personam nostram, nuper in Itinere nostro impendit & impendet in futurum, Concessimus eidem Humfrido Officium Constabularii Castri de Snodell cum Custodia Parci de Snodell, simili modo prout praedictus Jacobus Pater praedicti Humfridi de Ricardo nuper Comite Warrewici habuit & occupavit, Necnon Officium Receptoris Ballivae, ac Custodiam Parci & Boscorum Dominii de Fownehop, in Comitatu Herefordiae, quae quidam Thomas Brugge de Dono praedicti nuper Comitis Warrewici habuit & occupavit, Quae quidem Officia ad manus nostras per Forisfacturam, quam praedictus nuper Comes Warrewici nobis fecit, devenerunt, Habendo eidem Humfrido pro Termino Vitae suae, cum Feodis, Vadiis, Proficuis, & aliis Commoditatibus, eisdem Officiis ab antiquo debitis & consuetis. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo Die Januarii. Per ipsum Regem & de Data praedicta &c. |
Jan. 20. Grant of an annuity of 400 marks to Eleanor duchess of Somerset. Okingham. O. xi. 438. H. v. p. ii. 91. |
Pro Alianora Ducissa Somersetiae super Arbitrio Regis. An. 38. H. 6. Ibid. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, per quandam Supplicationem, Nobis ex parte Dilectorum & Fidelium Consanguineorum nostrorum Alianorae Ducissae & Henrici Ducis Somersetiae Filii ejusdem Ducissae praesentatam, accepimus qualiter Nos, Vicesimo quarto Die Martii, Anno Regni nostri Tricesimo sexto, quoddam ARBITRIUM, inter Ricardum nuper Ducem Eborum, Ricardum nuper Comitem Warrewici, & Ricardum nuper Comitem Sarum, ex Parte una, & praefatos Alienoram & Henricum ac alias Personas ex Parte alterâ, FECIMUS, Ad quod quidem ARBITRIUM perficiendum praefatus nuper Dux Eborum Nobis in Decem Milibus Libris per Recognitionem Obligatus extitit, Et quòd Nos, inter alia, arbitrati fuimus quòd dictus nuper Dux Eborum daret praefatae Alianorae (pro ipsa & Liberis suis, Filiis & Filiabus Edmundi nuper Ducis Somersetiae, Mariti praefatae Alianorae & Patris praedicti Henrici) ac dicto Henrico Quinque Milia Marcarum (de hujusmodi Assignationibus quae essent bonae & sufficientes, de Debitis per Nos praefato nuper Duci Eborum, pro Vadiis suis Hiberniae debitis per Nos) inter ipsos Ducissam & Henricum distribuendarum & appunctuandarum, prout in Literis nostris Patentibus, indè sub Magno Sigillo nostro confectis, pleniùs continetur, De quibus quidem Quinque Milibus Marcis Nos posteà appunctuavimus praefatae Alianorae pro se & Liberis suis praedictis (praefato Henrico excepto) Duo Milia & Quingentas Marcas, & eidem Henrico alia Duo Milia & Quingentas Marcas, Et quamquam Nos (pro Contentatione dictarum Quinque Milium Marcarum & aliarum Summarum) per Literas nostras Patentes, de Data apud Westmonasterium Vicesimo octavo die Martii, dicto Anno Tricesimo sexto, Concesserimus praefato nuper Duci Eborum Licentiam ad Eskippandum & Traducendum per Strictus de Marrok tot Saccos Lanae, quorum Custumae & Subsidia, Nobis indè debita, Summam Decem Milium Marcarum attingerent, prout in eisdem Literis nostris pleniùs poterit apparere, praedictus tamen nuper Dux Eborum dicta Quinque Milia Marcarum, nec aliquam indè Parcellam, praefatis Alianorae & Henrico non conten-
tavit dicto Arbitrio concordante, undè idem nuper Dux Recognitionem praedictam Nobis forisfecerit, Nos, Praemissorum Consideratione, Dedimus & Concessimus praefatae Alianorae Ducissae Somersetiae quandam Annuitatem sive Annuum Redditum Quadringentarum Marcarum, Habendam & Percipiendam eandem Annuitatem sive Annuum Redditum eidem Alianorae, Haeredibus, Executoribus, & Assignatis suis, a Festo Sancti Michaelis Archangeli ultimò praeterito, annuatim ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, de & in omnibus hujusmodi Dominiis, Maneriis, Terris, & Tenementis, in Comitatibus Somersetiae, Berks, Essexiae, Hertfordiae, Wiltesiae, & Southamptoniae cum Pertinentiis, quae ad Manus nostras per Forisfacturam Ricardi nuper Ducis Eborum devenerunt seu devenire debent, per Manus Receptorum, Firmariorum, Ballivorum, & aliorum Occupatorum eorundem pro Tempore existentium, quousque praefatae Alianorae, Haeredibus, Executoribus, vel Assignatis suis, Vigore Literarum nostrarum Patentium, de Duobus Milibus & Quingentis Marcis plenariè solutum fuerit & contentatum sibi arbitratis. In cujus &c. Teste Rege apud Okyngham, vicesimo secundo die Januarii. Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta &c. |
Jan. 31. Henry duke of Somerset is appointed captain of Calais for 12 years. Northampton. O. xi. 439. H. v. p. ii. 91. |
Pro Duce Somersetiae, Capitaneo Calesii, pro Termino Decem Annorum, constituto. An. 38. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 14. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de avisamento Concilii nostri, per INDENTURAS, Factas inter Nos & Dilectum & Fidelem Consanguineum nostrum Henricum Ducem Somersetiae, Retinuimus ipsum penes Nos, pro Termino Duodecim Annorum proximò sequentium, Capitaneum Villae & Castri nostrorum Calesii & Turris nostrae de Risebank, & Locumtenentem nostrum in Marchiis ibidem, &c. prout supra Dat. 9. Oct. In cujus &c. Teste Rege apud Norhampton, tricesimo primo die Januarii. Per ipsum Regem & de Data praedicta Auctoritate Parliamenti. |
Feb. 5. Owyn Tudyr is appointed parker of Moylewike, and other places in Denbigh in North Wales. Northampton. O. xi. 439. H. v. p. ii. 91. |
Pro Owino Tudyr. An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 1. m. 6. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, consideratione boni Servitii quod dilectus Armiger noster Owinus Tudyr Nobis impendit & in futurum impendere desiderat, de Gratia nostra speciali, Concessimus ei tàm Officia Parcariorum quàm alia Officia subscripta; videlicet, Parcarias sive Custodiam Parcorum nostrorum de Moylewike, Caresnodeoke, Kilford, Baghan, & Posty in Dominio nostro de Dynby in Northwallia, cum le Wodewardeship ejusdem Dominii, necnon Agistamentum Parcorum praedictorum, Habenda & Occupanda per se, vel per Deputatum, seu Deputatos suos susficientes, pro Termino Vitae suae, cum Vadiis, Feodis, Proficuis, & Commoditatibus eisdem Parcis, Wodewardship, & Agistamento ab antiquo Debitis & Consuetis, Percipiendo Vadia & Feoda illa de Exitibus, Proficuis, & Reventionibus de praedicto Dominio provenientibus & crescentibus, per Manus Receptorum, Firmariorum, vel aliorum Occupatorum ejusdem Dominii pro Tempore existentium, annuatim ad Festa Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, necnon Residuum prout anteà usitatum fuit & consuetum, Eo, quòd expressa mentio de Valore annuo praemissorum, aut eorum aliquo, vel de aliquibus Donis vel Concessionibus, per Nos praefato Owino factis, hic facta non existit, aut aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione, ante haec tempora per Nos seu Nobiles Progenitores nostros in contrarium factis, ordinatis, seu provisis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Northampton, quinto die Februarii. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c. |
Feb. 10. Commission to John duke of Norfolk, sir Philip Wentworth, Robert Willoughby, and seven others, to raise men in Suffolk to resist the earl of Warwick who has entered Sandwich. Similar commission to John duke of Norfolk, sir Thomas Tudenham, sir William Chamberleyn, and seven others in Norfolk. Also to the mayor, aldermen, and sheriffs of Hull. Westm., Feb. 15. O. xi. 440. H. v. p. ii. 91. |
De Advocando & Debellando. An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 2. m. 21. dor. Rex, carissimo Consanguineo suo, Johanni Duci Norffolciae, ac Dilecto & Fideli suo Philippo Wentworth Militi, necnon, Dilectis sibi, Roberto Willoughby, Johanni Hopton, Willielmo Tyrell, Thomae Brewes, Gilberto Debenham, Johanni Clopton, Willielmo Jenney, & Reginaldo Rous, Salutem. Quia satis manifestum est quòd quidam Rebelles nostri, Richardo nuper Comiti Warrewici Proditori & Inimico nostro Adhaerentes, Villam nostram Sandewici jam tardè intrârunt, & ibidem Mala quamplurima Nobis & Fidelibus Ligeis nostris fecerunt & perpetrârunt, & alia Mala, Prioribus Pejora, in diversis Partibus Comitatûs nostri Suffolciae, si eas ingredi poterint, facere & perpetrare proponunt, ut veraciter informamur, nisi eorum Malitiae citiùs & celeriùs resistatur, Nos, tàm Malitiae ipsius Inimici nostri ac Complicum suorum praedictorum, quàm pro Defensione Partium ibidem, providere volentes ut tenemur, assignavimus vos, conjunctim & divisim, ac vobis & vestrûm cuilibet plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, ad Advocandum coram vobis singulos Ligeos nostros Comitatûs praedicti (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) de quibus vobis melius videbitur expedire, ad proficiscendum vobiscum contra praefatum Inimicum nostrum ac Complices suos praedictos, Ac ad Assistentiam & Auxilium suum vobis, seu vestrûm cuilibet, in eorum Resistentiam, dandum & impendendum, in casu quo idem Inimicus noster ac Complices sui praedicti dictum Comitatum vel Partes adjacentes ingredi praesumant, Ac ad eos & secum Comitantes, ut Hostes & Rebelles nostros, Debellandum, Expugnandum, & Destruendum, Ac ad omnia alia & singula, quae juxta sanas discretiones vestras in hac parte, in Repressionem praedictorum Inimicorum nostrorum ac Complicum suorum, & eorum Maledicti Propositi, fore videritis necessaria & oportuna, Faciendum, Excercendum, & Exequendum, Et insuper assignavimus vos, conjunctim & divisim, ad omnes Personas, Partem praedicti nuper Comitis Warrewici seu aliorum Rebellium nostrorum Verbis vel Operibus Defendentes & Tenentes, vel aliqua Verba contra Magestatem nostram Regiam habentes & dicentes, similiter Capiendum & Arestandum, & in Prisonis nostris, , in forma praedicta, Custodiendum & Custodiri faciendum, Et ideò vobis & vestrûm cuilibet Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma praedicta: Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac Officiariis, Ministris, Fidelibus, Legiis, & Subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & vestrûm cuilibet, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Februarii. Per Concilium. Consimiles Literae Regis Patentes diriguntur carissimo Consanguineo suo Johanni Duci Norffolciae, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Thomae Tudenham Militi, Willielmo Chamberleyn Militi, Miloni Stapulton Militi, & Philippo Wentworth Militi, necnon, Dilectis sibi, Willielmo Calthorp, Johanni Heydon, Henrico Inglose, Johanni Wymondham, & Thomae Claymond, in Comitatu Norffolciae. Teste ut supra. Consimiles Literae Regis Patentes diriguntur, Dilectis & Fidelibus suis, Majori, & Aldermannis, ac Vicecom. Villae suae de Kyngeston super Hull, & eorum cuilibet, in Villa praedicta. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Februarii. |
Feb. 12. Truce with the duke and commonalty of Genoa for four years. Westm. O. xi. 441. H. v. p. ii. 92. |
De Treugis cum Januensibus. An. 36. H. 6. Franc. 38. H. 6. m. 8. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm pridem, spectabilis utriusque Juris Doctor, Dominus Johannes de Serra ad nos pervenerit, Ambassiator & Orator pro Civitate & Communitate Januae, pluraque coram Nobis & Proceribus Regni nostri eleganter peroraverit, & multa pro Communitate praedicta prudenter dixerit, quae brevitatis causâ silemus, inter caetera, cùm hoc notissimum memoratum fuit, quòd Mercandisarum Intercursus Commoda Regnorum & Dominiorum valdè juvare dignoscitur, pluribusque Utilitatem, & ipsam Vitam Hominibus confert, Nos, Bonum illud considerantes, & Amicitias, quas dudùm Dux & Communitas Januae Nobiscum habuerunt, contenti sumus, ad tempus, cum ipsis Januensibus Treugas inire & habere, Et proptereà, per Praesentes, Capimus, Inimus, & Acceptamus firmas Treugas, per Terras, Mare, & Aquas dulces, Incepturas Die Datae Praesentium, & per Quatuor Annos duraturas, Cum Communitate Januae, Praesidentibus, & Repraesentantibus eandem, Haeredibus & Successoribus suis, sub Modo, Formâ, Conditionibus, & Terminis prout in Capitulis subscriptis continetur. Inprimis, quòd, durantibus dictis Quatuor Annis, ut mutuus Intercursus Mercandisarum Locum habeat, ad Utilitatem utriusque Partis, licitum sit & erit Januensibus, & eorum Subditis, ac Districtualibus, Mercatoribus, Factoribus, Servientibus, & Attornatis suis (dummodò dicti Factores, Servientes, & Attornati fuerint Januenses, aut saltem non fuerint Gallici vel alii Inimici nostri) cum eorum Mercandisis, Bonis, Jocalibus, Rebus, Hernesiis, Libris, & aliis quibuscumque, Patronis, Officialibus, Nautis, & Servientibus, cum Navibus eorum, Mercibus, Mercandisis, Bonis, Rebus, Libris, Jocalibus, & aliis quibuscumque, venire ad quaecumque Loca Maritima, & Terrestria, Portus, Passagia, Maria, Riparias, Flumina, & Littora nostra, & Nobis subjecta aut obedientia, & ibidem Exonerare, Stare, Morari, Mercari, Perhendinare, Nocteque Dieque exinde Discedere, Reverti, & Redire, totiens quotiens voluerint, & Transire, ac in nostris Regno & Dominiis Onerare, & exindè Traducere & Extrahere Mercandisas & Bona, quae per specialem Prohibitionem extrahi non prohibentur (Solvendo tamen & Satisfaciendo Custumas, Subsidia, & Deveria debita seu consueta) tutè, liberè, & impunè, absque aliquo impedimento, molestatione, perturbatione, vel inquietatione quibuscumque, durante Termino praedicto: Et, è converso, licitum sit & erit Subditis nostris, & Districtualibus, Mercatoribus, Factoribus, Servientibus, & Attornatis suis (dummodò Factores, Servientes, & Attornati ipsi sint Anglici, seu alii non Inimici Januensium) & aliis quibuscumque, Patronis, Magistris, Marinariis, Officialibus, Nautis, cum Navibus eorum, Mercandisis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Libris, Hernesiis, & aliis quibuscumque, venire ad & per quaecumque Loca, Portus, Passagia, & Maria, Riparias, Flumina, & Littora praefatae Communitatis Januae, & Dominiorum suorum Districtûs sui, eidemque subjecta & obedientia, & ibidem Exonerare, Stare, Morari, Negotiari, Mercari, Perhendinare, Noctu Dieque, exindè Discedere, Reverti, & Redire, totiens quotiens & quando voluerint, & Transire, ac ibidem Onerare, & indè Extrahere, Cariare, & Deducere Mercandisas, Res, & Bona quaecumque, quae per specialem Prohibitionem extrahi non prohibentur (Solvendo tamen & Satisfaciendo Custumas, Subsidia, & Deveria debita seu consueta) tutè, liberè, & impunè, absque impedimento, molestatione, perturbatione, vel inquietatione quibuscumque, durante Termino praedicto. Item, quòd non liceat nec licebit dictae Communitati Januae, Praesidentibus & Repraesentantibus eandem, Successoribus, Haeredibus, Subditis, Vassallis, Ligeis, seu Districtualibus suis, Movere, per se, vel alios, Nomine suo, vel alieno, durantibus hiis Treugis, Nobis, Successoribus, Regnis, Dominiis, aut Subditis nostris, per Terram, Mare, vel Aquas dulces, Guerram, vel aliquod Dampnum, Incommodum, Gravamen, Detrimentum, vel Offensam inferre vel inferri facere, vel Guerram Nobis aut Subditis nostris Moventi aut Moventibus Auxilium, Favorem, vel Juvamen concedere, dare, vel exhibere quocumque modo, vel dato colore, clàm
vel palàm, directè vel indirectè, dicto Tempore durante; nec dabunt, praestabunt, vel exhibebunt cum eorum Navigiis, Carracis, Galeis, vel Navibus, Armigeris, Balistariis, Gente armatâ, vel quocumque alio modo, palàm vel occultè, Auxilium, Favorem, Succursum, Juvamen, vel Subsidium Karolo, se dicenti Regem Franciae, vel alicui alteri Partem ejusdem Karoli tenenti, nunc vel in futurum, seu alicui alteri de Regno nostro Franciae, Nobis aut Successoribus nostris Rebelli aut Inobedienti, nec Castellanis, Scotis, aut quibuscumque aliis notoriis nunc vel in futurum Inimicis nostris, contra Nos, Haeredes, Successores, Subditos, aut Vassallos nostros, clàm, palàm, directè vel per indirectum. Et, simili modo, Nos, Haeredes, Successores, Subditi, Vassalli, & Ligei nostri, non movebimus, durantibus hiis Treugis, per Nos, vel per alios, Nomine nostro, vel alieno, Guerram dictae Communitati Januae, Praesidentibus, & Repraesentantibus eandem, Successoribus, Subditis, vel Districtualibus suis, nec inferemus eisdem aliquod Dampnum, Incommodum, Gravamen, Detrimentum, vel Offensam, nec inferri faciemus, nec Guerram ipsis moventibus Auxilium, Favorem, Juvamen, vel Subsidium concedemus, Dabimus, vel Exhibebimus quoquo modo, clàm vel palàm, directè vel indirectè, nec dabimus cum Navigiis, Armigeris, Balistariis, vel Gente Armorum nostris, vel quocumque alio modo, palàm vel occultè, Auxilium, Favorem, vel Juvamen Ferdinando Regi Ciciliae & Apuliae, Aragonensibus, seu Catalanis, Exiticiis seu Bannitis dictae Communitatis Januae, aut notoriis ejusdem, nunc vel infuturum Inimicis, contra ipsam Communitatem Januae, Praesidentes, & Repraesentates eandem, dicto tempore durante. Item, dicta Communitas Januae, Praesidentes, & eandem Repraesentantes, Subditi, Districtuales, Inhabitantes, Incolae Civitatis Januae, aut Dominiorum suorum quicumque, aut Patroni, vel Servientes sui, ducentes Navigia per Mare ad quascumque Mundi Partes, Carracas, Galeas, aut alias Naves quascumque, non sociabunt, aut sociabit secum Inimicis nostris ad Invadendum Subditos nostros, super Mare vel alibi, aut Naves eorum, vel ad Resistendum Capitaneis nostris, & Gentibus Armorum, Nomine nostro habentibus Custodiam & Defensionem Maris, Nec cariabunt aut portabunt, in Navigiis eorum supradictis, Bona, aut Mercimonia alicujus Inimici nostri seu Inimicorum nostrorum; &, casu quo fecerint, petiti & interrogati per Nostros, dicti Januenses debent (immediatè & sine dilatione, mediante Juramento suo, cui Subditi nostri fidem dabunt) Veritatem dicere & fateri, quae & qualia Bona Inimicorum nostrorum vel Inimici ducunt in Navibus suis, & illa sine Difficultate Tradere & Deliberare Capitaneis, vel ducentibus Navigia nostra pro Custodia Maris, vel aliis Subditis nostris quos obviare contingeret Navibus dictorum Januensium, ubicumque super Mare, recipiendo pro rata Nauli sive Affrectamenti hujusmodi Mercium Inimicorum, Et, casu quo dicti Januenses sic facere recusaverint, vel Juvamen aut Defensionem prestiterint alicui Inimicorum nostrorum, contra Subditos nostros super Mare, licitum erit ipsis nostris Subditis eosdem Januenses Invadere, & Depugnare eorum Naves, & Bona Capere & Retinere, Personasque eorumdem Prisonarios Accipere & Custodire: Et similiter nostri Subditi non portabunt in Navibus suis Bona Inimicorum dictorum Januensium, nec juvabunt super Mare Inimicos eorumdem Januensium, sed per omnia ita se habebunt erga Januenses, ut Januenses erga Subditos nostros, secundùm formam suprascriptam, & sub paribus & similibus Poenis superiùs specificatis. Item, Januenses, eorum Factores, & Attornati, in hoc Regno nostro Residentes, per Literas suas intimare non debent vel notificare ad extra Statum nostrum, aut Regni nostri, vel Secreta si quae perceperint, per quae Praejudicium Nobis aut Regno nostro accrescere vel evenire posset; &, si contrarium fecerit, harum Treugarum Beneficio non gaudebit. Item, supradictis addimus, & pro expresso intelligi volumus quòd, si aliqua Privata & singularis Persona, Privatae vel Singulares Personae, propriâ temeritate, contra Praemissa vel aliquod Praemissorum quicquam attemptaverit, vel aliquid attemptari fecerit, attemptaverint, vel attemptari fecerint, per hoc non intelligentur dictae Treugae, vel in supradictis Articulis contenta, rupta, aut violata per ipsas, vel aliquam ipsarum; set, ipsis Firmis & Ratis manentibus, licitum erit unicuique dictarum Partium procedere contra taliter Delinquentem, vel Delinquentes, per viam Juris, coram Judice competenti, & alia Remedia convenientia & oportuna. Insuper volumus, per expressum, quòd Subditi & privatae Personae utrius-
que Partis poterint, coram quibuscumque Judicibus competentibus, intentare & prosequi, per viam Juris, Actiones, & Demanda sua quaecumque; hiis Treugis in suo Robore, Virtute, & Vigore remanentibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Februarii. Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |
Feb. 12. Grant to Humfrey duke of Buckingham (for his services in Kent against the rebels) of the fines to be paid by Walter Devereux of Webley in co. Hereford, and two others. Westm. O. xi. 443. H. v. p. ii. 92. |
Pro Humfrido Duce Buckynghamiae. An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 1. m. 5. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, In Recompensationem multifariorum Custuum & Onerum, quae Consanguineus noster Humfridus Dux Bukynghamiae, in exhibendo Nobis diligentem Attendentiam suam, tàm in Itinere nostro in Comitatu Kantiae adversus Rebelles nostros ibidem, quàm nuper in Suppressionem & Reprobationem aliorum Rebellium nostrorum, habuit & sustinuit, De Gratia nostra speciali Concessimus ei omnimodos hujusmodi Fines & eorum quemlibet, Quos & quem Walterus Devereux nuper de Webley in Comitatu Herefordiae Armiger, Willielmus Hastyng nuper de Kirby in Comitatu Leycestriae Armiger, Walterus Hopton in Comitatu Salopiae Armiger, Nobis separatim facient vel assidebunt pro Offensis, per ipsos, Rebelles nostros praedictos erga nos assistendo, perpetratis. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Februarii. |
1460. Feb. 20. Confirmation by the K. of England, of the truce with Scotland dated 12 Sept. [1459]. Westm. O. xi. 443. H. v. p. ii. 92. |
De Appunctuamentis Treugarum inter Angliam & Scotiam, Confirmatio Regis. An. 38. H. 6. Scot. 38. H. 6. m. 8. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Inspeximus quaedam Appunctuamenta, Per Ambassiatores & Commissarios nostros, pro Nobis & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, ex una Parte, & Serenissimum Principem Jacobum Scotorum Regem, Consanguineum nostrum, pro Se, ejusqeu Successoribus, Regno, Terris, Dominiis, Subditis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus, per Ambassiatores & Commissrios suos, ex altera Parte, facta, De & super certis Treugis & Guerrarum Abstinentiis initis, captis, factis, & conclusis, Quorum quidem Appunctuamentorum atque Treugarum Tenor sequitur in haec verba, Haec Indentura, Facta inter Nos, Laurentium Episcopum Dunolmensem Privatique Sigilli Serenissimi Illustrissimique Principis Domini nostri Regis Custodem, Johannem Vicecomitem de Bellomonte Magnum Camerarium Angliae, Ricardum Andrewe Decanum Ecclesiae Cathedralis Eborum, & Johannem Lilleford Decanum de Aukeland, Legum Doctores, Excellentissimi & Christianissimi Principis, Henrici Sexti, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae Commissarios, ex unâ, Et Nos, Thomam Episcopum Aberdonensem Consiliarium Regium, Archibaldum & Andream Sanctae Crucis de Edynburgh & de Melros Monasteriorum Abbates, necnon Willielmum Dominum Borthwic, Robertum Leving ston de Drumry Militem, & Magistrum Nicholaum Otteburn Clericum Rotulorum & Registri, Illustrissimi Principis, Jacobi, Dei Gratiâ, Scotorum Regis similiter Commissarios Partibus ex altera, &c. ut supra de Dat. 12 die Septembris. Nos autem Appunctuamenta Treugarum praedictarum, ac omnia & singula in eisdem contenta, Rata, Grata, Firma habentes & Stabilia, ea Laudamus, Approbamus, &, Tenore Praesentium, Confirmamus;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, quòd Nos Appunctuamenta praedicta, ac omnia & singula in eisdem contenta, pro Parte nostra, inviolabiliter Observabimus, & per Subditos nostros observari faciemus. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Februarii. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |
Feb. 22. Grant to Jasper earl of Pembroke of the goods of the persons within Denbigh Castle, for his services in besieging it. Westm. O. xi. 444. H. v. p. ii. 93. |
Pro Comite Pembroke. An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 1. m. 4. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De Gratia nostra speciali, ac consideratione grandium Onerum & multiplicium Servitiorum, quae, carissimus Frater noster, Jasper Comes Pembrochiae Nobis, in obsidendo Castrum nostrum de Denbygh, ac suppeditando Rebelles nostros in eo existentes, impendit, Concessimus ei omnimoda Bona mobilia hujusmodi Personarum, quae infra Castrum praedictum existunt, ubicunque inveniri poterunt, Habenda ex Dono nostro, postquam ipse Castrum praedictum ad Obedientiam nostram reduci fecerit, ad Distribuendum Bona illa, juxta discretionem suam, hujusmodi Personis quae Servitia Nobis in hac parte impendent. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Februarii. Per ipsum Regem. |
Feb. 22. Commission to Jasper earl of Pembroke to raise men in Wales to resist Richard, late duke of York, Edward, late earl of March, and other rebels. Westm. O. xi. 444. H. v. p. ii. 93. |
De Proficiscendo contra Rebelles & de Intendendo. An. 38. H. 6. Ibid. m. 5. dor. Rex, carissimo Fratri suo, Jaspari Comiti Pembrochiae, Salutem. Sciatis quòd manifestum est quòd Ricardus nuper Dux Eborum, Edwardus nuper Comes Marchiae, Ricardus nuper Comes Warrewici, Ricardus nuper Comes Sarum, & Edmundus Comes Rotelandiae, Nobis nuper Rebellantes, suae Salutis immemores, nec Deum prae oculis habentes, neque nostram Majestatem Regiam offendere formidantes, Dei Timore ac suae Fidelitatis ac Ligentiae debito postpositis, Congregationes, & Conventicula illicita, & Coadunationes Populi nostri, ad suum latens & nephandissimum Propositum perimplendum, contra dictam Majestatem nostram nuper suscitârunt & erexerunt, ac nonnullas alias Proditiones (undè Auctoritate Parliamenti nostri, apud Coventre ultimò tenti, attincti & Convicti existunt) fecerunt & perpetrârunt, Et iterum in Regnum nostrum Angliae ingredi, ac Insurrectiones, Rebelliones, & alia Mala, Prioribus Pejora, in nostri gravissimam Offensam, viis & modis quibus poterunt, erigere & suscitare proponunt ut accepimus, Nos igitur, Pro Resistentia protervae Malitiae & Inimicitiae praedictorum nuper Ducis, & nuper Comitum, ac Complicum suorum providere volentes, ac de Fidelitate & provida Circumspectione vestris quamplurimùm confidentes, Assignavimus vos, ac Vobis plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, ad Advocandum vobis omnes & singulos Ligeos nostros Partium Walliae (cujuscunque statûs, gradûs, seu conditionis fuerint) de quibus vobis meliùs videbitur expedire, ad Proficiscendum vobiscum contra praefatos Rebelles & Inimicos nostros, & eorum quemlibet, ac Complices suos praedictos, Ac ad Assistentiam & Auxilium suum vobis in eorum Resistentiam Dandum & Impendendum, in casu quo iidem Rebelles & Inimici nostri, ac Complices sui praedicti dictas Partes ingredi praesumant, Ac ad eos, & secum Comitantes, ut Hostes & Rebelles nostros, Debellandum, Expugnandum, & Destruendum, Ac ad omnia alia & singula, quae juxta sanam Discretionem vestram in hac parte, in Repressionem praedictorum Inimicorum nostrorum, ac Complicum suorum, & eorum maledicti Propositi, fore videritis necessaria & opportuna, Faciendum, Excercendum, & Exequendum: Et insuper, ob internam Affectionem & sinceram Dilectionem, quas ad, praecarissimum Filium nostrum Primogeni-
tum, Edwardum Principem Walliae, Ducem Cornubiae, & Comitem Cestriae & de Flynt, naturaliter gerimus & habemus, Gratiam & Misericordiam rigori Justitiae, in primo Accessu & Adventu ejusdem Primogeniti nostri in Principatum suum Walliae, anteferre volentes, vobis plenam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad quoscunque Rebelles nostros, in Castro de Denbygh & extra existentes, Gratiae nostrae se submittere volentes, ad Gratiam nostram Recipiendum & Admittendum, & Gratiam nostram eis & eorum cuilibet pro Delictis suis sibi sub Magno Sigillo nostro Promittendum, Exceptis quibuscunque Anglis & Hibernicis Castrum praedictum, seu aliquod aliud Castrum seu Fortalitium, contra Nos Tenentibus & Defendentibus, quos ad Voluntatem nostram per vos recipi volumus, exceptis etiam quibuscunque Wallensibus utlagatis & attinctis, quos ad Voluntatem nostram similiter recipi, & ad Prisonas nostras, in eisdem moraturos quousque sufficientem Securitatem de se benè gerendo Nobis & Concilio nostro aggreabilem invenerint, committi volumus: Et ulterius assignavimus vos, & vobis plenam Potestatem & Auctoritatem Damus & Committimus, ad omnes Rebelles & Proditores nostros, quos in Partibus praedictis capi contigerit, juxta Demerita sua Justitiandum & Executioni Justitiae Committendum: Ulteriusque Assignavimus vos ad Monstrum sive Monstrationem Hominum ad Arma & Sagittariorum quarumcunque Partium Castro praedicto adjacentium, ac aliarum Partium Walliae, si necesse fuerit, in Loco & Locis magis ad hoc congruis & convenientibus, per vos ac vestros in hac Parte Deputatos, Faciendum, Capiendum, & Supervidendum; Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ: Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, Ligeis, & Subditis nostris quibuscunque Partium praedictarum, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Vobis, in Executione Praemissorum Intendentes sint, Obedientes, Assistentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Februarii. Per ipsum Regem. |
March 3. Power for Edward prince of Wales to grant pardons to rebels in Wales and the marches. Westm. O. xi. 445. H. v. p. ii. 93. |
Pro Principe, de Literis Pardonationis Promittendis. An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 2. m. 21. Rex, praecarissimo Filio suo Primogenito, Edwardo Principi Walliae, Duci Cornubiae, & Comiti Cestriae & de Flynt, Salutem. Sciatis quòd, Cùm, quarto Die Februarii ultimò praeterito, per Literas nostras Patentes, Assignaverimus vos, ac alios in Literis illis specificatos, ad Inquirendum in diversis Comitatibus Regni nostri Angliae, & specialiter in Wallia & Marchiis ejusdem, tàm infra Libertates, quàm extra, inter alia, de quibuscumque Proditionibus, Insurrectionibus, Rebellionibus, Feloniis, Transgressionibus, Lollardiis, Convocationibus, Coadunationibus, Associationibus, Conspirationibus, Mesprisionibus, Confoederationibus, falsis Alligantiis, Riotis, Routis, Roberiis, Depraedationibus, Homicidiis, Murdris, Raptibus Mulierum, Congregationibus, & Conventiculis illicitis, Negligentiis, Falsitatibus, Deceptionibus, Contemptibus, Concelamentis, Manutenentiis, Oppressionibus, Extortionibus, Cambipartiis, Ambidextriis, ac aliis Offensis quibuscumque, infra Comitatus & Walliam praedictos & Marchias ejusdem per quoscumque & qualitercumque factis sive perpetratis, & ad eadem Audiendum & Terminandum secundùm Legem & Consuetudinem Regni nostri Angliae, & ad quaedam alia, in Literis praedictis contenta, Faciendum & Exequendum, prout in eisdem Literis pleniùs continetur, Nos, ob internam Affectionem & sinceram Dilectionem quas ad Personam vestram naturaliter gerimus & habemus, Gratiam & Misericordiam rigori Justitiae in primo Accessu & Adventu vestris in Principatum vestrum Walliae anteferre volentes, vobis, ac cuicumque alii per vos sub Sigillo vestro Deputando, plenam & sufficientem Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad quoscumque Rebelles nostros, in aliquibus Castris & extra, infra Walliam & Marchias ejusdem
existentes, Gratiae nostrae se submittere volentes, ad Gratiam nostram Recipiendum & Admittendum, & Gratiam nostram eis & eorum cuilibet, pro Delictis suis, per Literas nostras Patentes, sibi sub Magno Sigillo nostro fieri Promittendum; quibuscumque Personis de Alta Proditione Attinctis omninò exceptis; Caeteraque omnia & singula Faciendum, Expediendum, & Excercendum quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant magis speciale; Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per vos, Nomine nostro, Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, Tertio Die Martii. Per ipsum Regem & de Data praedicta &c. |
March 13. Grant to the prince of Wales of an annuity of 1,000l. Westm. O. xi. 445. H.v. p. ii. 94. |
Pro Principe supradicto. An. 38. H. 6. Ibid. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Considerantes Onera & Expensas, quae praedilectissimus Filius noster Primogenitus Edwardus Princeps Walliae Dux Cornubiae & Comes Cestriae & de Flynt, pro Recuperatione & Subductione Castri de Denbegh, ac aliorum Castrorum, Dominiorum, & Maneriorum infra Walliam & Marchias ejusdem, in Manibus & Possessione Rebellium & Proditorum nostrorum & eorum Adhaerentium jam existentium, ac Correctione & Reformatione dictorum Rebellium Proditorum & Adhaerentium, ibidem sustinebit, De Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus eidem Primogenito nostro Mille Libras ad Onera praedicta supportandum, Habendas & Percipiendas de Exitibus, Proficuis, & Reventionibus Dominiorum de Usk, Karlyon, Glomorgan, Morgannok, Bergevenny, Beaudeley, Ludlowe, Fawenehop, & Wyggemore, vel eorum alicujus, provenientibus & crescentibus, per Manus Firmariorum, Receptorum, Ballivorum, Praepositorum, sive aliorum Occupatorum eorumdem Dominiorum, sive alicujus eorum, pro tempore existentium, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, eo quod expressa mentio de aliis Donis sive Concessionibus eidem Primogenito nostro per Nos ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit; aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Concessione, sive Assignatione, in contrarium factis, ordinatis, sive provisis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio Die Martii. Per ipsum Regem & de Data praedicta &c. |
March 17. Grant to sir Thomas Grey, of Rugemond Grey, of 100 marks from the possessions of Richard, late duke of York, and other rebels, in repayment of a loan. Westm. O. xi. 446. H. v. p. ii. 94. |
Super Chevancia in Resistentiam Rebellium praestanda. An. 38. H. 6. Ibid. m. 5. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Nos intelligentes qualiter Richardus nuper Dux Eborum, Edwardus nuper Comes Marchiae, Richardus nuper Comes Warrewici, Richardus nuper Comes Sarum, & Edmundus nuper Comes Rotelandiae, & alii Complices sui, Rebelles, Proditores, & Inimici nostri, in Regnum nostrum Angliae ingredi, ac Insurrectiones, Rebelliones, & alia Mala Prioribus Pejora, in nostri gravissimam Offensam, viis & modis quibus poterunt, erigere & suscitare proponunt, Ac antiquus Adversarius noster Franciae grandes Congregationes Populi sui ad dictum Regnum nostrum molestare & perturbare coadunavit, & in idem Regnum nostrum ingredi intendit, ut certitudinaliter informamur, Nos, De avisamento Concilii nostri, pro Resistentia praedictorum Rebellium & Proditorum nostrorum ac praefati Adversarii nostri providere volentes, quod absque notabilibus Denariorum Summis citò a Fidelibus Ligeis nostris provisis & mutuatis fieri nequit,
Quo praetextu per Nos & Concilium nostrum praedictum inactitatum, provisum, & Concordatum existit quòd omnes hujusmodi Personae, quae aliquas Summas in instanti Necessitate nostrâ praestaverint, Resolutionem Summarum suarum, per eas sic Mutuandarum, habeant & percipiant, & quilibet eorum habeat & percipiant, & quilibet eorum habeat & percipiat, de quibuscumque Exitibus, Proficuis, & Reventionibus eorumdem Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, & Tenementorum, ac aliarum Possessionum, quae fuerunt praedictorum, Nuper Ducis & Comitum, Ac, Alesiae nuper Comitissae Sarum, Johannis Clynton nuper Domini Clynton, Thomae Neville Militis, Johannis Nevill Militis, Thomae Haryngton Militis, Johannis Wenlok Militis, Jacobi Pykeryng Militis, Johannis Conyers Militis, Thomae Parre Militis, Johannis Bourghchier, Edwardi Bourghchier, Willielmi Stanley, Thomae Meryng, Thomae Colt, Johannis Clay, Rogeri Eyton, Roberti Boulde, Willielmi Oldhale Militis, Et Thomae Vaghan, Seu alicujus eorumdem, qui in Parliamento nostro, apud Coventre ultimò tento, de Alta Proditione, Auctoritate ejusdem Parliamenti, Attincti extiterunt, tàm in Anglia, quàm in Wallia & Marchiis ibidem, & quae ad Manus nostras ea de Causa devenerunt, per Manus Receptorum eorumdem Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, & Tenementorum, ac aliarum Possessionum praedictarum, vel unius eorum, ac omnibus & omnimodis Forisfacturis & Casualitatibus, Wardis, Maritagiis, & de Vacationibus Archiepiscopatuum, Episcopatuum, Abbatiarum, Prioratuum, Hospitalium, Capellarum, & aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum quorumcumque, tàm infra Regnum nostrum praedictum, quàm in Wallia & Marchiis ejusdem accidentibus, & Nobis quovismodo accrescentibus, sive pertinere debentibus, Persolvendam per Manus Receptorum, Firmariorum, Vicecomitum, Escaetorum, Ballivorum, seu aliorum quorumcumque, qui aliquas Pecuniarum Summas, quae de eisdem seu aliquo eorum provenire poterunt, Nobis reddere seu solvere debent, Necnon de quibuscumque Decimis, Nobis per Clerum tàm Cantuariensis Provinciae quàm Eborum Provinciae, ac de quibuscumque Quintisdecimis & Decimis seu Partibus earumdem, Nobis per Comunitatem Regni nostri Angliae, in proximo Concedendis, & Persolvendis per Manus Collectorum earumdem seu alicujus earumdem pro tempore existentium, prout in Actu praedicto Concilii nostri pleniùs continetur, Jamque, pro eo quòd Dilectus & Fidelis noster Thomas Grey de Rugemond Grey Miles, Summam Centum Marcarum in praesenti Necessitate nostra Nobis gratanter mutuavit, Nos, Resolutionem ejusdem Summae eidem Thomae fieri volentes ut tenemur, de avisamento Concilii nostri, Concessimus praefato Thomae Centum Marcas, Habendas & Percipiendas de Exitibus, Proficuis, & Reventionibus Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, & Tenementorum praedictorum, sive de eorum aliquo, per Manus Receptorum eorumdem, vel eorum aliquorum seu alicujus, ac de Forisfacturis & Casualitatibus, Wardis, Maritagiis, & de Vacationibus praedictis, seu de eorum aliquo, per Manus Receptorum, Firmariorum, Vicecomitum, Escaetorum, Ballivorum, seu aliorum quorumcumque, qui aliquas Pecuniarum Summas, quae de eisdem seu de aliquo eorum provenire poterunt, Nobis redere seu solvere debent aut debebunt, necnon de Decimis, Quintisdecimis & Decimis praedictis, seu Partibus earumdem, seu de earum aliqua, per Manus Collectorum eorumdem seu aliquorum vel alicujus eorumdem pro tempore existentium: Volumus insuper & per Praesentes Concedimus quòd Cancellarius noster Angliae, aut Custos Privati Sigilli nostri qui pro tempore fuerit, fieri faciat & deliberari praefato Thomae tot & talia Brevia & Waranta, tàm praefatis Receptoribus, Firmariis, Vicecomitibus, Escaetoribus, Ballivis, Collectoribus, ac aliis quibuscumque in hac parte, & eorum cuilibet, quàm Thesaurario & Baronibus de Scaccario nostro pro tempore existentibus dirigenda, quot & qualia dicto Thomae in hac parte necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, absque aliquo Feodo indè ad Opus nostrum capiendo; Concessimus insuper praefato Thomae quòd, si praesentes Literas nostras quoad Praemissa seu aliquod Praemissorum inva-
lidas sive minus sufficientes existere contigerit, tunc Cancellarius Angliae, pro tempore existens, eidem Thomae talia & tantas Literas nostras Patentes per Brevia nostra sub Magno Sigillo nostro fieri faciet & deliberari, absque Fine seu Feodo indè aliquo modo ad opus nostrum capiendis seu solvendis, & absque Prosecutione aliqua penes Nos indè facienda, quot & qualia eidem Thomae in hac parte necessaria fuerint & oportuna: Et ulterius volumus, &, de avisamento Concilii nostri praedicti, per Praesentes, Concedimus quòd, Quandocumque aliqua Decima seu Pars Decimae per Clerum tàm Cantuariensis quàm Eborum Provinciarum vel alterius earumdem, aut Quintadecima & Decima seu Pars earumdem per Comunitatem Regni nostri praedicti, Nobis concessae fuerunt, Tunc Cancellarius Angliae, pro tempore existens, habeat Potestatem & Auctoritatem faciendi, & faciet praefato Thomae alias Literas nostras Patentes sufficientes pro Solutione dictae Summae Centum Marcarum per ipsum sic mutuatae vel alicujus Parcellae ejusdem, Percipiendarum de Decima aut de Quintadecima & Decima praedictis & Partibus earumdem vel de eorum aliqua, per manus Collectorum earumdem, vel alicujus earumdem pro tempore existentium, super & per Sursum-Redditionem Praesentium Literarum nostrarum Nobis in Cancellariam nostram ibidem Cancellandarum, absque aliquo Waranto seu Prosecutione aliqua indè penes Nos faciendâ, & absque Fine seu Feodo aliquo pro hujusmodi Literis aliqualiter ad opus nostrum capiendis seu solvendis: Et ulterius Volumus & per Praesentes Concedimus quòd, Quandocumque aliqua Decima, seu Pars Decimae, per Clerum tàm Cantuariensis quàm Eborum Provinciarum, vel alterius earumdem, Nobis Concessa fuerit, Tunc Cancellarius Angliae, pro tempore existens, habeat similiter Potestatem & Auctoritatem faciendi, & faciet quibuscumque Personis Ecclesiasticis, & earum cuilibet alias Literas nostras Patentes sufficientes, sub Magno Sigillo nostro conficiendas, quod ipsae vel ipsa retineant vel retineat in Manibus suis propriis, de eadem Decima seu Parte Decimae, tantam Summam quantam eaedem Personae sive eadem Persona Nobis in praesenti Necessitate nostra mutuârunt vel mutuavit, seu Partem indè prout Casus exigerit, super Sursum-Redditionem praesentium Literarum nostrarum Nobis in Cancellariam nostram ibidem Cancellandarum, absque aliquo Waranto seu Prosecutione aliquâ indè penes Nos faciendâ, & absque aliquo Fine seu Feodo indè ad opus nostrum, pro hujusmodi Literis nostris, capiendis seu solvendis; Proviso semper quòd omnes & singulae Personae, aliquas Annuitates, sive Assignamenta, aut aliquam Annuitatem, sive Assignamentum, de & super Dominiis, Maneriis, Terris, & Tenementis, ac aliis Possessionibus praedictis, seu de Exitibus, Proficuis, & Reventionibus eorumdem, aut de Forisfacturis, Casualitatibus, Wardis, Maritagiis, & de Vacationibus praedictis, seu de eorum aliquo, ante haec tempora habentes, Praeferramentum in Solutionibus Annuitatum sive Assignamentorum suorum prae omnibus aliis habeant, praesenti Concessione nostrâ non obstante; aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, seu Restrictione, indè in contrarium factis, ordinatis, sive provisis, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Martii. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, &c. |
March 26. Pardon for infringement of the statutes concerning merchandise for the captains and crews of the galleys which are about to serve against Richard, late earl of Warwick. Westm. O. xi. 448. H. v. p. ii. 94. |
De Pardonatione pro Capitaneis Galearum, contra Armatam Comitis Warrewici ordinatarum. An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 2. m. 10. Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm Notorius & Publicus Inimicus & Rebellis noster Richardus nuper Comes Warrewici & Complices sui quandam Potentiam ARMATAM, in quibusdam Navibus & Vasis supra Mare, ad Mala quae poterunt Nobis & Fidelibus Ligeis nostris inferendum, fecerunt, & supra Mare ea de causa se tenent, Ac Nos quandam ARMATAM nostram, in eorumdem nuper Comitis & Complicum suorum & Maledicti Malitiosique Propositi sui Resistentiam &
Oppressionem, in quibusdam Galeis, Carracis, & Vasis transituram, Ordinaverimus, Nos igitur, ut Capitanei, Patroni, Mercatores, Piloti, Galioti, Nautae, & Marinarii in Carracis & Galeis praedictis, qui ad Deserviendum Nobis in hac parte Arestati existunt, meliora Servitia Nobis impendere obligentur & animentur, eis Gratiam nostram Regiam exhibere volentes, de Gratiâ nostrâ speciali, ac de avisamento Concilii nostri, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus quibuscumque Capitaneis, Patronis, Mercatoribus, Pilotis, Galiotis, Nautis, & Marinariis quarumcumque Carracarum & Galearum, qui ad deserviendum Nobis supra Mare, in Repressionem & Oppressionem praefati nuper Comitis & Complicum suorum, arestati existunt, & eorum cuilibet omnimodas Transgressiones & Offensas quascumque, per ipsos & eorum quemlibet, in Oneratione seu Eskippatione aliquarum Mercandisarum seu Bonorum quorumcumque in Carracis & Galeis preadictis, & earum qualibet, contra formam Statutorum Regni nostri Angliae seu aliter factas & perpetratas, ac omnimodas Forisfacturas, Nobis in hac parte pertinentes, & omne id quod Nobis in hac parte pertinere poterit ratione quacumque, Eo, quòd expressa mentio de Nominibus Capitaneorum, Patronorum, Mercatorum, Pilotorum, Galeatorum, Nautarum, & Marianiorum praedictorum, & eorum cujuslibet, in Praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, vel Ordinatione, in contrarium factis seu editis, non obstantibus. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo sexto Die Martii. Per ipsum Regem Ore tenus. |
March 30. Commission to Robert Sende and Henry Bisshop to buy victuals for the fleet. Westm. O. xi. 449. H. v. p. ii. 95. |
De Provisionibus pro Duce Exoniae, contra Inimicos profecturo, capiendis. An. 38. H. 6. Pat. 38. H. 6. p. 2. m. 27. Rex, Dilecto sibi, Roberto Sende, Salutem. Scias quòd, Cùm Nos quandam ARMATAM nostram, ad Proficiscendum supra Mare, pro Salvâ Custodiâ ejusdem, ac in Resistentiam Inimicorum & Adversariorum nostrorum, illud tenere ac diversas Partes Regni nostri Angliae ingredi intendentium, Ordinaverimus, Nos, de Victualibus, pro sufficienti Vitellatione hujusmodi Navium, quae Nobis in Conducendo Armatam praedictam deservient, providere volentes, Assignavimus Te ad Frumentum, Farinam, Boves, Multones, & alias Carnes ac Pisces tàm recentes quàm salitos, necnon Servisiam, Celeam, & omnimoda alia Victualia, ubicumque inveniri poterint, tàm infra Libertates, quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis carissimi Consanguinei nostri Henrici Ducis Exoniae, in hac parte rationabiliter solvendis, ex Causa praedictâ Capiendum, Arestandum, & Providendum; Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta: Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Fidelibus, & Ligiis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Auxiliantes in omnibus diligenter. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, tricesimo Die Martii. Consimiles Literas Regis Patentes habent subscripti, sub Datis subscriptis; videlicet, Henr. Bisshop, &c. |