|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
1451. Feb. 6. Licence to Robert Whitingham, usher of the chamber, to exhume the bones of John late duke of Bourbon, buried in the church of the Friars Minors in London, and to convey them to France. Westm. O. xi. 279. H. v. p. ii. 28. |
De Exhumando Ossanuper Ducis Burboniae, & in Franciam Cariando. An. 29. H. 6. Pat. 29. H. 6. p. 1. m. 13. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, dilecto Armigero nostro, Roberto Whitingham, Ostiario Camerae nostrae, quòd Ipse Ossa Johannis nuper Ducis Burboniae, quae infra Ecclesiam Ordinis Fratrum Minorum infra Civitatem nostram Londoniae Sepulta sunt, Exhumare, & ea per hujusmodi Personas Anglicas sive Gallicas, quae sibi placabiles existent, pro Honore eorumdem, ad talia Loca Franciae seu Normanniae, qualia per Filium & Haeredem praedicti Ducis erunt desiderata, Ducere & Cariare valeat, absque Impetitione, Perturbatione, vel Impedimento Nostri vel aliquorum Officiariorum nostrorum, in Relevando, Succurrendo, & Deliberando, extra Prisonam Richardum Whitingham, Fratrem praedicti Roberti, nuper in Servitio nostro in Partibus Transmarinis Captum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Februarii. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta Auctoritate Parliamenti. |
Feb. 11. The K. recommends to pope Nicholas John Chedworth, canon of Lincoln, for promotion to that bishopric, void by the death of Marmaduke Lumley. Westm. O. xi. 279. H. v. p. ii. 29. |
Ad Papam. An. 29. H. 6. Pat. 29. H. 6. p. 1. m. 13. Sanctissimo in Christo Patri & Domino, Domino Nicholao, Divinâ Providentiâ, Sacrosanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Summo Pontifici, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, devota Pedum Oscula beatorum. Vacante nuper Ecclesiâ Cathedrali Lincolniae, per Mortem, bonae memoriae, Marmaduci Lumley, ultimi Episcopi Loci illius, Alexander Prowet Praecentor & Capitulum ejusdem Ecclesiae Convenientes in unum venerabilem Virum Magistrum Johannem Chedworth Canonicum dictae Ecclesiae direxerunt unanimiter vota sua, & ipsum in suum Episcopum concorditer Elegerunt, Nobisque cum instantia Supplicârunt ut hujusmodi Electioni suae Assensum Regium praebere curemus, Nos, Ipsius Electi considerantes Merita Probitatis, ac sperantes dictam Ecclesiam Lincolniensem, si Ipsius Regimini praesideat, in Temporalibus & Spiritualibus, per ipsius Circumspectionem & Industriam, salutaria posse suscipere Incrementa, Electioni praedictae hujusmodi Regium Assensum adhibemus & Favorem, Et hoc vestrae Sanctitati Significamus per Praesentes, ut quod ad vos pertinet ulterius Exequi dignemini cum Favore. In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes. Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, undecimo die Februarii, Anno Regni nostri vicesimo nono. Per Breve de Privato Sigillo. |
Feb. 16. Restitution of the temporalities to Thomas Sebroke, as abbot of S. Peter's, Gloucester. Westm. O. xi. 279. H. v. p. ii. 29. |
De Restitutione Temporalium. An. 29. H. 6. Pat. 29. H. 6. p. 1. m. 5. Rex Escaetori suo in Comitatu Gloucestriae, ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus, Salutem. Cùm, Venerabilis Pater, Johannes Episcopus Wigorniensis Electionem, nuper factam in Ecclesia beati Petri Gloucestriae Ordinis Sancti Benedicti suae Dioe-
cesis, de, dilecto nobis in Christo, Fratre Thoma Sebroke Monacho in Abbatem Loci illius (cui prius Regium Assensum adhibuimus & Favorem) Confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Episcopi, Nobis indè directas, Nobis constat, Nos, Confirmationem illam Acceptantes, Cepimus Fidelitatem ipsius Abbatis, & Temporalia Abbatiae illius, prout moris est, Restituimus eidem; Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Abbati Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Februarii. Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Escaetori Regis in Com. Hereford. ac March. Walliae eidem Comitatui adjacentibus. Escaetori Regis in Com. Salop. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus. Escaetori Regis in Com. Suthampt. & Wiltes. Escaetori Regis in Com. Wygorn. Escaetori Regis in Com. Warr. Escaetori Regis in Com. Oxon. Et Mandatum est Militibus, &c. |
March 5. Licences to Richard Skilman, Simon Hagun of Wyneton, and nine others, to convey pilgrims to S. James of Galicia. Westm. O. xi. 280. H. v. p. ii. 29. |
De Licentia Traducendi Peregrinos versus Sanctum Jacobum. An. 29. H. 6. Franc. 29. H. 6. m. 11. Rex universis & singulis, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Ricardo Skilman, Possessori cujusdam Navis vocatae le Mary de Suthwold in Comitatu Suffolciae, Quòd ipse Triginta Peregrinos in Navi praedicta Recipere, & eos versus Sanctum Jacobum Galiciae in Ispania, ad Vota sua ibidem perficienda, Traducere, & abinde in Regnum nostrum Angliae Reducere possit liberè & impunè; aliquibus Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus; Dumtamen Navis praedicta Arestata non existat ad Deserviendum Nobis in aliquo Viagio nostro, nec Viagium illud, Colore praesentis Licentiae nostrae, impediatur ullo modo: Dumtamen Peregrini illi de Amicitiâ & Obedientiâ nostris existant, ac Fideles Ligei nostri permaneant, & quòd Aurum vel Argentum in Massa vel Moneta, colore praesentis Licentiae nostrae, non traducant seu traduci saciant, nec quicquam, quod in Nostri seu Populi nostri Praejudicium cedere valeat, non attemptent seu attemptari faciant quovismodo. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Martii. Consimiles Literas de Licentia habent subscripti; viz. Simon Hagun de Wyneton, Possessor cujusdam Navis vocatae la Trinite de Wyneton quòd ipse Navem praedictam, cum Sexaginta Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis, Traducere & Cariare possit licitè & impunè. Ricardus Arnald, Possessor cujusdam Navis vocatae la Marye de Crowemere, unde Johannes Book est Magister, quòd ipse Navem praedictam, cum Sexaginta Peregrinis, versus Sanctum Jacobum in Galiciis, Traducere & Cariare possit. Johannes Waynflete, Possessor cujusdam Navis vocatae la Cristofere de Suthwolde, unde Nicholaus Fleg est Magister, quòd ipse Navem praedictam cum Triginta Peregrinis versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit. Willielmus Humfrey, Magister cujusdam Navis vocatae le Trenite de Orwell, quòd ipse Quaterviginti Peregrinos in Navi praedictâ recipere, & eos versus Sanctum Jacobum &c. Willielmus Bourchier Miles, Possessor cujusdam Navis vocatae le Trinite Fitz Waryn de Barstable, unde Henricus Cardygan est Magister, quòd ipse Navem praedictam cum Quadraginta Peregrinis versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit. Johannes Pygot de Lenne Episcopi Mercator, & Possessor cujusdam Navis vocatae le Katerine de Lenne Episcopi, ut ei Licentiam concedere velimus quòd ipse Navem praedictam cum Triginta Peregrinis versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit. Johannes Paten de Lynne, Magister cujusdam Navis vocatae Margaret de Blakeney, alias Sneterly, quòd ipse Centum Personas Ligeos nostros versus Sanctum
Jacobum peregrè profecturos, in Navi praedictâ Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit, Willielmus Cobbe, Possessor cujusdam Craerae vocatae la Marie de Pembroke in Walliâ, quòd ipse Viginti & Quatuor Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, in Craerâ praedictâ Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit. Ricardus Burgony, Magister cujusdam Navis vocatae le Nicholas de Welles juxta Mare, in Comitatu Norffolciae, quòd ipse Navem praedictam cum Quadraginta Peregrinis versus Sanctum Jacobum in Galiciis Traducere & Cariare possit licitè & impunè. Robertus Stormy, Possessor cujusdam Navis vocatae le Kateryne de Boston, quòd ipse, per se, aut Deputatum suum, Centum Personas Ligeos nostros, versus Sanctum Jacobum peregrè profecturos, in Navi praedictâ Eskippare, & easdem Personas ad Locum praedictum Ducere, & eas in Regnum nostrum praedictum Reducere possit. |
March 2. The K. orders proclamation to be made at Plymouth, Fowy, Newcastle, Hull, and 13 other ports, forbidding all molestation of inhabitants of Prussia or the Hanse until the close of the diet to be held at Utrecht in May. Westm. O. xi. 281. H. v. p. ii. 29. |
Super Conventionibus cum Magistro Pruciae. An. 29. H. 6. Pat. 29. H. 6. p. 1. m. 7. dor. Rex Custumariis suis, ac Custodibus Passagii in Portubus Villarum de Plymmouth & Fowy, & eorum cuilibet Salutem. Cùm quaedam Dieta, Inter Nos & Magistrum Pruciae ac Proconsules & Consules Communitatis Civitatum Hanzae Theutonicae apud Utright, Mense Maii proximò futuri, Tenenda, Ad quam Ambassiatores & Nuncii nostri, ac Ambassiatores, Procuratores, sive Nuncii praedictorum Magistri, Proconsulum, & Consulum, Ad Communicandum & Tractandum de & super Reformatione & Reparatione quorumcumque Attemptatorum contra Tenorem & Effectum antiquarum Alligantiarum, inter Nos & Illos de Pruciâ & Hanzâ praedictâ firmatarum & habitarum, Deo Duce, obviabunt, Capta sit & Conclusa, Nos, Dietam, Communicationes, & Tractatus praedictos cum effectu haberi & teneri desiderantes, omniaque & singula, quae in eorum Offensam sive Impedimentum fieri aut perpetrari possent, postponi & ammoveri volentes, Vobis & cuilibet vestrûm, districtè injungendo, Mandamus quòd, omnibus aliis praetermissis, statim post receptionem Praesentium, in singulis Locis infra Portum praedictum, ac omnia alia Portus & Loca eidem Portui adjacentia, ubi meliùs expedire videritis, ex parte nostrâ, publicè proclamari faciatis & inhiberi, Nè quis Ligeorum nostrorum (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) Impedimentum, Dampnum aliquod, aut Gravamen aliquibus Personis de Pruciâ sive Hanzâ praedictâ, de vel in Corporibus, Navibus, Bonis, Rebus, seu Mercandisis suis quibuscumque, quousque Communicationes & Tractatus hujusmodi in Dieta illa finiti fuerint & habiti, facere nec fieri facere praesumat quovis modo, sub Poenâ Forisfacturae omnium quae Nobis forisfacere poterit, ac Imprisonamenti Corporis sui ad Voluntatem nostram, Moneatis insuper, seu publicè Moneri faciatis, omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros, infra Portus & Loca praedicta, Qui se de aliquibus Rebus, Bonis, & Mercandisis suis, per aliquos de Pruciâ seu Communitates Civitatum Hanzae Teutonicae minus justè captis & spoliatis, censerint Gravatos, aut in Personis suis vel aliàs Laesos & Dampnificatos, Quòd, citra Festum Annunciationis beatae Mariae proximò futurum, deliberent seu deliberari faciant dictis Ambassiatoribus nostris omnes & singulas Querimonias suas, unà cum Procurationibus suis legitimis ad easdem spectantibus; Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis. Teste Rege apud Westmonasterium, Secundo Die Martii. Consimilia Brevia diriguntur Custodibus in Portubus subscriptis, sub eadem Data; videlicet, In Portu Villae Novi Castri super Tynam. In Portu Villae de Kyngeston super Hull. In Portu Civitatis Regis London. In Portu Civitatis Regis Cicestr. In Portu Villae Regis Suthampton. In Portu Villae de Melcombe. In Portu Villae de Sancto Botolpho.
In Portu Villae Regis Sandewici. In Portu Villae Regis de Dertmouth. In Portu Villae Regis de Lenne. In Portu Villae de Bryggewater. In Portu Villae Magnae Jernemuth. In Portu Villae Bristoll. In Portu Villae Gippewici. In Portu Villae Dovorriae. |
March 15. Licence to sir Leo Wellys and Margaret duchess of Somerset his wife to sue the duke of Orleans, the counts of Angouleme and Dunois, and other French lords, for money due by them to the duchess. Westm. O. xi. 282. H. v. p. ii. 30. |
De Licentia Prosequendi. An. 29. H. 6. Franc. 29. H. 6. m. 10. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Supplicârunt nobis Leo Wellys Miles, & Margareta Ducissa Somersetiae, Uxor ejus, ut, Cùm Dux Aurelianensis, Comes de Angulom, Comes de Dunoys, & alii diversi Domini de Regno Franciae, per Scripta sua Obligatoria & Sigilla sua, in magnis & notabilibus Monetae Summis, per plures dies elapsos eidem Ducissae solvendis, steterint Obligati, prout in eisdem Scriptis pleniùs continetur & expressatur, Pro quarum quidem Summarum Solutione diversae & quamplures Requisitiones per praefatam Ducissam, nedùm Avunculo nostro Adversario Franciae, verùm etiam Partibus praedictis sic Obligatis, factae fuerunt, & hucusque nulla Solutio, Contentatio, neque Justitia pro Executione ejusdem facta fuit, in magna Detrimentum, Dilationem, & Gravamen Leonis & Ducissae, ut dicunt, Nos, consideratione Praemissorum, Concessimus & Licentiam Dedimus eisdem Leoni & Ducissae, & eorum alteri, quòd ipsi, tàm versus Adversarium nostrum praedictum, quàm versus Partes praedictas, & earum quamlibet, sic Obligatas, Factores, Attornatos, & Procuratores suos, omnibus Temporibus & Locis, ad Libertatem & Voluntatem dictorum Leonis & Ducissae, & eorum alterius, Scribere, Prosequi, & Procedere possint, Necnon quòd omnimoda, quae eis, aut eorum alteri, pro & in eadem Materia videbuntur necessaria & oportuna, exequi valeant, absque aliquo alio Waranto vel Licentia pro eisdem Leone & Ducissa, in vel pro Praemissis, tempore futuro, penes Nos prosequendis. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quinto Die Martii. Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |
March 16. Proclamation to be made at London, Colchester, Ipswich, and 10 other ports, ordering persons injured by the Prussians or the Hanse towns to appear personally or by proxy at the diet at Utrecht. Westm. O. xi. 282. H. v. p. ii. 30. |
De Conventionibus cum Patriis Pruciae & Hanzae supradictis. An. 29. H. 6. Claus. 29. H. 6. m. 18. d. Rex Majori Londoniae, Salutem. Cùm, pro Reparationibus Attemptatorum, quae hinc inde fieri praetenduntur contra antiquas Ligas & Amicitias, inter Nos, Rgnum, & Subditos nostra, ac Patrias & Habitatores Pruciae & Hanzae, habitas & firmatas, certa Dieta, per Agreamentum utriusque Partis, in Mense Maii proximò futuro, apud Utreight Tenenda, limitata existat, Quas quidem Ligas & Amicitias, sic habitas & firmatas, ac Dietam sic limitatam, pro parte nostrâ Observare & Custodire intendentes, Certos Ambassiatores nostros, ea de Causa, ad essendum tunc ibidem ex parte nostrâ, Ordinaverimus, Volentesque omnes & singulos Ligeos & Subditos nostros, qui per aliquam Personam seu aliquas Personas de Pruciâ sive Hanzâ se sentiunt Laesos & Gravatos, veram Notitiam de Praemissis, pro Interesse suo in hac parte, habere, Vobis, firmiter injungendo, Mandamus quòd, omnibus aliis Praetermissis, statim, post receptionem Praesentium, infra Civitatem praedictam, ubi meliùs expedire videritis, per Tres Dies continuos, ex parte nostrâ publicè Proclamari faciatis, Nè quis Ligeorum & Subditorum nostrorum (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) impediat, perturbet, vexet, neque gravet aliquas Personas sive aliquam Personam de Hanzâ sive Pruciâ praedictâ, de vel in Corporibus seu Bonis suis, antequam Dieta praedicta, pro Reformatione supradictâ, ut praedictum est, limitata, tenta capta fuerit & finita, ac Conclusiones inde publicè promulgatae, sub Poenâ Forisfacturae omnium quae Nobis forisfacere poterint, ac Imprisonamenti Corporis sui ad Voluntatem nostram, Ac etiam quòd omnes & singulae Personae Ligeorum sive Subditorum nostrorum, Quae se aliquo modo praetendunt vel censiunt se Injuriatas, Dampnificatas, aut Gravatas per aliquas Personas vel aliquam Personam de Hanzâ sive Pruciâ praedictâ,
Sint & sit, in propriâ Personâ suâ, vel per suum Procuratorem sufficientem Nomine suo & pro Seipso, apud Locum & Dietam praedictos, cum Querimoniis suis, in Linguâ Latinâ Ingrostatis, formâ debitâ, sub autenticis Sigillis, vel autentico Sigillo, Specialitates Deperditorum & Injuriarum suorum continentibus, & quae & quales Injuriae sint, & per quos factae sive perpetratae, in quo Loco, quo Tenore, & quo Anno, & quo Modo, & ad quam Summam extendunt: Et hoc, sicut Exclusionem Actionum suarum in hac parte pro perpetuo in futurum evitare volunt, nullatenus omittant: Et, cùm Proclamationes hujusmodi sic feceritis, Nos in Cancellariâ nostrâ, sub Sigillis vestris, distinctè & apertè, sine Dilatione Certificetis; hoc Breve Nobis tunc Remittentes. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Martii. Consimilia Brevia diriguntur Personis subscriptis, sub eadem Data; videlicet, Ballivis Villae suae Colcestr. Ballivis Villae suae Gippewici. Majori Villae suae Norwici. Majori Villae suae de Lenne Episcopi. Ballivis Villae suae de Boston. Majori Villae suae de Kingeston super Hull. Majori Villae suae Eborum. Majori Villae suae Novi Castri super Tynam. Majori Villae suae Sandewici. Majori Villae suae de Winchelse. Majori Villae suae Suthampton. Majori Villae suae Bristoll. |
April 17. Safe conduct for John bp. of Dunkeld, John bp. of Brechin, William earl Douglas, George earl of Angus, and seven other Scots, to come to Newcastle or Durham. Westm. O. xi. 283. H. v. p. ii. 30. |
Pro Episcopo Dunkeldensi & aliis. An. 29. H. 6. Scot. 29. H. 6. m. 3. Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Petri ad Vincula duraturas, de gratiâ sua speciali, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Johannem Episcopum Dunkeldensem, Johannem Episcopum Vrechunensem, Willielmum Comitem de Douglas, Georgium Comitem de Angulse, Alexandrum Comitem de Crauford, Willielmum Dominum de Somervyle, Alexandrum Dominum de Moungomery, Patricium Dominum de Glaumys, Andream Dominum de Gray, Johannem David de Moravia, Militem, Vicarium Ecclesiae de Edinburgh, Et Alexandrum Narne de Sandford Armigerum, Et eorum quemlibet, in Regnum Regis Angliae, cum Centum Personis (cujuscumque Statûs seu Dignitatis fuerint) & totidem Equis, Rebus, Bonis, & ajiis Hernesiis suis quibuscumque, usque Villam Novi Castri super Tynam seu Civitatem Dunelmensem, salvò & securè veniendo ibidem, Ad Communicandum & Tractandum cum Commissariis nostris, per Nos in hac parte Assignandis, de & pro Reformatione illorum omnium & singulorum, contra formam Treugarum, inter Nos & carissimum Consanguineum Regis Jacobum Regem Scottorum nuper habitarum, factarum, & conclusarum, per quoscumque & qualitercumque factorum sive perpetratorum, Ibidem ex hac causa morando, perhendinando, & conversando, & exinde versus partes suas proprias, cum Personis, Equis, Rebus, Bonis, & aliis Hernesiis suis praedictis quibuscumque, salvò & securè redeundo, Proviso semper quòd praedicti Episcopi, Comites, Willielmus, Alexander, Patricius, Andreas, Johannes, & Alexander benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum Regis, & quicquam, quod in Regis seu Populi sui praedicti Praejudicium vel Dampnum cedere valeat, non attemptent vel attemptari faciant quovis modo, Quodque ipsi aliquod Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum Regis firmatarum minimè ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas suas de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, Custodibus, seu Gubernatoribus eorum primitùs demonstrent. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo die Aprilis. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data &c. |
April 18. Licence to James son of Peter late duke of Conimbre to hold benefices in England. Westm. O. xi. 284. H. v. p. ii. 30. |
Pro Jacobo Filio nuper Ducis de Conimbre, qui mox fit Cardinalis. An. 29. H. 6. Pat. 29. H. 6. p. 1. m. 7. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, ad Instantiam & specialem Requisitionem, carissimae & praedilectae Consanguineae nostrae, Ducissae Burgundiae, de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus, carissimo Consanguineo nostro, Jacobo, Filio Infantis Domini Petri, nuper Ducis de Conimbre, de Regno Portugaliae, Fratri praedictae Consanguineae nostrae, quòd ipse exnunc de caetero sit Persona habilis ad Habendum, Admittendum, & Acceptandum quaecumque Beneficia Ecclesiastica infra Regnum nostrum Angliae, ac eis liberè pro Termino Vitae suae Gaudendum, absque Impetitione, Molestatione, seu Disturbatione nostri, Haeredum nostrorum, vel aliquorum aliorum Ligeorum nostrorum quorumcumque, & ea, per Resignationem, Permutationem, Renunciationem, vel aliam Causam quamcumque, Dimittendum; Statuto de Provisoribus, seu alio Statuto quocumque, Provisione, Actu, seu Restrictione quacumque, in contrarium factis, non obstantibus: Proviso semper quòd dictae Resignationes, Permutationes, & Renunciationes aliquibus aliis Personis quàm Ligeis nostris minimè fiant quovis modo. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Aprilis. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |
April 28. Commission to Robert bp. of Durham, Nicholas bp. of Carlisle, John viscount Beaumont, sir Thomas de Clifford, and four others, to examine the conduct of the conservators of the truce with Scotland, and to punish them if necessary. Westm. O. xi. 284. H. v. p. ii. 31. |
De Conservatoribus Treugarum puniendis & reformandis. An. 29. H. 6. Scot. 29. H. 6. m. 3. Rex, Venerabilibus in Christo Patribus, Roberto Episcopo Dunolmensi, & Nicholao Episcopo Karliolensi, ac carissimo Consanguineo suo Johanni Vicecomiti de Beaumont, necnon, dilectis & fidelibus suis, Thomae de Clifford Militi, Willielmo Lucy Militi, Magistro Ricardo Andrewe Legum Doctori Secretario suo, Jacobo Strangways Militi, & Magistro Roberto Dobbys Decretorum Doctori, Salutem. Sciatis quòd Nos, De Industriis, Fidelitatibus, & Circumspectionibus vestris pleniùs confidentes, Assignavimus vos, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, & Duos vestrûm ad Inquirendum, Examinandum, & Investigandum si Conservatores Treugarum, inter Nos & Carissimum Consanguineum nostrum Jacobum Regem Scotorum captarum, Gardiani eorum Locave tenentes aut Deputati, Negligentes fuerint aut Remissi in Executione Justitiae Partibus Conquerentibus, Atque ad Puniendum, Corrigendum, & Reformandum eosdem, si Negligentes, Culpabiles, aut Remissi reperti fuerint circa Praemissa, seu aliquod Praemissorum; Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ: Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Aprilis. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |
May 12. Safe conduct for one year for William earl of Douglas, sir James de Douglas, Archibald de Douglas, earl of Murray, Hugh de Douglas, earl of Ormond, and 30 others. O. xi. 284. H. v. p. ii. 31. |
Pro Comite de Douglass & aliis. An. 29. H. 6. Ibid. Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & Defensionem suas speciales,
Willielmum Comitem Douglas, Jacobum de Douglas Militem, Archebaldum de Dowglas Comitem de Murrawe, Hugonem de Dowglas Comitem de Ormond, Alexandrum Hume Militem, Jacobum Dominum Hamylton Militem, Willielmum Meldrum Militem, Willielmum de Laudre de Halton, Thomam de Craustone, Andream Ker de Aldtoneburn, Jacobum de Dowglas de Ralston Militem, Alanum de Kerthkert, David Hume Militem, Johannem Rosse Militem, Georgium de Hoppringill, Alexandrum de Hoppringill, David Hoppringill, Willielmum Balze, Georgium de Haliburton, Marcum de Haliburton, Alanum de Lawdre, Carolum de Murrase, Thomam Boll, Thomam Grahame, Jacobum de Dunbar, Robertum Heris, Willielmum Grerson, Johannem Menzeis, Jacobum de Dowglas, Johannem Haliburton, Magistrum Adam de Archinlok, Magistrum Johannem Clerc, Thomam Ker, Et Jacobum Ker, In Regnum Regis Angliae, ac Villam & Marchias Calesii, ac alia Loca & Dominia Regi subjecta, cum Sexaginta & septem Personis in Comitiva sua, Nobilibus & aliis (cujuscumque Nationis seu Statûs fuerint) Armatis vel non Armatis, & totidem Equis, vel aliis Animalibus, seu infra, necnon Auro & Argento monetatis vel non monetatis, Jocalibus, Vasis, Sarcinis, Fardellis, Bogeis, Literis Clausis & Patentibus, Instructionibus, Memorialibus, Libris, Bonis, & Rebus suis utensilibus licitis quibuscumque, sibi necessariis, tàm per Terram quàm per Mare, &c. prout in caeteris de Conductu Literis. Dat. Duodecimo Die Maii. |
May 18. Pardon to John Eve, of the order of Friars Minors, adherent of John Cade, calling himself John Mortymer, captain of Kent. Westm. O. xi. 285. H. v. p. ii. 31. |
De Pardonatione. An. 29. H. 6. Pat. 29. H. 6. p. 1. m. 4. Rex, omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Licet ille magnus Proditor Johannes Cade, nuper nominans se Johannem Mortymer & Capitaneum Kantiae, simul cum aliis nonnullis, in non modico set eximio & grandi Numero, in variis & diversis Locis Regni nostri, praesertim in Comitatu Kantiae & Locis eidem adjacentibus & Convicinis, absque Mandato vel Auctoritate nostrâ, suâ propriâ Temeritate & Praesumptione, se nuper Congregandos & coadunandos duxerit adversus & contra Leges, Ordinationes, atque Statuta Regni nostri, in nostrorum Dignitatis ac Statûs Regalis, ac Regaliae nostrae, atque Legum, Ordinationum, & Statutorum praedictorum Contemptum manifestum, Poenas, in eisdem Legibus, Ordinationibus, atque Statutis contentas, Incurrendo, Nos tamen, Ad nostrae mentis intuitum & considerationem reducentes quòd inter illas, quas animo fastigioque Regio convenit & oportet inesse Virtutes, nulla magis eum deceat quàm Clementia, quae Peccandi Pudorem Subjectarum Plebium mentibus ingerere solet & afferre, Ac, praeter hoc, Attendentes, quòd talem se exhibere convenit Principem suis Subditis, qualem sibi esse vult & desiderat Suppremum & Excelsum Principem Deum, Hiis & aliis multis persuasi permotique piis considerationibus, de Benignitate nostrâ Regiâ, ac de Gratiâ nostrâ speciali, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Fratri Johanni Eve Ordinis Fratrum Minorum, seu quocumque alio Nomine censeatur, qui se praefato Proditori, contra Leges, Ordinationes, & Statuta praedicta, associavit, congregavit, & coadunavit, ac ei in hac parte Consentiens fuit, Consulens, Favens, sive Adhaerens, omnimoda Murda, Insurrectiones, Proditiones, Felonias, Mesprisiones, Offensas, Impetitiones, Confoederationes, Conspirationes, Interlocutiones, Ignorantias, Negligentias, Depraedationes, Spoliationes, Roberias, Contemptus, & Malefacta quaecumque, per ipsum in dictis illicitis Associationibus, Congregationibus, & Coadunationibus Facta, Commissa, sive Perpetrata, Necnon easdem Associationes, Congregationes, & Coadunationes, ac omnia & singula, easdem Associationes, Congregationes, & Coadunationes qualitercumque tangentia sive concernentia,
Necnon omnimodas Poenas & Punitiones, quas ex hâc Causâ incurrere deberet, Et firmam Pacem nostram ei inde Concedimus; ita tamen quòd stet Recto in Curiâ nostrâ, si quis versus eum loqui voluerit de Praemissis, vel aliquo Praemissorum, In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Maii. Per Breve de Privato Sigillo, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti. |