|
Syllabus Entry |
Foedera Text |
July 11. Grant of an assize to the city of Bayonne for their services in the war. Westm. O. x. 704. H. v. p. i. 53. |
Pro Civitate Baionae, de Assisa Concessa. An. 16. H. 6. Vasc. 16. H. 6. m. 4. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, Considerantes gravia & importabilia Onera, quae Civitas nostra Baionae, causâ Guerrarum & Obsidionis de Guamarde & Darrion, jam tardè conquestis, ac etiam pro Resistentia cujusdam Inimici nostri vocati Rodigno, ac aliorum Onerum innumerabilium, sustinuit & supportavit, necnon Summas Argenti in quibus pluribus Mercatoribus eâ ocsione Indebitata sit & Obligata, quae quidem Onera, de Die in Diem, tàm
per Mare, quàm per Terram, necessaria habet sustinere, eo quod praesentialiter Sexcenti Homines Armati & ultra, de Civitate praedicta, contra Hispannicos, ad Expensas Civitatis praedictae, per Mare existunt, prout per quandam Supplicationem, Nobis per Regentem, Concilium, & Communitatem dictae Civitatis praesentatam, intelleximus, De Gratia nostra speciali, ac pro Supportatione Onerum praedictorum, ac Salva Gardia ejusdem Civitatis Dedimus & Concessimus Regenti, Concilio, & Comunitati ibidem qui nunc sunt, ac Majori, Concilio, & Comunitati qui pro tempore erunt, Assisam, per formam & modum, quibus Progenitores nostri eis, tempore praeterito, hucusque dederunt & concesserunt, cum omnibus Proficuis, Emolumentis, & Gaudentiis ejusdem, durante beneplacito nostro, ad finem quòd iidem nunc Regens, Concilium, & Comunitas illis, de quibus hujusmodi Summas ceperunt, & quibus in futurum, pro Sustentatione Guerrarum & Onerum praedictorum, erunt Obligati, solvere possint; aliquâ Prosecutione, per aliquos Subditos nostros Angliae, pro Assisa illa adnullanda, perantea facta, non obstante. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 11. The K. forbids his subjects of Biarritz, Capbreton, and S. John de Luys making a truce with the Spaniards without the assent of the people of Bayonne. Westm. O. x. 705. H. v. p. i. 54. |
Pro Civitate Baionae super Treugis. An. 16. H. 6. Vasc. 16. H. 6. m. 4. Rex Subditis suis de Bearritz, Capbreton, & Sancto Johanne de Luys, in Ducatu suo Aquitaniae, Salutem. Quamquam, inter caeteros Articulos, Nobis per Regentem, Concilium, & Comunitatem Civitatis nostrae Baionae praesentatos, plenè intellexerimus quòd vos Treugas & Abstinentias Guerrae, simul cum dicta Civitate nostra Baionae, & non aliter, cum Ispannicis & aliis Inimicis nostris, capere solebatis, Vos nichilominus Treugas particulares & Guerrarum Abstinentias, hiis de Civitate praedicta penitùs inconsultis, capitis & initis jam de novo, in fidelium Ligeorum nostrorum Civitatis illius & Partium vicinarum grave Nocumentum, Dispendium, & Gravamen, Vobis igitur, firmiter injungendo, Praecipimus & Mandamus nè aliquas Treugas seu Guerrarum Abstinentias cum Inimicis nostris praedictis, nisi simul cum Civitate nostra praedicta & assensu ejusdem, de caetero capiatis nec admittatis, prout ante haec tempora usitatum fuerit & consuetum. Teste Rege apud Westmonasterium, undecimo die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. Rex Subditis suis de Capbreton, Bearritz, & Sancto Johanne de Luys, in Ducatu suo Aquitaniae, Salutem. Quamquam inter caeteros Articulos &c. ut supra. Teste ut supra. Per idem Breve. Rex Subditis suis de Sancto Johanne de Luys, Bearritz, & Capbreton, in Ducatu suo Aquitaniae, Salutem. Quamquam inter caeteros Articulos &c. ut supra. Teste ut supra. Per idem Breve. |
July 13. Restitution of the temporalities to William Ascough, bp. of Salisbury, void by the translation of Robert the late bp. to the see of Durham. Windsor. O. x. 705. H. v. p. i. 54. |
De Restitutione Temporalium Sarum. An. 16. H. 6. Pat. 16. H. 6. p. 2. m. 18. Rex Escaetori suo in Comitatu Lincolniae, Salutem. Cùm Dominus Summus Pontifex, praedilectum Clericum nostrum, Magistrum Willielmum Ascough, Sacrae Paginae Professorem, ad Ecclesiam Cathedralem Sarum, Per Translationem, Venerabilis Patris, Roberti, ultimi Praedecessoris ejusdem, ad Ecclesiam Dunelmensem, vacantem, providerit, Ipsúmque in Episcopum ejusdem Ecclesiae Sarum praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat, Nos,
Pro eo quòd praefatus Willielmus omnibus & singulis Verbis, in dictis Literis bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè, Cepimus Fidelitatem ipsius Willielmi, & Temporalia dicti Episcopatûs Sarum, prout moris est, Restituimus eidem; Et ideò tibi Praecipimus quòd eidem Willielmo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet. Teste Rege in Castro suo de Wyndesore, decimo tertio die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet, Escaetori Regis in Comitatu Sutht. & Wiltes. Escaetori Regis in Com. Somers. & Dors. Escaetori Regisiu Com. Surr. & Sussex. Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berk. Escaetori Regis in Com. Glouc. ac March. Wall. eidem Com. adjacen. Dilecto sibi Willielmo Estfeld Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate. Et Mandatum est Militibus, &c. |
July 14. Restitution of the temporalities to Richard Praty, bp. of Chichester. Windsor. O. x. 706. H. v. p. i. 54. |
De Restitutione Temporalium pro Episcopo Cicestrensi. An. 16. H. 6. Pat. 16. H. 6. p. 2. m. 19. Rex Escaetori suo in Comitatibus Surriae & Sussexiae Salutem. Cùm Dominus Summus Pontifex nuper, Vacante Ecclesia Cathedrali Cicestrensi per Mortem, Venerabilis Patris Simonis, nuper Episcopi Loci illius, eidem Ecclesiae de Persona, praedilecti Clerici nostri, Magistri Richardi Praty, Sacrae Theologiae Professoris, providerit, Ipsúmque in Episcopum Loci illius Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis inde directas, nobis constat, Nos, Pro eo quod idem Richardus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè, Cepimus Fidelitatem ipsius Richardi, & Temporalia Episcopatûs illius, prout moris est, Restituimus eidem; Et ideò Tibi Praecipimus quod eidem Richardo Temporalia praedicta cum Pertinentiis in Balliva tua, unà cum Exitibus inde ab Octavo die instantis Mensis Julii, sine dilatione Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet. Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, decimo quarto die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis sub eadem Data; videlicet, Dilecto sibi Willielmo Estfeld, Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate. Escaetori Regis in Com. Midd. Et Mandatum est Militibus &c. |
July 16. Power for Walter Colles, constable of Bourdeaux Castle, to seize all lands alienated in mortmain without licence. Westm. O. x. 706. H. v. p. i. 54. |
De Licentia Seisiendi in Manus Regis. An. 16. H. 6. Vasc. 16. H. 6. m. 4. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, dilecto Clerico nostro, Waltero Colles, Constabulario Castri nostri Burdegaliae, plenam Potestatem & Auctoritatem Seisiendi omnes Terras, Redditus, & Reventiones, ac omnimoda alia Proficua & Commoditates quaecumque, quae in Ducatu nostro Aquitanniae ad Manum Mortuam sine Licentia nostra Data sunt, in Casu quo id Juribus & Consuetudinibus Patriae nostrae ibidem praejudiciale non existat. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 17. As the agreement of the duke of Orleans for his liberation has not been fulfilled, the K. promises to send him to Normandy next Feb., if 14,000 "saluz d'or" are paid by Oct. 1., and he is content to take a truce with the French K. Windsor. O. x. 707. H. v. p. i. 54. |
Super Appunctuamentis pro Duce Aureliensi. An. 16. H. 6. Penes Cler. Pell. Henry, Par la Grace de Dieu, Roy d'Engleterre & de France, & Seigneur d'Irlande, a Tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut. Combien que certain Appoinctement ait este fait n'agueres, en la Presence de nôtre Treschier & Tresame Oncle le Duc de Bretaigne, Entre certains noz Messaiges & Ambassadeurs, ou Nom de Nous d'une Part, & Jehan Bastard d'Orleans Chivaler ou Nom & pour nôtre Cousin le Duc d'Orleans, sur la Maniere de le faire passer en Normandie, soubz certaines Formes, Manieres, & Conditions, & Principalment pour Entendre au Bien de Paix, (de la quelle il est autrefoiz offert & encores offre estre Mediateur Avec nôtre dit Oncle de Bretaigne) d'autre Part, Come plus au plain est contenu es Lettres du dit Appoinctement, Donnees a Vennes le Trentiesme Jour de May derrein passe, Neantmoins de la Partie de nôtre dit Cousin le Duc d'Orleans icellui Appoinctement & les Conditions contenues en Icellui n'ont este Fourmes, Tenues, ne Accomplies en aucune Maniere, ja coit ce que, de nôtre Part, ayons este prestz & appareilliez de les faire tenir, gardir, & accomplir, Par quoy, de Raison, somez quietes & dischargiez d'icellui Appoinctement, Pour la quelle Cause est venu, par devers Nous, nôtre dit Cousin d'Orleans, en sa Personne, & Congnoissant clerement que par Lui ou ses Gens a tenu, & non par Nous, qu'il ne feust Passe en Normandie dedens le Temps Limite & Prefix ou dit Appoinctement, Nous a tresinstantement Prie & Requiz que, pour Reverence de nôtre Seigneur & entendre au dit Bien de Paix, Nous Lui vueillions Proroguer son dit Appoinctement. Et, en oultre, Nous a ouvert, ainsi que autresfoiz a fait, que, pour le Relievement & Consolation des Subgez d'un Coste & d'autre, & plus Aisiement besoingner, vacquer, & entendre au Bien d'icelle Paix, Lui sembloit estre necessaire que Trieve ou Abstinence de Guerre pour un Temps feust Prinse entre Nous & nôtre dit Adversaire, Pendant le quel Temps l'en pourroit faire plusieurs Besoignes necessaires & Requises pour la Seurte de la Convention des Ambassadeurs des Deux Parties, & Abregement de la Conclusion de la Matiere, Et Nous, Qui pour la Rupture dessus dicte, faicte de la Partie de nôtre dit Cousin d'Orleans, ne vouldrions laissier a entendre & besoingner au Bien de la dicte Paix, Maiz continuer le Desir que tous jours avons eu & voulons avoir au Bien d'icelle, Pour Reverence de nôtre Createur, Relievement du Peuple afflict a l'Occasion de tant longues & dures Guerres, & pour Nous mettre en Devoir vers Dieu & tout le Monde, Avons Obtempere, Appoinctie, & Appoinctons avec nôtre dit Cousin d'Orleans en ceste Maniere; Cestassavoir, Que la Somme de Trente Six Mille Saluz d'Or (dont Mention est faicte en Icellui Appoinctement) sera Paiee & Delivree a Nous, ou a noz Commis pour Nous, par nôtre dit Cousin d'Orleans, ou ses Gens, ou Commis, aux Termes & en la Maniere qui sensuit, Premierement, Nous sera deliverez, ou a noz Commis Francment en nôtre Ville de Rouen, dedens le Premier Jour d'Octobre prouchain venant, la Somme de Quatorze Mille Saluz, tant en Or, & Argent, Monnoie & a Monnoyer, a la vraye Valeur de Saluz d'Or, de bon Or & de bon Poix de nôtre Coing, comme en Vaiselle & Joyaulx qui seront Appreciez par Marchans issans, qui seront esleuz au dit Rouen par les Commis & Deputez de Nous & de nôtre dit Cousin d'Orleans. Nous serons souffisament Certiffiez, par les Lettres Patentes de nostre Adversaire comment il aura agreable cest present Appoinctement, & envoyera au dit Chierebourgh dedens Quinze Jours aprez ce que me ses Messaiges & Ambassadeurs, avec plain & souffisant Povoir de Entendre, Besoingner, Accorder, Appoincter, & finablement Conclure en la Matiere de la dicte Paix, & aussy de l'Estat & des ms & s eux qu'il y vouldra envoier, Et, moiennant ces Choses ainsi faictes & accomplies, Nous Promettons que, dedens le Quinziesme Jour de Fevrier prouchain venant, Nous ferons Envoier & Mener nôtre dit Cousin d'Orleans sur
le Linaige de la Mer, pour d'ylec Passer en Normandie le plus tost que Temps & Vent propice le pourront souffrir, Et, s'il advenoit (que Dieux ne vueille) que nôtre dit Cousin d'Orleans ne feust passe en Normandie en la Faulte de Nous ou de noz Gens, Nous, en ce Cas, Promectons Rendre & Restituer a Lui, ou a ces Commiz & Depputes, Jour de May prouchain venant la dicte Somme de xxvi M. Saluz, ou telle Somme quelle il Nous auroit fait delivrer, aux Lieux ou les dites Sommes auroient este delivrees * Et ferons baillier noz Lettres de Seurte & sauf Conduit, pour Reporter la dicte Somme, hors de nôtre Obeissans, jusques a tiel Lieu de l'Obeissance de nôtre dit Adversaire que bon sembleroit a nôtre dit Cousin d'Orleans, ou a ses Commis & Depputez, Et en oultre, a la dessus dicte Priere & Requeste de nôtre dit Cousin d'Orleans, & pour les Causes & Raisons par Lui declairees, Sommez Condescendu de prendre Trieve & Abstinence de Guerre avec nôtre dit Adversaire pour un Temps, & pour ce envoierons prouchain dela la Mer noz Ambassadeurs & Depputez, Ainsi que chascun pourra veoir & congnoistre nôtre Disposition & la Voulente que Nous avons d'Entendre a toutes Choses, deues & raisonables, qui a l'Avancement, Seurte, & Conclusion de la dicte Paix peuvent servir, ou cas que nôtre dit Adversaire y vueille semblablement Entendre, Toutes les quelles Choses, dessus Escriptees & Appoinctees, Nous Promettons, Loyalment & de bonne Foy, & sur l'Obligation de tous noz Biens, presens & advenir, Tenir, garder, & faire tenir, garder, & accomplir de nôtre Part, par la Forme, & selon les Conditions & Moiens dessus ditz, sanz faire ne venir au contraire en aucune Maniere. En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nôtre Prive Seel a ces Presentes. Donnees a Wyndesore, le Dix Septisme Jour de Juillet, l'An de Grace Mille, Quatre Cens, Trente huit, & de nôtre Regne le Seisiezme. Sigillo avulso. |
July 20. The K. orders the inhabitants of the diocese of Ely to obey Louis [abp. of Rouen], the perpetual administrator of the see. Windsor. O. x. 708. H. v. p. i. 55. |
Pro Archiepiscopo Rothomagensi, Ecclesiae Eliensis Administratore perpetuo. An. 16. H. 6. Pat. 16. H. 6. p. 2. m. 17. Rex Universis & singulis Ligeis & Subditis nostris tàm Personis Spiritualibus & Ecclesiasticis, quàm aliis Personis Temporalibus & Secularibus, Eliensis Dioecesis ac infra eandem Dioecesim Existentibus, Residentibus, sive Commorantibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Damus vobis, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd, Reverendissimum in Christo Patrem, Carissimum Consanguineum nostrum, Ludowicum Eliensis Ecclesiae Perpetuum Administratorem Recognoscatis, Ac Eidem, & Officialibus, seu aliis Ministris suis, tàm Spiritualibus, quàm Temporalibus, debitè Obediatis, & eos Recognoscatis in omnibus & per omnia, uti Episcopis dictae Eliensis Ecclesiae & eorum Ministris facere consuevistis temporibus retroactis, Et dictum Reverendum Patrem Pastorem Animarum vestrarum debitè Revereamini, prout Jura exigunt & requirunt. In cujus &c. Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, vicesimo die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 28. Power for Giles abbot of Fécamp, sir John Popham, sir Andrew Ogard, sir Simon Morhier, and four others, to conclude a truce with France. Westm. O. x. 708. H. v. p. i. 55. |
De Tractando cum Adversario Franciae. An. 16. H. 6. Franc. 16. H. 6. m. 1. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Notum facimus quòd, Suadentibus, Sanctissimi Patris nostri Summi Pontificis, necnon Reverendissimorum Patrum Basiliae existentium Exhortationibus creberrimis, Erequenti, carissimi Avunculi nostri, Ducis Britanniae Prosecutione & Instantiâ, ob Reverentiam nostri Creatoris, & pro evitandâ Christiani Sanguinis effusione, etiam ut Inconvenientiis & Jacturis irreparabilibus, quae occasione Guerrarum, inter Nos & Adversarium nostrum in Francia diuturnis agitatarum temporibus, secuta sunt, sicut adhuc (nisi Deus provideat) verisimiliter subsequentur, Quaedam Initia, Pacis optatae Praeparatoria, introducta sunt, Ac, pro securiori & tutiori Tractatu Pacis hujusmodi habendo, Consangui-
neus noster Dux Aurelianensis, qui se Pacis praedictae cum dicto Avunculo nostro Duce Britanniae Mediatorem constituit, quasdam Treugas sive Guerrae Abstinentias frequenter Nobis optulit, Nos, piâ consideratione Praemissorum, ac ad sedulam Instantiam & Requestam dicti Consanguinei nostri, ad dictas Treugas sive Abstinentias cum dicto Adversario nostro, ipso consimiliter agere volente, condescendere inclinamur, Et propterea, De fidelitate, discretione, atque diligentia, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Egidii Abbatis Fiscanensis in Sacra Pagina Doctoris, Johannis Popham Militis, Andreae Ogard Militis, Simonis Morhier Militis, Ricardi Haryngton Militis, Radulphi Rousselly utriusque Juris Doctoris & Thesaurarii Ecclesiae Rothomagensis, & Johannis Stanlawe, Consiliariorum nostrorum, ac Magistri Johannis de Rinel, Secretarii nostri, ad plenum confidentes, Ipsis, aut Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorum (quorum praefatos, Abbatem, Johannem Popham, & Johannem Rinel, Tres esse volumus) Damus & Committimus, Tenore Praesentium, plenam Potestatem, Auctoritatem, & Mandatum speciale, Ad Conveniendum, Tractandum, Concordandum, Appunctuandum, & finaliter Concludendum, Nomine nostro, in partibus Britanniae aut Normanniae, cum Ambassiatoribus, Deputatis, & Nunciis dicti Adversarii nostri, sufficientem Potestatem in hac parte habentibus ab eodem, de Treugis, seu Abstinentiis Guerrae, generalibus vel particularibus, pro Nobis, Dominiis, Terris, & Subditis nostris obedientibus, Confoederatis & Alligatis nostris ubicumque existentibus, ex una parte, & pro eodem Adversario nostro, suisque Dominiis, Terris, Subditis sibi obedientibus, atque Confoederatis ejusdem, Parte ex altera, pro tali Tempore, in talibus Locis, generaliter vel particulariter, & secundum Formas, Conditiones, & Modos, cum universis & singulis Clausulis, Moderationibus, & Circumstantiis requisitis, necessariis, & utilibus, quae per nostros praedictos & praefati Adversarii nostarii Ambassiatores & Nuncios concorditer appunctuabuntur & concludentur, De Instituendo insuper, Ponendo, & Stabiliendo, pro nostra Parte Commissarios, Deputatos, Gardianos, & Conservatores ipsarum Treugarum, sive Guerrae Abstinentiarum, Tales & in tali numero quibus eisdem Ambassiatoribus & Nunciis nostris visum fuerit expedire, De Affirmando etiam & Assecurando, Nomine nostro, quòd illa, quae sic Appunctuata fuerint & Conclusa, faciemus ex parte nostra fideliter Observari, Ac de Ordinando & Mandando, Nomine nostro, universis & singulis praefatis Subditis nostris, ubi opus suerit, ut praefatas Treugas, sive Guerrae Abstinentias fideliter conservent absque offensa qualicumque, Et generaliter de Tractando, Faciendo, Appunctuando, Concordando, & Concludendo omnia & singula quae pro Firmitate, Utilitate, & Assecuratione, atque Conservatione ipsarum Treugarum, aut Abstinentiarum, erunt necessaria & oportuna, & quae circa Praemissa, & ea tangentia, faceremus aut facere possemus si interessemus in Persona; Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid peripsos nostros Ambassiatores & Nuncios, aut Septem, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem (quorum praefatos, Abbatem, Johannem Popham, & Johannem Rinel Tres esse Volumus) Actum, Gestum, Concordatum, Appunctuatum, & Conclusum fuerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum. Et quòd omnia & singula, quae Nomine nostro fecerint in hac parte, per Subditos nostros faciemus Observari, & ea sub Magno Sigillo nostro Confirmari, si fuerimus requisiti, sine fraude, dolo, aut malo Ingenio. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Julii. Per Breve de Privato Sigillo. |
July 29. Pardon to William Hales and William Chapman, sheriffs of London, for the escape of Owin ap Tuder, from Newgate. Dogmersfield. O. x. 709. H. v. p. i. 55. |
Super Evasione Owini ap Tuder de Pardonatione. An. 16. H. 6. Pat. 16. H. 6. p. 2. m. 17. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm Owinus ap Tuder, aliàs dictus Owinus ap Tedir Armiger, Nuper in Prisona nostra de Newegate, sub Custodia, Dilectorum Ligeorum nostrorum, Willielmi Hales, &
Willielmi Chapman, Vicecomitum nostrorum Civitatis Londoniae, certis de causis detentus, Ab eadem Prisona fraudulenter & subtiliter Evaserit, ipsis Willielmo & Willielmo inde penitùs ignorantibus, Nos, pro eo quod praedicti Willielmus & Willielmus se Gratiae nostrae humiliter in hac parte submiserunt, volentes pro eis in hac parte specialiter providere, de Gratia nostra speciali Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus praefatis Willielmo & Willielmo, quibuscumque Nominibus censeantur, tàm Sectam nostram, quàm omnimoda Escapia, Evasiones, Offensas, Contemptus, Impetitiones, Transgressiones, Forisfacturas, Fines, & Amerciamenta, quae ad Nos versus Ipsos seu eorum alterum in hac parte pertinet vel pertinere poterit quovismodo, Nolentes quòd iidem Willielmus & Willielmus, Haeredes vel Executores sui, ratione Praemissorum, per Nos vel Haeredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites, aut alios Ballivos seu Ministros nostros quoscumque, Occasionentur, Molestentur in aliquo, seu Graventur, aut eorum aliquis Occasionetur, Molestetur in aliquo, seu Gravetur; set inde erga Nos & dictos Haeredes nostros penitùs sint Quieti Imperpetuùm, In cujus &c. Teste Rege apud Dogmersfeld, vicesimo nono Die Julii. Per ipsum Regem. |
Oct. 4. Licence to Louis abp. of Rouen, administrator of Ely, to plead in any court. Westm. O. x. 710. H. v. p. i. 56. |
Pro Administratore Eliensi. An. 17. H. 6. Pat. 17. H. 6. p. 1. m. 15. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, Cùm Dominus Summus Pontifex nuper, Vacante Ecclesiâ Eliensi, per Mortem, Venerabilis Patris, Philippi ultimi Episcopi Loci illius, Venerabili Patri Lodovico Rothomagensi Archiepiscopo praefatam Ecclesiam Eliensem, quoad vixerit, unà cum Ecclesia Rothomagensi, cui hactenus laudabiliter praefuit, Tenendam, ac in Spiritualibus & Temporalibus per se, vel alium, seu alios, Regendam seu etiam Gubernandam, de suorum Fratrum consilio, commendaverit, Et eidem Ludovico Administrationem ipsius Ecclesiae perpetuam Concesserit, Ita quòd (debitis & consuetis Mensae Episcopalis Eliensis supportatis Oneribus) de Residuis illius Fructibus, Redditibus, & Proventibus disponere & ordinare liberè & licitè valeat, sicut veri, qui fuerunt pro tempore, Elienses Episcopi de illis disponere & ordinare potuerunt seu etiam debuerunt, Alienatione tamen quorumcumque Bonorum Immobilium, & pretiosorum Mobilium, ejusdem Ecclesiae Eliensis, eidem Administratori penitùs Interdictâ, Sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis inde directas, Nobis constat, Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus praefato Ludovico quòd ipse, per Nomen Ludovici Administratoris perpetui in Spiritualibus & Temporalibus Ecclesiae Eliensis, Implacitare possit & Implacitari, tàm in omnibus & singulis Placeis & Curiis nostris, & Haeredum nostrorum, quàm in omnibus & singulis Placeis & Curiis aliorum quorumcumque, coram quibuscumque Justiciariis, Judicibus, & aliis Ministris Spiritualibus & Secularibus, in quibuscumque Actionibus, Querelis, & Placitis in eisdem Curiis, vel in aliqua earumdem, motis & pendentibus, & exnunc movendis & pendentibus, ac in eisdem Actionibus, Querelis, & Placitis, Respondere & Responderi possit, absque contradictione sive impedimento aliquo nostri, vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Judicum, aut aliorum Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Octobris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Nov. 8. Licence to John bp. of Holar [Episcopus Holensis] to send his first fruits to England for the purpose of obtaining his papal bulls which are in London. Eltham. O. x. 711. H. v. p. i. 56. |
Pro Episcopo Holensi. An. 17. H. 6. Ibid. m. 28. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Supplicavit nobis, Venerabilis Pater, Johannes Episcopus Holensis, in Regno Norwegiae ut, Cùm ipse ad Triennium jam elapsum ad Episcopatum praedictum per Dominum Summum Pontificem Promotatus fuisset, & Possessionem in eodem Episcopatu ac Bullas suas inde, ob defectum Primorum Fructuum in Camera Apostolica, hucusque optinere non potest, Quae quidem Bullae in Civitate nostrâ Londoniae in manibus certorum Mercatorum existunt de praesenti, Et, nisi eas extra Manus eorumdem Mercatorum infra Mensem Januarii proximò sequentem ceperit, Bullae illae usque Curiam Romanam remittentur, & alius Episcopus ad Episcopatum praedictum providebitur infra breve, Velimus Licentiam eidem Episcopo quòd ipse omnimodos Fructus Episcopatûs illius a dictis partibus Norwegiae, in una Navi, sive pluribus, cariare & traducere valeat, concedere gratiosè, Nos, Praemissa considerantes, de Gratia nostra speciali, Concessimus & Licentiam Dedimus praefato Episcopo quòd ipse omnes Fructus, de Ecclesia sua provenientes, in Regnum nostrum Angliae, a partibus praedictis, in una Navi, sive pluribus, cariare & traducere possit, absque aliqua impetitione sive impedimento virtute alicujus Statuti in contrarium editi; Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Episcopum Fructus praedictos a Partibus praedictis, in una Navi, sive pluribus, ut praedictum est, cariare & traducere permittatis; aliquo Statuto, in contrarium facto, non obstante. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Eltham, octavo die Novembris. Per ipsum Regem & Concilium. |
Nov. 10. Safe conduct for sir Andrew Meldrum, of the order of S. John of Jerusalem in Scotland, and for John Kindecloch, his chaplain, at the request of Robert Mallorre, prior of the order in England. Eltham. O. x. 711. H. v. p. i. 56. |
Pro Priore Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem. An. 17. H. 6. Scot. 17. H. 6. m. 23. Rex universis & singulis Admirallis, &c. ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, & ad Supplicationem, dilecti nobis, Fratris Roberti Mallorre, Prioris Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum &c. Fratrem Andream Meldrum Militem, Fratrem dicti Hospitalis in Scotia, & Johannem Kindecloch Capellanum suum, ac Quatuor Personas in Comitivâ suâ, cum Equis, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, in Regnum nostrum Angliae, pro Proficuo & Utilitate Religionis praedictae, veniendo, & expectando, & extra idem Regnum nostrum Angliae versus Scotiam liberè & absque perturbatione seu impedimento quocumque redeundo, Et ideò &c. Proviso semper quòd Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant erga Nos & Populum nostrum, absque aliquo quod in praejudicium seu dampnum Nostri aut Populi nostri praedicti cedere valeat faciendo vel attemptando, Et quòd ipsi aliqua Castrorum nostrorum, Fortalitiorum, seu Villarum firmatarum, minimè ingrediantur, absque eo quod ipsi dictas Literas nostras de salvo Conductu Capitaneis, Gubernatoribus, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent. In cujus &c. per unum Annum duraturas. Teste Rege apud Manerium suum de Eltham, decimo Die Novembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Nov. 11. Commission to Sir Henry Brounflete to examine, as constable of England, the accusations of John Belsham against sir William Wolf. Eltham. O. x. 712. H. v. p. i. 56. |
De Officio Constabularii Excercendo. An. 17. H. 6. Pat. 17. H. 6. p. 1. m. 29. dor. Rex, dilecto & fideli Militi suo, Henrico Brounflete, Salutem. Sciatis quòd, Cùm Johannes Belsham Armiger nuper coram nobis in propria Persona nostra imposuerit Willielmo Wolf Militi & quibusdam aliis certas Proditiones, Personam nostram praedictam intimè concernentes, prout in quadam Billa nobis indè porrecta, quam vobis mittimus, pleniùs continetur, Nos, Considerantes quòd Officium Constabularii Angliae, per Mortem, carissimi Avunculi nostri, Johannis nuper Ducis Bedfordiae Constabularii Angliae, in manibus nostris existit, volentesque proinde Proditiones praedictas, inter Partes praedictas, celeriori modo quo fieri poterit examinari, discuti, & terminari, ac de Fidelitate, Discretione, & Circumspectione vestris providis quamplurimùm confidentes, Assignavimus vos ad Officium Constabularii Angliae hac vice, ex causa praedicta, Gerendum, Occupandum, & Excercendum, ac Proditiones praedictas, inter Partes praedictas, juxta Legem & Consuetudinem Curiae Militaris Audiendum, Examinandum, Discutiendum, & Debito Fine Terminandum, Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ: Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris, quorum interest, in hac parte, quòd vobis in Executione Praemissorum Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes in omnibus, prout decet. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Eltham, undecimo die Novembris. Per ipsum Regem & Concilium. |
Nov. 20. Safe conduct for James Mure, servant of Duncan Wemys, one of the hostages in the Tower of London for James late K. of Scotland. Westm. O. x. 712. H. v. p. i. 56. |
De Obside pro Jacobo nuper Rege Scotiae. An. 17. H. 6. Scot. 17. H. 6. m. 23. Rex, per Literas suas Patentes, per Quinque Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Jacobum Mure Servientem Duncani Wemys, unius Obsidum pro Jacobo nuper Rege Scottorum in Turri nostra Londoniae ad praesens existentis, in Regnum nostrum Angliae, cum uno Famulo in Comitiva sua, cum Auro & Argento pro Expensis dicti Duncani necessariis, ac aliis Bonis & Hernesiis suis licitis quibuscumque, usque Praesentiam ejusdem Duncani salvò & securè veniendo, ibidem morando & perhendinando, & exinde ad propria liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque transeundo, Et ideò &c. Non inferentes &c. Et siquid &c. Proviso semper quòd praedictus Jacobus ac Famulus suus praedictus benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, ac quòd non attemptent nec attemptari faciant quicquam quod in Regis seu Populi sui praedicti praejudicium sive dampnum cedere valeat quovis modo, Quódque ipsi aliqua Castrorum, Fortalitiorum, Civitatum, seu Villarum Regis firmatarum, minimè ingrediantur absque eo quod ipsi praesentes Literas Regis salvi Conductûs Majoribus, Ballivis, Gubernatoribus, sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo die Novembris. Per ipsum Regem & Concilium. |
Nov. 23. Power for John abp. of York, Nicholas Byllesdon, Stephen Wilton, and three others, to treat for mercantile intercourse with Flanders, at the request of the duchess of Burgundy. Similar powers for the cardinal of England and the abp. of York, and for the cardinal only. Easthampstead. O. x. 713. H. v. p. i. 56. |
De Tractando super Intercursu Flandriae, ad Instantiam Filiae Regis Portugaliae. An. 17. H. 6. Franc. 17. H. 6. m. 17. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm, carissima Consanguinea nostra, inclitae recordationis, Johannis, dùm vixit, Serenissimi Principis, Regnorum Portugaliae & Algarbii Regis Filia, Philippo, qui se Ducem Burgundiae nominat, Conthoralis, nobis pridiè, per suas Literas, omni instantiâ, supplicaverit ut Tractatui, fiendo pro Intercursu Mercandisarum, inter Regni nostri Angliae Subditos & Inhabitantes Patriam Flandriae, & aliis Negotiis inter eosdem more solito excercendis, intendere, nostrosque Commissarios, plenâ in ea parte Potestate fulciendos, ea de causa trans Mare mittere dignaremur, Nos, Considerantes necessitudinem Sanguinis quâ eadem Consanguinea nostra Nos de vicino contingit, ac Preces & Instantias per eandem Consanguineam nostram Nobis, ut praemittitur, super ea re factas, quibus, quatinus Statu & Honore nostro salvis possumus, nos libenter exhibemus inclinatos, Ac de Fidelitate, Circumspectione, Approbata Scientia, & Conscientiarum Puritate, dilectorum nobis, Reverendissimi Patris, Johannis, Dei gratiâ, Archiepiscopi Eborum, &, dilectorum & fidelium nostrorum, Magistrorum, Nicholai Byllesdon, Stephani Wilton, & Willielmi Spever, Legum Doctorum, ac Roberti Whityngham Thesaurarii Villae nostrae Calesii, & Johannis Raynwell Majoris Stapulae nostrae ibidem, pleniùs confidentes, Ipsos nostros Ambassiatores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes, Damus itaque &, de consensu ac deliberatione Concilii nostri, Tenore Praesentium, Concedimus eisdem Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorum (quorum dictum Reverendissimum Patrem unum esse volumus) Potestatem plenariam, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ac utriusque nostrorum Angliae & Franciae Regnorum Dominiis, & Subditis, ac Amicis, Alligatis, Confoederatis, & Adhaerentibus nobis quibuscumque, Diebus & Locis de quibus ultrò citroque concordari poterit, cum quarumcumque Personarum, cujuscumque Gradûs, Statûs, Praeeminentiae, Dignitatis, aut Conditionis existant, necnon Civitatum, Oppidorum, Villarum, & Patriarum quarumcumque, etiam si Nobis Inimici fuerint aut Rebelles, Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Commissariis, Deputatis, & Nunciis, ac quibuscumque Personis Potestatem sufficientem in hac parte habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Componendi, Paciscendi, Appunctuandi, ac plenè & finaliter Concordandi & Concludendi de & super Intercursu Mercandisarum & Communicatione mutuâ, habendis inter Subditos, Amicos, Alligatos, & Confoederatos nostros, ex parte una, & Incolentes ac Inhabitantes Patriam Flandriae praedictae, necnon Patrias Brabantiae & alias versus Renum, aut superiores partes Almaniae, praefato Duci subjectos, Requisitiones insuper & Requestas quascumque Personis, quibus expedire videbitur, Nomine nostro faciendi, & Responsa super eisdem Recipiendi & Habendi, Universaque & singula, quae per eosdem Ambassiatores nostros appunctuari, concludi, & concordari contigerit, per Fidei interpositionem, & Juramentum, etiam ad Sancta Dei Evangelia, in Animam nostram Praestandum, Firmandi & Assecurandi, Ac de & super omnibus & singulis Praemissis & Dependentiis ab eisdem omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, & Literas sigillatas vel sigillandas Nomine nostro Concedendi, Faciendi, & Expediendi, sicut eis videbitur melius expedire, quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum volumus optinere, ac si ea in propria Persona fecissemus, Caeteraque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, ac debitè Exequendi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint aut quomodolibet oportuna, etiam si majora fuerint superiùs expressatis, & Mandatum de sui natura magis exigant speciale, & quae nosmet ipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus,
Promittimúsque, bonâ fide, & in Verbo Regio, quòd omnia & singula, quae in Praemissis vel circa ea per Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros praedictos, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum (quorum dictum Reverendissimum Patrem unum esse volumus) communicata, appunctuata, conclusa, & concordata fuerint, Rata, Grata, Firma, & Stabilia habebimus, & faciemus inviolabiliter observari. In cujus &c. Teste Rege apud Esthamsted, vicesimo tertio die Novembris. Per Breve de Privato Sigillo. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm carissima Consanguinea nostra, &c. ut supra usque ibi, puritate, & tunc sic, Reverendissimorum in Christo Patrum, Henrici Cardinalis Angliae Avunculi nostri, & Johannis Archiepiscopi Eborum, pleniùs confidentes, ipsos nostos Ambassiatores, &c. ut supra mutatis mutandis. Teste ut supra. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm carissima Consanguinea nostra, &c. ut supra usque ibi, puritate, & tunc sic, Reverendissimi in Christo Patris, Henrici Cardinalis Angliae Avunculi nostri pleniùs confidentes, ipsum nostrum Ambassiatorem, &c. ut supra mutatis mutandis. Teste ut supra. |
Nov. 23. Power for Nicholas Byllesdon, dean of Salisbury, sir Thomas Rempston, lieutenant of Calais, and three others, to treat with the commonalties of Holland, Zeeland, and Friesland. Westm. O. x. 714. H. v. p. i. 57. |
De Tractando super Amicitiis & Intercursu cum Hollandis. An. 17. H. 6. Ibid. m. 12. Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem. Cùm inter Sacros Progenitores nostros, nos, ac nostros Subditos & Subjectos Regni nostri Angliae, ex parte unâ, & Civitates, Oppida, Villas, & Communitates Patriarum Hollandiae, Zelandiae, & Frisiae, ac bonas Gentes earumdem, ex parte altera, post initiationem earumdem, a tempore cujus contrarii non est Hominis memoria, continuatae fuerint verae & perfectae Amicitiae, Quarum occasione Intercursus Mercandisarum & Communicationes mutuae, inter Regni nostri praedicti & dictarum Patriarum Subjectos, a tempore memorato, inconcussè viguerunt, Nos, Amicitias, Intercursus, & Intercommunicationes hujusmodi inviolabiliter observari & continuari, &, si quicquam in praejudicium seu turbationem eorumdem a quoquam actum seu operatum fuerit aut sit, ultrò citróque in Statum debitum Reformari cupientes, De fidelitate, circumspectione, & industriâ, dilectorum & fidelium nostrorum, Magistri Nicholai Byllesdon Decani Ecclesiae Cathedralis Sarum, Thomae Rempston Militis, Locumtenentis nostri Villae nostrae Calesii, ac, Magistrorum, Stephani Wilton, & Willielmi Sprever, Legum Doctorum, necnon Roberti Whityngham Thesaurarii Villae nostrae Calesii, & Johannis Reynewell Majoris Stapulae nostrae ibidem, pleniùs confidentes, Ipsos nostros legittimos, veros, & indubitatos, Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales, Dantes & Concedentes eisdem Sex, Quinque, Quatuor, & Tribus eorumdem (quorum dictum Nicholaum, Stephanum, Willielmum, vel Johannem Reynewell unum esse volumus) Potestatem & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis Civitatum, Oppidorum, Villarum, Communitatum, seu Patriarum eorumdem, vel aliorum quorumcumque in hac parte Interesse habentium, sufficientem in hac parte Postatem exhibentibus, in Villa nostra Calesii, aut quocumque alio Loco ad hoc apto & congruo, Conveniendi, Necnon Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, seu Nunciorum eorumdem Petitiones, Requestas, & Demandas, de & super omnibus & singulis, praedictarum Amicitiarum debitam & fidelem observantiam concernentibus, Audiendi, Tractandi insuper, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi cum eisdem de & super Praemissis, aliisque omnibus & singulis, Dampna, Injurias, Depraedationes, In-
terfectiones Mercatorum ac Subditorum Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum ultrò citróque contra praefatas Amicitias, qualitercumque concernentibus, & Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendi, & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Obtinendi, Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultrò citróque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis Examinandi, & Fine debito Terminandi, etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figurâ Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs de consensu Partium recissis aut abbreviatis, solâ Facti veritate cognitâ, Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna, Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros & fideliter impleturos totum & quicquid per praedictos Commissarios nostros, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum, Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum. In cujus &c. Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Novembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Nov. 23. Power for Henry bp. of Winchester, cardinal of England, to grant letters of safe conduct to persons coming to negotiate at Calais. Easthampstead. O. x. 715. H. v. p. i. 57. |
De Potestate Concedendi Salvos Conductus. An. 17. H. 6. Ibid. m. 18. Rex omnibus, ad quos &c. Salutem. Sciatis quòd Nos, De scientiâ, fidelitate, & notabili experientia, Reverendissimi in Christo Patris, Henrici, miseratione Divinâ, Tituli Sancti Eusebii Presbiteri Cardinalis Wyntoniensis de Anglia vulgariter nuncupati, Avunculi nostri carissimi, pleniùs confidentes, Per advisamentum & deliberationem quamplurium de Sanguine & Consanguinitate nostris, & aliorum de Concilio nostro, Dedimus &, per Praesentes, Damus praefato Avunculo nostro plenam Potestatem & Auctoritatem, Dandi ac, pro & in Nomine nostro & ex parte nostra, Concedendi, sub Sigillo suo, Literas securi ac fidelis & salvi Conductûs quibuscumque Personis, cujuscumque Statûs, Dignitatis, Praeeminentiae, Conditionis, Patriae, aut Nationis existant, Gentibus Ecclesiasticis, Nobilibus, Burgensibus, Mercatoribus, & aliis, in tali Numero & pro tali Tempore, pro veniendo ad Villam nostram Calesii, aliaque Loca quaecumque infra Marchias ejusdem scituata, cum Bonis, Rebus, Hernesiis, & Jocalibus quibuscumque, ac in Locis illis securè & pacificè morando, perhendinando, negotiando, & redeundo, prout praefato Avunculo nostro meliùs videbitur in hac parte, dandi & concedendi quibuscumque, Marqua, Contromarqua, Odiis, Divisionibus, Prisis, Debitis, Promissis, Obligationibus, Injuriis, & Dedecoribus, ac eo quòd aliquae earum nobis Rebelles & Inobedientes constitutae existunt, quae Nobis Sacramentum Ligeantiae, Fidelitatis, Obedientiae, Recognitionis Dominii & Homagii perantea praestiterunt, & quacumque aliâ Causâ, undè praefatus Avunculus noster pro Securitate Personarum praedictarum se possit avisare, non obstantibus, Volumus etiam quòd Literae illae de salvo Conductu, quae per praedictum Avunculum nostrum, sub quacumque forma verborum, in hac parte liberabuntur, conditionibus non obstantibus & provisionibus, quae scriptae ac Sigillo suo fuerint sigillatae, sint de tali effectu & virtute ac si Literae illae per Nos, sub altero Magnorum Sigillorum nostrorum Franciae vel Angliae, factae fuissent & concessae, Damus autem quibuscumque Loca nostra tenentibus, Constabulariis, Admirallis, Subadmirallis, & eorum Locatenentibus, Capitaneis, & Custodibus Civitatum, bonarum Villarum, Castrorum, Fortalitiorum, Pontium, Portuum, Passagiorum, Jurisdictionum, & Districtuum Regnorum nostrorum Franciae & Angliae Ballivis, Majoribus, Capitaneis, & aliis Justiciariis, Officiariis, & Subditis nostris eorumdem Regnorum nostrorum, ac eorum Locatenentibus, & eorum cuilibet, prout sibi pertinebit, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis, quòd omnes hujusmodi Personas, Literas Salvi Conductûs sub Sigillo dicti Avunculinostri habentes, eisdem Literis, juxta formam & tenorem earumdem, plenè & pacificè uti & gaudere per-
mittant & sustineant, absque aliquo Aresto, Impetitione, aut Perturbatione sub Umbra, Colore, vel occasione Praemissorum, seu alicujus eorumdem qualitercumque fuerit, eis quovis modo faciendis, imponendis, sive impendendis, aut fieri, imponi, vel impendi permittendo. In cujus &c. Teste Rege apud Manerium suum de Esthampstede, vicesimo tertio die Novembris. Per Breve de Privato Sigillo. |
Nov. 21. Safe conduct for Sampson de la Laing, bearer of letters from the duchess of Burgundy. Kenilworth. O. x. 716. H. v. p. i. 58. |
De salvo Conductu. An. 17. H. 6. Franc. 17. H. 6. m. 16. Rex, per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, ad Instantiam & Supplicationem carissimi Avunculi sui Cardinalis Angliae, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Sampsonem de la Laing Militem illius Ducem Burgundiae se dicentis, Qui nuper ad dictum Avunculum Regis a, Consanguinea sua, Ducissa Burgundiae cum Literis in Nuncium venit, In Regnum Regis Angliae, pro ccrtis Negotiis ibidem expediendis, cum Sex Servientibus, ac aliis Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis, veniendo, ibidem morando, & exindè ad Partes suas proprias redeundo; Proviso semper quòd praedictus Sampson ac Servientes sui praedicti se erga Regem & Populum suum benè & honestè gerant & habeant, Et quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui praedicti Dampnum, cedere valeat, non attemptent, nec faciant aliqualiter attemptari, Et quòd ipsi aliquod Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum absque Licentia & Voluntate Capitaneorum, Custodum, seu Gubernatorum eorum, & absque exhibitione Praesentium, non ingrediantur. Teste Rege apud Castrum suum de Kenelworth, xxi die Novembris. Per ipsum Regem. |